Authors/Abelard/IP/DeDiv

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP
Jump to navigationJump to search

DE DIVISIONE

Latin English
ƿ Intentio Boethii est in hoc opere agere de divisionibus, id est dare praeceptiones ad componendum divisiones et ad discernendum compositas regulares ab irregularibus et regulares a regularibus. Sic definitur regularis divisio: regularis divisio est illa oratio in qua ostenditur aliquid dividi per aliqua duo vel plura recipientia ipsum divisum ad praedicandum de se, vel singillatim tantum, vel collectim tantum, vel singillatim et collectim tantum, ita quod ipsa dividentia sint sub eadem lege oppositionis. Singillatim tantum praedicatur divisum de suis dividentibus ut cum dicimus: homo unus personaliter alius Cicero, alius Plato, alius Socrates; et bene possumus praedicare singillatim: Socrates est unus homo personaliter; et Plato est unus homo personaliter; similiter de aliis. Sed tamen non potest dici collectim: Socrates et Plato et Cicero sunt unus homo personaliter. Collectim tantum praedicatur divisum de suis dividentibus ut cum dicimus: paries tectum fundamentum sunt domus. Collectim et si<n>gillatim praedicatur divisum de suis dividentibus, ut cum dicimus: Plato est homo, Cicero est homo; et collectim possumus dicere: Socrates et Plato et Cicero sunt homo. Eadem lex oppositionis est vel quando dividentia recipiunt idem nomen respectu ipsius divisi, vel quando unum est materia alterius. Hoc modo recipiunt dividentia idem nomen respectu divisi, ut si unum est individuum, respectu divisi, et aliud erit individuum. Et si aliud erit species, respectu divisi, et aliud erit species. Si unum erit differentia et aliud differentia. Et si unum erit accidens et aliud accidens. Et si unum erit subiectum et aliud subiectum. Si unum ƿ erit significatio et aliud significatio. Alterum est materia alterius sicuti affirmatio est materia negationis, finitum est materia infiniti.
Irregularis divisio alia constat ex terminis tantum, alia ex nominibus terminorum tantum, alia ex nominibus et est terminis. Quae constat ex terminis tantum, ut ista: animal aliud homo, aliud bos. Quae constat ex nominibus tantum, ut ista: animalis generis alia species homo [alia species homo], alia species equlls. Quae constat ex nominibus et ex terminiss ut ista: animalis alia species equus, alia species bos. Quae constat ex terminis tantum, alia est diminuta, ut ista: animal aliud homo, aliud equus; alia superflua, ut ista: animal aliud rationale, aliud irrationale, aliud homo, quae ideo dicitur superflua quia homo continetur sub rationali. Alia est aggregans ultra quam sit necesse, ut ista: animal aliud rationale, aliud irrationale, aliud lapis; ideo dicitur aggregans ultra quam sit necesse, quia unum ex dividentibus est oppositum divis[i]o. Eodem modo illa quae constat ex nominibus terminorum, alia est diminuta, ut ista: animalis generis alia species homo, alia species equus; alia est superflua, ut ista: animalis generis alia species est rationale animal, alia species est irrationale animal. alia species est homo; alia est aggregans ultra quam sit necesse, ut ista: alia species est rationale animal, alia species est irrationale animal, alia species est lapis.
Similiter illa quae constat ex nominibus et ex terminis, alia est diminuta, ut ista: animalis alia species homo, alia species equus; alia est superflua, ut ista: animalis alia species est rationale animal, alia species est irrationale animal, alia species est homo; alia est aggregans ultra quam sit necesse, ut ista: animalis alia species rationale animal, alia species est irrationale animal, alia species est lapis. Est etiam alia irregularis divisio quae dicitur mixta, ut ista: animal album, aliud homo albus, aliud equus albus; haec divisio dicitur esse mixta quia omnis illa divisio dicitur mixta in qua talia vocabula iunguntur aut in divis[i]o tantum aut in divis[i]o et dividentibus, quae vocabula non possunt reddere unum nomen, ut ipsum divisum dicatur aut genus, aut species, aut totum, aut aliquo uno nomine; nec ipsa dividentia possunt suscipere unum nomen respectu divisi, ut dicantur aut individuum, aut species, aut partes, aut subiectun, aut accidens, aut significatio.
Sunt autem quaedam quae coniuncta reddunt unum nom en, sicuti differentiae iunctae cum generibus dicuntur species. Sed hoc soli differentiae convenit. Sciendum est quia illa divisio [quae illa divisio] irregularis quae constat ƿ ex nominibus terminorum est expositoria illius divisionis quae constat ex terminis. Et in illa divisione irregulari quae constal ex nominibus terminorum tantum iunguntur termini cum ipsis nominibus ideo ut ostendatur in cuius designatione accipiantur illa nomina et cuius divisionis sit expositoria. Quae divisio si fieret ex solis nominibus terminorum, nesciretur unde ageretur ista divisio: Generis, alia species, alia species: formam quidem divisionis habet, sed nulla divisio est. Notandum quia omnis regularis divisio tantum de terminis. Videndum quae differentia sit inter divisionem et disiunctionem; haec scilicet quia omnis intenti<o> disiunctionis est ut, si alterum sit, alterum non sit; intentio vero omnis divisionis est ut ipsa dividentia recipiant praedicationem sui divisi, aut singillatim tantum, aut collectim tantum, aut utroque modo et ut ipsum divisum recipiat praedicationem suorum dividentium particulariter. Huius operis sunt materia ipsae divisiones, id est divisa et dividentia. Finis est ut sciamus componere divisiones regulariter et compollsitas discernere, regulares a se invicem et etiam regulares ab irregularibus. Scientia haec subponitur scientiae inveniendi quia docemur invenire rationes aptas ad probandas quaslibet quaestiones factas de divisionibus sine compositione syllogismorum.
IP 6.00
Accessus ad litteram.
QUAM MAGNOS STUDIOSIS AFFERAT FRUCTUS SCIENTIA DIVIDENDI QUAMQUE APUD PERIPATETICAM DISCIPLINAM SEMPER HAEC FVERIT IN HONORE NOTITIA, DOCET ET ANDRONICI, DILIGENTISSIMI SENIS DE DIVISIONE LIBER EDITUS; ET HIC IDEM A PLOTINO GRAVISSIMO PHILOSOPHO COMPROBATUS ET IN LIBRI PLATONIS, QUI *SOPHISTES* INSCRIBITUR COMMENTARIIS A PORPHYRIO REPETITUS, ET AB EODEM PER HANC INTRODUCTIONIS LAUDATA IN CATEGORIAS UTILITAS.
Mea intentio est agere de divisionibus, quia haec actio confert MAGNOS FRUCTUS. Et quam magnos fructus AFFERAT, DOCET liber ANDRONICI et docet UTILITAS INTRODUCTIONIS tendentis IN CATEGORIAS exponendas LAUDATA AB EODEM Porphyrio PER HANC SCIENTIAM DIVIDENDI. Quia ubi Porphyrius commendat suum opus per scientiam dividendi ostendit ibi scientiam dividendi esse commendabilem, quia si aliquid commendatur per aliud, illud est commendabile per quod commendatur illud aliquid.
DICIT ENIM NECESSARIUM FORE GENERIS, SPECIEI, DIFFERENTIAE, PROPRII, ACCIDENTISQUE PERITIAM, CUM PROPTER ALIA MULTA TUM PROPTER UTILITATEM QUAE EST MAXIMA PARTIENDI.
DICIT ENIM. Vere utilitas introductionis est laudata per hanc scientiam, quia hoc modo; a parte laudari vel ab effectum et hoc est: dicit enim peritiam, id est notitiam, generis et aliorum fore necessariam cum propter multa alia, quae ibi interponuntur, id est propter assignationem definitionum et propter demonstrationem, id est propter necessariam argumentationem, tum propter utilitatem partiendi. ƿ
QUARE, QUONIAM MAXIMUS USUS EST FACILLIMAQUE DOCTRINA, EGO ID QUOQUE SICUT PLERAQUE, OMNIA ROMANIS AURIBUS TRADENS, INTRODUCTIONIS MODO HABITAQUE IN EANDEM REM ET COMPETENTI SUBTILIQUE TRACTATIONE ET MODERATA BREVITATE PERSCRIPSI, UT NEC ANXIETAS DECISAE ORATIONIS ET NON PERFECTAE SENTENTIAE LEGENTIUM MENTIBUS INGERATUR; NEC PUTET SUPERVACUAM LOQUACITATEM HARUM RERUM INEXPERIENS, RUDIS, INSOLENSQUE NOVI AUDIENTIUM MENTES HABERE AEQUUM, NEC ULLUS LIVOR ID QUOD ET ARDUUM NATURA EST ET IGNOTUM NOSTRIS, NOBIS AUTEM MAGNO ET LABORE ET LEGENTIUM UTILITATE DIGESTUM, OBLIQUIS MORSIBUS OBTRECTATIONIS OBFUSCET.
QUARE. Quandoquidem tanti a<u>ctores commendaverunt scientiam dividendi et quoniam est maximus usus, id est maxima utilitas et facillima doctrina ego quoque quemadmodum multi alii perscripsi id, sicut pleraque tradens omnia, scilicet ista et alia quae scripsi, romanis auribus. Et hoc feci adhibito modo introductionis et habita tractatione tendente in eam rem, id est in scientiam dividendi declarandam, tractatione, dico, competenti quia ibi apposui[t] non decisas sed concordes sententias, et subtili quia non adeo posui viles sententias quin aliquantulum promoti possent habere aliquod ut dicas. Et hoc totum fecit non cum verborum diffusione sed cum brevitate moderata, id est quae modum introductionis non auferat. Ideo perscripsi tractatione competenti ut hoc sit quod et non ingeratur mentibus legentium anxietas decisae orationis. Et ideo perscripsi subtili tractatione ut non ingeratur mentibus legentium anxietas sententiae non perfectae. Et ideo moderata brevitate perscripsi quia non est aequum mentes audientium habere superuacuam loquacitatem in hoc opere. Mentes, dico, inexperientes harum rerum, id est quae nihil atti[n]gerunt de scientia dividendi, rudes quae aliquid attigerunt sed non multum sunt promotae, insolentes novi, id est quae diu multa audierunt sed nihil novi perceperunt. Et ideo omnibus istis modis feci ut non offuscet ullus livor obtrectationis id opus meum, quod et est arduum in natura sui, id est in graecitate qui<a> ibi primitus fuit natum et ideo nobis est arduum et quod est ignotum nostris, id est latinis. Sed tamen est digestum, id est translatum a nobis et cum magno labore nostro et cum multa utilitate legentium.
DENIQUE POTIUS VIAM STUDIIS, NUNC IGNOSCENDO NUNC ETIAM COMPROBANDO, QUAM FRENA BONIS ARTIBUS STRINGANT, DUM QUICQUID NOVUM EST IMPRUDENTI OBSTINATIONE REPUDIANT.
DENTQUE. Istis omnibus modis feci et tamen posco ut ipsi dent viam, id est commendationem, studiis, quae commendatio est via ad studia quia quando aliquis dat commendatoria verba sunt via quare alii[s] veniant ad illud studium. Dico dent viam studiis mlnc ignoscendo, si qua sunt male dicta, NUNC ETIAM COMPROBANDO si qua sunt bene dicta. Hoc faciant potius QUAM STRINGANT FRENA BONIS ARTIBUS, DUM QUICQUID etc. Ille stringit frena bonis artibus qui vituperat bonas artes. ƿ
QUIS ENIM NON VIDEAT PLURIMUM AD BONARUM ARTIUM VALERE DEFECTUM SI APUD MENTES HOMINUM NUMQUAM SIT DESPERATIO DISPLICENDI? SED SI CUI PER HAEC QUAEDAM PARATUR ANXIETAS AUT OBSCURIORA SUNT FORTASSE QUAM IPSE DESIDERAT, NIHIL AD ME COGNITIONEM FACILEM POLLICENTEM, NEQUE ENIM RUDIBUS HAEC TOTIUS ARTIS SED IMBUTIS ET ULTERIORE PAENE LOCO PROGRESSIS LEGENDA ET DISCENDA PROPONIMUS. QUI VERO HUIUS OPERIS ORDO SIT CUM *DE ORDINE PERIPATETICAE DISCIPLINAE* MIHI DICENDUM ESSET DILIGENTER EXPOSUI. SED HAEC HACTENUS.
QUIS ENIM. Ideo peto ut non vituperent meum opus, quia opus meum iam incurreret defectum; a causa. Et vere opus meum incurreret defectum, quia displiceret; a pari extra. Et unde hoc habes quod si opus meum displiceret ideo incurreret defectum? quia omnis bona ars incurrit defe<c>tum si displicet; a toto et hoc est: Quis enim etc.

DIVISIO DIVISIONUM

Latin English
NUNC DIVISIONIS IPSIUS NOMEN DIVIDENDUM EST ET SECUNDUM UNUMQUODQUE DIVISIONIS VOCABULUM UNIUSCUIUSQUE PROPOSITI PROPRIETAS PARTESQUE TRACTANDAE SUNT.
NUNC EST DIVIDENDUM NOMEN IPSIUS DIVISIONIS, scilicet hoc nomen quod est divisio et sunt tractandae proprietates, scilicet ipsa dividentia, secundum unumquodque vocabulum divisionis. Pro unumquodque accipit illa vocabula quibus assignantur ipsae divisiones, id est quod alia dicitur generis in species, alia totius in partes, alia vocis in significationes et aliae similiter suis nominibus.
DIVISIO NAMQUE MULTIS MODIS DICITUR.
DIVISIO NAMQUE. Vere est dividendum nomen divisionis namque divisio dicitur multis modis. A causa.
EST ENIM DIVISIO GENERIS IN SPECIES.
EST ENIM. Vere divisio dicitur multis modis quia istis; a partibus et hoc est: Est enim etc.
EST RURSUS DIVISIO CUM TOTUM IN PROPRIAS DISTRIBUITUR PARTES.
EST RURSUS. Una est divisio generis in species. Rursus est alia divisio cum totum distribuitur in partes. Partes dico proprias. Ideo dicitur proprias quia neque sunt species, nec significationes, nec vocantur aliquo alio nomine dividentium. Sed tantum sunt propriae partes sui totius. Notandum quod accipit per divisionem totius in partes et divisionem specialissimae speciei in individua.
EST ALIA CUM VOX MULTA SIGNIFICANS IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS RECIPIT SECTIONEM.
EST ALIA CUM VOX MULTA SIGNIFICANS, id est habens diversas significationes sub diversis impositionibus, recipit sectionem, id est divisionem, in signifeationes. Significationes proprias, ideo dicit proprias quia neque species, neque partes, nec aliquo alio nomine dividentium possunt vocari.
PRAETER HAS AUTEM TRES EST ALIA DIVISIO QUAE SECUNDUM ACCIDENS FIERI DICITUR. HUIUS TRIPLEX MODUS EST: UNUS CUM SUBIECTUM IN ACCIDENTIA SEPARAMUS, ALIUS CUM ACCIDENS IN SUBIECTA DIVIDIMUS, TERTIUS CUM ACCIDENS IN ACCIDENTIA SECAMUS.
PRAETER [AUTEM] HAS <TRES>. Non tantum dicitur divisio his tribus modis; sed praeter has tres etc.
HOC ITA FIT SI UTRAQUE EIDEM SUBIECTO INESSE VIDEANTUR.
HOC ITA FIT. Dico quod fit divisio accidentis in accidentia et hoc, scilicet divisio accidentis in accidentia, ita fit si utraque, id est si unumquodlibet ex dividentibus cum suo diviso. videontur inesse eidem subiecto. Sicuti cum dicimus: aliud durum, aliud molle. Durum quod est unum ex dividentibus cum suo diviso, id est cum albo, potest inesse eidem subiecto, ut margaritae. Molle quod est alterum ex dividentibus cum suo diviso, id est cum albo, potest esse in eodem subiecto, ut in lacte.
SED HARUM OMNIUM EXEMPLA SUBDENDA SUNT QUATENUS TOTIUS HUIUS RATIO DIVISIONIS ELUCEAT.
SED HARUM. Ostendi omnes modos divisionum, qui non ƿ tantum sunt ostendendi per regulas, sed etiam per exempla, et hoc est: Sed harum etc. Ratio, id est intelligentium.
GENUS DIVIDIMUS IN SPECIES CUM DICIMUS "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA IRRATIONABILIA; RATIONABILIUM ALIA MORTALIA, ALIA IMMORTALIA" VEL CUM DICIMUS "COLORIS ALIA QUIDEM SUNT ALBA, ALIA NIGRA, ALIA MEDIA".
GENUS DIVIDIMUS. Sciendum est: accipit per divisionem generis in species et divisionem recti generis in recta<s> species et divisionem recti generis in differentias et divisionem differentiae in differentias. Et hic exemplificat de divisione recti generis in differentias et de divisione differentiae in differentias. Et per haec exempla innuit divisionem rei generis in rectas species.
OPORTET AUTEM OMNEM GENERIS IN SPECIES DIVISIONEM AUT IN DUAS FIERI PARTES AUT IN PLURES.
OPORTET AUTEM. Ostendi fieri divisionem generis per duas species et per tres et videretur alicui quod posset fieri per unam speciem aut per plures quam per tres. Oportet autem etc.
SED NEQUE INFINITAE SPECIES ESSE POSSUNT GENERIS NEC MINUS DUABUS. HOC AUTEM CUR EVENIAT POSTERIUS DEMONSTRANDUM EST.
SED NEQUE. Dico fieri in plures. Sed neque etc. Propterea non debent esse infinitae species in divisione[s] generis, quia omnis divisio debet ducere auditorem ad intelligibiliora. Sed si ponerentur infinitae species in divisione[m] iam duceretur ipse auditor ad obscuriora. Nec generis divisio potest fieri ad minus quam per duas species, ideo quia omne genus est similitudo suarum specierum. Et omnis species informatur differentia et omnis differentia consistit in pluralitate diserepantium.
TOTUM IN PARTES DIVIDIDUR QUOTIENS IN EA EX QUIBUS EST COMPOSITUM UNUMQUODQUE RESOLVIMUS, UT CUM DICO DOMUS ALIUD ESSE TECTUM, ALIUD PARIETES, ALIUD FUNDAMENTA, ET HOMINEM ANIMA CONIUNGI ET CORPORE, CUMQUE HOMINIS DICIMUS PARTES ESSE CATONEM, VIRGILIUM, CICERONEM ET SINGULOS QUI, CUM PARTICULARES SINT, VIM TAMEN TOTIUS HOMINIS IUNGUNT ATQUE COMPONUNT.
TOTUM VERO. Sic dividimus genus in species, totum vero etc. Qui cum sint particulares, id est recipientes praedicationem sui totius, tamen iungunt vim totius hominis, id est conferunt homini hanc vim ut dica[n]tur totum. Et quia hoc habent species quia conferunt suo generi ut dicatur totum subiungit: dico quia iungunt atque ita iungunt quod simpliciter componunt, id est quod illud simpliciter dicatur totum et non genus respectu illorum particularium.
NEQUE ENIM HOMO GENUS, NEC SINGULI HOMINES SPECIES, SED PARTES QUIBUS TOTUS HOMO CONIUNGITUR.
NEC ENIM. Bonum exemplum dedi de divisione totius. Nec enim homo etc.; a causa. Hane rationem ideo facit, scilicet quod homo non est genus nec singuli homines sunt species, propter antiquiores quibus videbatur omnem divisionem esse divisionem generis in species.
VOCIS AUTEM IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS DIVISIO FIT QUOTIENS UNA VOX MULTA SIGNIFICANS APERITUR ET EIUS PLURALITAS SIGNIFICATIONIS OSTENDITUR, UT CUM DICO "CANIS" QUOD EST NOMEN ET HUNC QUADRUPEDEM LATRANTEMQUE DESIGNAT ET CAELESTUM QUI AD ORIONIS PEDEM MORBIDUM MICAT; EST QUOQUE ALIUS, MARINUS CANIS, QUI IN IMMODERATAM CORPORIS MAGNITUDINEM CRESCENS CAERULEUS APPELLATUR.
VOCIS AUTEM. Ita fit divisio generis, ita fit divisio totius. Sed divisio vocis fit in proprias significationes quotiens una vox significans multa aperitur, id est proponitur ad hoc ut dividatur. Et quia hoc habet animal quod proponitur ad hoc ut per suas species dividatur, animal dico quod est vox multa significans, ideo subiungit: dico aperitur et ita quidem ostenditur per ipsa dividentia pluralitas significationis eius, id est multitudo impositionis eius aequivocae vocis. Ut cum dico canis, quod est nomen aequivocum etc.
SED HUIUS DIVISIONIS DUPLEX MODUS EST.
SED HUIUS. Ostendi divisionem vocis et inde dedi exemplum; quae divisio non est accipienda uno modo. Sed huius divisionis, quae est divisio vocis est duplex modus. Videtur esse falsum ut tantum sit duplex modus divisionis, quia, praeter istos duos modos, sunt duo alii modi, scilicet divisio vocis secundum modum et divisio vocis secundum determinationem. Solutio: secundum quosdam auctores est tantum duplex modus huius divisionis, sed secundum se aut secundum aliquem alium sunt quattuor modi huius divisionis.
AUT ENIM UNUM NOMEN MULTA SIGNIFICAT AUT ORATIO IAM VERBIS NOMINIBUSQUE COMPOSITA. ET NOMEN QUIDEM MULTA SIGNIFICAT UT ID QUOD SUPRA PROPOSUI, ORATIO VERO MULTA DESIGNAT UT EST: "AIO TE, AEACIDA, ROMANOS VINCERE POSSE".
AUT ENIM. Vere est duplex modus huius divisionis quia iste duplex; a parte duplicis, et hoc est aut enim unum nomen significat multa secundum diversas impositiones et illud dividitur, aut oratio composita verbis et nominibus iam significat multa et ipsa dividitur. Videndum est qualiter ambigua oratio dividatur; non ita dividatur ut habeat dividentia membra sicuti aliae divisiones, sed ideo dicitur dividi quia, cum unaquaeque ambigua oratio rationabiliter contineat duos intellectus, ad discernendum ipsos intellectus dantur discretae orationes determinantes in qua significatione debeat accipi ipsa ambigua oratio; ut cum dicimus audio Graecos vicisse Troianos. Et cum ista ambigua oratio duos rationablliter contineat intellectus, ad ipsos discernendum dantur istae discretae orationes, scilicet: audio Graecos vicisse, Troianos victos esse; vel: audio quod Graeci victi sunt et Troiani vicerunt. Et istae discretae orationes dicuntur significationes illius ambiguae orationis, quia faciunt certum signum auditori quomodo debeat accipere illam ambiguam orationem.
ET NOMINIS QUIDEM PER SIGNIFICATIONES PROPRIAS DIVISIO AEQUIVOCATIONIS PARTITIO NUNCUPATUR, ORATIONIS VERO IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS DISTRIBUTIO AMBIGUITATIS DISCRETIO EST, QUAM GRAECI AMPHIBOLIAM DICUNT.
ET NOMINIS QUIDEM. Ostendi<t> duplicem modum divisionis. Modo imponit nomina ipsis divisionibus: et nominis quidemt etc. Orationis vero distributio, id est divisio, in proprias significationes est discretio ambiguitatis, quia ibi discernitur ambigua oratio per proprias significationes, id est per discretas orationes.
ITA UT NOMEN MULTA SIGNIFICANS AEQUIVOCUM, ORATIO VERO MULTA DESIGNANS AMPHIBOLA ATQUE AMBIGUA PRAEDICETUR.
ITA UT NOMEN. Imposuit nomina divisionibus; modo vult ostendere unde sumantur illa nomina, scilicet ab ipsis divisis. Continuatio: Ita impono nomina ipsis divisionibus, ut nomen significans multa praedicetur, id est appelletur, aequivocum et ex hoc nuncupatur divisio partitio aequivocationis. Oratio multa designans praedicatur, id est appellatur amphibola atque ambigua, et ex hoc distributio orationis in proprias significationes nuncupatur discretio ambiguitatis.
EORUM AUTEM QUAE SECUNDUM ACCIDENS DIVIDUNTUR SUBIECTI IN ACCIDENTIA DIVISIO EST UT CUM DICIMUS "OMNIUM HOMINUM ALII SUNT NIGRI, ALII CANDIDI, ALII MEDII COLORIS".
EORUM AUTEM. Talis est divisio generis in species, totius in partes, vocis in significationes. Eorum autem etc.
HAEC ENIM ACCIDENTIA SUNT HOMINIBUS, NON HOMINUM SPECIES, ET HOMO HIS SUBIECTUM, NON HORUM GENUS EST.
HAEC ENIM. Vere ista divisio est subiecti in accidentia, quia divisum est subiectum et dividentia sunt accidentia; a definitione et hoc est: Haec enim etc. Item hanc rationem facit propter antiquiores quibus videbatur omnem divisionem esse generis in species.
ACCIDENTIS VERO IN SUBIECTA SECTIO EVENIT UT EST "OMNIUM QUAE EXPETUNTUR ALIA IN ANIMA, ALIA IN CORPORIBUS SITA SUNT".
ACCIDENTIS VERO. Talis est divisio subiecti in accidentia; sed accidentis in subiecta sectio evenit ut est omnium quae expetuntur id est omnium expetibilium, scilicet bonorum, alia sunt [sunt] sita in anima, alia sunt sita in corpore. Non dat bonum exemplum de divisione accidentis in subiecta, quia ista divisio quam ipse apponit est accidentis in accidentia. Sed apponit eam quia est expositoria illius quae dicit: Expetibile, id est bonum, aliud est corpus, aliud est anima, quae divisio est accidentis in subiecta.
ANIMAE NAMQUE ATQUE CORPORI ID QUOD EXPETITUR ACCIDENS, NON GENUS, EST, ET BONI QUOD IN ANIMA ET CORPORE SITUM EST NON SUNT HAEC SPECIES SED SUBIECTA.
ANIMAE NAMQUE. Vere ista divisio est accidentis in subiecta quia divisum est accidens et dividentia sunt subiecta; a definitione et hoc est: Namque id quod expetitur, id est bonum, accidens et non est genus et cui sit accidens nunc ostendit, animae scilicet atque corpori, et haec, id est anima et corpus, non sunt species, sed sunt subiecta illius boni quod est situm in anima et in corpore.
ACCIDENTIS VERO IN ACCIDENTIA DIVISIO EST UT "OMNIUM CANDIDORUM ALIA SUNT DURA", UT MARGARITA, "ALIA LIQUENTIA", UT LAC.
ACCIDENTIUM VERO. Talis est divisio accidentis in subiecta; accidentium vero etc.
LIQUOR NAMQUE ET ALBEDO ATQUE DURITIES HAEC SUNT ACCIDENTIA.
LIQUOR NAMQUE. Vere ista divisio est accidentis in accidentia quia divisum est accidens et dividentia sunt accidentia. Liquor namque etc.; a pari; paria enim sunt formae et formata.
SED ALBUM IN DURA ET LIQUIDA SEPARATUM EST.
SED ALBUM. Dico quia divisum est <accidens> et dividentia sunt accidentia, sed album etc. Ac si dicat: Album est divisum et durum et liquidum sunt dividentia, quia commixtim ostenderat in exemplis ea esse accidentia.
CUM ERGO SIC DICIMUS, ACCIDENS IN ALIA ACCIDENTIA SEPARAMUS.
CUM ERGO. Haec est principalis conclusio; a definitione sit. Quandoquidem divisum est accidens et dividentia sunt accidentia, cum ergo etc.
SED HUIUSMODI DIVISIO VICISSIM SEMPER IN ALTERUTRA PERMUTATUR.
SED HUIUSMODI. Ostendi divisionem accidentis in accidentia et dedi exempla de accidentibus partim sese continentibus. Sed divisio huiusmodi, id est facta de accidentibus partim sese continentibus, vicissim semper permutatur in alterutra, quia unumquodque dividens potest dividi per suum divisum et per oppositum ipsius divisi. Si autem fiat divisio de accidentibus prorsus excedentibus non potest fieri permutatio in alterutra ut si dicamus: Coloratum aliud dialecticum, aliud grammaticum. Non potest aliquid ex istis dividentibus dividi per divisum et per oppositum divisi, ideo quia divisum est prorsus excedens.
POSSUMUS ENIM DICERE "EORUM QUAE DURA SUNT ALIA SUNT NIGRA, ALIA ALBA" ET RURSUS "EORUM QUAE LIQUIDA ALIA SUNT ALBA, ALIA NIGRA"; SED HAEC RURSUS CONVERSA DIVIDIMUS: "EORUM QUAE SUNT NIGRA ALIA SUNT DURA, ALIA LIQUENTIA".
POSSUMUS ENIM. Vere divisio huiusmodi permutatur in alterutra quia hoc modo; a parte permutari et hoc est: Possumus enim etc.
DIFFERT AUTEM HUIUSMODI DIVISIO OMNIBUS QUAE SUPRA SUNT DICTAE.
DIFFER<T> AUTEM. Talem dedi regulam de divisione accidentis in accidentia, scilicet quia fit conversio in ea secundum omnia membra. Sed divisio huiusmodi etc.
NAM NEQUE SIGNIFICATIONEM PARTIRI POSSUMUS IN VOCES, CUM VOX IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS DISCERNATUR, NEC PARTES IN TOTUM DIVIDUNTUR, QUAMVIS TOTUM SEPARETUR IN PARTES, NEC SPECIES SECATUR IN GENERA, LICET GENUS IN SPECIES DIVIDATUR.
NAM NEQUE. Vere divisio huiusmodi differt ab omnibus aliis quae sunt supra dictae, quia ab istis; a partibus. Nam neque significatione<m> etc. Videtur esse falsum quod partes non possint dividi in totum et quod species non possint dividi in genus. Possumus enim dicere: domus alia pars paries, alia pars tectum, alia pars fundamentum. Possumus convertere: paries alius in domo, alius extra domum; similiter potest dividi fundamentum et tectum. Ista potest dici: animal aliud homo, aliud et non homo; et potest converti: non homo aliud animal, aliud non animal. Solutio: licet partes dividantur in totum, non tamen dividuntur sub eodem nomine; quia quando dicimus: paries alius in domo, alius extra domum, est divisio generis in species et ita non remanet sub eodem nomine. Rursus, licet quaedam species dividantur per genus, non tamen omnes; quia cum dicimus: non homo, aliud animal, aliud non animal, tamen aliud membrum non potest dividi ut dicatur: homo aliud animal, aliud non animal. Habemus etiam quod quando fit divisio accidentis in accidentia, quocumque modo convertatur, fit ibi conversio sub eodem respectu <quia> et divisa [quia] et dividentia dicuntur [quo] accidentia. Sed quando [sed] species dividunt genus dicuntur species, quando dividuntur dicuntur genera.
QUOD VERO SUPERIUS DICTUM EST, HANC DIVISIONEM ITA FIERI SI UTRAQUE EIDEM CONTINGERENT INESSE SUBIECTO, SI ATTENTIUS PERSPICITUR LIQUET.
QUOD VERO. Dictum est superius quia divisio accidentis in accidentia ita debet fieri ut utraque contingat inesse eidem subiecto, scilicet divisum et unum ex dividentibus, quod videtur quodammodo obscurum. Quod vero etc.
NAM CUM DICIMUS EORUM QUAE DURA SUNT ALIA ESSE ALBA, ALIA NIGRA, UT EST LAPIS ATQUE HEBENUM, MANIFESTUM EST HEBENO UTRAQUE INESSE, ET DURITIEM SCILICET ET NIGREDINEM. IN CAETERIS QUOQUE ID DILIGENS LECTOR INVENIET.
NAM CUM DICIMUS. Et vere liquet quia hoc modo; a parte. Sciendum quia ideo apponit omnium hanc vocem in divisionibus ut intelligatur quodlibet divisum esse acceptum in largitate sua, etiam si pronuntietur indefinite.
QUIBUS AUTEM SUMMA OPE RATIO VERITATIS INQUIRITUR, HIS PRIUS INTELLIGENDUM EST QUAE SIT HORUM OMNIUM SIMUL PROPRIETAS QUIBUSQUE INTER SE SINGILLATIM DIFFERENTIIS SEGREGENTUR.
QUIBUS AUTEM. Ostendit omnes modos divisionis et dedit exempla de omnibus. Modo vult dare proprietatem omnium, hanc scilicet: quia <tres divisiones dicuntur secundum se>, tres vero secundum accidens. Postea dabit differentias inter singula. Ideo divisio generis et totius et divisio vocis dicuntur secundum se quia nullam habent commutationem neque in diviso neque in dividentibus. Divisio vero subiecti in accidentia, <accidentis in subiecta>, accidentis in accidentia, dicuntur divisiones secundum accidens quia habent commutationem aut in divisis tantum, aut in dividentibus tantum, aut in utroque. Continuatio: Ostendi omnes modos divisionis et inde dedi exempla unde videretur hic esse sistendum sed a quibus inquiretur ratio veritatis summa ope, his intelligendum est prius quae sit proprietas omnium, per quam tres sunt simul, et tres simul, quibusque inter se etc.
OMNIS ENIM VOCIS ET GENERIS TOTIUSQUE DIVISIO SECUNDUM SE DIVISIO NUNCUPATUR, RELIQUAE VERO TRES IN ACCIDENTIS DISTRIBUTIONE PONUNTUR.
OMNIS ENIM. Vere divisiones habent proprietates, quia istae tres habent istam proprietatem, ut dicantur secundum se. Reliquae vero dicuntur secundum accidens; a partibus divisionum et a partibus proprietatum. Omnis enim etc.
SECUNDUM SE AUTEM DIVISIONIS HUIUSMODI DIFFERENTIA EST.
SECUNDUM SE. In hoc conveniunt istae tres quod dicuntur secundum se. Secundum se [etc.] autem <etc.>.
DIFFERT ENIM DIVISIO GENERIS A VOCIS DIVISIONE QUOD VOX QUIDEM IN PROPRIAS SEMPER SIGNIFICATIONES SEPARATUR
DIFFERT ENIM. Vere differentia huiusmodi, quia ista quae sequitur; a pari. Paria enim sunt differentia huiusmodi et illud quod sequitur.
GENUS NON IN SIGNIFICATIONES SED IN QUADAM A SE QUODAMMODO CREATIONE DISIUNGITUR.
GENUS VERO. Vox separatur in proprias significationes. Sed genus disiungitur non in significationes, sed in creationes, id est in species procreatas a ipso genere, quia genus ponitur materia in definitionibus specierum; creationes, dico, quasdam, id est oppositas quodammodo, id est vocali modo. Haec differentia consideratur secundum ipsa divisa.
ET GENUS SEMPER SPECIEI PROPRIAE TOTUM EST ET UNIVERSALIUS IN NATURA, AEQUIVOCATIO VERO UNIVERSALIOR QUIDEM SIGNIFICATA RE DICITUR, TANTUM VOCE NON ETIAM TOTUM EST IN NATURA.
ET GENUS. In hoc differ<t> divisio generis a divisione vocis et etiam in hoc: nam genus semper est totum propriae speciei et est universalius in natura, quia est materia. Aequivocatio vero est universalior tantum in voce, re significata existente inde causa quia significatum canis maius est quam significatum latrabilis. Et ideo canis est universalior vox quam latrabilis. Dico quia aequivocatio est universalior tantum voce non etiam in natura, quia non est materia. Item ista differentia est lata secundum ipsum divisum.
ILLO QUOQUE A VOCIS DISTRIBUTIONE DIVIDITUR, QUOD NIHIL HABENT COMMUNE PRAETER SOLUM NOMEN QUAE SUB EA VOCE SUNT, QUAE VERO SUB GENERE COLLOCANTUR ET NOMEN GENERIS ET DEFINITIONEM SUSCIPIUNT.
ILLO MODO QUOQUE. Ista differentia datur secundum ipsa dividentia.
AMPLIUS QUOQUE NON EADEM APUD OMNES VOCIS EST DISTRIBUTIO.
AMPLIUS do differentiam inter divisionem vocis et divisionem generis: quoque, id est rationabiliter, quia distributio vocis? id est vox distributa in suas significationes, non est eadem apud omnes, scilicet est permutabilis.
QUOD APUD NOS DICITUR CANIS CUM EIUS MULTAE SIGNIFICATIONES IN LINGUA ROMANA SINT SIMPLICITER FORTASSE PRAEDICATUR IN BARBARA, CUM EA QUAE APUD NOS UNO NOMINE NUNCUPANTUR ILLI PLURIBUS FORTASSE SIGNIFICENT.
QUOD ENIM. Vere vox distributa in suas significationes non est eadem apud omnes, quia canis; a parte aequivocae vocis et hoc est: Nam illud nomen quod dicitur apud nos canis aequivocum cum sint eius multae significationes in romana lingua, fortasse praedicatur in barbara lingua simpliciter, id est univoce, vel singulariter. Nec mirum, cum ea significata quae apud nos nuncupantur uno nomine, id est una impositione, illi significant fortasse pluribus impositionibus, contentis sub uno aequivoco.
GENERIS VERO APUD OMNES EADEM DIVISIO DISTRIBUTIOQUE PERMANET.
GENERIS VERO. Distributio vocis non est eadem apud omnes, sed divisio generis, id est ipsum genus divisum, et distributio, id est ipsa dividentia, [et] permanet apud omnes eadem in significatione, quia genus et species illam significationem eamdem quam habent apud nos habent apud graecos interpretata.
UNDE FIT UT VOCIS QUIDEM DIVISIO AD POSITIONEM CONSUETUDINEMQUE PERTINEAT, GENERIS AD NATURAM, NAM QUOD APUD OMNES IDEM EST NATURA EST.
UNDE FIT. Quandoquidem distributio vocis non est eadem apud omnes, inde fit ut divisio quidem vocis pertineat ad positionem; [et quia hoc habet genus quod pertineat ad positionem]. Et quia hoc habet genus quod pertineat ad positionem, subiungit et ad consuetudinem, id est ad consuetudinariam voluntatem; sed divisio generis pertinet ad naturam, quia omne quod est idem apud omnes, est naturale, quia quod est idem apud omnes, aliud est divisio generis, aliud est aliud; a toto divisionis generis. Quia quod est idem apud omnes, aliud genus, aliud aliud.
CONSUETUDINIS VERO EST QUOD APUD ALIQUOS PERMUTATUR. ET HAE QUIDEM SUNT DIFFERENTIAE GENERIS DISTRIBUTIONIS ET VOCIS.
CONSUETUDINIS VERO. Illud quod est idem apud omnes est naturale; sed illud quod est consuetudinis permutatur apud aliquos. Ista differentia data est secundum divisa et bene quidem ideo apponit istud, ut ad aliud transeat et ut ostendat non esse plures differentias inter divisionem generis et divi sionem vocis.
GENERIS QUOQUE SECTIO TOTIUS DISTRIBUTIONE SEIUNGITUR QUOD TOTIUS DIVISIO SECUNDUM QUANTITATEM FIT.
GENERIS QUOQUE. Ostendi<t> differentiam inter divisionem vocis et divisionem generis. Modo vult dare differentiam inter divisionem generis et divisionem totius, hanc scilicet quia dillisio integri totius fit secundum quantitatem, divisio vero ge neris perficitur qualitate. Ideo dixit fieri divisio integri totius secundum quantitatem quia partes integri totius indigent continuitate, id est coniunctione et in ipsa prolatione et in suis slgnificatis ad hoc ut ipsae partes recipiant praedicationem sui totius. Sed divisio generis perficitur qualitate, id est voce informata qualitate. In hoc non videtur esse aliqua differentia, quia divisio generis fit secundum qualitatem, quia unaquaeque pars informatur qualitate, sicuti paries tectum fundamentum informatur in oratione. Solutio: divisio generis perficitur qualitate, id est voce informata qualitate descendente ab ipso toto; sed paries non informatur qualitate descendente ab ipsa domo. Item licet divisio generis fiat <secundum quantitatem>, id est secundum numerum, [secundum quantitatem] tamen partes eius non indigent continuitate neque in prolationet neque in suis significatis, quia unaquaeque pars per se accepta recipit praedicationem sui totius, sicuti Socrates et Plato non indigent coniunctione ad recipiendum praedicationem sui totius, quia unaquaeque <pars> per se suscipit praedicabiliter suum totum.
PARTES ENIM TOTAM SUBSTANTIAM CONIUNGENTES ACTU AUT RATIONE ANIMI ET COGITATIONE SEPARANTUR.
PARTES ENIM. Vere divisio totius fit secundum quantitatem. Nam partes separantur. Et cum deberet dicere indigentes continuitate ad recipiendum praedicationem totius, ponit aequipollens sic: Partes, dico, coniungentes substantiam totam, id est quae coniunctae reddunt definitionem totius, separantur dico quaedam actu, sicuti illae quae subiacent humanae dispositioni[s] aut quaedam separantur ratione[m] animi et cogitatione, sicuti partes lineae; locus a pari. Paria enim sunt partes separari coniungentes totam substantiam et fieri divisionem totius secundum quantitatem.
GENERIS VERO DISTRIBUTIO QUALITATE PERFICITUR.
GENERIS VERO. Divisio totius fit secundum quantitatem, sed distributio generis perficitur qualitale, id est voce informata qualitate descendente ab ipso genere.
NAM CUM HOMINEM SUB ANIMALI LOCAVERO TUNC QUALITATE DIVISIO FACTA EST.
NAM CUM. Vere distributio generis perficitur qualitate quia omine; a parte qualitatis et hoc est: Cum hominem sub animali locavero in divisione, tunc facta est divisio qualitate, ut expositum est.
QUALE NAMQUE ANIMAL EST HOMO IDCIRCO QUONIAM QUADAM QUALITATE FORMATUR.
QUALE NAMQUE. Unde hoc habes quod, si divisio animalis perficitur homine, ideo perficiatur qualitate. Namque homo est animal quale, idcirco quoniam homo informatur qualitate quadam, id est substantiali descendente ab ipso animali; causa est.
UNDE QUALE SIT ANIMAL HOMO INTERROGATUS AUT "RATIONALE" RESPONDEBIT AUT CERTE "MORTALE".
UNDE. Quandoquidem homo informatur quadam qualitate, unde respondens aliquis alicui interroganti quale animal sit homo respondebit aut rationale aut certe mortale. Non sequitur quod si homo informetur quadam qualitate, ideo informetur rationalitate aut mortalitate, quia posset informari alia qualitate. Et ideo supplendum est quia homo informatur qualitate quadam, id est sibi propria, scilicet rationalitate et mortalitate.
AMPLIUS <QUOQUE> GENUS OMNE NATURALITER PRIUS EST PROPRIIS SPECIEBUS, TOTUM AUTEM PARTIBUS PROPRIIS POSTERIUS.
AMPLIUS. Ostendo differentiam inter divisionem generis et divisionem totius sic: Omne genus est prius propriis speciebus naturaliter, id est materialiter, quia est materia suarum specierum, totum autem etc.
PARTES SUNT QUAE TOTUM IUNGUNT, COMPOSITI SUI PERFECTIONEM ALIAS NATURA TANTUM, ALIAS RATIONE QUOQUE TEMPORIS ANTECEDUNT.
PARTES ENIM. Vere totum est posterius propriis partibus, quia partes sunt priores; a relativis et hoc est: Partes enim sunt quae iungunt totum. Et non quolibet modo, sed ita iungunt quod antecedunt perfectionem sui compositi alia<s> in natura tantum, sicuti partes lineae quae non subiacent humanae dispositioni, alias antecedunt ratione, id est consideratione quoque temporis, sicuti partes [lineae] quae subiacent humanae dispositioni, ut sunt partes domus.
UNDE FIT UT GENUS IN POSTERIORA, TOTUM VERO IN PRIORA SOLVAMUS.
UNDE FIT. Quandoquidem genus est prius propriis speciebus, unde fit etc.; a causa.
HINC QUOQUE ILLUD VERE DICITUR: SI GENUS INTERIMATUR STATIM SPECIES DEPERIRE, SI SPECIES /14/ INTEREMPTA SIT NON PEREMPTUM GENUS IN NATURA CONSISTERE. CONTRA EVENIT IN TOTO.
HINC QUOQUE. Quandoquidem genus est prius propriis speciebus, hinc quoque etc.; inter causam et effectum. Genus dicitur consistere in natura, id est in generalitate sua, quia semper remanet genus, licet una species interimatur.
NAM SI PARS TOTIUS PERIT TOTUM NON ERIT, CUIUS PARS UNA SIT INTEREMPTA; SIN TOTUM PEREAT PARTES PERMANENT DISTRIBUTAE, UT SI DE INTEGRA DOMO QUIS ABSTULERIT TECTUM, TOTUM QUOD ANTE FUIT INTERCIPIT, SED PEREUNTE TOTO PARIETES ET FUNDAMENTA CONSTABUNT.
NAM SI PARS. Vere contra evenit in toto, quia hoc modo; a parte contra. Si totum pereat, partes permanent distributae scilicet res istae quae fuere partes permanent, sed non sub eo nomine, qui<a> non dicuntur partes.
AMPLIUS QUOQUE GENUS SPECIEBUS MATERIA EST.
AMPLIUS. Ostendit differentiam inter divisionem generis <et> totius in eo scilicet quia genus est materia suarum specierum. Adhuc dat eam differentiam. Sed ideo repetit illam eamdem differentiam ut ostendat quomodo sit materia suarum specierum, scilicet per similitudinem, et ut ostendat qui<a> partes sunt materia sui totius. Continuatio: ostendi differentiam inter divisionem generis et divisionem totius; amplius ostendo differentiam quoque, id est similiter, scilicet secundum causam valentem.
NAM SICUT AES ACCEPTA FORMA TRANSIT IN STATUAM ITA GENUS ACCEPTA DIFFERENTIA TRANSIT IN SPECIEM.
NAM SICUT. Vere genus est materia suis speciebus, quia est materia sicuti aes; a parte materiae, quia quod est materia aliquod sicuti aes, aliquod sicut lignum; genus transit in speciem, accepta differentia, id est iunctum cum differentia facit se speciem cum alio.
TOTIUS VERO PARTIUM MULTITUDO MATERIA EST, FORMA VERO EARUNDEM PARTIUM COMPOSITIO.
TOTIUS VERO. Genus est materia suis speciebus sed multitudo partium, id est multae partes, sunt materia totius, sed compositio earumdem partium est forma, si totum ita constat ex partibus et ex compositione.
NAM SICUT SPECIES EX GENERE CONSTAT ET DIFFERENTIA, ITA TOTUM CONSTAT EX PARTIBUS.
NAM SICUT. Vere multitudo partium est materia totius et compositio earumdem partium est forma. Si totum ita constat ex partibus et ex compositione, sicut species constat ex genere et ex differentia, tunc illud est a pari comitabili. Convertitur enim sic: Si multitudo partium est materia et compositio est forma; tunc totum ita constat ex partibus et ex compositione, sicut species ex genere et ex differentia; et si totum ita constat ex partibus et ex compositione sicut species constat ex genere et ex differentia, tunc multitudo partium est materia et compositio earumdem partium forma est.
UNDE FIT UT TOTUM AB UNAQUAQUE PARTE SUA PARTIUM IPSARUM COMPOSITIONE DIFFERAT, SPECIES VERO A GENERE DIFFERENTIAE CONIUNCTIONE.
UNDE FIT. Quandoquidem compositio forma, unde fit [est] ut totum digerat ab unaquaque parte sua, compositione ipsarum partium, considerata in ipso toto propter partes coniunctas. Species vero differt a genere coniunctione[m] differentiae, scilicet quia differentia iungitur cum genere ad faciendam speciem; inter causam et effectum. Non bene videtur agere, quia cum deberet dare differentiam inter divisionem generis et totius, dat differentiam inter totum et partem et inter speciem et genus. Sed facit bene quia, cum ipse dat differentiam inter totum et partem, ostendit quia totum dividitur in illa a quibus differt ipsum totum per compositionem illarum partium consideratam in ipso toto, et cum <dat> differentiam inter speciem et genus per compositionem differentiae, ostendit quia genus dividitur in illa a quibus differt coniunctione[m] ipsius differentiae, considerata cum ipso genere; et ita dat differentiam inter divisionem generis et totius.
AMPLIUS QUOQUE SPECIES IDEM SEMPER QUOD GENUS EST, UT HOMO IDEM EST QUOD ANIMAL ET VIRTUS IDEM EST QUOD HABITUS, PARTES VERO NON SEMPER IDEM QUOD TOTUM.
AMPLIUS. Do differentiam inter divisionem generis et totius quoque, id est similiter, scilicet secundum valentem causam: species semper est idem in praedicatione quod est suum genus, id est semper recipit praedicationem sui generis. Partes vero non semper sunt idem quod totum, id est non semper recipiunt praedicationem sui totius, sicuti partes domus. Non semper ideo dicit quia partes aliquando recipiunt praedicationem sui totius, sicuti individua specialissimae speciei.
NEQUE ENIM MANUS IDEM EST QUOD HOMO NEC IDEM PARIES QUOD DOMUS. ET IN HIS QUIDEM QUAE DISSIMILES PARTES HABENT HOC CLARUM EST, SED NON EODEM MODO IN HIS QUAE SIMILES, UT IN AERIS VIRGULA CUIUS PARTES, QUIA SUNT CONTINUAE QUIA EIUSDEM SUNT AERIS, VIDENTUR IDEM ESSE QUOD TOTUM EST, SED FALSO.
149r| pro virgula aeris significat plura aera simul continua. Sed hoc aes quando accipitur pars significat totum unum frustum. Et ideo non potest recipere praedicationem sui totius ut dicatur hoc est; et hoc est in libro ubi dicit: Ut in aeris virgula cuius partes quia sunt continuae et sunt eiusdem aeris, quia significant rem eiusdem maneriae, oidentur esse [etc.] idem <etc.>.
FORTASSE ENIM IDEM SINT PARTES HUIUSMODI SUBSTANTIA, NON ETIAM QUANTITATE.
FORTASSE ENIM. Vere falso videntur esse idem quod totum. Nam fortasse partes huiusmodi sunt idem in substantia, id est in materia vocis et in significatione eiusdem maneriae, non etiam sunt idem in quantitate significationis.
RESTAT AUTEM VOCIS ET TOTIUS DISTRIBUTIONIS DIFFERENTIAS DARE.
RESTAT AUTEM. Dedit differentiam inter divisionem generis et divisionem vocis et inter divisionem generis et divisionem totius. Modo restat dare differentiam inter divisionem vocis et totius. Sed etiam restat flare differentias etc.
DIFFERUNT AUTEM QUOD TOTUM QUIDEM CONSTAT PARTIBUS.
DIFFER<UN>T AUTEM. Divisio generis et totius differunt secundum supra dicta modo. Sed differunt divisio totius et divisio vocis in hoc, scilicet quod totum quidem constat ex partibus. Ex hoc duo intelligimus: et quia partes sunt componentes ipsum totum et ipsum totum indiget coniunctione[m] ipsarum rerum ad hoc ut habeat significare.
VOX VERO NON CONSTAT EX HIS QUAE SIGNIFICAT.
VOX VERO NON CONSTAT EX HIS QUAE SIGNIFICA[N]T, id est non indiget coniunctione ipsarum quas significat ad hoc ut habeat significare, quia per unamquamque rem habet praedicare et de singulis significationibus praedicatur.
ET FIT TOTIUS QUIDEM DIVISIO IN PARTES, VOCIS AUTEM FIT NON IN PARTES SED IN EAS RES QUAS VOX IPSA SIGNIFICAT.
ET FIT. Item dat aliam differentiam, secundum vocabula divisionis. Continuatio: haec supra dicto modo differunt et adhuc differunt quia divisio totius fit in partes sed divisio vocis non fit in partes, sed fit in eas res quas ipsa vox significat, id est distribuitur suis singulis significatis ad hoc ut significet sua significata, ita tamen ut ipsa significata non sint dividentia, sed nomina ipsorum significatorum; sicuti latrabile animal, marina belua, caeleste sidus, ista vocabula <non> sunt dividentia, [non] <sed> eorum significata.
UNDE FIT UT SUBLATA PARTE UNA TOTUM PEREAT, SUBLATA UNA RE QUAM VOX SIGNIFICAT MULTA DESIGNANS VOX ILLA PERMANEAT.
UNDE. Quandoquidem totum constat ex partibus, unde fit etc.; inter causam et effectum.

DIVISIO GENERIS

Latin English
NUNC ERGO QUONIAM SECUNDUM SE DIVISIONIS DIFFERENTIAE DICTAE SUNT GENERIS DISTRIBUTIO PERTRACTETUR. PRIMUM QUID GENUS SIT DEFINIENDUM EST: GENUS EST QUOD DE PLURIBUS SPECIE DIFFERENTIBUS IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.
NUNC IGITUR. Dedit differentias divisionum secundum se. Modo vult tractare naturam divisionis generis et secundum divisum et secundum dividentia ut superius promisit. Illatio sic: ostendi differentias divisionis secundum se et quoniam dictae sunt differentiae divisionis secundum se propter evidentiam, ergo pertractetur distributio generis propter eamdem causam; a simili propter eamdem causam. Dico quia pertractetur distributio generis et hoc ordine: primum quid etc. Genus est quod praedicatur de pluribus individuis et de differentibus specie, id est de diversis speciebus, in eo quod quid sit, id est ad interrogationem factam per quid; univoce, ad remotionem aequivocarum.
SPECIES VERO EST QUAM SUB GENERE COLLOCAMUS, DIFFERENTIA QUA ALIUD AB ALIO DISTARE PROPONIMUS.
SPECIES VERO. Sic definitur genus; sed species est illa voz quam collocamus sub genere propinquo sibi, in recto ordine praedicandi; difterentia est illa vox qua proponimus distare aliud ab alio, ita ut si<t> praedicabilis in quale.
ET EST QUIDEM GENUS QUOD INTERROGANTI QUID QUAEQUE RES SIT CONVENIT RESPONDERI, DIFFERENTIA QUAE AD QUALIS PERCONTATIONEM RECTISSIME RESPONDETUR.
ET EST QUIDEM GENUS. Dat aliam proprietatem de genere.
NAM CUM QUIS INTERROGATUR "QUID EST HOMO?" RECTE "ANIMAL", "QUALIS EST HOMO?" CONVENIENTER "RATIONABILIS", RESPONDETUR.
NAM CUM QUIS. Vere genus respondetur alicui interrogant quid sit quaeque res, quia animal; a parte generis, et hoc est: NAM CUM QUIS etc.
DIVIDITUR AUTEM GENUS ALIAS IN SPECIES, ALIAS IN DIFFERENTIAS SI SPECIES QUIBUS GENUS OPORTET DIVIDI NOMINIBUS CARENT, UT CUM DICO "ANIMALIUM ALIA RATIONABILIA SUNT, ALIA IRRATIONABILIA" RATIONABILE ET IRRATIONABILE DIFFERENTIAE SUNT.
DIVIDITUR AUTEM. Superius dictum est quia divisio generis in species. Et unde videretur quod tantum fieret per species. Modo vult ostendere quia fit etiam per differentias, et inde reddit causam. Ideo scilicet divisio generis fit aliquando per differentias quia species carent nominibus et quia divisio facta per differentias valet a<d> definitione<m> specierum. Continuatio: dictum est quia divisio generis vocatur divisio generis in species, unde videretur alicui quod non posset fieri nisi per species; dividitur autem etc.
SED QUONIAM SPECIEI HUIUS QUAE EST ANIMAL RATIONABILE NOMEN UNUM NON EST, IDCIRCO PRO SPECIE DIFFERENTIAM PONIMUS.
SED QUONIAM. Dico quia rationale et irrationale sunt differentiae quae ponuntur in divisione et non sine causa, sed quoniam etc.
EAMQUE SUPERIORI GENERI COPULAMUS.
EAMQUE. Et bene ponimus istam differentiam de specie, quia copulamus eam superiori generi, id est animali, et ita ipsa differentia copulata generi fit species.
OMNIS ENIM DIFFERENTIA IN GENUS PROPRIUM VENIENS SPECIEM FACIT.
OMNIS ENIM. Et vere ista difterentia copulata generi facit speciem; omnis enim etc.; a toto.
UNDE FIT UT MATERIA QUAEDAM GENUS SIT, FORMA DIFFERENTIA.
UNDE FIT. Quandoquidem omnis differentia veniens in proprium genus facit speciem, unde fit ut genus sit materia quaedam, id est vocalis, et non realis; forma vero est differentia; a causa.
CUM AUTEM PROPRIIS NOMINIBUS SPECIES APPELLANTUR, NON IN DIFFERENTIAS GENERIS FIT RECTA DIVISIO.
CUM AUTEM. Quando species non habent nomina, fit divisio generis in differentias; cum autem etc.
UNDE EST UT EX PLURIBUS TERMINIS DEFINITIO COLLIGATUR.
UNDE. Quandoquidem species non habent nomina, unde est ut definitio colligatur ex pluribus terminis quam ex duobus, id est non fit tantum ex duobus terminis, inter causam et effectum.
SI ENIM OMNES SPECIES SUIS NOMINIBUS APPELLARENTUR EX DUOBUS SOLIS TERMINIS OMNIS FIERET DEFINITIO; UT CUM DICO "QUID EST HOMO?" QUID MIHI NECESSE ESSET DICERE "ANIMAL RATIONALE MORTALE" SI ANIMAL RATIONALE ESSET NOMINE PROPRIO NUNCUPATUM.
SI ENIM. Et unde hoc habes quod, si species non habent nomina, ideo definitio non fiat tanlum ex duobus terminis, quia si species habe<n> t nomina, tantum fieret ex duobus terminis; et hoc est: Si enim etc.; ab oppositis secundum affirmationem et negationem ad eumdem ordinem. Maxima propositio: si affirmatio probat affirmationem, et negatio negationem. Notandum quia paria sunt species habere nomina et definitionem constare ex duobus terminis. Item paria sunt species non labere nomina et definitionem non constare ex duobus terminis tantum.
CUM RELIQUA DIFFERENTIA, ID EST MORTALI, IUNCTUM DEFINITIONEM HOMINIS VERISSIMA RATIONE ET INTEGRA CONCLUSIONE PERFICERET?
CUM RELIQUA. Dico: si esset noncupatum proprio nomine quod iunctum cum reliqua differentia, id est cum mortali, perficere<t> slignitionem hominis lwerissima ratione, quia ibi esset matelia et differentia, et integrel conclusionc, quia definitio esset convertibilis.
NUNC AUTEM AD DEFINITIONES INTEGRAS SPECIERUM DIVISIO NECESSARIA EST ET FORTE IN EODEM DIVISIONIS DEFINITIONISQUE RATIO VERSETUR.
NUNC AUTEM. Non tantum propter supra dictam causam, scilicet quia species non habent nomina, fit divisio generis per differentias, <sed etiam> ext necessaria ad integras definitiones specierum. Et forte ratio, id est compositio, divisionis et definitionis versatur in eodem, id est in eadem materia.
NAM DIVISIONIBUS IUNCTIS UNA COMPONITUR DEFINITIO.
NAM DIVISIONIBUS. Vere ratio divisionis et definitionis versatur in eadem materia. Nam una definitio componitur iunctis divisionibus, id est iuncto divis[i]o cum uno ex dividentibus; a parte eiusdem materiae.
SED QUONIAM ALIA SUNT AEQUIVOCA, ALIA UNIVOCA, ET QUAE SUNT UNIVOCA IPSA IN GENERUM SUSCIPIMUS SECTIONES, QUAE VERO SUNT AEQUIVOCA IN HIS DIVISIO SOLA SIGNIFICATIONIS EST, VIDENDUM PRIUS EST QUID SIT UNIVOCUM QUID AEQUIVOCUM NE, CUM ISTA FEFELLERINT, AEQUIVOCUM NOMEN QUASI IN SPECIES ITA IN SIGNIFICATIVAS RESOLVAMUS.
SED QUONIAM. Ostendi<t> quia divisio generis valet ad definitionem. Modo vult ostendere e converso quia definitio valet ad divisionem et ostendit causam quare; quia, cum facimus aliquam divisionem, videndum est per definitionem an ipsum divisum aequivocum sit, an sit univocum. Ideo videndum est, ne divisiones commisceamus, ne per divisionem vocis in significationes accipiamus divisionem generis in species; et e converso. Continuatio: non tantum divisio est necessaria a<d> definitionem, sed etiam definitio est necessaria ad divisionem; et ponit causam sic: quoniam nominum alia sunt etc. Et quia hoc est, prius est videndum per definitionem quid sit univocum. Et quid aequivocum. Ne[c], cum ista fefellerint nos ita resolvimus aequivocum nomen in significativas voces quasi in species, scilicet ne, cum faciamus divisionem vocis in significationes, dicamus esse divisionem generis in species.
UNDE FIT UT RURSUS AD DIVISIONEM NECESSARIA SIT DEFINITIO, QUID ENIM SIT AEQUIVOCUM QUID UNIVOCUM DEFINITIONE COLLIGIMUS.
UNDE FIT. Quandoquidem prius videndum est per definitionem quid sit univocum et quid aequivocum, unde fit etc.; inter causam et effectum. Et repraesentat causam ubi dicit: qui enim etc.
SUNT AUTEM DIFFERENTIAE ALIAE PER SE, ALIAE VERO PER ACCIDENS.
SUNT AUTEM. Ipse superius dedit talem definitionem de differentia: differentia est qua aliud ab alio distare proponimus. In qua definitione clausit tam accidentales quam substantiales [in] differentias et per hoc videretur quod omnes valerent ad divisionem generis et constitutionem specierum. Modo facit quamdam divisionem de differentia, ut ipse ostendat quae differentiae valeant ad divisionem generi<s>, id est constitutionem speciei, et quae non valeant. Continuatio: non tantum erat sciendum de differentia quod differentia est qua aliud ab alio distare proponimus, sed etiam hoc sciendum est. quod differentiae aliae sunt per se, aliae per accidens; differentias per se vocat illas quae non indigent fundamento, differentias vero per accidens vocat illas quae indigent iundamento.
ET HARUM ALIAE SUNT CONSEQUENTES, ALIAE STATIM RELINQUENTES. STATIM RELINQUENTES SUNT HUIUSMODI, DORMIRE VEL SEDERE VEL STARE VEL VIGILARE.
ET HARUM. Dico quod differentiae aliae sunt per se, aliae per accidens. Et harum quae sunt per accidens aliae sunt consequentes statim id est permanentes in subiecto, aliae sunt relinquentes statim, id est permutabiles [et] <in> subiecto.
CONSEQUENTES VERO UT CAPILLI CRISPI (SI NON AMISSI SINT) ET GLAUCI OCULI (SI NON SINT QUADAM EXTRINSECUS DEBILITATE TURBATI).
CONSEQUENTES VERO. Istae sunt differentiae [sunt] relinquenles. Sed consequentes sunt ut capilli crispi. Cum deberet dicere: consequentes sunt ut crispitudo in capillis et glaucitas in oculis, ponit differentias cum subiectis sic: consequentes sunt ut capilli crispi, si non sunt a<d>missi, id est per aliquid artificium adaptati, et oculi dicuntur glauci, si non sunt turbati extrinsecus debilitate qua[m]dam, id est permutabili.
SED HAEC AD GENERIS DIVISIONEM SUMENDA NON SUNT.
SED HAEC. Tales sunt relinquentes et tales sunt consequentes. Sed haec etc.
NEQUE ENIM AD DEFINITIONEM SUNT COMMODA.
NEQUE ENIM. Vere haec non sunt sumenda ad definitione generis quia non sunt commoda ad definitionem speciei, a pari. Et hoc est: Neque enim etc.
OMNE ENIM QUICQUID AD DIVISIONEM GENERIS APTUM EST IDEM AD DEFINITIONES RECTISSIME CONGREGAMUS.
OMNE ENIM. Unde hoc habes, quod si non sunt commoda ad definitionem, non sunt commoda ad divisionem et hoc est: Omne enim etc. Locus ab oppositis secundum affirmationem et negationem.
ILLA VERO QUAE PER SE SUNT SOLA AD DIVISIONEM GENERIS APTA SUNT.
ILLA VERO. Consequentes et relinquentes non valent ad divisionem generis, sed illa <quae> per se sunt etc.
HAEC AUTEM INFORMANT PERFICIUNTQUE UNIUSCUIUSQUE SUBSTANTIAM, UT HOMINIS RATIONABILITAS ET MORTALITAS.
HAEC AUTEM. Ego dico quod illa quae per se sunt ipsa sola ad divisionem generis apta sunt et non sine causa; sed ideo quia haec, id est differentiae per se, informant ipsum genus et perficiunt substantiam, id est substantialem definitionem, uniuscuiusque speciei.
SED HAS QUEMADMODUM PROBARE POSSIMUS UTRUM EX EO SINT GENERE STATIM RELINQUENTIUM AN CONSEQUENTIUM AN IN SUBSTANTIA PERMANENTIUM HOC MODO MIHI VIDENDUM EST.
SED HAS. Dixit quod illae quae per se sunt valent ad divisionem generis, relinquentes vero et consequentes non valent. Nec inde dedit causam. Modo vult ostendere quare illae quae per <se> sunt, <sint> sumendae ad divisionem, aliae vero sint retinendae. Relinquentes ideo non valent ad divisionem generis quia possunt separari a subiecto ratione et actu. Consequentes vero ideo non valent quia possunt separari ratione a subiecto; sunt etiam aliae differentiae quae neque actu nec ratione possunt separari a subiecto et, destructae, destruunt ipsum subiectum, ut possibilitas numerandi. Ista differentia destructa destruit hominem suum subiectum et tamen ista nec aliae sibi consimiles valent ad divisionem generis, quia non valent ad constitutionem speciei. Illae vero quae sunt per se valent ad divisionem generis quia et destructae destruunt ipsam speciem et iunctae cum genere constituunt eam. Continuatio: dixi quod relinquentes et consequentes non valent ad divisionem generis et quod illae quae sunt per se valent. Sed [di]uidendum est mihi quemadmodum, id est qua ratione, probare possumus has differentias utrum si<n>t ex genere, id est ex maneria, statim relinquentium, an ex genere [per] consequentiu, an ex genere permanentium in substantia, id est substantialium.
NEQUE ENIM SUFFICIT SCIRE QUAS IN DIVISIONE SUMAMUS NISI ILLUD QUOQUE SIT COGNITUM, QUEMADMODUM EASDEM IPSAS QUAE SUMENDAE ET QUAE REICIENDAE SUNT RECTISSIME COGNOSCAMUS.
NEQUE ENIM. Vere videndum est quemadmodum possumus probare ex quo genere sunt differentiae. Neque enim sufficit scire quas in divisione etc.; causa est probans ad modum immediati.
VIDENDUM ERGO PRIMUM EST UTRUM PROPOSITA DIFFERENTIA OMNI POSSIT ET SEMPER INESSE SUBIECTO; QUOD SI IPSA VEL ACTU VEL RATIONE SEIUNGITUR, HAEC A DIVISIONE GENERIS SEPARANDA EST.
VIDENDUM EST ERGO. Quandoquidem videndum est mihi hoc modo, ergo dicam; a pari; paria sunt esse videndum hoc modo et dicere illud quomodo dicit, sic: primum est videndum proponenti utrum differentia proposita a dividente omni possit etc.
SI ENIM SAEPE ET ACTU ET RATIONE SEIUNGITUR, EX EORUM EST GENERE QUAE STATIM RELINQUUNT, UT SEDERE QUIDEM FREQUENTIUS SEPARATUR ET ACTU IPSO A SUBIECTO DIVIDITUR.
SI ENIM. Vere si potest separari et actu et ratione, est separanda a divisione generis. Si enim saepe sefungitur et actu et ratione ex eo genere est quae statim relinquunt; locus est a parte. Quia illae quae separandae sunt a[d] divisione[m] generis, aliae sunt relinquentes statim, aliae sunt consequentes statim, aliae quae destructae destruunt ipsam speciem, nec constituunt eam.
QUAE VERO RATIONE SOLA A SUBIECTO DIVIDUNTUR EA SUNT CONSEQUENTIUM DIFFERENTIARUM, UT GLAUCIS OCULIS ESSE A SUBIECTO RATIONE SEIUNGIMUS, UT CUM DICO "EST ANIMAL LUMINIBUS GLAUCIS, UT QUILIBET HOMO".
QUAE VERO. Vere illae differentiae quae separantur actu et ratione sunt ex genere relinquentium et ideo non valent ad divisionem generis.
QUOD SI HIC NON ESSET HUIUSMODI NON EUM RES ALIQUA ESSE HOMINEM PROHIBERET.
QUOD SI HIC. Dico quia <qui>libet homo potest <esse> etiam cum glaucis oculis. Quod pro et: et si hic homo non esset huiusmodi, id est cum glaucis oculis, non eum etc. Ac si dicat: ista differentia destructa non destruit hominem.
ALIUD RURSUS EST QUOD RATIONE SEPARARI NON POSSIT, QUOD SI SEPARATUM SIT SPECIES INTERIMATUR, UT CUM DICIMUS INESSE HOMINI UT SOLUS NUMERARE POSSIT VEL GEOMETRIAM DISCERE. QUOD SI HAEC POSSIBILITAS AB HOMINE SEIUNGATUR, HOMO IPSE NON PERMANET.
ALIUD. Haec sunt duo genera differentiarum, id est relinquentes et consequentes, quae non valent ad divisionem generis. Rursus est aliud genus differentiae quod non possit sepa rari ratione et non valet ad divisionem generis.
SED HAEC NON STATIM EARUM SUNT QUAE IN SUBSTANTIA INSUNT.
SED HAEC. Dico quia potentia numerandi et potentia geometriam discendi destructae destruunt hominem. Sed haec possibilitas non statim est earum differentiarum quae insunt in substantia, id est in definitione, scilicet non constituit.
NAM NON IDCIRCO HOMO EST QUONIAM HAEC FACERE POTEST, SED QUONIAM RATIONALIS EST ATQUE MORTALIS.
NAM NON. Vere haec [im]possibilitas non est earum quae insunt in substantia, quia non constituit hominem, a causa et hoc est: Nam non idcirco etc.
HAE IGITUR DIFFERENTIAE PROPTER QUAS SPECIES CONSISTIT IPSAE ET IN DEFINITIONE SPECIEI ET IN GENERIS EIUS DIVISIONE QUOD CONTINET SPECIEM COLLOCANTUR.
HAEC IGITUR. Quandoquidem neque relinquentes differentiae, neque consequentes, neque illae quae destructae destruunt speciem, valent ad divisionem generis, haec igitur etc.; ab immedi[et]atis.
ET UNIVERSALITER DICENDUM EST, QUAECUMQUE DIFFERENTIAE HUIUSMODI SUNT UT NON MODO PRAETER EAS SPECIES ESSE NON POSSIT SED PROPTER EAS SOLAS SIT, HAE VEL IN DIVISIONE GENERIS VEL IN SPECIEI DEFINITIONE SUMENDAE SUNT.
ET UNIVERSALITER. Plus apponit in ista regula quam in superiori conclusione, quia dicit quod illae differentiae quae ponuntur in divisione generis et destructae destruunt speciem et quia constituunt speciem.
QUONIAM VERO QUAEDAM SUNT QUAE DIFFERUNT QUAE CONTRA SE IN DIVISIONIBUS PONI NON DEBENT, UT IN ANIMALI RATIONALE ET BIPES.
QUONIAM VERO. Ostendit quae differentiae valeant ad divisionem generis et quae non valeant et dedit causas quare valeant et quare non valeant. Modo vult ostendere quo ordine ponatur in divisione generis. Continuatio: hoc erat dicendum quod dictum est de differentiis et non tantum illud erat dicendum, sed etiam istud quoniam quaedam sunt etc.
NULLUS ENIM DICIT "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA DUOS PEDES HABENTIA" IDCIRCO QUOD RATIONALE ET BIPES, LICET DIFFERENT, NULLA A SE OPPOSITIONE DISIUNGUNTUR; CONSTAT QUAECUMQUE A SE ALIQUA OPPOSITIONE DIFFERUNT EAS SOLAS DIFFERENTIAS SUB GENERE POSITAS GENUS IPSUM POSSE DISIUNGERE.
NULLUS ENIM. Bonum exemplum dedi. NULLUS ENIM DICIT etc.; ab effectu. IDCIRCO QUOD RATIONALE ET BIPES, LICET DIFFERENT in materia vocis, tamen non DISIUNGUNTUR A SE ulla OPPOSITIONE, id est ulla lege oppositionis, quia neque opponuntur ut relativa, neque ut contraria, neque ut privatio et habitus, neque ut affirmatio et negatio. Et quia hoc est, CONSTAT QUAECUMQUE A SE etc.; consequentia est inter causam et effectum.
SUNT AUTEM OPPOSITIONES QUATUOR: AUT UT CONTRARIA, UT BONUM MALO, AUT UT HABITUS ET PRIVATIO, UT VISUS ET CAECITAS.
SUNT AUTEM, etc.
QUAMQUAM SINT ET QUAEDAM RES IN QUIBUS DISCERNERE DIFFICULTAS SIT UTRUM IN CONTRARIIS AN IN PRIVATIONE VEL HABITU EA OPORTEAT COLLOCARI, UT SUNT MOTUS QUIES, SANITAS AEGRITUDO, viGILATIO SOMNUS, LUX TENEBRAE – SED HAEC ALIAS, NUNC AUTEM DE RELIQUIS OPPOSITIONIBUS DICENDUM EST. TERTIA OPPOSITIO EST QUAE EST SECUNDUM AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM, UT: "SOCRATES VIVIT" "SOCRATES NON VIVIT". QUARTA SECUNDUM RELATIONEM, UT PATER FILIUS, DOMINUS SERVUS.
QUAMQUAM. Ego disiungo inter contraria et inter habitum et privationem, quamquam sint quaedam res etc. Propterea ista, scilicet motus et quies, et sanitas et aegritudo, lux et tenebrae videbantur <esse habitus et privationes> quoniam aegritudo <sanitatis>, tenebrae quia lux; ideo autem videbantur esse contraria quia <non> sunt per [im]mutabilia in alterutrum.
SECUNDUM QUAS IGITUR HARUM QUATTUOR OPPOSITIONUM DIVISIO GENERIS SIT RECTISSIMA RATIONE MONSTRANDUM EST.
SECUNDUM QUAS. Quandoquidem sunt quattuor oppositiones secundum quas etc.; inter causam et effectum.
MANIFESTUM EST ENIM ET OPPOSITIONES ESSE QUATTUOR ET SPECIES ET GENERA PER OPPOSITA SEPARARI.
MANIFESTUM EST ENIM. Vere est monstrandum rectissima ratione; nam manifestum est et oppositiones esse quattuor et Separari species subalternas et genera generalissima per opposita; a causa.
NUNC ERGO DICENDUM EST SECUNDUM QUAM OPPOSITIONEM HARUM QUATTUOR VEL QUEMADMODUM SPECIES A GENERE DISIUNGI CONVENIAT.
NUNC ERGO. Ostendit esse quattuor oppositiones et separari species et genera per opposita; modo vult ostendere quae oppositiones sint recipiendae in divisione generis et quae sint retinendae, scilicet oppositio secundum affirmationem et negationem est recipienda ad divisionem generis, et propter istam causam, scilicet propter necessitatem, quia multitudo specierum non habet unum nomen quo possit assignari illa multitudo specierum, et ideo ponitur ipsa negatio in divisione. Et eo ordine fit divisio generis per affirmationem et negatio nem ut affirmatio praecedat et negatio subsequatur. Eodem modo oppositio quae sit secundum habitum et privationem est recipienda ad divisionem generis et propter hanc causam, quia privatio habet affinitate<m> cum substantiali differentia, quia quemadmodum substantialis differentia semper inest manente suo subiecto, eodem modo privatio semper inest subiecto post habitum praecedentem realiter aut temporaliter. Fit quia omnis divisio semper debet fieri per opposita, ideo habitus ponitur in divisione generis cum ipsa privatione, et eo ordine ut habitus praecedat et privatio subsequatur. Rursus oppositio quae est secundum contraria est recipienda ad divisionem generis quia contrariae differentiae ponuntur in divisione generis propter necessitatem, ideo quia species carent nominibus pro quibus ponuntur ipsae differentiae in divisionem generis et propter naturam, quia ipsae differentiae valent a<d> definitiones specierum. Item species valent ad divisiones generum propter naturam, quia divisio generis in species est naturalis, quae species dicuntur quasi contrariae quia habent se secundum legem contrariorum quia una species non sumitur respectu alterius sicuti relativa, neque habent ordinem ut habitus et privatio, neque unum est materia alterius sicuti affirmatio est materia negationis. Illatio sic: quandoquidem oppositiones sunt quattuor et genera et species oportet separari per opposita, ergo nunc dicendum est secundum quam oppositionem harum quattuor conveniat disiungi, id est species a genere, vel quemadmodum, id est secundum quam causa et quo ordine; inter causam et effectum.
ET PRIMA QUIDEM SIT CONTRADICTIONIS OPPOSITIO.
ET PRIMA. Dico quia dicendum est et prima fit ad tractandum oppositio contradictionis.
VOCO AUTEM CONTRADICTIONIS OPPOSITIONEM QUAE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE PROPONITUR.
VOCO AUTEM. Apposui nouum vocabulum unde videretur diversum a superiori, scilicet ab oppositione, quae fit secundum affirmationem et negationem. Voco autem etc.
IN HAC IGITUR NEGATIO PER SE NULLAM SPECIEM FACIT.
IN HAC IGITUR. Quandoquidem oppositio contradictionis prima est ad tractandum, igitur dicam; inter causam et effectum. Ecce quod dico in hac oppositione affirmationis et negationis: negatio, id est non negativa particula, iuncta cum aliqua per se, id est in natura sui, non facit ullam speciem, scilicet non est species.
NAM CUM DICO "HOMO" VEL "EQUUS", ET ALIQUID HUIUSMODI, SPECIES SUNT, QUICQUID AUTEM QUIS IN NEGATIONE PROTULERIT SPECIEM NON DECLARAT.
NAM CUM DICO. Vere negatio non est species. Nam hoc modo potest probari; a causa extra. Omnis species vel est homo, vel est equus, vel aliquid huiusmodi. Negatio autem neque homo neque est equus, neque est aliquid huiusmodi; ergo negatio non est species; a partibus. Maxima propositio: Unde removentur partes, et totum. Propositio ubi dicit: Cum dico homo etc., affirmatio ubi dicit aequipollenter: quidquid autem non declarat speciem, id est non ostendit illam negationem esse aliquam speciem de istis.
NON ESSE ENIM HOMINEM NON EST SPECIES.
NON ESSE ENIM. Vere negatio non est species; non esse hominem est negatio. Sed non esse hominem non est species. Ergo negatio non est species; a parte negationis.
OMNIS ENIM SPECIES ESSE CONSTITUIT, NEGATIO VERO QUICQUID PROPONIT AB EO QUOD EST ESSE DISIUNGIT, UT CUM DICO "HOMO" QUASI SI SIT QUIDDAM LOCUTUS SUM, CUM VERO "NON HOMO" SUBSTANTIAM HOMINIS NEGATIONE DESTRUXI.
OMNIS ENIM. Vere non esse hominem non est species. Nam hoc modo potest probari; a causa extra. Omnis <species> constituit esse, id est ponit certum generalissimum, sicuti anlmal subiectum, color vero qualitatem; sed negatio non constituit certum esse; aliud species aliud differentia. Affirmatio ubi dicit: Negatio vero quidquid proponit auditori disiungit, id est removet auditorem, ab eo quod est certum esse.
SIC IGITUR PER SE CARET DIVISIO GENERIS IN SPECIES NEGATIONE.
SIC IGITUR. Quandoquidem negatio non constituit certum esse, igitur divisio generis in species caret negatione per se, id est in natura sui; a causa quae probat ad modum immediati.
NECESSE EST AUTEM SAEPE SPECIEM NEGATIONE COMPONERE CUM EA QUAM SIMPLICI NOMINE SPECIEM VOLUMUS ASSIGNARE NULLO VOCABULO NUNCUPATUR, UT CUM DICO "IMPARIUM NUMERORUM ALII PRIMI", UT TRES, QUINQUE, VEL SEPTEM, "ALII NON PRIMI", UT NOVEM, ET RURSUS "FIGURARUM ALIAE SUNT RECTILINEAE, ALIAE NON RECTILINEAE" ET "COLORUM ALII SUNT ALBI, ALII NIGRI, ALII NEC ALBI NEC NIGRI".
NECESSE EST AUTEM. Dico quia divisio generis in species caret negatione per se. Sed tamen necesse est componere speciem negatione, cum ea species, id est multitudo specierum, quam nos volumus assignare simplici nomine etc.
ERGO QUANDO NOMEN UNUM SPECIEBUS POSITUM NON EST, EAS NEGATIONE PROFERRE NECESSE EST.
ERGO. Quandoquidem ita est in istis exemplis quod oportet fieri divisionem generis per negationem, ideo quia non est nomen positum speciebus, ergo in omnibus aliis necesse est fieri divisionem generis per negationem quia non est unum nomen positum speciebus; a simili propter eamdem causam.
HOC IGITUR COGIT INTERDUM NECESSITAS, NON NATURA.
HOC IGITUR. Quandoquidem ista necessitas, scilicet quia non est unum [est] nomen positum speciebus, cogit fieri divisionem generis per negationem, ergo hoc cogit interdum necessitas, non natura, quia non est naturale; a parte necessitatis.
IN EODEM QUOQUE QUOTIENS NEGATIONE FACIMUS SECTIONEM PRIUS AUT AFFIRMATIO AUT SIMPLEX DICENDUM EST NOMEN, UT EST "NUMERORUM ALII SUNT PRIMI, ALII NON PRIMI".
IN EODEM QUOQUE. Ostendi fieri divisionem generis per affirmationem et negationem; in eodem, id est in eadem divisione, quoque, id est omne, quia <dat> hanc regulam: quotiens facimus sectionem, id est divisionem, negatione hoc ordine faciamus quod prius est dicenda aut affirmatio aut simplex nomen, id est finitum nomen; hoc modo proponitur affirmatio in divisionem animalis, aliud est homo, aliud non est homo; hoc modo proponitur in divisione simplex nomen, id est finitum: animal, aliud homo, aliud non homo.
NAM SI PRIUS NEGATIO DICTA SIT, TARDIOR FIT REI QUAM PROPONIMUS INTELLECTUS.
NAM SI. Vere est praeponenda affirmatio in divisionem quia dat citiorem intellectum auditori; ab effectu extra. Et vere si affirmatio praeponatur in divisione, fit citior intellectus in auditore, quia si praeponatur negatio;, fit tardior intellectus in auditore; a contrariis. Maxima propositio: Contraria contrariis conveniunt. Contraria sunt: tardior et citior, affirmatio et negatio, et hoc est: nam si prius negatio etc.
NAM CUM PRIMUM DICIS ESSE ALIQUOS NUMEROS PRIMOS, CUM QUALES SINT PRIMI EXEMPLO VEL DEFINITIONE DOCVERIS, QUALES NON SINT PRIMI MOX AUDITOR INTELLIGET.
NAM CUM. Vere si praeponatur affirmatio in divisione fit citior intellectus in auditore, quia ita est in ista[m] affirmatione[m]; a parte affirmationis; et hoc est: Nam cum primum dicis etc.
SIN VERO E CONTRARIO FECERIS, AUT NEUTRA SUBITO AUT TARDIUS UTRAQUE COGNOSCET.
SI VERO. Si affirmatio praeponatur, fit citior intellectus. Si vero e contrario feceris, scilicet ut praeponas negationem, aut hoc subito eveniet quod auditor neutra cognoscet, id est utrumque ignorabit, aut si hoc non contingat ut utrumque ignoret, sed contingat quod utrumque vel alterum cognoscat, tardius utraque cognoscet; ab immediatis. Aliter. Si e contrario feceris, et hoc eveniet in quibusdam exemplis quod auditor neutra cognoscet, et in quibusdam exemplis hoc eveniet quod ipse auditor tardius cognoscet utraque. Utrumque aut pro et.
DIVISIO VERO QUAE PROPTER APERTISSIMAM GENERIS NATURAM REPERTA EST DEBET POTIUS AD INTELLIGIBILIORA DEDUCERE.
DIVISIO VERO. Dico quia tardius cognoscet utraque, si praeponatur negatio; divisio vero etc.
AMPLIUS QUOQUE PRIOR AFFIRMATIO EST, POSTERIOR NEGATIO, QUOD AUTEM PRIMUM EST IN DIVISIONE QUOQUE OPORTET PRIMITUS ORDINARI.
151r| generis. Propositio et assumptio in libro; conclusio vero extra. Maxima propositio: quod convenit toti universaliter et parti.
NECESSE EST QUOQUE SEMPER FINITA INFINITIS ESSE PRIORA, UT AEQUALE INAEQUALI, VIRTUTEM VITIIS, CERTUM INCERTO, STABILE FIXUMQUE MUTABILI. SED OMNIA QUAE AUT DEFINITA PARTE ORATIONIS AUT AFFIRMATIONE PROFERUNTUR PLUS FINITA SUNT QUAM AUT NOMEN CUM PARTICULA NEGATIVA AUT TOTA NEGATIO, QUARE FINITO POTIUS QUAM INFINITO EST FACIENDA DIVISIO.
NECESSE EST QUOQUE. Probatum est hoc argumento quia affirmatio est praeponenda in divisione; quoque, id est simi liter, potest probari hoc alio argumento quod affirmatio et simplex vocabulum debent praeponi in divisione. Necesse est omnia finita semper esse priora infinitis et per finitum accipit ailirmationem et simplex vocabulum, et per infinitum accipit negationem et infinitum vocabulum et ostendit prioritatem illam et secundum materiam et secundum dignitatem; secundum materiam, ut aequale<s> est prius inaequali; secundum materiam, quia materia illius est; et certum incertum et stabile instabili; secundum dignitatem ut virtus vitio, fixum mutabili. Assumptio ubi dicit: Sed omnia quae proferuntur aut definita, id est determinata, parte orationis, sicuti simplex vocabulum, aut proferuntur tota affirmatione, plus sunt finita etc. Ac si dicat: ista sunt finita et illa sunt infinita; ergo affirmatio et simplex vocabulum sunt ponenda in divisione; lucus a toto extra. Et quandoquidem affirmatio aut simplex vocabulum sunt praeponenda in divisione, quare divisio est facienda potius finito praemisso quam infinito praemisso inter causam et effectum.
HAEC QUIDEM DICTA SUNT DE OPPOSITIONE QUAM AFFIRMATIO NEGATIOQUE CONSTITUIT. <<PROBLEM>>
SED SI CUI. Superius proposui me datur<um> facillimam doctrinam et interposui quasdam difficiles sententias et in hoc video<r> contraire proposito meo. Sed si cui etc.
NEQUE ENIM. Vere nihil ad me pollicentem facilem cognitionem; Neque enim etc.; a causa.
QUI VERO. Dico progressis in ulteriore loco et ideo videor agere de ordine dialectici operis. Qui vero etc.
ILLA VERO QUAE SECUNDUM HABITUM PRIVATIONEMQUE FIT IPSA QUOQUE SUPERIORI VIDETUR ESSE CONSIMILIS.
ILLA VERO. Ostendit quia oppositio quae est secundum affirmationem et negationem valet ad divisionem generis et propter quam causam, scilicet propter necessitatem, et quo ordine debeant poni in divisione generis. Modo vult ostendere quia oppositio quae fit secundum privationem et habitum valet ad divisionem generis et propter quam causam, scilicet quia privatio habet affinitatem cum substantiali differentia, et quo ordine debeant poni in divisione generis. Continuatio: non tantum illa oppositio quae est secundum finitum et infinitum est consimilis illi oppositioni quae est secundum affirmationem et negationem. Sed illa oppositio quae fit secundum habitum et privationem, ipsa quoque, id est similiter sicuti illa quae est secundum finitum et infinitum, videtur esse consimilis superiori oppositioni, scilicet illi oppositioni quae est secundum affirmationem et negationem.
NEGAT ENIM QUODAMMODO PRIVATIO HABITUM, SED DIFFERT QUOD SEMPER QUIDEM POTEST ESSE NEGATIO, PRIVATIO VERO NON SEMPER, SED TUNC QUANDO HABITUM HABERE POSSIBILE EST (HOC VERO NOS IAM PRAEDICAMENTA DOCVERUNT).
NEGAT ENIM. Vere videtur esse consimilis superiori oppositioni, quia in hoc; a parte et hoc est: Negat enim privatio habitum quodammodo, id est suo proprio modo, scilicet in regressibili modo vel ordinali modo; sed tamen differt, quod negatio quidem potest esse semper, sive affirmatio praecedat in eisdem significatis, sive non praecedat. Sed privatio non semper est, sed tunc semper est, <id est> habet sempiternum esse, quando subiectum possibile est habere habitum, sive realiter sive temporaliter. Et hoc non dico ex me, sed hoc docuerunt nos iam praedicamenta.
QUARE FORMA QUAEDAM INTELLIGITUR ESSE PRIVATIO.
QUARE. Quandoquidem privatio habet sempiternum esse post habitum praecedentem sive realiter sive temporaliter, quare privatio intelligitur esse forma quaedam, id est consimilis substantiali formae; a causa.
NON ENIM TANTUM PRIVAT SED ETIAM CIRCA SE IPSAM PRIVATUM QUEMQUE DISPONIT.
NON ENIM. Vere privatio est forma quia confert forma[tu]m subiecto; a definitione; et hoc est: Non enim tantum privat ipsa privatio, sed etiam disponit que<m>cumque suscipientem ipsam privationem factum privatum circa se ipsam, id est admodum sui, quia quemadmodum ipsa privatio est irregressibilis eodem modo ipsum privatum est ir<re>gressibile.
NEQUE ENIM SOLUM OCULUM CAECITAS PRIVAT LUMINE SED IPSA QUOQUE SECUNDUM SE PRIVATUM LUCE DISPONIT, CAECUS ENIM DICITUR AD PRIVATIONEM QUODAMMODO QUASI DISPOSITUS ET AFFECTUS.
NEQUE ENIM. Vere privatio disponit <quem>que privatum et circa se ipsams, quia caecitas disponit privatum luce secundum se, id est secundum naturam sui, quod quemadmodum ipsa caecitas est irregressibilis eodem modo privatum luce, quia disponit caecum; a pari et hoc est: Caecus enim dicitur homo aut oculus quasi dispositus, id est diverso modo a vivente positus et affectus, id est applicatus, ad privationem suscipiendam quodammodo, id est irregressibili modo.
HOC QUOQUE ARISTOTELES TESTATUR, IN PHYSICIS.
HOC QUOQUE. Id est similiter sicuti alii a<u>ctores Aristoteles testatur in Physicis.
UNDE FIT UT PRIVATIONIS DIFFERENTIA AD GENERUM DIVISIONEM FREQUENTER UTAMUR.
UNDE FIT. Quandoquidem privatio est consimilis substantiali formae, unde fit ut frequenter utamur ad divisionem generum differentia privationis, id est ipsa privatione[m] quae est differentia quantum ad oppositionem quae fit secundum affirmationem et negationem; inter causam et effectum.
SED HIC QUOQUE EODEM MODO SICUT IN CONTRADICTIONE FACIENDUM EST.
SED HIC. Nos utamur differentia privationis ad definitionem generum et non quolibet modo. Sed hic quoque etc.
PRIUS ENIM PONENDUS EST HABITUS, QUI EST AFFIRMATIONI CONSIMILIS, POST PRIVATIO, QUAE NEGATIONI.
PRIUS ENIM. Vere est faciendum eodem modo, quia hoc eodem modo; a parte et hoc est: Prius enim etc.
ALIQUOTIENS TAMEN PRIVATIONES QUAEDAM HABITUS VOCABULO PROFERUNTUR, UT "ORBUS", "CAECUS", "VIDUUS", ALIQUOTIENS CUM PARTICULA PRIVATIONIS, UT CUM DICIMUS "FINITUM" ET "INFINITUM", "AEQUUM" ET "INAEQUALE".
ALIQUOTIENS TAMEN. Ostendit fieri divisionem generis per privationem et habitum; modo innuit quamdam divisionem de privatione, hanc scilicet quia privationes aliquando proferuntur in vocabulo habitus, aliquando proferuntur cum privatoria particula; illae privationes proferuntur in vocabulo hahitus quae non habent in privatoriam particulam. Illae vero proferuntur cum particula privationis quae habent in privat<ori>am particulam. Et notandum est quia illae quae proferuntur cum particula negationis, non sunt verae privationes, sed quasi privationes. Continuatio: Tractavi de vera oppositione quae fit secundum privationem et habitum et videretur inde satis esse dictum et tamen adhuc dictum est istud: Aliquotiens privationes quaedam etc.
SED IN HIS "AEQUUM" ET "FINITUM" IN DIVISIONE PRIMA PONENDA SUNT, PRIVATIONES SECUNDAE. AC DE OPPOSITIONE QUIDEM PRIVATIONIS ET HABITUS HAEC DICTA DIFFERENT.
SED IN HIS. Dictum <est> quia infinitum et inaequale sunt privationes tantum propter in privatoriam particulam. Unde videretur quod non ponerentur in divisionibus eo ordine quo ponuntur rectae privationes. Sed in his etc.
CONTRARIORUM VERO OPPOSITIO DUBITATUR FORTASSE AN SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM ESSE VIDEATUR, UT ALBUM ET NIGRUM, AN ALBUM QUIDEM PRIVATIO NIGRI SIT, NIGRUM VERO ALBI – SED HAEC ALIAS, NUNC AUTEM ITA TRACTANDUM EST TAMQUAM SI SIT ALIUD OPPOSITIONIS GENUS, SICUT EST IN PRAEDICAMENTIS AB IPSO QUOQUE ARISTOTELE DISPOSITUM.
CONTRARIORUM VERO. Tractavit de oppositione quae fit secundum affirmationem et negationem, habitum et privationem; et ostendit causas quare valeant ad divisionem generis et quo ordine ponantur. Nunc vult tractare de oppositione contrariorum quae valet ad divisionem generis. Sed prius proponit quamdam quaestionem, hanc scilicet: an oppositio quae secundum contraria fit, secundum privationem et habitum, ut videbatur quibusdam propter hanc causam quia, quemadmodum privatio expellit habitum, ita unum contrarium expellit aliud contrarium. Continuatio: ostendit oppositionem quae fit secundum afiirmationem et negationem, habitum et privationem, de quibus nulla dubitatio est. Sed dubitatur an oppositio contrariorum videatur esse secundum privationem et habitum, ut album et nigrum videntur esse opposita secundum privationem et habitum. Et si sint opposita ut privatio et habitus, an album quidem sit privatio nigri. Et non tantum illud dubitatur. Sed etiam dubitatur an nigrum sit privatio albi.
IN CONTRARIIS AUTEM GENERUM MULTA DIVISIO EST.
IN CONTRARIIS AUTEM. In oppositione quae fit secundum affirmationem et negationem, habitum et dispositionem, raro fit divisio generis. Sed divisio generum tit multa, id est multiplex, in contrariis.
FERE ENIM CUNCTAS DIFFERENTIAS IN CONTRARIA DUCIMUS, SED QUONIAM CONTRARIA SUNT ALIA MEDIO CARENTIA, ALIA MEDIATA, ITA QUOQUE DIVISIO FACIENDA EST, UT "COLORUM ALIA SUNT ALBA, ALIA NIGRA, ALIA NEUTRA".
FERE ENIM. Vere divisio generum fit multa in contrariis quia nos ducimus differentias in contraria fere cunctas. Fere dicit ad remotionem quarumdam differentiarum, quae non sunt contrariae, sicuti aquatile, gressibile, volatile. Aliter: ducimus cunctas differentias in contraria et fere solas, quia divisio generum in contrariis est multa et non quolibet modo sed quoniam contraria alia sunt medio carentia, alia mediata, ita est facienda divisio in contrariis per negationem quoque, id est similiter siculi in divisione generis, quae fit per negationem et per affirmationem.
FIERET AUTEM OMNIS DEFINITIO OMNISQUE DIVISIO DUOBUS TERMINIS PRAEDICATIS NISI, UT SUPRA IAM DICTUM EST, INDIGENTIA (QUAE SAEPE EXISTIT) IN NOMINE PROHIBERET.
FIERET AUTEM. Feci divisionem generis per tria membra. Fieret autem etc. Non ideo apponit de definitione quia satis sit dictum, sed ideo quia omnis definitio habet affinitatem cum divisione, scilicet quia descendit a divisione et quia versatur in eadem materia.
QUO AUTEM MODO UTRAEQUE DUOBUS TERMINIS FIERENT ERIT MANIFESTUM HOC MODO.
QUO AUTEM. Dico quia omnis definitio et omnis divisio fieret duobus terminis, quo autem modo etc.
CUM ENIM DICO "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA IRRATIONABILIA" ANIMAL RATIONALE AD HOMINIS DEFINITIONEM CONTENDIT, SED QUONIAM ANIMALIS RATIONALIS UNUM NOMEN NON EST PONAMUS EI NOMEN A LITTERAM: "RURSUS A LITTERAE", QUOD EST ANIMAL RATIONALE, "ALIA SUNT MORTALIA, ALIA IMMORTALIA".
CUM ENIM. Vere definitio constat de duobus terminis, quia ista; a parte definitionis.
VOLENTES IGITUR DEFINITIONEM HOMINIS REDDERE DICEMUS: "HOMO EST A LITTERA MORTALIS".
VOLENTES IGITUR. Quandoquidem nomen positum est, VOLENTES IGITUR etc.: inter causam et effectum.
NAM SI HOMINIS DEFINITIO EST ANIMAL RATIONALE MORTALE, ANIMAL VERO RATIONALE PER A LITTERAM SIGNIFICATUR.
NAM SI. Vere a mortale est definitio hominis, quia animal rationale mortale est definitio hominis; a pari extra. Et unde hoc habes quod si animal rationale mortale est definitio hominis, ideo a mortale sit definitio hominis; assignatio paritatis; a causa ubi dicit: si hominis definitio est etc.
IDEM SENTIT "A MORTALE" TANQUAM SI DICERETUR "ANIMAL RATIONALE MORTALE".
IDEM SENTIT. In significatione et in coniunctione materiae et formae. Nam quemadmodum ista definitio quae est animal rationale mortale habet in sui constitutionem materiam et formam, eodem modo ista quae dicit a mortale habet materiam et formam in constitutionem sui.
A ENIM, UT DICTUM EST, ANIMAL RATIONALE SIGNIFICAT.
A ENIM. Vere idem sentit a mortale quod animal rationale mortale; a enim, ut dictum est, significat, id est ponit pariter ut suum par, animal rationale.
SIC ERGO A LITTERA ET MORTALI, DUOBUS TERMINIS, FACTA DEFINITIO EST; QUOD SI REPERIRENTUR IN OMNIBUS QUOQUE NOMINA, DUOBUS SEMPER TERMINIS TOTA DEFINITIO CONSTITVERETUR.
SIC ERGO. Quandoquidem ista definitio constat ex duobus terminis, ergo definitio facta est ex duobus terminis; a par huius duorum terminorum; et repraesentat illos duos terminos, scilicet ex a littera et mortali.
DIVISIO VERO NOMINIBUS POSITIS QUONIAM SEMPER IN DUOS TERMINOS SECATUR MANIFESTUM EST.
DIVISIO VERO. Non tantum manifestum est quia omnis definitio constaret ex duobus terminis si nomina reperirentur; divisio vero etc.
SI QUIS GENERI ET DIFFERENTIAE CUM DEEST NOMEN IMPONAT, UT CUM DICIMUS: "FIGURARUM QUAE SUNT TRILATERAE ALIAE SUNT AEQUILATERAE, ALIAE DUO LATERA HABENTES AEQUA, ALIAE TOTAE INAEQUALES". TRINA IGITUR ISTA DIVISIO SI SIC PROFERRETUR FIERET DUPLEX: "FIGURARUM QUAE TRILATERAE SUNT ALIAE SUNT AEQUALES, ALIAE INAEQUALES; INAEQUALIUM ALIAE SUNT DUO LATERA TANTUM AEQUA HABENTES, ALIAE TRIA INAEQUALIA", ID EST OMNIA; ET CUM DICIMUS "RERUM OMNIUM ALIA SUNT BONA, ALIA MALA, ALIA INDIFFERENTIA", QUAE NEC BONA SCILICET NEC MALA, SI ITA DICERETUR GEMINA DIVISIO PROVENIRET: "RERUM OMNIUM ALIA SUNT DIFFERENTIA, ALIA INDIFFERENTIA; DIFFERENTIUM ALIA SUNT BONA, ALIA MALA".
SI QUIS. Dictum est quia divisio fieret ex duobus terminis, positis nominibus. Modo vult ostendere quomodo divisio generis quae fit per tria membra possit fieri per duo membra, scilicet si imponatur quod sit irmmediatun generis dividenti et differentiae dividenti in diversis divisionibus; sic imponitur nomen immediatum generis dividenti: Animatum corpus aliud animal, aliud arbor, aliud herba; si vero ita dicatur: animatum corpus, aliud animal, aliud plancta, ecce nomen, scilicet plancta quae est immediatum quantum ad animal, et ita divisio quae primitus fiebat per tria membra, fit per duo membra. In subsequenti dabit exemplum quomodo imponatur nomen differentiae immediatum dividenti, ubi dicit: rerum omnium etc. et hoc est quod dicit littera: si quis imponat nomen immediatum generi dividenti cum deest ipsum nomen.
ITA ERGO DIVISIO OMNIS IN GEMINA SECARETUR SI SPECIEBUS ET DIFFERENTIIS VOCABULA NON DEESSENT.
ITA ERGO. Quandoquidem ista divisio fit per duo membra, ideo quia nomen positum est, ita ergo etc.; a simili propter eamdem causam.
QUARTAM VERO OPPOSITIONEM DIXIMUS QUAE EST SECUNDUM AD ALIQUID, UT PATER FILIUS, DOMINUS SERVUS, DUPLEX MEDIUM, SENSIBILE SENSUS.
QUARTAM VERO. Superius tractavit de oppositione quae fit secundum affirmationem et negationem, secundum habitum et privationem, et quae fit secundum contraria; et ostendit causas quare ponantur in divisionem generis quia sunt accidentia et negatio non valet quia est aequivocum. Et ideo subiungit quod relativa ita sunt accidentia quod unum positum ponit aliud, et ideo non possunt poni in divisione quia omnia dividentia sunt opposita. Item potest considerari alia causa quare relativa non possunt poni in divisione generis, quia sunt talia accidentia quae nullam habent affinitatem cum illis quae ponuntur in divisione generis, quia non ponunt esse uno nomine multarum specierum sicuti negatio, nec possunt esse forma quaedam, sicuti privatio, nec possunt poni in loco differentiarum, sicuti propria, quae ponuntur in divisione generis propter vicarietatem hoc modo: irrationale animal, aliud mugibile, aliud hinnibile ut equus, aliud rudibile. Haec propria ponuntur in hac divisione vice differentiarum, quia non habemus differentias unientes quibus different bos et asinus et equus. Continuatio: Prima oppositio est secundum affirmationem et negationem, secunda secundum habitum et privationem, tertia[m] secundum contraria. Quartam vero etc.
HAEC IGITUR NULLAM HABENT SUBSTANTIALEM DIFFERENTIAM QUA A SE DISCREPENT, IMMO POTIUS HABENT HUIUSMODI COGNATIONEM QUA AD SE INVICEM REFERANTUR AC SINE SE ESSE NON POSSINT. NON EST ERGO GENERIS IN RELATIVAS PARTES FACIENDA DIVISIO, SED TOTA HUIUSMODI SECTIO A GENERE SEPARANDA EST.
HAEC IGITUR. Quandoquidem ista sunt relativa, haec igitur etc.; ab oppositis. Non habent substantialem differentiam quia a se discrepent [a se], immo habent coqnationem qua a<d> se referantur ac sine se esse non possint. Ergo non est facienda divisio generis in relativas partes, sed tota sectio huiusmodi, id est tota familia horum dividentium, est separanda a genere; locus ab oppositis.
NEQUE ENIM HOMINIS SPECIES EST SERVUS AUT DOMINUS NEC NUMERI MEDIUM AUT DUPLUM.
NEQUE ENIM. Videtur esse falsum non posse fieri divisionem generis in relativas partes. Quia cum dicimus: homo, alius dominus, alius seruus, videtur esse divisio generis in species secundum opinionem quorumdam, quibus videbatur quod omnis divisio generis esset in species et hoc removet iste. Continuatio: Merito dico quia tota illa sectio est separanda, ad divisionem generis, quia illa obiectio quae fit de domino et de seruo non valet; et hoc est: neque enim etc.; a causa.
CUM IGITUR QUATTUOR SINT DIFFERENTIAE, AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS SI NON NECESSE EST SEMPER TAMEN RELATIONIS REICIENDA DIVISIO EST, PRIVATIONIS ET HABITUS ET CONTRARIORUM SUMENDAE.
CUM IGITUR. Ostendi quia sunt quattuor differentiae oppositionum et solae aliae tres sunt sumendae, igitur divisio relationis sola est retinenda; ab immedi[et]atis. Si pro cum; et cum necesse id est opus, affirmationis et negationis ad divisionem generis; nisi propter necessitatem, unde videretur esse reicienda; tamen semper est reicienda tantum disisio relationis, sed oppositiones privationis et habitus et contrariorum et affirmationis et negationis sumendae sunt.
MAXIME AUTEM CONTRARIETAS IN DIFFERENTIIS PONENDA EST NEC NON ETIAM PRIVATIO, IDCIRCO QUONIAM CONTRA HABITUM QUIDDAM CONTRARIUM VIDETUR APPONERE, UT EST FINITUM ET INTINITUM.
MAXIME AUTEM. Ostendit quia finitum et infinitum sunt privatio et habitus, quia sunt contraria. Modo vult ostendere quod horum maxime habeant, id est vel sint contraria vel sinl privatio et habitus. Continuatio: dictum est quia finitum et infinitum sunt habitus et privatio; sed maxime est ponenda contrarietas in ipsis differentiis, id est istae differentiae, scilicet finitum et infinitum, maxime debent vocari contraria; nec non etiam infinitum potest dici privatio. Idcirco infinitum videtur esse contrarium quantum ad finitum quoniam videtur opponeret quiddam contrarium, id est proprium contrarium scilicet infinitatem.
CONTRA HABITUM, id est contra finitum, quod dicebamus esse suum habitum. Causa est.
QUANQUAM ENIM SIT PRIVATIO, INFINITUM TAMEN CONTRARII IMAGINATIONE FORMATUR.
QUAMQUAM ENIM. Bonum exemplum dedi, quamquam enim infinitum sit privatio et hoc improprie, tamen formatur imaginatione, id est ad similitudinem veri contrarii. Nam quem admodum album formatur ab albedine, ita infinitum ab infinitate.
EST QUAEDAM NAMQUE, UT DICTUM EST, FORMA.
EST QUAEDAM. Et vere infinitum formatur in imaginatione contrarii[s]. Namque privatio est quaedam forma scilicet infinitas, a qua informatur infinitum, ut dictum est superius ubi dixit: Privatio enim quaedam forma est. Aliter potest dici. Ostendit quia tres oppositiones sunt assumendae in divisione[s] generis, quarta vero reicienda est. Et ne videretur alicui quod aequaliter ponerentur aliae tres oppositiones in divisione generis, vult ostendere quod contraria dignius ponuntur in divisione generis, postea privatio et habitus, postea affirmatio et negatio. Continuatio: dico quia tres oppositiones ponuntur in divisione generis et non aequaliter, sed maxime contrarietas quae considera[n]tur in differentiis est ponenda in divisione generi<s>, id est contrariae differentiae maxime valent ad divisionem generis. De speciebus non dicit, nam de illis patet quod praeualent in divisione generis. Nec non etiam privatio ad divisionem generis valet dignius quam affirmatio et negatio, post ipsa contraria. Idcirco, id est propter istam causam, ponenda est privatio in divisione generis dignius post ipsa contraria, quam negatio, quoniam videtur opponeret contra habitum contrarium quiddam, id est quasi contrarium; quod contrarium est in certa causa significandi, sicuti caecum esse ponit caecitatem quasi contrarium ad divisionem quoniaml caecitas est illi, id est caeco, certa causa significandi. Quod non habet negatio. Et cum deberet dare exemplum de vero habitu et vera privatione, dat exemplum de quasi habitu et quasi privatione[m] cum dicit: ut est finitum et infinitum quod infinitubm ponit infinitatem, id est contrariam infinitatem.
DIGNUM VERO INQUISITU EST UTRUM IN SPECIES AN IN DIFFERENTIAS RECTE GENERA DIVIDANTUR.
DIGNUM VERO. Ostendi<t> divisionem generis fieri per speciem et per differentias. Modo facit quamdam quaestionem, hanc scilicet ut rec<t>ius fiat divisio generis in species an in differentias. Ideo facit quaestionem istam quia videbatur quibusdam quod rec<t>ius fieret per differentias quam per species, sicuti Platoni qui iubet descendere dividentem per media specificis differentiis. Et ideo videbatur rec<t>ius fieri per differentias quia omnis definitio descendit de divisione facta per differentias. Item quibusdam videbatur <quod> divisio generis rectius fieret per species, quia genus istud vocabulum semper requiret species. Modo Boethius facit quaestionem istam ut ostendat cui parti faveat. Continuatio: ostendi fieri divisionem generis in species et in differentias. Dignum vero etc.
DEFINITIO NAMQUE DIVISIONIS EST GENERIS IN SPECIES PROXIMAS DISTRIBUTIO.
DEFINITIO NAMQUE. Ideo est dignum [in] inquisitu. Namque definitio divisionis generis, istius vocis, est distributio in proximas species. Duplex ideo et divisio generis fit in differentias; a causa.
OPORTET IGITUR SECUNDUM NATURAM DIVISIONIS ET SECUNDUM DEFINITIONEM IN PROPRIAS SPECIES SEMPER FIERI GENERIS DISGREGATIONEM; SED HOC INTERDUM FIERI NEQUIT PROPTER EAM QUAM SUPRA REDDIDIMUS CAUSAM.
OPORTET IGITUR. Quandoquidem talis est definitio divisionis generis, igitur opor<tet> fieri disgregationem generis in proximas species secundum <naturam> divisionis, id est ipsius divisi quia genus semper requirit speciem, et secundum definitionem divisionis generis; a causa.
MULTIS ENIM SPECIEBUS NON SUNT NOMINA.
MULTIS ENIM. Vere inquit fieri propter supradictam causa<m> quia propter istam; a pari; et hoc est: Multis enim etc.
ATQUE IDEO, QUONIAM QUAEDAM SUNT PRIMA GENERA, QUAEDAM ULTIMA, QUAEDAM MEDIA: PRIMUM QUIDEM UT SUBSTANTIA, ULTIMUM UT ANIMAL, MEDIUM UT CORPUS.
ATQUE IDEO. Propter istam supra dictam causam, rectius fit divisio generis in species quam in differentias. Atque ideo, id est propter istam causam, quoniam quaedam genera sunt prima, quaedam ultima, quaedam media. Assumptio extra sic: sed et prima et ultima et media rectius dividuntur per species quam per differentias. Conclusio ubi dicit: quare antiquior videbam etc.; a partibus generum.
CORPUS NAMQUE ANIMALIS GENUS EST, SUBSTANTIA CORPORIS.
CORPUS NAMQUE. Vere corpus est medium, quia est genus alimalis et est species substantiae, a definitione et hoc est: Corpus namque est genus animalis, nec tantum hoc est, sed substantia est genus corporis, unde habemus quia corpus est species substantiae.
SED NEQUE SUPER SUBSTANTIAM QUICQUAM INVENIRI POTEST QUOD GENERIS LOCO VALEAT COLLOCARI NEQUE SUB ANIMALI.
SED NEQUE. Dico quia corpus est medium. Sed neque etc. Falsum videtur nihil esse sub animali quod sit genus, quia rationale animal est sub animali et est genus; et si aliquis ita velit determinare nihil esse sub animali ut genus quod sit in simplici vocabulo, tamen falsum est quia avis et piscis sunt animali et sunt genera in simplici vocabulo. Et ideo determinandum est ita nihil esse sub animali quod sit genus in simplici vocabulo inde ex tali ordine praedicamenti.
HOMO NAMQUE SPECIES, NON GENUS, EST. QUARE ANTIQUIOR VIDEBITUR SPECIEI DIVISIO SI NON SIT INDIGENTIA NOMINUM, QUOD SI HIS OMNIBUS NON ABUNDAMUS, PRIMA GENERA USQUE AD ULTIMA CONVENIT IN DIFFERENTIAS SEPARARE.
HOMO NAMQUE. Vere nihil potest poni sub animali quod sit genus quia homo, de quo magis videretur; a maiori.
HOC AUTEM FIT HOC MODO, UT PRIMUM GENUS IN SUAS DIFFERENTIAS DISGREGEMUS NON IN POSTERIORES, ET POSTERIUS RURSUS IN SUAS SED NON IN POSTERIORES. NEQUE ENIM EAEDEM SUNT DIFFERENTIAE CORPORIS QUAE ANIMALIS.
HOC AUTEM. Ostendi<t> quia genus dividitur in differentias. Modo vult dare praeceptum de divisione generis in differentias, hoc scilicet ut unumquodque genus dividitur in suas proprias differentias et non in differentias posterioris generis Cum hoc est quod differentiae inferiorum dividant superiora licet insufficienter. Sed non convertitur. Continuatio: dictum est quia convenit separare genera in differentias et non quolibet modo. Sed hoc fit hoc modo ut primum genus, id est [in] substantiam, disgregemus in suas proprias differentias, non in differentias posterioris, id est corporis, et posterius genus, id est corpus, disgregemus in suas proprias differentias sed non in differentias posterioris, id est smimalis. Neque enim etc.; a causa.
SI QUIS ENIM DICAT "SUBSTANTIAE ALIUD EST CORPORALE, ALIUD INCORPORALE" RECTE DIVISIONEM FECERIT.
SI QUIS ENIM. Vere primum genus est dividendum in suas proprias differentias, quia substantia est dividenda in corporale <et incorporale>; a parte primi generis et a partibus differentiarum; et hoc est: Si quis enim etc.
HAE NAMQUE DIFFERENTIAE PROPRIAE SUBSTANTIAE SUNT; SI QUIS VERO SIC, "SUBSTANTIARUM ALIA SUNT ANIMATA, ALIA INANIMATA", HIC NON RECTE SUBSTANTIAE DIFFERENTIAS DISGREGAVIT.
HAE NAMQUE. Vere recte fecerit divisionem. Hae namque etc.; a causa.
CORPORIS NAMQUE DIFFERENTIAE SUNT, NON SUBSTANTIAE, ID EST SECUNDI GENERIS NON PRIMI. QUARE MANIFESTUM EST SECUNDUM PROPRIAS DIFFERENTIAS, NON SECUNDUM POSTERIORIS GENERIS, PRIORUM GENERUM DIVISIONEM ESSE FACIENDAM.
CORPORIS NAMQUE. Vere non recte disgregavit. Corporis namque etc.; ab oppositis.
Quandoquidem substantia et corpus et animal sunt dividenda in suas proprias diffierentias et non in differentias posterioris, quare manifestum est esse faciendam divisionem primorum generum et mediorum et ultimorum secundum proprias differentias, non secundum differentias posterioris generis; a parte primorum generum et a parte mediorum et a parte ultimorum.
QUOTIENS AUTEM GENUS AUT IN DIFFERENTIAS AUT IN SPECIES SOLVITUR, POST DIVISIONEM FACTAM MOX DEFINITIONES AUT EXEMPLA SUBDENDA SUNT, SED SI QUIS DEFINITIONIBUS NON ABUNDET SATIS EST EXEMPLA SUBICERE, UT CUM DICIMUS "CORPORUM ALIA SUNT ANIMATA" SUBICIAMUS "UT HOMINES VEL FERAE; ALIA INANIMATA, UT LAPIDES".
QUOTIENS AUTEM. Ostendit quia divisio generis aliquando fit per species, aliquando per differentias. Modo vult dare quoddam praeceptum de divisione generis quod, facta divisione generis, subdendae sunt definitiones vel exempla si non abundamus definitionibus. Continuatio: non tantum sunt intelligenda de divisione generis illa quae dicta sunt, sed etiam istud: Quotiens genus etc.
OPORTET AUTEM DIVISIONEM QUOQUE, SICUT TERMINUM NEQUE DIMINUTAM ESSE, NEQUE SUPERFLUAM.
OPORTET AUTEM. Modo vult dare aliud praeceptum de divisione generis in species, hoc scilicet ut ipsum divisum convertatur sub disiunctione cun dividentibus et dividentia cum diviso. Sicuti terminus, id est definitio, convertitur cum suo definito; quae definitio ideo dicitur terminus quia determinat modum significandi ipsius defilniti et numerum significatorum. Modum significandi ipsius definiti determinat ideo, nam quemadmodum ipsa definitio significat materialiter et formaliter, eodem modo definitum. Nunertlm significatorum determinat quia quot significata habet definitio tot habet definitum. Continuatio: non tantum illa erant dicenda de divisione generis, quae dicta sunt. Oportet autem etc.
NAM NEQUE PLURES SPECIES QUAM SUB GENERE SUNT OPORTET APPONI NEC PAUCIORES, UT IN SE IPSA DIVISIO SICUT TERMINUS CONVERTATUR.
NAM NEQUE. Vere oportet divisionem neque esse diminutam neque superfluam. Nam neque plures etc.; a definitione superfluae et a definitione diminutae.
CONVERTITUR ENIM TERMINUS SIC: "VIRTUS EST MENTIS HABITUS OPTIMUS", RURSUS "HABITUS MENTIS OPTIMUS VIRTUS EST".
CONVERTITUR AUTEM. Dico quia terminus convertitur et non quolibet modo. Convertitur autem etc.
SIC ETIAM DIVISIO: "OMNE GENUS ALIQUID EORUM ERIT QUAE SUNT SPECIES", RURSUS "QUAELIBET SPECIES PROPRIUM GENUS EST".
SIC ETIAM. Convertitur quia omne genus erit aliquid eorum quia species, hoc est omne genus subicitur universaliter suis speciebus, ut cum dicimus: Omne animal aut est rationale animal, aut est irrationale animal. Rursus quaelibet species est proprium genus, id est quaelibet species subicitur universaliter suo generi sub disiunctione[m]; ut cum dicimus: Omne quidem aut rationale animal aut irrationale animal est animal. Notandum quia istae propositiones quae ita enuntiantur universaliter sub disiunctione dicuntur et categoricae et hypotheticae; categoricae propter subiectum universaliter enuntiatum; hypotheticae propter dividentia sub disiunctione posita. Magis tamen videntur esse categoricae, quia facimus inde talem syllogismum: Omne animal, aut est rationale, aut est irrationale animal; sed omnis homo animal est; igitur omnis homo vel est rationale, vel est irrationale <animal>. Et notandum quod huiusmodi oppositiones hypotheticae debent in coniunctas <converti> per particulares sic: si quoddam animal non est rationale, quoddam animal est irrationale.
FIT AUTEM GENERIS EIUSDEM MULTIPLICITER DIVISIO, UT OMNIUM CORPORUM ET QUAECUMQUE ALICUIUS SUNT MAGNITUDINIS.
FIT AUTEM. Ostendit quia divisio generis fit multis modis, scilicet secundum affirmationem et negationem, secundum contraria. Et ne videretur alicui quod illa diversitas divisionis non posset fieri nisi in diversis generibus, ostendi<t> idem genus posse dividi omnibus his modis. Continuatio: Ostendi fieri divisionem generis multis modis, quae diversitas divisionis non tantum consideratur in diversis generibus, sed fit divisio eiusdem generis multis modis, id est multipliciter ut omnium cor porum geometricorum est multipliciter divisio, et quaecumque corpora sunt alicuius magnitudinis multipliciter dividuntur.
SICUT ENIM CIRCULUM IN SEMICIRCULOS ET IN EOS QUOS GRAECI *TOMEAS* VOCANT (NOS DIVISIONES POSSUMUS DICERE) DISTRIBUIMUS, ET TETRAGONUM ALIAS DUCTO PER ANGULUM DIAMETRO IN TRIANGULA, ALIAS IN PARALLELOGRAMMATA, ALIAS IN TETRAGONA SEPARAMUS, ITA QUOQUE GENUS, UT CUM DICIMUS "NUMERORUM ALII SUNT PARES, ALII IMPARES" ET RURSUS "ALII PRIMI, ALII NON PRIMI", ET "TRIANGULORUM ALIA SUNT AEQUILATERA, ALIA DUO SOLA LATERA AEQUA HABENTIA, ALIA TOTIS INAEQUALIA LATERIBUS" ET RURSUS "TRIANGULORUM ALIA SUNT RECTIANGULA, ALIA ACUTOS HABENTIA TRES ANGULOS, ALIA OBTUSUM".
SIC ENIM. Vere geometrica corpora multis dividuntur modis, quia circulus; a parte et est: Sic enim etc.
SIC IGITUR GENERIS UNIUS FIT DIVISIO MULTIPLEX.
SIC IGITUR. Quandoquidem divisio istius generis, scilicet numeri fit multiplex, sic ipitur etc.; a parte generis. Hoc patet in hoc exemplo: Animal aliud est homo, aliud non est homo; ecce divisio per affirmationem et negationem. Animul aliud videns, aliud caecum; ecce per habitum et privationem. Animal aliud rationale, aliud irrationale ecce per contraria.
ILLUD AUTEM SCIRE PERUTILE EST, QUONIAM GENUS UNA QUODAMMODO MULTARUM SPECIERUM SIMILITUDO EST QUAE EARUM OMNIUM SUBSTANTIALEM CONVENIENTIAM MONSTRET, ATQUE IDEO COLLECTIVUM PLURIMARUM SPECIERUM GENUS EST.
ILLUD AUTEM. Superius dixit quia divisio[nem] generis non potest fieri per minus quam per duas species et modo vult ostendere causam. Continuatio: utile erat ad dicendum quicquid est dictum de divisione generis. Nec tantum illud erat utile. Sed illud est perutile scire, quoniam genus est una, id est univocal, similitudo, id est convenientia, multarum specierum quodammodo, id est materiali modo, quae similitudo monstret substantialem convenientiam omnium specierum, scilicet monstrat omnes species substantialiter convenire in suo genere. Atque ideo, scilicet quia genus monstrat substantialem convenientiam omnium specierum, est collectivum; et quarum rerum? Scilicet plurimarum specierum; locus a parte. Quia collectivum aliud monstrat substantialem convenientiam suorum suppositorum, aliud est collectivum sola voce, ut aequivocum.
DISIUNCTIVAE VERO UNIUS GENERIS SPECIES. QUAE QUONIAM DIFFERENTIIS INFORMANTUR, UT DICTUM EST, IDCIRCO SUB UNO GENERE MINUS DUABUS SPECIEBUS ESSE NON POSSUNT.
DISIUNCTIVAE VERO. Genus est collectivum plurimarum specierum; disiunctivae vero etc.; quae quoniam informantur differentiis, ut dictum est, idcirco etc.; ab oppositis.
OMNIS ENIM DIFFERENTIA IN DISCREPANTIUM PLURALITATE CONSTAT.
OMNIS ENIM. Vere non possunt esse minus duabus speciebus sub genere. Omnis enim differentia consistit in pluralitate discrepantium specierum, id est facit discrepare pluras species et omnis species habet differentiam; locus a causa.
SED DE DIVISIONE GENERIS ET SPECIEI PERPLURA DICTA SUNT.
SED DE DIVISIONE. Tractavi de divisione generis et non insufficienter: Sed de divisione etc.

DEFINITIO

Latin English
HANC IGITUR INSISTENTIBUS VIAM PROMPTIOR PER DIVISIONEM GENERIS AD SPECIEI DEFINITIONEM FACULTAS APERITUR.
HANC IGITUR. Superius promisit se tractaturum de divisione generis et de definitione et iam tractavit de divisione; modo vult agere de definitione. Illatio sic: quandoquidem fuit propositum de utroque et iam dictum est de divisione, igitur aperitur prom<p>tior facultas ad definitionem speciei tractandam per divisionem generis aliquibus insistentibus praeceptum dividendi; inter causam et effectum.
OPORTET AUTEM NON SOLUM QUAS AD DEFINITIONEM SUMAMUS DIFFERENTIAS ADDISCERE, SED IPSIUS QUOQUE DEFINITIONIS ARTEM DILIGENTISSIMA COGNITIONE COMPLECTI.
OPORTET ENIM. Vere aperitur prom<p>tior facultas. Oportet enim etc.; a causa.
ET ILLUD QUIDEM, AN ULLA POSSIT DEFINITIO DEMONSTRARI ET QUEMADMODUM PER DEMONSTRATIONEM VALEAT INVENIRI, ET QUAECUMQUE DE EA SUBTILIUS IN POSTREMIS ANALYTICIS AB ARISTOTELE TRACTATA SUNT, PRAETERMITTAM, SOLAM TANTUM EXSEQUAR REGULAM DEFINIENDI.
ET ILLUD QUOD. Tractabo de definitione et ita quod praetermittam illud quod an ulla definitio[ne] pos<s>it demonstrari per aliam definitionem, et quemadmodum valeant inveniri per demonstrationem, id est necessariam argumentationem, hoc modo: utrum animal rationale mortale sit definitio hominis; aut ista, aut alia; sed alia non, ergo ista. Et exequar solam regulam definiendi et illam tantum, id est sine commixtione divisionis.
RERUM ENIM ALIAE SUNT SUPERIORES, ALIAE INFERIORES, ALIAE MEDIAE. SUPERIORES QUIDEM DEFINITIO NULLA COMPLECTITUR IDCIRCO QUOD EARUM SUPERIORA GENERA INVENIRI NON POSSUNT.
RERUM ENIM. Modo vult ostendere regulam definiendi. Sed primitus ostendit quae res definiantur et quae non. Vere exequar regulam definiendi, quia hoc modo; a parte et hoc est: RERUM, id est vocum, aliae sunt superiores etc. Haec divisio est accidentis in accidentia.
PORRO AUTEM INFERIORES, QUAE SUNT INDIVIDUA, SPECIFICIS DIFFERENTIIS CARENT.
PORRO AUTEM. Nec tantum superiora habent hoc, quod non possunt claudi sub aliqua definitione. Porro autem etc.
QUOCIRCA IPSAE QUOQUE A DEFINITIONE SECLUSAE SUNT.
QUOCIRCA. Quandoquidem inferiores res carent specificis differentiis, quocirca etc. Quia quae sunt seclusa a definitione, alia carent specificis differentiis ut individua, alia carent generibus sicuti generalissima.
MEDIAE IGITUR QUAE ET HABENT GENERA ET DE ALIIS VEL DE GENERIBUS VEL DE SPECIEBUS VEL INDIVIDUIS PRAEDICANTUR SUB DEFINITIONEM CADERE POSSUNT.
MEDIA IGITUR. Quandoquidem neque superiora neque infer iora possunt cadere sub definitionem, cum aliqua cadant, igitur media possunt cadere sub definitionem, quae et habent genera (istam causam confert istis mediis per quam removit generalissima [non] habere definitionem) et praedicantur de aliis, vel generibus etc. Per hoc ostendit quia sunt subalterna; locus ab immediatis.
DATA IGITUR HUIUSMODI SPECIE QUAE ET GENUS HABEAT ET DE POSTERIORI PRAEDICETUR, PRIMO EIUS SUMO GENUS ET ILLIUS GENERIS DIFFFERENTIAS DIVIDO; ET ADIUNGO DIFFERENTIAM GENERI, ET VIDEO NUM ILLA DIFFERENTIA IUNCTA CUM GENERE AEQUALIS POSSIT ESSE CUM EA SPECIE QUAM CIRCUMSCRIBENDAM DEFINITIONE SUSCEPI. QUOD SI MINOR FVERIT SPECIES, ILLAM DIFFERENTIAM RURSUS QUAM DUDUM CUM GENERE POSVERAMUS QUASI GENUS PONIMUS EAMQUE IN ALIAS SUAS DIFFERENTIAS SEPARAMUS, ET RURSUS HAS DUAS DIFFERENTIAS SUPERIORI GENERI CONIUNGIMUS, ET, SI AEQUAVIT SPECIEM, DEFINITIO SPECIEI ESSE DICETUR, SIN MINUS, SECUNDAM DIFFERENTIAM RURSUS IN ALIA SEPARAMUS. QUAS OMNES CONIUNGIMUS CUM GENERE ET RURSUS SPECULAMUR SI OMNES DIFFERENTIAE CUM GENERE ILLI AEQUALES SUNT SPECIEI QUAE DEFINITUR. ET POSTREMO TOTIENS DIFFERENTIAS DIFFERENTIIS DISTRIBUIMUS USQUE DUM OMNES IUNCTAE GENERI SPECIEM AEQUALI DEFINITIONE DESCRIBANT.
DATA IGITUR. Quandoquidem media possunt cadere sub definitionem, igitur species; a pari. Paria enim sunt species et media et hoc est: data huiusmodi specie[s] etc.
HUIUS AUTEM REI CLARIOREM FACIENT EXEMPLA NOTITIAM HOC MODO. SIT NOBIS PROPOSITUM QUOD DEFINIRE VELIMUS "NOMEN".
HUIUS AUTEM. Haec regula data est per se. Huius autem etc.
VOCABULUM ERGO NOMINIS DE PLURIBUS NOMINIBUS PRAEDICATUR ET EST QUODAMMODO SPECIES SUB SE CONTINENS INDIVIDUA.
VOCABULUM ERGO. Quandoquidem nomen aptum ad definitionem, ergo vocabulum nominis, id est ipsum nomen, praedicatur de pluribus nominibus, aliud est aptum ad definitionem, sicuti species, aliud non, sicuti differentiae, accidentia. generalissima; et est species continens sub se individua quodammodo, id est non vero modo quia nomen non est verum genus. Immo est accidens.
DEFINIO ERGO NOMEN SIC. SUMO EIUS GENUS QUOD EST VOX ET DIVIDO: "VOCUM ALIAE SUNT SIGNIFICATIVAE, ALIAE VERO MINIME". VOX AUTEM NON SIGNIFICATIVA NIHIL AD NOMEN.
DEFINIO ERGO. Quandoquidem debeo definire nomen, ergo definio nomen sic; inter causam et effectum.
ETENIM NOMEN SIGNIFICAT.
ETENIM. Vere vox non significativa nihil ad nomen. Etenim nomen significat; ab oppositis.
SUMO ERGO DIFFERENTIAM QUAE EST SIGNIFICATIVA ET IUNGO CUM GENERE, ID EST CUM VOCE, ET FACIO "VOX SIGNIFICATIVA" ET TUNC RESPICIO UTRUM GENUS HOC ET DIFFERENTIA NOMINI SINT AEQUALIA; SED NONDUM AEQUALIA SUNT.
SUMO ERGO. Ab ipsa regula concludit sic: quandoquidem ita fit in omni definitione quod differentia est iungenda cum genere, ergo in ista definitione; a toto et hoc est: Sumo differentiam etc.
POTEST ENIM ET VOX SIGNIFICATIVA ESSE ET NOMEN NON ESSE.
POTEST ENIM. Vere non sunt aequalia. Potest enim etc.; a causa.
SUNT ENIM QUAEDAM VOCES QUAE DOLOREM DESIGNANT, ALIAE QUAE ANIMI PASSIONES NATURALITER QUAE NOMINA NON SUNT, UT INTERIECTIONES. RURSUS IPSAM VOCUM SIGNIFICANTIAM IN ALIAS DIFFERENTIAS DIVIDO: "VOCUM SIGNIFICATIVARUM ALIAE SUNT SECUNDUM POSITIONEM, ALIAE SUNT NATURALITER", ET VOX QUIDEM SIGNIFICANS NATURALITER NIHIL AD NOMEN, VOX VERO SIGNIFICANS POSITIONE HOMINUM NOMINI CONGRUIT.
SUNT ENIM. Vere potest esse vox significativa et non esse nomen quia et illae voces quae designant dolores et illae quae designant passiones animi; a partibus vocis et hoc est: Sunt enim etc.
QUOCIRCA DUAS HAS DIFFERENTIAS SIGNIFICATIVAM ET SECUNDUM POSITIONEM, IUNGO CUM VOCE, ID EST CUM GENERE, ET DICO: "NOMEN EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM". SED RURSUS MIHI NON AEQUATUR AD NOMEN.
QUOCIRCA. Item ab ipsa regula concludit <it>a: quandoquidem ita fit in omni definitione, scilicet quod differentiae sunt iungendae cum genere, ergo in ista definitione; a toto et hoc est: Quocirca etc.
SUNT NAMQUE ET VERBA VOCES SIGNIFICATIVAE ET SECUNDUM POSITIONEM.
SUNT NAMQUE. Vere non adaequantur ad nomen. Sunt namque etc.; ab oppositis.
NON IGITUR SOLIUS NOMINIS DEFINITIO EST. DISTRIBUO ITERUM DIFFERENTIAM QUAE EST SECUNDUM POSITIONEM ET DICO "SECUNDUM POSITIONEM VOCUM SIGNIFICATIVARUM ALIAE SUNT CUM TEMPORE, ALIAE SINE TEMPORE", ET DIFFERENTIA QUIDEM CUM TEMPORE NOMINI NON IUNGITUR IDCIRCO QUOD VERBORUM EST CONSIGNIFICARE TEMPORA, NOMINUM VERO MINIME.
NON IGITUR. Quandoquidem ista definitio convenit verbis, non igitur etc.; ab oppositis.
RESTAT ERGO UT CONGRUAT ILLA DIFFERENTIA QUAE EST SINE TEMPORE.
RESTA<T> ERGO. Et quandoquidem [cum] non convenit nomini significare cum tempore, restat ergo etc.; a immediatis.
IUNGO IGITUR HAS TRES DIFFERENTIAS GENERI ET DICO: "NOMEN EST VOX SIGNIFICATIVA AD PLACITUM SINE TEMPORE".
IUNGO IGITUR. Item concludit ab ipsa regula sic: quandoquidem ita fit in omni definitione, quod differentiae sunt iungendae cum genere, igitur ita fit in ista definitione, et hoc est: Iungo igitur etc.
SED RURSUS MIHI NON PLENA CONCLUSIO DEFINITIONIS OCCURRIT.
SED RURSUS. Non occurrit mihi plena conclusio definitionis, id est definitio plene concludens ipsum definitum secundum omnia significata definiti.
POTEST ENIM VOX ET SIGNIFICATIVA ET SECUNDUM POSITIONEM ET SINE TEMPORE ESSE ET NOMEN NON ESSE UNUM SED NOMINA IUNCTA, QUAE EST ORATIO, UT: "SOCRATES CUM PLATONE ET DISCIPULIS".
POTEST ENIM. Vere non <oc>currit mihi plena conclusio definitionis. Potest enim etc.; a causa.
SED QUAMQUAM IMPERFECTA QUIDEM HAEC SIT ORATIO, TAMEN EST ORATIO.
SED QUAMQUAM. Dico quia ista oratio est imperfecta. Sed quamquam imperfecta etc. Non ideo vocat istam orationem imperfectam quin habeat principales partes, scilicet nomina sed quia deest ei verbum.
QUOCIRCA ULTIMA DIFFERENTIA QUAE EST SINE TEMPORE ALIIS ITEM DIFFERENTIIS DIVIDENDA EST, ET DICEMUS: "VOCUM SIGNIFICATIVARUM SECUNDUM POSITIONEM SINE TEMPORE ALIAE SUNT QUARUM PARS EXTRA ALIQUID SIGNIFICAT", HOC PERTINET AD ORATIONEM, "ALIAE QUARUM PARS EXTRA NIHIL SIGNIFICAT", HOC PERTINET AD NOMEN.
QUOCIRCA. Quandoquidem non ocurrit plena conclusio, vel circa etc.
NOMINIS ENIM PARS NIHIL EXTRA DESIGNAT.
NOMINIS AUTEM. Vere hoc pertinet ad nomen. Nominis enim etc.; a causa.
FIT ERGO DEFINITIO SIC: "NOMEN EST voX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EXTRA SIGNIFICATIVA EST SEPARATA".
FIT IGITUR. Quandoquidem differentiae sunt iunctae cum genere, igitur definitio fit sic; a causa. Nomen est vox etc.
VIDESNE IGITUR QUAM RECTA DEFINITIO CONSTITUTA SIT?
VIDESNE IGITUR. Quandoquidem genus est praemissum in definitione et differentiae subsequuntur sufficienter, videsne igitur etc.; a definitione.
NAM QUOD DIXI "VOCEM" A CAETERIS SONIS NOMEN DISIUNXI, QUOD "SIGNIFICATIVAM" APPOSUI NOMEN A NON SIGNIFICATIVIS VOCIBUS SEPARAVI, QUOD "SECUNDUM PLACITUM" ET "SINE TEMPORE" A NATURALITER SIGNIFICANTIBUS VOCIBUS ET A VERBIS PROPRIETAS NOMINIS DISTRIBUTA EST, QUOD EIUS PARTES EXTRA NIHIL SIGNIFICARE PROPOSUI AB ORATIONE DISTINXI, CUIUS PARTES ALIQUID SEPARATAE EXTRA SIGNIFICANT.
NAM QUOD. Vere definitio est recta qui<a> omnia operatur et est convertibilis; a pari et hoc est: Nam quod dixi etc. Paria sunt definitionem esse rectam et omnia operari in definitione et definitionem esse convertibilem.
UNDE FIT UT QUODCUMQUE NOMEN FVERIT ILLA DEFINITIONE CLAUDATUR ET UBICUMQUE HAEC RATIO DEFINITIONIS APTABITUR ILLUD NOMEN ESSE NON DUBITEM.
UNDE FIT. Quandoquidem definitio est recta, ergo convertibilis; a pari; et hoc est: Unde fit et caetera.
ILLUD QUOQUE DICENDUM EST, QUOD GENUS IN DIVISIONE TOTUM EST, IN DEFINITIONE PARS.
ILLUD QUOQUE. Dictum est quia genus ponitur et in definitione et in divisione; et videretur alicui quod eodem modo poneretur in utroque. Modo vult ostendere quia non eodem modo ponitur. Nam in divisione ponitur ut totum, in definitione vero ut pars. Continuatio: illud erat dicendum, quod genus ponitur et in divisione et in definitione. Illud quoque etc.
ET SIC EST DEFINITIO QUASI QUAEDAM PARTES TOTUM CONIUNGANT, SIC EST DIVISIO QUASI TOTUM SOLVATUR IN PARTES, ET EST SIMILIS DIVISIO GENERIS TOTIUS DIVISIONI, DEFINITIO TOTIUS COMPOSITIONI.
ET SIC. Illud erat dicendum et istud est dicendum, quod sic est definitioni quasi quaedam partes coniungant totum, scilicet partes ad hoc coniunguntur ut reddant totum, sicuti animal rationale mortale, istae partes ad hoc coniunguntur, ut reddant istud totum, scilicet animal rationale mortale vel hominem. Et divisio generis est simili<s> divisioni totius, quia quemadmodum in divisione totius ad haec tendimus ut totum solvamus in partes, eodem modo in divisione generis ad hoc tendimus, ut totum solvamus in partes; definitio vero est similis compositioni. Nam quemadmodum partes in sua coniunctione constituunt totum, eodem modo in definitione partes coniunctae constituunt totum, scilicet ipsam definitionem, aut definitum.
NAMQUE IN DIVISIONE GENERIS ANIMAL TOTUM EST HOMINIS.
NAMQUE IN DIVISIONE. Vere genus est totum in divisione. Namque animal in divisione est totum; a parte. Et ostendit in cuius divisione sit totum, scilicet in divisione generis.
INTRA SE ENIM COMPLECTITUR HOMINEM, IN DEFINITIONE VERO PARS EST.
INTRA SE ENIM. Vere animal est totum hominis. Namque complectitur hominem. Unde videtur sequi quia homo complectitur grammaticum, et tamen non est totum quantum ad ipsum, et ideo supplendum est quia animal complectitur hominem substantialiter; locus a pari. Paria enim sunt animal complecti hominem substantialiter et esse substantiale totum hominis.
SPECIE NAMQUE GENUS CUM ALIIS DIFFERENTIIS IUNCTUM COMPONIT, UT CUM DICO "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA IRRATIONABILIA" ET RURSUS "RATIONABILIUM ALIA SUNT MORTALIA, ALIA IMMORTALIA", ANIMAL RATIONALIS TOTUM EST ET RURSUS RATIONALE MORTALIS, ET HAEC TRIA HOMINIS.
SPECIEM NAMQUE. Vere genus est pars in definitione, quia est pars componens; a parte et hoc est: SPECIEM NAMQUE et caetera; ET HAEC TRIA SUNT totum HOMINIS, unumquodque per se.
SI VERO IN DEFINITIONE DICAM: "HOMO EST ANIMAL RATIONALE MORTALE". TRIA HAEC UNUM HOMINEM IUNGUNT.
SI VERO. Haec tria in divisione sunt totum hominis. Sed si dicam in definitione totum est animal rationale mortale, haec tria iungunt, id est componunt, hominem unum, id est sibi unitum in significatione; nam quemadmodum ipsa definitio significat materialiter et formaliter secundum diversas partes, eodem modo homo significat materialiter secundum materiam ex qua constituitur et formaliter secundum differentias.
QUOCIRCA PARS IPSIUS ET GENUS ET DIFFERENTIA REPERITUR.
QUOCIRCA. Quandoquidem in ista definitione animal est pars <et> rationale mortale <est pars>; quocirca et genus et differentia reperitur pars ipsius hominis; a parte generis et a partibus differentiae.
SIC IGITUR IN DIVISIONE GENUS TOTUM EST, SPECIES PARS, EODEM QUOQUE MODO DIFFERENTIAE TOTUM, PARTES IN QUAS ILLAE DIVIDUNTUR. IN DEFINITIONE VERO ET GENUS ET DIFFERENTIAE PARTES SUNT, DEFINITA VERO SPECIES TOTUM. SED HAEC HACTENUS.
SIC IGITUR. Quandoquidem animal est totum in divisione, igitur genus; a parte generis. Et hoc quod definita species et totum concipitur, definitum totum.

DIVISIO TOTIUS

Latin English
NUNC DE EA DIVISIONE DICEMUS QUAE EST TOTIUS IN PARTES.
NUNC DE EA. Tractavit de divisione generis, ostendendo quot modis fieret. Modo vult agere de divisione totius et ostendet quot modis fiat divisio totius et quot modis dicatur totum.
HAEC ENIM ERAT SECUNDA DIVISIO POST GENERIS DIVISIONEM.
HAEC ENIM. Vere est dicendum: nunc de divisione totius; haec enim erat secunda in ordine, post divisionem generis. Haec est redditio causae quare dicatur nunc.
QUOD ENIM DICIMUS TOTUM MULTIPLICITER SIGNIFICAMUS.
QUOD ENIM. Vere est dicendum de divisione totius. Nam significamus multipliciter illud quod totum dicimus, id est totum multis modis accipitur.
TOTUM NAMQUE EST QUOD CONTINUUM EST, UT CORPUS VEL LINEA VEL ALIQUID HUIUSMODI; DICIMUS QUOQUE TOTUM QUOD CONTINUUM NON EST, UT TOTUM GREGEM VEL TOTUM POPULUM VEL TOTUM EXERCITUM; DICIMUS QUOQUE TOTUM QUOD UNIVERSALE EST, UT HOMINEM VEL EQUUM.
TOTUM NAMQUE. Vere totum dicitur multis modis, quia istis; a partibus; et hoc est: Totum namque etc.
HI ENIM TOTI SUNT SUARUM PARTIUM, ID EST HOMINUM VEL EQUORUM.
HI ENIM. Bonum exemplum dedi de universalitate. Hi enim sunt tota suarum partium, id est hominum vel equorum, et accipit per hominum vel equorum individua.
UNDE ET PARTICULAREM UNUMQUEMQUE HOMINEM DICIMUS.
UNDE. Quandoquidem universale est totum respectu suorum individuorum, unde dicimus unumquemque hominem particularem, id est recipientem praedicationem sui totius, scilicet ominis; a relativis.
DICITUR QUOQUE TOTUM QUOD EX QUIBUSDAM VIRTUTIBUS CONSTAT, UT ANIMAE ALIA POTENTIA EST SAPIENDI, ALIA SENTIENDI, ALIA VEGETANDI.
DICITUR QUOQUE, id est similiter, tolum quod constat ex quibusdam virtutibus, id est ex quibusdam vocibus quae dicuntur virtutes quantum ad ipsum totum quia et recipiunt si<n>gillatim praedicationem sui totius secundum superiorem differentiam, et coniunctae construunt inferiorem definitionem sui totius. Ut animae et caetera.
TOT IGITUR MODIS CUM TOTUM DICATUR, FACIENDA TOTIUS DIVISIO EST.
TOT IGITUR. Quandoquidem totulos dicitur continuum, id est continuatum, universale, virtuale, ergo multis modis dicitur totum; a partibus. Et cum tot modis dicatur totum, facienda est divisio totius. Sic definitur continuum totum: Continuum totum est illud quod constat ex partibus impraedicabilibus, id est non recipientibus praedicationem sui totius, non valentibus transmutari secundum localem positionem, manente ipso toto; ut potest videri in domo. Incontinuum totum est illud quod constat ex partibus non recipientibus praedicationem sui totius, valentibus transmutari secundum localem positionem, manente ipso toto; ut potest videri in grege et in exercitu. Universale totum est illud quod constat ex partibus recipientibus praedicationem sui totius si<n>gillatim, ita ut neque sit genus, neque quasi genus; ut differentiae quae <non> sunt genus. Virtuale totum est illud quod habet duas definitiones, unam superiorem secundum quam praedicatur de singulis partibus et habet affinitatem cum toto universali et aliam inferiorem secundum quam non praedicatur de singulis partibus et secundum quam <habet> affinitatem cum integro toto. Haec est superior definitio animae: anima est qualitas secundum duam vivificatur corpus. Et secundum hanc definitionem, praedicatur anima de singulis partibus; sic potentia sapiendi est qualitas secundum quam vivificatur corpus, potentia sentiendi est qualitas secundum quam vivificatur corpus. Haec est inferior definitio animae: anima est qualitas constituta ex rationalitate et ex sensibilitate ei es uegetabilitate et secundum istam definitionem non praedicatur de singulis partibus quia non potest dici: potentia sapiendi est illud quod constat ex rationalitate et ex uegetabilitate et ex sensibilitate; et ita de aliis non potest dici, ut dicamus: potentia uegetandi est illud quod constat ex uegetabilitate et sensibilitate et rationalitate; potentia sentiendi est illud quod constat ex uegetabilitate et sensibilitate et rationalitate. Sic definitur uegetabilitas: uegetabilitas est qualitas secundum quam uegetatur corpus; dicitur: sensibilitas est qualitas secundum quam corpus uegetatum sentit; rationalilas est qualitas secundum quam corpus utitur ratione. Ideo ista definitio quae est: anima est qualitas secundum quam vivificatur corpus dicitur esse superior, quia praedicatur universaliter de illa definitione quae dicitur inferior, hoc modo: quicquid constat ex rationalitate et ex sensibilitate et ex uegebilitate est qualitas secundum quam vivificatur corpus, sed non convertitur, ut dicamus: Omne illud quod est qualitas secundum quam vivificatur corpus est illud quod constat ex rationalitate et sensibilitate et uegetabilitate. Cum ipsa enumeret ali: omnia tota, praetermisit definit<iu>um totum de quo daturus est exemplum in subsequenti.
PRIMO QUIDEM, SI CONTINUUM FVERIT, IN EAS PARTES EX QUIBUS IPSUM TOTUM CONSTARE PERSPICITUR.
PRIMO QUIDEM. Quia videbat quod eadem vox esset definit<iu>um totum et continuum totum et universale totum, ne videretur alicui quod continuum totum divideretur in eas partes respectu quarum dicitur universale aut in eas partes secundum quas dicitur definit<iu>um, dat quamdam regulam de continuo toto, scilicet quia non debet dividi quando accipitur continuum, nisi in eas partes respectu quarum dicitur continuum. Eodem modo universale totum, quando accipitur universale, non debet dividi nisi in eas partes respectu quarum dicitur universale. Eodem modo definitivum, quando accipitur definitivum, non debet dividi nisi in illas partes respectu quarum licitur definitivum. Eodem modo de caeteris totis. Continuatio: dico quia facienda est divisio totius. Primo quidem istud est intelligendum: si totum fuerit continuum, debet dividi in eas partes ex quibus ipsum totum perspicitur constare continuum. Ac si dicat: debet dividi in eas partes respectu quarum dicitur continuum.
ALITER ENIM DIVISIO NON FIT.
ALITER ENIM. Vere si totum fuerit continuum, est dividendum in eas partes tantum, respectu quarum dicitur continuum. Aliter enim non fit divisio totius continui; a causa probante ad modum immediati.
HOMINIS ENIM CORPUS IN PARTES SUAS DIVIDERES, IN CAPUT, MANUS, THORACEM, PEDES, ET SI QUO ALIO MODO SECUNDUM PROPRIAS PARTES FIT RECTA DIVISIO.
HOMINIS ENIM. Vere si totum fuerit continuum, est dividendum in eas partes respectu quarum dicitur continuum, quia corpus; a parte continui totius; et hoc est: Hominis enim etc.
QUORUM AUTEM MULTIPLEX EST COMPOSITIO MULTIPLEX ETIAM DIVISIO, UT ANIMAL SEPARATUR QUIDEM IN PARTES EAS QUAE SIBI SIMILES HABENT PARTES, IN CARNES, ET OSSA, RURSUS IN EAS QUAE SIBI SIMILES NON HABENT PARTES, IN MANUS, IN PEDES, EODEM QUOQUE MODO ET NAVIS ET DOMUS. LIBRUM QUOQUE IN VERSUS ATQUE HOS IN SERMONES, HOS AUTEM IN SYLLABAS, SYLLABAS IN LITTERAS SOLVIMUS.
QUORUM AUTEM. Dico si quo aliquo modo fit recta dinisio et hoc non dico absque ratione. Sed quorum omnium multiplex est compositio, multiplex est etiam divisio; ut animal, quod separatur in eas partes, quae partes in qua<s> separatur animal, habent partes similes sibi in materi<a> vocis; sicuti animal separatur in carnes et in ossa, quae partes habent alias partes similes sibi in materia vocis. Potest enim dici: carnis alia pars haec caro, alia pars haec caro, alia pars haec caro. Eodem modo: hoc os, aliud hoc os, aliud hoc os. Rursus dividitur totum in eas partes quae non habent partes similes sibi, ut in manus, in pedes, quae non habent partes similes sibi. Non enim potest dici: huius manus, alia pars haec manus, alia par<s> haec manus. Sed potius dicitur: huius manus, alia pars pollex, alia pars index, alia pars medius, alia pars medicinalis, alia pars auricularis. Eodem quo<que> modo dividitur et domus et navis; quando quodque accipitur continuum totum, dividitur in eas partes respectu quarum dicitur continuum totum. Librum quoque; per librum accipit ipsas orationes, per sermones ipsas dictiones.
ITA FIT UT LITTERAE ET SYLLABAE ET NOMINA ET VERSUS PARTES QUAEDAM TOTIUS LIBRI ESSE VIDEANTUR.
ITAQUE FIT. Quandoquidem liber dividitur in versus, versus in sermones, sermones in syllabas, syllabae in litteras, itaque fit ut litterae et syllabae et nomina et versus videantur esse partes totius libri quaedam, id est discretae, quia quaedam pars est principalis sicuti in istis, aliae omnes sunt secundariae.
ALIO TAMEN MODO ACCEPTAE NON PARTES TOTIUS SED PARTES PARTIUM SINT.
ALIO TAMEN. Contuli omnibus ut sint partes; alio tamen modo etc.
OPORTET AUTEM NON OMNIA SPECULARI QUASI ACTU DIVIDANTUR SED QUASI ANIMO ET RATIONE, UT VINUM AQUAE MIXTUM DIVIDIMUS IN VINA AQUAE MIXTA, HOC ACTU, DIVIDIMUS ETIAM IN VINUM ET AQUAM EX QUIBUS MIXTUM EST, HOC RATIONE.
OPORTET AUTEM. Ostendit fieri divisionem totius in illas partes quae possunt separari actu, sed ne videretur alicui nunquam posse fieri divisionem totius nisi per illas partes quae possunt separari actu, apponit hanc sententiam et ostendit posse fieri divisionem totius in eas partes quae sola ratione separantur. Continuatio: ostendi fieri divisionem totius in illas partes quae possunt separari actu. Et videretur semper fieri tantummodo in eas. Oportet autem etc.
HAEC ENIM IAM MIXTA SEPARARI NON POSSUNT.
HAEC ENIM. Vere haec ratione tantum; haec enim etc.; a causa quae probat ad modum immediati.
FIT AUTEM TOTIUS DIVISIO ET IN MATERIAM ATQUE FORMAM, ALITER ENIM CONSTAT STATUA EX PARTIBUS SUIS.
FIT AUTEM. Modo apponit exemplum de definitivo toto de quo superius non apposuerat. Continuatio: hoc modo fit divisio continui totius, sed fit divisio totius definitivi et in materia<m> atque formam. Supplendum: quae divisio est diversa a superiori.
ALITER EX MATERIA ATQUE FORMA, ID EST EX AERE ET SPECIE.
ALITER ENIM etc.
SIMILITER ETIAM ILLA TOTA DIVIDENDA SUNT QUAE CONTINUA NON SUNT EODEM QUOQUE MODO ET EA QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT "HOMINUM ALII SUNT IN EUROPA, ALII IN ASIA, ALII IN AFRICA".
SIMILITER ETIAM ILLA TOTA SUNT DIVIDENDA QUAE CONTINUA NON SUNT, scilicet in illas partes respectu quarum sunt incontinua. Eodem quoque modo et ea tota quae sunt universalia, ut hominum alii sunt in Europa etc. Cum deberet dare exemplum de divisione universalis totius, exemplificat de divisione subiecti in accidentia. Sed quia non potuit enumerare omnia individua hominis, ideo ponit ipsa particularia nomina pro ipsis individuis hominum. Et ista divisio non debet vocari divisio universalis totius in partes, sed in sumpta pro partibus.
EIUS QUOQUE TOTIUS QUOD EX VIRTUTIBUS CONSTAT HOC MODO FACIENDA EST DIVISIO: "ANIMAE ALIA PARS EST IN VIRGULTIS, ALIA IN ANIMALIBUS" ET RURSUS "EIUS QUAE EST IN ANIMALIBUS ALIA RATIONALIS, ALIA SENSIBILIS EST".
EIUS QUOQUE TOTIUS QUOD CONSTAT EX viRTUTIBUS, id est ex illis vocibus quae dicuntur virtutes quantum ad ipsum virtuale totum, hoc modo facienda est divisio.
ET RURSUS HAEC ALIIS SUB DIVISIONIBUS DISSIPANTUR.
ET RURSUS HAEC, scilicet illa pars quae est in virgultis et alia omnia, dissipantur alii<s> sub divisionibus, hoc modo: illa pars quae est in virgultis, alia potentia pullulandi, alia potentia urendi, alia potentia florendi, alia potentia fructificandi. Rursus potentia rationandi, alia est potentia discen[den]di, alia potentia reminiscendi, alia potentia discernendi. Item potentia sentiendi, alia potentia tangendi, alia odorandi. alia gustandi. Sciendum quia ista subdivisa sunt virtualia tota quantum ad sua dividentia, quemadmodum anima est virtuale totum ad ista.
SED NON EST ANIMA HORUM GENUS SED TOTUM.
SED NON EST. Anima dividitur et per ista videretur esse genus harum; sed non est etc.
PARTES ENIM HAE ANIMAE SUNT, SED NON UT IN QUANTITATE, SED UT IN ALIQUA POTESTATE ATQUE VIRTUTE.
PARTES ENIM. Vere anima est totum horum quia hae sunt partes animae; a relativis. Sed non sunt partes ut in quantitate, id est non indigent coniunctione sui ad recipiendum praedicationem totius, totum enim de singulis praedicatur. Sed sunt potestate, quia coniunctae efficiunt definitionem sui totius.
EX HIS ENIM POTENTIIS SUBSTANTIA ANIMAE IUNGITUR.
EX HIS ENIM. Vere sunt partes animae istae potentiae, quia sunt partes componentes; a parte et hoc est: Ex his enim poteniis substantia, id est definitio, animae inngitur.
UNDE FIT UT QUIDDAM SIMILE HABEAT HUIUSMODI DIVISIO ET GENERIS ET TOTIUS DIVISIONI.
UNDE FIT. Quandoquidem anima est virtuale totum ad ista, unde fit etc.; inter causam et effectum.
NAM QUOD QUAELIBET EIUS PARS FVERIT ANIMAE PRAEDICATIO EAM SEQUITUR, AD GENERIS DIVISIONEM REFERTUR, CUIUS UBICUMQUE FVERIT SPECIES IPSUM MOX CONSEQUITUR GENUS.
NAM QUOD QUAE. Vere divisio huiusmodi habet similitudinem cum divisione generis et divisione totius quia in hoc; a parte similitudinis et hoc est: Nam hoc refertur ad divisionem generis quod est: cum fuerit quaelibet pars eius animae praedicatio animae sequitur eam. Ac si dicat: anima praedicatur de qualibet parte sua, cuius generis hoc est proprium, quod ubicumque species fuerit, mox ipsum genus consequitur. Ac si dicat: Cuicumque datur species, eidem datur genus.
QUOD AUTEM NON OMNIS ANIMA OMNIBUS PARTIBUS IUNGITUR SED ALIA ALIIS, HOC AD TOTIUS NATURAM REFERRI NECESSE EST.
QUOD AUTEM. In hoc supradicta<m> habet virtuale totum similitudinem cum divisione generis. Sed necesse est hoc referri ad naturam totius, scilicet in hoc habet similitudinem virtuale totum cum integro toto, quod non omnis anima, id est non omnis pars animae, iungitur omnibus partibus animae, sicuti potentia sentiendi non constat ex sensibilitate et uegetabilitate et ex rationalitate, sicuti paries non constat ex pariete et ex tecto et ex fundamento. Sed alia aliis, id est unaquaeque pars animae constat ex suis propriis partibus, sicuti potentia uegetandi constat ex potentia pullulandi, ex potentia virendi, es potentia florendi, es potentia fructificandi. Similiter aliae potentiae constant ex suis propriis partibus. Sciendum quod hic accipitur anima pro vita, propter istam causam, quia [non] est ista regula: Cuicumque generalissimo subponitur aliquod totum, eidem subponuntur partes illius. Et ita cum anima supponatur substantiae, si istae potentiae essent partes animae supponerentur eidem generalissimo; quae potentiae subponuntur qualitati; et ita qualitas esset substantia, et esse<t> inconveniens. Ideo oportet accipi anima pro vita. Et cum vita supponatur qualitati, eidem supponuntur istae potentiae quae sunt partes ipsius vitae.

DIVISIO VOCIS

Latin English
RESTAT IGITUR UT DE VOCIS IN SIGNIFICANTIAS DIVISIONE TRACTEMUS.
RESTAT IGITUR. Tractavi<t> de divisione generis et de divisione totius. Modo vult agere de divisione vocis, quae divisio fit tribus modis, scilicet aut secundum significationem, aut secundum modum aut secundum determinationem. Secundum significationem fit divisio vocis quando dividitur aequivocum normen aut ambigua oratio; secundum modum non dividitur; secundum determinationem fit divisio vocis vel secundum quantitatem, vel secundum a<d>iectionem. Illatio sic: quandovidem fuit propositum de tribus et iam dictum est de duobus, restat igitur etc.; inter causam et effectum.
FIT AUTEM VOCIS DIVISIO TRIBUS MODIS.
FIT AUTEM. Restat tractare de divisione vocis, quae divisio non fit uno modo. Sed divisio vocis fit tribus modis.
DIVIDITUR ENIM IN SIGNIFICATIONES UT AEQUIVOCA VEL AMBIGUA.
DIVIDITUR ENIM. Vere divisio vocis fit tribus modis, quia istis; a partibus et hoc est: Dividitur enim etc.
PLURES ENIM RES SIGNIFICAT UNUM NOMEN, UT "CANIS", PLURES RURSUS UNA ORATIO, UT CUM DICO GRAECOS VICISSE TROIANOS.
PLURES ENIM. Vere aequivoca vox dividitur in significationes, quia unum nomen significat plures res secundum diversas impositiones ut canis; a causa.
ALIO AUTEM MODO SECUNDUM MODUM.
ALIO AUTEM. Non tantum fit divisio vocis secundum significationes, sed alio modo fit divisio vocis secundum modum.
HAEC ENIM NON PLURA SIGNIFICANT SED MULTIS MODIS, UT CUM DICIMUS "INFINITUM" UNAM REM QUIDEM SIGNIFICAT CUIUS TERMINUS INVENIRI NON POSSIT.
HAEC ENIM. Vere divisio vocis secnndum modum fit alio modo, quia isto; a parte et hoc est: Haec enim divisio non significat plura, secundum diversas impositiones, sicuti aequivocum. Sed significat multa multis modis, hoc est propter multas causas, ut cum dicimus infinitum significat quidem unam rem, id est ponit unam proprietatem in multis, hanc scilicet cuius terminus non possit inveniri.
SED HOC DICIMUS AUT SECUNDUM MENSURAM AUT SECUNDUM MULTITUDINEM AUT SECUNDUM SPECIEM: SECUNDUM MENSURAM, UT EST INFINITUM ESSE MUNDUM.
SED HOC. Dico quia significat multis modis, id est propter multas causas, quae causae non sunt quaelibet, sed hoc dicimus etc.
MAGNITUDINE ENIM DICIMUS INFINITUM; SECUNDUM MULTITUDINEM, UT EST INFINITAM ESSE CORPORUM DIVISIONEM.
MAGNITUDINE ENIM. Vere dicimus mundum esse infinitum secundum mensuram. Magnitudine enim dicimus infinitum; a parte mensurae.
INFINITAM NAMQUE DIVISIONUM MULTITUDINEM SIGNIFICAMUS; RURSUS SECUNDUM SPECIEM, UT INFINITAS DICIMUS FIGURAS.
INFINITAM NAMQUE. Vere divisio corporum est infinita secundum multitudinem, quia nos significamus multitudinem divisionum esse infinitam; a pari comitanti.
INFINITAE ENIM SUNT SPECIES FIGURARUM. DICIMUS ETIAM INFINITUM ALIQUID SECUNDUM TEMPUS, UT INFINITUM DICIMUS MUNDUM, CUIUS TERMINUS SECUNDUM TEMPUS INVENIRI NON POSSIT, EODEM QUOQUE MODO INFINITUM DICIMUS DEUM, CUIUS SUPERNAE VITAE TERMINUS INVENIRI SECUNDUM TEMPUS NON POSSIT.
INFINITAE ENIM. Vere figurae dicuntur infinitae secundum speciem, speciem id est diversitatem. Nota quia aequivocat in speciem. Infinitae enim etc.; a pari comitanti.
SIC IGITUR HAEC VOX NON PLURA SIGNIFICAT SECUNDUM SE SED MULTIMODE DE SINGULIS PRAEDICATUR, UNUM TAMEN IPSA SIGNIFICANS.
SIC IGITUR. Quandoquidem intinitum ista vox significat unam proprietatem in omnibus, scilicet suam definitionem, sic igitur haec vox non significat plura secundum diversas impositiones, secundum se, hoc est sui proprietatem, sed praedicatur de singulis multimode, hoc est propter multas causas, significans tantum unum, id est ponens definitionem in omnibus.
ALIUS VERO MODUS SECUNDUM DETERMINATIONEM.
ALIUS VERO. Ostendit divisionem vocis secundum significationes et secundum modum. Modo vult ostendere divisionem vocis secundum determinationem. Continuatio: unus modus divisionis secundum significationes, alius secundum modum. Sed alius modus est secundum determinationem. Supplendum: quia determinatio est necessaria ad divisionem vocis.
QUOTIENS ENIM SINE DETERMINATIONE DICITUR VOX ULLA, FACIT INTELLECTU DUBITATIONEM, UT EST "HOMO".
QUOTIENS ENIM. Vere determinatio est necessaria ad divisionem vocis quia non apposita facit dubitationem in intellectu auditoris; a causa.
HAEC ENIM VOX MULTA SIGNIFICAT.
HAEC ENIM. Bonum exemplum dedi. Haec enim etc.
NULLA ENIM DEFINITIONE CONCLUSA AUDIENTIS INTELLIGENTIAM MULTIS RAPTAT FLUCTIBUS ERRORIBUSQUE TRADUCIT.
NULLA ENIM. Vere haec multa significat. Quia intelligentia auditoris raptatur multis fluctibus et traducitur erroribus, non conclusa ulla definitione, id est aliqua [multa] determinatione; ab effectu pari cum causa.
QUID ENIM QUISQUE AUDITOR INTELLIGAT UBI ID QUOD DICENS LOQUITUR NULLA DETERMINATIONE CONCLUDITUR?
QUID ENIM. Vere intelligentia audientis raptatur multis fluctibus quia non habet quod certum intelligat; ab immedi[et]atis et hoc est: Quid enim etc.
NISI ENIM QUIS ITA DEFINIAT DICENS: "OMNIS HOMO AMBULAT" AUT CERTE: "QUIDAM HOMO AMBULAT" ET HUNC NOMINE, SI ITA CONTINGIT, DESIGNET, INTELLECTUS AUDIENTIS QUOD RATIONABILITER INTELLIGAT NON HABET.
NISI ENIM. Et vere non habet quid certum intelligat, quia non habet quid rationabiliter intelligat; a pari et hoc est: Nisi enim quis ita definiat homo ambulat? dicens omnis homo ambulat, aut certe quidam homo ambulat et hunc hominem suo proprio nomine, nisi ita contingat ut dicat, sed ambulat, intellectus audientis etc.
SUNT ETIAM ALIAE DETERMINATIONES, UT SI QUIS DICAT: "DET MIHI!" QUANDO VEL QUID DARE DEBEAT NULLUS INTELLIGIT NISI INTELLECTUS ET CERTA RATIO DETERMINATIONIS ADDATUR, VEL SI QUIS DICAT: "AD ME VENITE!" QUO VENIANT VEL QUANDO NISI DETERMINATIONE NON COGNOSCITUR.
SUNT ETIAM. Ostendit determinationem quae fit per adi<e>ctionem aliarum vocum <nun>quam per quantitatem valere ad divisionem vocis. Sunt etiam aliae determinationes quae valent ad divisionem vocis, ut si quis dicat: da mihi, quid dare debeat nullus intelligit nisi ad<datur> intellectus et ita ut praemittatur certa ratio determinationis. Certam rationem determinationis vocat illam adiectionem vocis quae adiungitur ad hoc ut certus intellectus inde habeatur sicuti cum panemtt.
EST AUTEM OMNE QUIDEM AMBIGUUM DUBITABILE, NON TAMEN OMNE DUBITABILE AMBIGUUM.
EST AUTEM. Ostendit diversitatem inter divisionem secundum ambiguitatem et [inter] divisionem secundum determinationem. Sed non videtur esse verum, scilicet ut differant; immo videntur idem ambiguum et dubitabile; sed non est verum ut sint idem. Sed hoc est verum: Omne quidem est etc.
HAEC ENIM QUAE DICTA SUNT DUBITABILIA QUIDEM SUNT, NON TAMEN AMBIGUA.
HAEC ENIM. Vere non omne dubitabile est ambiguum. Haec enim quae dicta sunt etc.; a partibus dubitabilium quae non sunt ambigua.
IN AMBIGUIS ENIM UTERQUE AUDITOR RATIONABILITER SE IPSUM INTELLEXISSE ARBITRATUR, UT CUM QUIS DICIT: "AUDIO GRAECOS viCISSE TROIANOS" UNUS POTEST INTELLIGERE QUOD GRAECI TROIANOS VICERINT, ALIUS QUOD TROIANI GRAECOS, ET UTERQUE HOC DICENTIS IPSIUS SERMONIBUS RATIONABILITER INTELLEGUNT. CUM AUTEM DICO: "DA MIHI!" QUID DARE DEBEAT NULLUS EX IPSIS SERMONIBUS RATIONABILITER AUDITOR INTELLIGIT.
IN AMBIGUIS ENIM. Vere non sunt ambigua. Nam in ambiguis utrumque auditor potest concipire rationabiliter, duos cerlos intellectus, sermonibus ipsius dicentis. Sed hoc non est in dubitabilibus; a definitione ambigui et hoc est: In ambiguis enim etc.
QUOD ENIM EGO NON DIXI ILLE POTIUS SUSPICABITUR QUAM ALIQUA RATIONE ID QUOD A ME PROLATUM NON EST PERSPICACITER VIDEAT.
QUOD ENIM. Vere auditor non rationabiliter intelligit, quia suspicatur; ab oppositis. Et hoc est: Quod enim etc.
TOT IGITUR MODIS CUM VOCIS DIVISIO FIAT, AUT PER SIGNIFICANTIAS AUT PER MODUM SIGNIFICATIONUM AUT PER DETERMINATIONEM, IN HIS QUAE SECUNDUM SIGNIFICANTIAM DIVIDUNTUR NON SOLUM DIVIDENDAE SUNT SIGNIFICATIONES SED ETIAM DIVERSAS RES ESSE QUAE SIGNIFICANTUR DEFINITIONE MONSTRANDUM EST.
TOT IGITUR. Ostendit fieri divisionem vocis tribus modis. Modo vult dare quoddam praeceptum de divisione aequivocae vocis, hoc scilicet: Quia quotienscumque fit divisio aequivocae vocis, non solum dividentia sunt ostendenda esse diversa per divisionem, sed etiam ipsa significata ipsorum dividentium sunt mostranda per definitiones esse diversa. Ideo definitur ipsum significatum, scilicet ipsas res, ut ostendatur natura ipsius re. Ideo definitur ipsa vox, ut ostendatur modus significationis ipsius vocis. Illatio sic: quandoquidem divisio vocis fit in istis supra dictis modis, igitur divisio vocis fiat tot modis etc.
ARISTOTELES ENIM HOC IN TOPICIS DILIGENTER PRAECEPIT, UT IN HIS QUAE DICUNTUR BONA ALIA SUNT BONA, UT EA QUAE BONI RETINENT QUALITATEM, ALIA QUAE IPSA QUIDEM NULLA QUALITALE DICUNTUR SED QUOD BONAM REM FACIUNT IDCIRCO BONA DICUNTUR.
ARISTOTELES ENIM. Vere monstrandum est res esse <diversas> definitione[s]. Aristoteles enim etc.; ab a<u>ctoritate. Et apponit exempla Aristotelis sic ut in is quae dicuntur bona, alia sunt proprie bona, alia sunt <im>proprie bona; et cum deberet facere talem divisionem: bona, alia sunt proprie bona, alia improprie bona; ponit ipsas descriptiones pro descripti<s> sic ut ea duae bonum retinent etc. Illa dicuntur proprie bona quae retinent qualitatem boni, sicuti qui aliquando dicitur iustus propter iustitiam qualitatem istam quam retinet in se; quaedam dicuntur improprie bona, non quia retinea<n>t in se qualitatem boni, sed quia faciunt bonum, sicuti elemosina confert beatum. Notandum quia bonum accipitur in hoc loco aequivocum et, cum sit aequivocum, a nulla qualitate formatur.
OPORTET AUTEM MAXIME EXERCERE HANC ARTEM, UT IPSE ARISTOTELES AIT, CONTRA SOPHISTICAS IMPORTUNITATES.
OPORTET AUTEM. Tractavi de divisionibus; quia trac<ta>tus non est utilis, oportet autem etc.
SI ENIM NULLA SUBIECTA SIT RES QUAM SIGNIFICAT VOX, DESIGNATIVA ESSE NON DICITUR.
SI ENIM. Vere exercenda ista ars, quia sunt quaedam voces significativae, quaedam vero non significativae; a causa extra. Et vere sunt quaedam voces non significativae, quia non est res subiecta ipsae vocis; a[d] definitione; et hoc est: Si enim etc.
SIN VERO UNA RES SIT QUAM SIGNIFICAT VOX, DICITUR SIMPLEX.
SI VERO. Si nulla res est subiecta, vox significativa esse non dicitur. Sed si sit res quam significat una, scilicet sive singularis sive in communitate una, vox dicitur simplex, id est singularis aut univoca.
QUOD SI PLURES, MULTIPLEX ET MULTA SIGNIFICANS.
QUOD SI. Si res est una, vox dicitur simplex; quod pro et; et si res sunt plures, vox dicitur multiplex et multa designans secundum diversas impositiones.
DIVIDENDA IGITUR HAEC SUNT NE IN ALIQUO SYLLOGISMO CAPIAMUR.
DIVIDENDA IGITUR. Quandoquidem voces tot modis dicuntur, scilicet quia quaedam voces sunt significativae, quaedam vero non significativae, igitur haec sunt dividenda, id est discernenda, ne in aliquo etc.; a finali causa.
SIN VERO AMPHIBOLA ORATIO EST, EVENIT UT ALIQUOTIENS UTROQUE MODO POSSIBILIA SINT QUAE SIGNIFICANTUR, UT ID QUOD SUPERIUS DIXI.
SIN VERO. Dedit praeceptum de divisione aequivocae vocis. Modo vult dare aliud praeceptum de divisione ambiguae orationis, hoc scilicet quod ipsa ambigua oratio aliquando dividitur per utrumque possibile et tunc est assumendum illud mermbrum quod verum est, aliquando dividitur per utrumque impossibile, tunc utrumque reiciendum est; aliquando dividitur per alterum impossibile; ita est faciendum in divisione aequivocae vocis. Sin vero etc.
POTUIT ENIM FIERI UT GRAECI VINCERENT TROIANOS ET TROIANI GRACOS SUPERARENT.
POTUIT ENIM. Vere utroque modo sunt possibilia; potuit enim etc.; a pari.
SUNT VERO ALIA QUAE IMPOSSIBILIA SUNT, UT CUM DICO HOMINEM COMEDERE PANEM, SIGNIFICAT QUIDEM QUOD HOMO PANEM COMEDAT, RURSUS QUOD PANIS HOMINEM, SED HOC IMPOSSIBILE EST.
SUNT VERO. Non tantum ista sunt amphibola quae in utroque modo sunt possibilia, sed etiam sunt alia amphibola quae impossibilia sunt in altera parte, ut cum dico hominem etc. De utroque impossibili non apponit, sed per ista duo apposita intelligitur. Cuius tale est exemplum: Video lapidem comedere lupum.
ERGO QUOTIENS AD CONTENTIONEM VENITUR DIVIDENDA ET POSSIBILIA ET IMPOSSIBILIA, QUOTIENS AD VERITATEM SOLA POSSIBILIA DICENDA, IMPOSSIBILIA RELINQUENDA SUNT.
ERGO QUOTIENS. Quandoquidem tot dicitur ambigua oratio, ergo quotiens venitur ad contentionem, id est ad disputationem, dividenda sunt, id est discernenda, et possibilia et impossibilia; vere possibile eligatur, impossibile vero reiciatur. Et quotiens venitur ad veritatem sine contentione possibilia etc.; inter causam et effectum.
QUONIAM ERGO PLURES SUNT SPECIES PLURA SIGNIFICANTIUM VOCUM, DICENDUM EST QUOD ALIAE IN PARTICULA MULTIPLICITATEM SIGNIFICATIONIS HABENT, ALIAE IN TOTA ORATIONE, ET EORUM QUAE IN PARTICULA HABENT PARS IPSA AEQUIVOCA DICITUR, TOTA VERO IPSA ORATIO SECUNDUM AEQUIVOCATIONEM MULTIPLEX, ILLA VERO QUAE IN ORATIONE TOTA SIGNIFICATIONIS MULTIPLICITATEM RETINET (UT SUPRA IAM DICTUM EST) AMBIGUA NUNCUPATUR.
QUONIAM ERGO. Dedit praeceptum de divisione aequivocae vocis et de divisione ambiguae orationis. Sed quia videbat quasdam orationes multiplice<s> propter aequivocationem uam habent in particula, ne viderentur esse idem quod ambiguae, dat differentiam inter illas multiplices et ambiguas; hoc facit ut ostendat illud praeceptunt esse observandum in illis multiplicibus orationibus quod observatur in aequivoca voce, scilicet quia iliae ambiguae orationes sunt dividendae, id est discernendae, definitione, sicuti aequivoca vox; illatio sic: quoniam sunt plures species, id est plures diversitates, vocum significantium plura, dicendum est quod aliae etc.; inter causam et effectum.
DIVIDITUR AUTEM SIGNIFICATIONES AEQUIVOCARUM SECUNDUM AEQUIVOCATIONEM UNIUS PARTICULAE ORATIONUM DEFINITIONE, UT CUM DICO: "HOMO VIVIT" INTELLIGITUR ET VERUS ET PICTUS.
DIVIDITUR AUTEM. In hoc differt aequivoca vox et illa oratio quae est multiplex secundum aequivocationem, scilicet quia aequivoca vox est simplew vocabulum, illud vero, id est multiplex est oratio; sed in hoc conveniunt quia dividuntur, id est discernuntur, definitione significationis etc.
DIVIDITUR AUTEM HOC MODO: "ANIMAL RATIONALE MORTALE VIVIT" (QUOD VERUM EST), "ANIMALIS RATIONALIS MORTALIS SIMULATIO VIVIT" (QUOD FALSUM EST).
DIVIDITUR AUTEM. Cum dico homo vivit, utrumque intelligitur et verus et pictus homo. Sed dividitur, id est discernitur haec oratio hoc modo etc.
DIVIDITUR QUALIBET ADIECTIONE QUAE TERMINET, VEL GENERIS VEL CASUS VEL ALICUIUS ARTICULI; UT CUM DICO: "CANNA ROMANORUM SANGUINE SORDUIT" ET CALAMUM DEMONSTRAT ET FLUVIUM, SED DIVIDIMUS SIC: ARTICULO QUIDEM, UT DICAMUS: "HIC CANNA ROMANORUM SANGUINE SORDUIT" VEL GENERE, UT: "CANNA ROMANORUM SANGUINE PLENUS FUIT" VEL CASU VEL NUMERO.
DIVIDITUR ETIAM. Oratio multiples dividitur, id est discernitur, definitione; dividitur etiam adiectione qualibet quae determinet, adiectionem, dico, vel generis etc. Vel genere ut Canna romanorum sanguine fit plenus; vel casu, in eodem, id est in eadem voce, quia plenus utrumque est, et masculini generis est et nominativi casus.
IN ILLO ENIM SINGULARIS TANTUM EST, IN ILLO PLURALIS, ET DE ALIIS QUIDEM EODEM MODO.
IN ILLO ENIM. Vere dividitur numero; nam in illo, id est in Canna, quando accipitur pro fluuio est tantum singularis numeri. In illo vero, id est in Canna, quando accipitur pro arundine, utrumque est et singularis numeri[s] et pluralis; locus a causa.
SUNT AUTEM ALIA SECUNDUM ACCENTUM, ALIA SECUNDUM ORTHOGRAPHIAM, ET SECUNDUM ACCENTUM QUIDEM UT "PONE" ET "PONE", SECUNDUM ORTHOGRAPHIAM UT "QUAEROR" ET "QUEROR" AB INQUISITIONE ET QUERELA; ET HAEC RURSUS VEL SECUNDUM IPSAM ORTHOGRAPHIAM DIVIDUNTUR VEL SECUNDUM ACTIONEM ET PASSIONEM, QUOD "QUAEROR" AB INQUISITIONE PASSIVUM EST, "QUEROR" AUTEM A QUERELA AGENTIS EST.
SUNT AUTEM. Ista supradicta discernuntur definitione aut qualibet adiectione. Sunt alia quae discernuntur secundum accentum etc.
AMBIGUARUM VERO ORATIONUM FACIENDA EST DIVISIO, AUT PER ADIECTIONEM AUT PER DIMINUTIONEM AUT PER DIVISIONEM AUT PER ALIQUAM TRANSMUTATIONEM, UT CUM DICITUR: "AUDIO TROIANOS VICISSE GRAECOS" ITA DICAMUS: "AUDIO QUOD GRAECI VICERINT TROIANOS".
AMBIGUARUM. Ostendit quia multiplices orationes discernuntur aut definitione <aut> aliis modis. Modo vult ostendere quot modis ambigua oratio discernitur. Continuatio: ista discernuntur praedicta; ambiguarum vero etc.
HAEC ENIM AMBIGUITAS QUOLIBET EORUM MODO SOLVITUR.
HAEC ENIM. Bona exempla dedi. Haec enim etc.; a causa
NON TAMEN ITA DIVIDENDA EST OMNIS VOCUM SIGNIFICATIO TAMQUAM GENERIS.
NON TAMEN. Ipse enumeravit divisionem ambiguitatis inter divisiones alias et inde videretur quod semper essent enumeranda omnia dividentia in divisione ambiguitatis, quemadmodum in divisione generis; et ad hoc removendum ponit hanc sententia<m>. Continuatio: ego enumeravi divisionem ambiguitatis inter alias divisiones; non tamen ita dividenda est omnis significatio vocum ambiguarum tamquam significatio generis.
IN GENERE OMNES SPECIES ENUMERANTUR, IN AMBIGUITATE VERO TANTAE SUFFICIUNT QUANTAE AD EUM SERMONEM POSSINT ESSE UTILES QUEM ALTERUTRA NECTIT ORATIO. AC DE VOCIS QUIDEM SIGNIFICATIONE SUFFICIENTER DICTUM EST, EST AUTEM ET DE GENERIS TOTIUSQUE DIVISIONE PROPOSITUM ATQUE EXPEDITUM.
IN GENERE ENIM. Unde non ita est facienda divisio vocum ambiguarum quemadmodum in genere. In genere enim omnes species enumerantur. In ambiquitate vero tantae sufficiunt determinationes quantae possunt esse utiles ad eum sermonem, id est ad eum intellectum demonstrandum, quem nectit alterutra oratio, id est ambigua; locus ab oppositis. Ac de vocis quidem significatione, supplen<dum> divisa, sufficienter dictum est.
DIVISIO PER ACCIDENS
QUARE DE OMNIBUS SECUNDUM SE PARTITIONIBUS DILIGENTISSIME PERTRACTATUM EST. NUNC DE HIS DIVISIONIBUS DICEMUS QUAE PER ACCIDENS FIUNT.
QUARE. Quandoquidem pertra<cta>ctum est de divisione generis et totius et vocis; quare etc.; a partibus.
HARUM AUTEM COMMUNE PRAECEPTUM EST, QUICQUID IPSORUM DIVIDITUR IN OPPOSITA DISGREGARI, UT SI SUBIECTUM IN ACCIDENTIA DIVIDIMUS NON DICAMUS "CORPORUM ALIA SUNT ALBA, ALIA DULCIA", QUAE OPPOSITA NON SUNT, SED "CORPORUM ALIA SUNT ALBA, ALIA NIGRA, ALIA NEUTRA", EODEM QUOQUE MODO IN ALIIS SECUNDUM ACCIDENS DIVISIONIBUS DIVIDENDUM EST. ATQUE ILLUD MAXIME PERSPICIENDUM, NE QUID ULTRA DICATUR AUT MINUS, SICUT FIT IN GENERIS DIVISIONE.
HARUM AUTEM. Tractavit de omni divisione secundum se. Modo vult tractare de divisionibus que sunt secundum accidens, et inde dare comrnune praeceptum, hoc scilicet: quia semper debent fieri per oppositat quae sint sub eadem lege oppositionis. Continuatio: tale praeceptum est datum de singulis divisionibus secundum se; harum autem etc.
NON ENIM OPORTET RELINQUI ALIQUOD ACCIDENS EX EADEM OPPOSITIONE QUOD SUBIECTO ILLI INEST QUOD NON IN DIVISIONE DICATUR, NEQUE VERO ADDI ALIQUID QUOD SUBIECTO INESSE NON POSSIT.
NON ENIM. Vere perspiciendum ne quid dicatur ultra aut minus in divisionibus secundum accidens; a definitione non dici ultra et non minus apponit; et hoc est: Non enim etc.
POSTERIOR QUIDEM PERIPATETICAE SECTA PRUDENTIAE DIFFERENTIAS DIVISIONUM DILIGENTISSIMA RATIONE PERSPEXIT ET PER SE DIVISIONEM AB EA QUAE EST SECUNDUM ACCIDENS IPSASQUE INTER SE DISIUNXIT ATQUE DISTRIBUIT, ANTIQUIORES AUTEM INDIFFERENTER ET ACCIDENTE PRO GENERE ET ACCIDENTIBUS PRO SPECIEBUS AUT DIFFERENTIIS UTEBANTUR.
POSTERIOR QUIDEM. Tractavi<t> de divisionibus; modo vult ostendere quos auctores imitetur et qua de causa. Continuatio: tractavi de divisionibus et hoc non ex me sed posterior quidem etc.
UNDE NOBIS PEROPPORTUNA UTILITAS VISA EST ET COMMUNIONES HARUM DIVISIONUM PRODERE ET EAS PROPRIIS DIFFERENTIIS DISGREGARE. ET DE DIVISIONE QUIDEM OMNI QUANTUM INTRODUCTIONIS BREVITAS PATIEBATUR DILIGENTER EXPRESSIMUS.
UNDE NOBIS. Quandoquidem illi Peripatetici quos imitatus sum bene fecerunt, antiquiores autem male fecerunt. UNDE NOBIS etc.; inter causam et effectum.


Notes