Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 9
From The Logic Museum
< Authors | Albertus Magnus | Commentary on Metaphysics | Book I | Tractatus i(Redirected from Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Chapter 9)
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT IX | |
De comparatione artis et scientiae et experientiae secundum convenientiam et differ entiam | |
=In Philosopho ubi supra= | |
Sic igitur determinatis generationibus artis et scientiae secundum facultates naturae, quibus secundum primas acceptiones fiunt in nobis, inquirimus convenientias et differentias artis ad experimentum, ut melius intelligatur proprium esse utriusque ipsorum. | |
=Experientia non videtur differre ab arte quantum ad actum= | |
Dicamus igitur quod experientia nihil penitus differre videtur ab arte in hoc, quod utraque istarum acceptionum sive cognitionum est relata ad actum qui dicitur operatio circa singularia existens: actus enim licet multipliciter dicatur ad complementum et complementi propriam actionem quae ab actu nomen accepit, et ad operationem, hic tamen non accepimus actum nisi pro operatione. Haec autem convenientia ex ipsis probatur nominum rationibus diffinitivis, quoniam experientia est cognitio singularium ex multiplicatis accepta memoriis circa quae est actus: ars autem, sicut in VI Ethicorum[1] diximus, est cum certa ratione factivus habitus. | |
=Experti magis proficiunt in consequendo fine operia, quam habentes universalem artis rationem sine experimento= | |
Sed si attendamus profectum in operibus, qui est in consecutione finis operis, erit differentia inter experientiam et artem in hoc quod expertos magis videmus proficere in operis fine consequendo, quam eos qui sine experientia habent artis rationem. Huius autem causa est, quia, sicut diximus, experientia est cognitio singularium in una similitudine memoratorum: quam similitudinem non separat ab illis, et sic dirigens in ipso est coniunctum his circa quae est actus: ars autem [17] est acceptio universalium a singularibus separatorum, quae non nisi potentia ad singularia respiciunt. Actus autem et generationes omnes quorumcumque, sive per se, sive per accidens sumantur, sive artificiatorum, sive naturalium, sunt circa singulare hoc demonstratum illud: et hoc probatur inducendo in uno: et hoc sufficit, cum in omnibus eadem sit ratio penitus. Ille enim qui est medicans, non sanat hominem nisi secundum accidens, sed per se sanat aut Platonem, aut Socratem, cui accidit esse hominem. Si enim per se ponamus sanantem et sanatum, dicimus quod hic medicus secundum medicinam sicut hic et nunc operans, sanat hunc aegrum, sicut hic et nunc infirmatum. | |
Cum autem esse hominis in quantum hic sanatus homo est, sit esse formae hominis ut esse, et sic esse huius hominis ut subiecti vel perfecti per ipsum esse prout est huius ut subiecti est esse materiae et complexionatae ex contrariis: et sic respicit aegrotare et sanare et sanum esse: quia sic abiicitur ei aliquid et aliquid advenit ei, et non per hoc quod est esse hominis ut formae et causae. Quamvis ergo medicus operetur circa habitudinem esse huius hominis secundum esse huius hominis, non tamen operatur circa esse hominis in quantum est esse hominis nisi per accidens: quia scilicet operatur circa eum cui per esse huius hominis accidit hominem esse. | |
Si igitur sine experimento quis rationem artis habeat, illud in universali accepto et universale quoddam sic cognoscat, sed hoc in universali singulare ignoret, multoties quidem curando, si medicus est, peccabit. Dico autem singulare in universali accipiendum ignorari; quia licet ars sit factivus habitus cum certa ratione, certe actio quae dirigit in opere artis, est universale factivum sive practicum: ideo particulare cui applicari debet illud universale, practice accipere oportet: et hoc modo saepe ignoratur, etiamsi sciatur theorice: quia nescitur modus quo praeparandum vel dandum est. Cum igitur | |
singulare per se sit curabile, et universale non, sed per accidens, magis proficiet expertus circa singularia, quam rationem artis sine experimento habens universalem potentiam tantum particularibus applicabilem: et circa quod universale non est operatio nisi per accidens. | |
Ex hoc autem intelligitur, quod quia forte in singularibus confusa operans usu quodam memoratorum et sensuum, colligitur quod experientiae cognitio movet ad opus sicut forma generata mixti assuetudine et cognitione, et sic movet in modum naturae: quia consuetudinis forma in naram transponitur: eo quod ut natura quaedam movet, ut diximus in libro de Memoria et Reminiscentia: et ex illa parte sicut natura est omni arte certior, et ideo utilius attingit finem operis. Ars autem non est dirigens nisi ut scientia quaedam practica, et ideo si sine experientia fit, frequenter peccabit. | |
=Ars praeeminet experientiae quantum ad cognitionem. Prima ratio= | |
Licet autem sic experientia artem praecellat utilitate operis, e contra tamen ars praecellit experientiam nobilitate cognitionis. Scire enim et audire, hoc est, de auditis iudicare, et obviare dictis, magis arbitramur esse per artem quam per experimentum. Et cum hoc opinamur artifices artis rationem habentes, sapientiores esse quam expertos, tanquam omnis sapientia cuiuslibet rei magis sequatur ipsum scire rationem, quam expertum esse circa singularia. | |
Causa autem huius est, quia artifices sciunt causam quae est ratio faciendorum: illi vero, hoc est, experti non sciunt causam. Experti enim non causam quidem, sed tantum habent scientiam quia sic fit, sed propter quid sic fit, nesciunt. Artifices autem si perfecte rationem artis habeant, sciunt causam efficientem, et materiam, et propter quid, hoc est, finem, hoc est, ratio illa dirigens in opere artis. | |
Unde architectores, de quibus in II Physicorum determinavimus, denominamus ex ipso nomine principalitatis magis scire, significamus nobiliores esse circa quodlibet genus artificiatorum: et hos significamus [18] ipso nomine principalitatis magis scire et artifices tales esse sapientiores. Causa autem huius significationis est, quia architectores sciunt factorum sive artificiatorum causas: quia aliter non haberent rationem certam: hi ergo magis sciunt quam hi qui dicuntur manu artifices, sive usuales, qui non materiam et efficientem in quibus motibus fiant, considerant in artificiato, sed tantum speciem sive formam figurae, et illa utuntur in opere, sicut militans utitur gladio et nauta temone. | |
Cum enim architectores rationaliter agant scientes causam efficientem et materiam et formam et finem, usuales sive manu artifices non operantur nisi usu formae ad actum, sicut agunt inanimata per formam positam in actu agendi, sicut exurit ignis: sed in hoc est differentia, quod inanimata et animata non cognoscente anima, et etiam animata quae cognitionem habent, sed non artis susceptibilia, eo quod nullo modo participant ratione, agunt per formam suam: unde sicut natura operatur: aut si anima operatur, non operatur nisi naturae instinctu, sicut vegetabilia et sensibilia: sed manu artifices licet aliquid habeant cognitionis, quoniam cognoscunt speciem, non prout ex materia vel in materia inducitur motibus efficientis, sed prout refertur ad opus illi speciei propriurn, tamen operantur sicut ex forma consuetudinali quae usu acquiritur. | |
Et hoc magis determinatur ad opus: et huiusmodi denominationes facimus tanquam non sicut artifices sapientiores secundum hoc quod practici sive operativi sunt, sed potius secundum hoc quod rationem universalem et certam habent, causam efficientem et materiam et finem cognoscunt. Cum igitur experientia sic operetur sicut usualis, ut patet ex praedictis, ars autem per rationem et causam, ars magis accedit ad scire et sapere quam experimentum: et sic nobilior est ars quam experimentum secundum nobilitatem cognitionis. | |
=Secunda ratio= | |
Adhuc autem omnino universaliter signum est scientis, scitum suum posse doctrinaliter docere per causam et rationem: sic autem potest docere ars, et non experimentum: et ob hoc concipimus quod ars magis sit scientia quam experimentum: artifices enim possunt ex habitu artis docere praedicto modo, et similiter architectores: hi autem alii qui dicuntur experti et manu artifices sive usuales, docere per causam et rationem non possunt. | |
=Tertia ratio= | |
Amplius autem neque secundum sensum dicimus esse sapientiam sive scientiam, cum tamen sensibilibus singularium cognitiones magis sint propriae quam universalium; quia universale non est eis cognitum nisi est cum partibus mixtum, sicut diximus in principio Physicorum: sed particulare sensatum per se iudicatum secundum causam per quam est res quae est, de nullo dicitur: non enim nuntiat sensus propter quid ignis est calidus, sed tantum nuntiat quod calidus est. | |
A simili ergo quod est circa singularia dicens quia, non propter quid, minus habet similitudinis ad scientiam et sapientiam, quam id quod est circa actum singularium dicens causam et propter quid: et sic experimentum minus habens est similitudinis cum scientia et sapientia, quam ars, ut patet ex superius inductis rationibus. |
Notes
- ↑ 1 VI Ethic, cap. 5.