Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 2
From The Logic Museum
< Authors | Albertus Magnus | Commentary on Metaphysics | Book I | Tractatus i(Redirected from Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Chapter 2)
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT II | |
Et est digressio declarans quid sit huius scientiae proprium subiectum: et est in eo de tribus opinionibus disputationum Philosophorum, quae sunt de subiecto. | |
Quamvis autem in consequentibus huius scientiae plenius dicturi simus de subiecto et passionibus scientiae istius, tamen ad faciliorem doctrinam oportet nos hic praelibare quaestionem de subiecto, propter diversitates de subiecto positionum. | |
=Prima positio asserentium causam in quantum causam esse subiectum= | |
Nonnulli enim fuerunt, qui posuerunt causam in eo quod causa est prima in unoquoque genere causarum, esse subiectum huius scientiae, ratione ista utentes, quod ista scientia considerat de causis ultimis, ad quas ordinantur omnes causae quae secundum ordinem secundae sunt primae, quia in illis stabiliuntur et firmantur omnes causae particulares et secundariae, nec per aliquid aliud stabiliri possunt. | |
Addentes ad sui dicti confirmationem, quod scire in particularibus scientiis theoricis, est cum causam cognoscimus: et cum particularis causa huius sciti, quae huic scito est essentialis et convertibilis, in particulari scientia stabiliri non possit, eo quod ipsa in ordine illius generis aliam ante se habet, oportet quod in ista scientia considerentur causae primae, ante quas simpliciter nihil est: quia per illas stabilitur omnis causa in genere particulari scientiae prima et suo quaesito proxima, et sic scire stat perfectum, dum suppositum in particulari scientia probatur in ea ista per ea quae sunt simpliciter prima, sicut in omnibus scitis et scientiis quae per ea demonstrantur quae non sunt simpliciter prima, non perficitur scire nisi postquam reducuntur in ea quae simpliciter prius sunt, et per ista determinatur: et similiter est in cognitione indivisibilium sive complexorum: quia diffinitiones illorum non satis certe notificantur nisi postquam in primas causas et formas sunt reductae. | |
=Impugnatio= | |
Ex his igitur et huiusmodi talem isti acceperunt opinionem. Sed quod errent, non est difficile ostendere: quia subiectum est in scientia, ad quod sicut ad commune praedicatum reducuntur partes et differentiae, quarum quaeruntur proprietates in ipsa, et ad quod consequuntur passiones quae inesse subiecto demonstrantur. Certo autem certius est, quod substantia, qualitas, et huiusmodi non reducuntur ad causam sicut ad praedicatum commune, cum tamen de modis et proprietatibus talium omnium in hac scientia determinetur. | |
Simpliciter aut per se esse et per accidens, potentia et actus, unum et multum, idem et diversum, conveniens et contrarium, separatum et non separatum, et huiusmodi, quae sunt passiones quae subiecto huius scientiae universaliter et ubique probantur inesse, non sequuntur causam in quantum causa, aut in quantum est prima. Et cum passio immediata sit subiecto in scientia omni, non potest esse causa subiectum huius scientiae. | |
=Secunda position asserentium Deum et divina scientiae istius subiectum esse= | |
Ideo fuerunt alii qui dixerunt Deum et divina subiectum esse huius scientiae: et ratio fortior quam ad hoc induxerunt, est ista, quod omnia quae sunt, sicut diximus in praehabitis, sunt in duplici consideratione, scilicet aut sunt simplicia, aut sunt composita. Composita autem omnia aut in quantitate sola, aut in quantitate simul et contrarietate sunt determinata. Simplicia sunt prima causata et effluxiones divinae, sicut primum esse, [5] primum subsistere, primum vivere, et huiusmodi: quae omnia separatas habent rutiones a magnitudine et tempore. | |
Cum igitur in his et huiusmodi simplicibus divinis fundentur omnia quae magnitudino et tempore determinata sunt, et ipsa divina principia sint esse illorum, scientia ista erit de Deo et talibus divinis sicut de subiecto. Adhuc autem haec quae magnitudine et tempore determinata sunt, imagines quaedam simplicium sunt divinorum, et umbrae sive resultationes: et tantum habent, quantum illa possunt imitari: et in quo deficiunt ab illis, tantum obumbrantur et obtenebrantur et ad non esse appropinquant. | |
Ex qua consideratione constare dicunt isti, quod rerum mundi prima fundamenta sunt rememorata divina cum suo universitatis principio quod est Deus. Et cum ista scientia sit de existentium omnium primis fundamentis, erit ista scientia de Deo et divinis supra dicto modo dictis, quae Dionysius vocat processiones divinas, et quod sunt essentiae primae simplices a Deo procedentes, in quibus tota mundi universitas fundatur. | |
Platoni autem hi consentire videntur, qui talia vocat formas, quarum imagines esse dicit eas essentias, substantias, vitas, et alia huiusmodi quae in sensibus apparent. Secutus est etiam dogma Socratis, qui hoc a Trismegisto Hermete primo huius dogmatis auctore suscepit. Amplius autem tam hi quam primo inducti Philosophi ratiocinantur ens non posse esse subiectum scientiae huius: eo quod subiectum scientiae huius est, de quo aliquid diversum ab ipso potest demonstrari: nihil autem est diversum ab ente: propter quod non differt ab ipso esse demonstrabile: ideo subiectum esse non posse. | |
=Impugnatio= | |
Amplius si ens, ut inquiunt, esset subiectum, et omnia stabilirentur in esse et partibus entis, verificaret ista scientia omnia quae sunt et principia omnium: et tunc omnes aliae scientiae superfluerent, eo quod nobilissimam scientiam de omnibus haberemus: nec minus nobilem tunc oporteret invenire scientiam. Quod autem erronea sit haec opinio, constat quia nihil ratione quaesitum est et subiectum in scientia aliqua subiecta: Deus autem et divina separata quaeruntur in ista scientia: ergo subiectum esse non possunt. | |
Amplius partes de quibus multa demonstrantur in scientia hac, non reducuntur ad Deum sicut ad commune praedicatum de ipsis, sive communitas generis, sive analogice accipiatur. Adhuc passiones in hac scientia consideratae quae supra inductae sunt, non consequuntur immediate Deum et divina: igitur subiectum non potest esse Deus huius scientiae. | |
=Opinio propria= | |
Ideo cum omnibus Peripateticis vera dicentibus dicendum videtur, quod ens est subiectum in quantum ens est, et ea quae sequuntur ens in quantum est ens et non in quantum hoc ens, sunt passiones eius, sicut est causa tantum substantia, et accidens, separatum et non separatum, potentia et actus, et huiusmodi. Cum enim sit prima ista inter omnes scientias, oportet quod ipsa sit de primo, hoc autem est ens, et stabiliat omnium particularium principia tam complexa quam incomplexa, nec stabiliri possunt nisi per ea quae sunt ipsis priora, et non sint eis aliqua priora nisi et entis secundum quod ens principiat, non quidem principient ens, cum ipsum sit principium omnium primum, sed principia quae sunt ex ente secundum quod ens est, oportet quod omnium principia per istam scientiam stabiliantur per hoc quod ipsa est de ente, quod primum est omnium fundamentum in nullo penitus ante se fundatum. | |
= Solutio ad motiva primae positionis= | |
Quod autem dicunt hi qui ~ ~~am dicunt esse subiectum, causas considerari in particularibus scientiis, est falsum: sed potius in eis considerantur ea quae insunt partibus entis conceptis cum quantitate et tempore: sed per causas probantur inesse ea quae insunt partibus entis: et ideo tales causae reducuntur in causas primas, quae considerantur in [6] ista scientia consequentia ad ens in quantum est ens: et ideo ista non est de causa ut de subiecto: propter quod etiam scire omne stabilimentum accipit ab ista: quia causae quae sunt media per quae scimus, stant in causis in scientia ista consideratis, non quidem sicut subiectum, sed potius sicut quaedam subiecti differentia. | |
= Solutio ad motiva secundae positionis = | |
Probabilior secunda est positio, et tamen falsa: quia processiones illae divinae quas inducit, non sunt primae per hoc quod sunt divinae, sed per hoc quod ad entis primi simplicitatem sunt reductae: et ideo patet quod nulla ipsarum est absolute prima nisi ens, et omnes sunt ad ens consequentes: et ideo solum ens simplex est primum subiectum, et alia consequenter ad ipsum sicut ad partes et passiones eius. Talia etiam licet sunt tanta divina et processiones simplices, non tamen esse habent extra materiam, sicut dixit Plato: et ideo ista sensibilia non fundantur in ipsis per modum illum, quem Plato induxit: sed de hoc locus erit inquirendi in huius scientiae libro septimo. | |
Quod autem nihil de ente dicunt demonstrari posse diversum, etiam falsum est, quia non probat intentionem eorum: licet enim ad ens nihil habeant realem diversitatem, habent tamen omnia communia ad ens modum quemdam additionis ad ipsum: et per hunc modum diversitatis, qui sufficit ad hoc quod inesse monstretur alicui sicut subiecto sibi, haec quae dicuntur passiones entis, enti inesse probantur. Huius tamen est alia solutio: quoniam etsi daremus quod enti secundum se nihil possit probari inesse, tamen partibus entis quae secundum se sunt partes eius, multa possunt probari inesse: et hoc sufficit ad hoc quod aliquid sit subiectum scientiae. Nec aliae scipotentiae superfluunt, eo quod causae omnium et principia stabiliuntur in ista: quia primo a transcendentibus scitis, non propter hoc scitur scientia vel ars particularis. | |
=Ad quid sint necessariae particulares scientiae= | |
Causae autem et principia non probantur hic per ea quae sunt cuidam naturae propinqua et proxima, sed potius per entis principia stabiliuntur ea quae propria sunt, non in eo quod propria, sed resoluta et reducta ad ens vel partes entis secundum quod est ens, et non secundum quod est hoc ens: et ideo ad sciendas res in propria natura, summe requiruntur scientiae particulares, quae tamen nihil penitus probare possent, nisi eo modo quo subiecta et principia sua omnia relinquunt per entis principia esse stabilita in scientia ista. Nec etiam proprie determinatae scientiae cuiusdam entis, isti subalternantur: quia ad subalternationem non requiritur quod subiectum sit sub subiecto tantum, sed quod medium quod est causa propter quid, subalternatae scientiae medio concludatur vel contineatur: et sic fit in perspectiva, et geometria: et sic in scientia naturali quae traditur in libro Physicorum, et in scientia de Coelo et Mundo, et aliis scientiis naturalibus. | |
Sunt autem quidam Latinorum logice persuasi dicentes Deum esse subiectum, et primae scientiae primum subiectum, et divinae divinum, et altissime altissimum: et huiusmodi multa ponunt secundum logicas et communes consequentias: et hi more Latinorum, qui omnem distinctionem solutionem esse reputant, dicentes subiectum tribus modis dici in scientia, scilicet quod communius subiicitur, aut certius, aut in scientia dignius: et primo modo dicunt ens in ista subiici scientia, et secundo causam, et tertio modo Deum: et hanc scientiam non a toto, sed a quadam sui parte dignissima vocari divinam. Sed ego tales logicas consequentias in scientiis de rebus abhorreo, eo quod ad multos deducunt errores. Distinctionem etiam non approbo, propter rationes in praehabitis inductas. Nec denominatio ideo fit quod divina dicitur. Omnia enim apud naturam omnium rerum manifestissima sunt divinissima et nobilissima et priora omnibus, et haec sunt ens et entis partes et principia., sicut patet per ante dicta, et ideo et hono[7]rabilissimorum: et mirabilissimorum et certissimorum per totum, et non in quadam sui parte est ista scientia, quam ideo merito vocamus primam philosophiam. |