Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 3
From The Logic Museum
< Authors | Albertus Magnus | Commentary on Metaphysics | Book I | Tractatus i(Redirected from Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Chapter 3)
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT III | |
Et est digressio declarans qua unitate, et qualiter haec scientia sit una. | |
Haec etiam scientia una est: quoniam licet sit de multis, de omnibus tamen illis est prout reducta sunt in ens ut partes, prout sunt ens consequentia in eo quod ens est: et ideo ens in omnibus his unitatem habet analogice, quae unitas non est quid aequivoci omnino, sed est multorum ad unum respicientium, non quidem quod per unam rationem est in illis, nec etiam quod per diversam est in illis, sicut quidam male dicunt, sed potius sic, quod ista diversa aliquo modo sunt unius, et ille modus quo sunt unius, est diversus in diversis: sed quilibet diversorum modorum est eius quod simpliciter verum est, sicut ens simpliciter est substantia, et aliquid illius et eiusdem entis est quantitas, et aliquid eiusdem qualitas, et sic de aliis, et hac unitate unitur subiectum huius scientiae cum his quae sunt partes eius. | |
Alia autem unitate unitur ad passiones: et haec est immediatio substandi passionibus quae insunt eis, sicut quaelibet unitur scientia: et tantum extenditur illa unitas, quantum extenditur immediatio subiecti ad quascumque passiones. Omnes enim illae per principia illius et eiusdem scientiae probantur inesse eidem absque mutatione generis subiecti: nec ilt'iuonstratio mutatur de genere in genus alterum: et haec est unitas propria scientiae secundum quod est demonstrativa vel doctrinalis: quia sic cognitio accidentium inesse subiecto maxime confert ad sciendum quod quid est. Quia autem passiones sunt primae et simplices, sicut et ipsum subiectum, ideo ex his viam habet ad stabiliendum omnia quaecumque supponuntur in scientiis aliis: et ideo non habet unitatem unius particularium scientiarum: quia hoc modo non proficeret ad stabiliendum principia, sicut iam saepius dictum est. Igitur quod ista scientia sit theorica, et qualis theorica, amplius autem de quo sit sicut de subiecto, et qualiter, adhuc autem quali unitate sit una tam ad partem subiecti quam ad passiones, determinatum sit a nobis hoc modo. |