Authors/Abelard/IP/InCat/5
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchINTRODUCTIONES PARVULORUM 2.05
Latin | English |
---|---|
PETRI ABAELARDI EDITIO SUPER ARISTOTELIS CATERGORIAS [sic] | |
2.05 | |
… ƿ Propterea ita determinandum est: secundae substantiae et communes differentiae praedicantur de subiecto nomine et definitione, dico vel sibi aequipollente, vel ex se constituta: cum definitione sibi aequipollente, sicuti animal praedicatur de sibi suppositis cum hac definitione sibi aequipollente, quae est: substantia animata sensibilis. Cum hac definitione ex se constituta substantialiter praedicatur substantia de corpore et de aliis sibi suppositis, ut cum dicimus: quid est corpus? Substantia corporea. Similiter substantiales differentiae praedicantur de subiecto nomine, non definitione sibi aequipollente, quia nullam habent sed definitione ex se constituta; sicuti rationale praedicatur de hoc homine, et de hoc homine cum hac definitione constituta ex se, quae est: animal rationale mortale. Non tamen quaelibet differentia presdcatur de subiecto cum qualibet definitione ex se constitua; potest enim dici: homo est gressibilis; non tamen dicetur: homo est animal gressibile quadrupes. Tamen cum alia definitone ex se constituta potest praedicari gressibile de subiecto; possumus enim dicere: homo est animal gressibile bipes. | |
ALIA VERO OMNIA AUT DE SUBIECTIS DICUNTUR PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT. | |
ALIA ERGO. Dictum est superius quia primae substantiae sunt maximae, et si sunt maximae, tunc sunt subiectae omnibus. A pari. Et si sunt subiectae omnibus, ergo omnia alia aut dicuntur de principalibus substantiis sibi subiectis, id est minoribus (et quo modo praedicantur, aut in propria voce, sicuti animal, aut in voce alterius, sicuti rationalitas servata lege praedicamenti, aut pariter, sicuti hoc rationale praedicatur de Socrate) aut sunt in eis subiectis, id est fundamentis; praedicabiliter, sicuti formatae, impraedicabiliter, sicuti formae. Locus a relativis. | |
HOC AUTEM MANIFESTUM EST EX HIS QUAE PER SINGULA PROPONENTUR; UT ANIMAL DE HOMINE PRAEDICATUR, ERGO ET DE ALIQUO HOMINE ANIMAL PRAEDICATUR. | |
HOC AUTEM. Non tantum manifestum est sub regula quod ƿ omnia alia aut praedicantur de principalibus substantiis, aut sunt in eis; sed etiam hoc manifetum est ex his quae proponuntur per singula exempla, ut: animal praedicatur de aliquo homine; et vere animal praedicatur de aliquo homine; si praedicatur de homine, et praedicatur de aliquo homine. Sed animal praedicatur de homine; ergo de aliquo homine animal praedicatur. A pari. | |
NAM SI DE NULLO ALIQUORUM HOMINUM, NEC OMNINO DE HOMINE. | |
NAM SI. Et unde hoc habes quod si praedicatur de homine, ideo praedicetur de aliquo homine. Nam si de nullo aliquorum hominum praedicatur, nec omnino de homine, id est de nullo homine. Ab oppositis secundum affirmationem et negationem. | |
RURSUS COLOR IN CORPORE EST; ERGO ET IN ALIQUO CORPORE. | |
RURSUS. Dedi exemplum de illis quae dicuntur de principalibus substantiis, ut de subiectis; rursus do tibi exemplum de illis quae sunt in principalibus substantiis ut in subiectis: color est in aliquo corpore; si est in corpore, et est in aliquo corpore; sed color est in corpore; ergo et in aliquo corpore est. A pari. | |
NAM SI NON IN ALIQUO SINGULORUM, NEC OMNINO IN CORPORE. | |
NAM SI. Vere si est in corpore, et est in aliquo corpore. Nam si non est in aliquo singulorum, nec omnino in corpore, id est in nullo corpore. Ab oppositis secundum affirmationem et negationem. | |
QUARE ALIA OMNIA AUT DE SUBIECTIS PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT. | |
QUARE. Quandoquidem animal praedicatur de aliquo homine, et ita est in omnibus aliis; et color est in aliquo corpore, et ita est in omnibus aliis. Quare alia omnia etc. A partibus. | |
NON ERGO EXISTENTIBUS SUBSTANTIIS, IMPOSSIBILE EST ESSE ALIQUID ALIORUM. OMNIA ENIM ALIA AUT DE SUBIECTIS EIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT. | |
NON ERGO. Dictum est quia omnia alia aut praedicantur de primis substantiis, aut sunt in eis. Per quod datur intelligi quia sunt superiora; et quia sunt superiora, constat quia decructa destruunt principales substantias; et ne videretur quod ista lex non esset in primis substantiis, scilicet quod primae substantiae destructae non destruant omnia alia, et inde videretur istud quia principales substantiae sunt subiectae omnibus, ad hoc ut ostendat esse eamdem legem in primis substantiis quae est in aliis superioribus, scilicet quemadmodum omnia alia destructa destruunt principales substantias, ita principales substantiae destructae destruunt omnia alia, ad istud ostendendum facit hanc illationem sic: Quandoquidem alia omnia aut dicuntur de principalibus subiectis, aut sunt in eis, non ergo etc. Inter causam et effectum. Repraesentatio causae est in libro, ubi dicit: OMNIA ENIM ALIA etc. | |
SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM MAXIME SUBSTANTIA EST SPECIES QUAM GENUS. | |
SECUNDARUM VERO. Ostendit quae sint primae, quae sint ƿ secundae substantiae, et assignavit genera et species aequali nomine, quia ea vocavit secundas substantias. Et ne videretur quod quemadmodum designantur aequali nomine, eodem modo in praedicamento ponerentur in aequali ordine, ideo hanc apponit sententiam, in qua ostendit quod in ordine praedicamenti species subiaceret generi, genus vero praeest speciei. | |
Continuatio: genera et species dicuntur secundae substantiae, sed non ponuntur in aequali ordine, quia secundarum substantiarum species est magis substantia quam genus. Nec ideo dicitur magis substantia quod sit fundamentum plurium accidentium quam genus, sed quia subiacet pluribus quam genus. | |
PROPINQUIOR ENIM EST PRIMAE SUBSTANTIAE. | |
PROPINQUIOR ENIM. Vere species est magis substantia quam genus, quia propinquior est primae substantiae quam genus. A parte, quia illud quod est magis substantia quam genus, aliud est illud quod est propinquius primae substantiae, aliud est ipsa prima substantia. | |
SI QUIS ENIM ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM QUID EST, EVIDENTIUS ET CONVENIENTIUS ASSIGNABIT SPECIEM PROFERENS QUAM GENUS, UT QUENDAM HOMINEM ASSIGNANDO, MANIFESTIUS ASSIGNABIS HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL. | |
SI QUIS ENIM. Vere species est propinquior primae substantiae quam genus,quia evidentius assignat, id est demonstrat evidentius primam substantiam, quam genus. Ab effectu; et hoc est: si quis enim, etc. Ut assignando quemdam hominem, id est faciendo assignationem de quodam homine, manifestius assignando assignabit hominem, id est ponendo hominem in assignationem illius, quam assignando animal, id est quam ponendo animal in assignationem illius. | |
ILLUD QUIDEM PROPRIUM MAGIS ALICUIUS EST HOMINIS, HOC AUTEM COMMUNIUS. ET CUM ALIQUAM ARBOREM REDDIDERIS, MANIFESTIUS ASSIGNABIS CUM ARBOREM ASSIGNAVERIS QUAM ARBUSTUM. | |
ILLUD QUIDEM. Dico quia manifestius assignabit assignando hominem quam animal. Nec istud dictum est sine ratione: illud quidem etc. Ipse ostendit in principalibus substantiis specialissimarum specierum, quod evidentius assignantur per speciem specialissimam quam per genus. Eamdem legem vult ostendere in principalibus substantiis subalternarum specierum, quod principales substantiae evidentius assignantur per subalternas species quam per genus; et hoc est: cum aliquam arborem reddideris, id est repraesentaveris ad faciendam assignationem, de ea manifestius assignabis, etc. | |
AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE SINT ET ALIA OMNIA DE HIS PRAEDICENTUR, AUT IN EIS SUNT, IDEO MAXIME DICUNTUR SUBSTANTIAE. SICUT AUTEM PRINCIPALES SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, SIC ET SPECIES AD GENUS SE HABET; SUBIACET ENIM SPECIES GENERI; GENERA NAMQUE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES AUTEM DE GENERIBUS NON CONVERTUNTUR. | |
AMPLIUS. Probo quod species est magis substantia quam genus. Vere species est magis substantia quam genus. Si species subiacet generi, tunc species est magis substantia quam genus. A pari; et hoc est ubi dicit: SUBIACET ENIM SPECIES GENERI. ƿ Et vere species subiacet generi; si genera praedicantur de speciebus, tunc species subiacet generi. A relativis, et hoc est ubi dicit: GENERA NAMQUE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR. Genera praedicantur de speciebus, sed species non praedicantur de generibus lege praedicamenti, et hoc est: SPECIES AUTEM DE GENERIBUS NON CONVERTUNTUR. Et unde hoc habes quod, si species subiacet generi, ideo dicatur magis substantia quam genus. Si PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD SUNT SUBIECTAE OMNIBUS, DICUNTUR MAXIMAE SUBSTANTIAE, tunc si species subiacet generi, dicitur magis substantia quam genus. A simili, propter diversas causas. Et hoc est: principales substantiae ideo dicuntur maximae substantiae, eo quo omnibus aliis superioribus subiectae sunt. Et ne accipiamus illam subiectionem in praedicatione tantum, subdit: Et ita dico quod sunt subiectae omnibus aliis, quod et alia omnia de his praedicantur aut in eis sunt. Et hoc quod dico de principalibus substantiis non uacat, sed sicut principales substantiae habent se ad omnia alia, ita quia subiacent omnibus aliis, et inde contrahunt quod dicantur magis substantiae quam genus. | |
QUARE ET EX HIS SPECIES GENERE MAGIS SUBSTANTIA EST. | |
QUARE. Quandoquidem species est propinquior primae substantiae quam genus, quare species est magis substantia genere. A parte. Ex his potest hoc modo concludi, et ex his quod species subiacet generi, potest eodem modo concludi quod species est magis substantia genere. A pari. | |
IPSARUM VERO SPECIERUM QUAECUMQUE NON SUNT GENERA, NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST. | |
IPSARUM VERO. Ostendit modo quia species est magis substantia quam genus, et quia non ponuntur in eodem ordine, quia species subiacet generi, genus vero praeest speciei; et ne videretur alicui quod eodem modo esset in specialissimis speciebus, scilicet quod altera sit magis substantia altera, ideo apponit hanc sententiam. | |
Continuatio: Species est magis substantia quam genus; sed ipsarum specierum quaecumque non sunt genera, nihil magis alterum altero substantia est; id est altera non supponitur alteri, sed sunt positae in aequali ordine, et ita sunt oppositae. Et hoc quod dicimus de specialissimis speciebus, id est quod altera non dicitur magis substantia ƿ respectu alterius, intelligendum est de omnibus aliis speciebus, quod una non est magis substantia respectu alterius; sicuti rationale animal non dicitur magis substantia respectu irrationalis animalis. | |
NIHIL ENIM FAMILIARIUS ASSIGNABIS DE ALIQUO HOMINE HOMINEM ASSIGNANDO QUAM DE ALIQUO EQUO EQUUM. | |
NIHIL ENIM. Vere specialissimarum specierum altera non est magis substantia altera, si nihil familiarius assignabit aliquem hominem, assignando hominem de aliquo homine, id est ponendo hominem in assignationem alicuius hominis respectu equi, quam assignabit aliquem equum assignando equum de aliquo equo, id est ponendo equum in alicuius assignatione equi, respectu hominis. Ac si dicat: si homo non assignat familiarius suum individuum quam equus illud idem individuum, cum equus nullo modo assignet individuum hominis, et si equus familiarius <non> assignat suum individuum quam homo illud idem individuum, cum homo nullo modo assignet individuum equi, cum utrumque, scilicet homo et equus, sit commune, si istud est, tunc specialissimarum specierum altera non est magis substantia altera. A pari. | |
SIMILITER AUTEM ET PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM MAGIS ALIQUI HOMO SUBSTANTIA EST QUAM ALIQUI BOS. | |
SIMILITER AUTEM. Eamdem legem vult ostendere in principalibus substantiis quam ostendit in specialissimis speciebus, scilicet quod una principalis substantia non est magis substantia alia. Et hoc ideo facit, quia hic homo videtur esse magis substantia quam hoc corpus, ideo quia hic homo ponit plures certas qualitates quam hoc corpus. Sed tamen hic homo non est magis substantia quam hoc corpus, quia alterum non supponitur alteri. | |
Continuatio: Non tantum est hoc specialissimis speciebus; similiter autem etc. Nihil enim. Vere principalium substantiarum nihil magis alterum altero substantia est, quia aliquis homo non est magis substantia quam aliquis bos. Et per ista figurentur alia. A partibus. | |
MERITO AUTEM POST PRINCIPALES SUBSTANTIAS SOLA ALIORUM SPECIES ET GENERA SECUNDAE SUBSTANTIAE DICUNTUR. | |
MERITO AUTEM. Superius ostendit quod genera et species dicuntur secundae substantiae, et determinavit quae species et quae genera, illae scilicet species in quibus continentur principales substantiae, et genera harum specierum. Per hoc removet omnes alias species et omnia genera aliorum praedicamentorum. Modo vult reddere causam quare ita determinavit, scilicet quare vocavit secundas substantias species continentes principales substantias et genera harum specierum, et haec sola. Continuatio: dictum est quia genera et species ƿ ordinata post principales substantias sola dicuntur secundae substantiae. Nec immerito; sed species et genera ordinata post principales substantias sola aliorum, id est ex omnibus illis quae ponuntur in praedicamento substantiae, merito dicuntur secundae substantiae. Sola aliorum. Dicit aliorum, ad remotionem differentiarum et accidentium, quae non sunt secundae substantiae. | |
SOLA ENIM HAEC INDICANT PRINCIPALEM SUBSTANTIAM EORUM QUAE PRAEDICANTUR. | |
HAEC ENIM. Vere genera et species merito dicuntur secundae substantiae, illa scilicet quae ordinantur post principales substantias, quia HAEC SOLA EORUM, id est quae praedicantur, INDICANT PRINCIPALEM SUBSTANTIAM; et quia hoc habent rationale et album quod indicant primam substantiam sed in quale; ideo sic determinandum est quod genera et species ordinata post principales substantias sola aliorum indicant primam substantiam quid est. A parte meriti. | |
ALIQUEM ENIM HOMINEM SI QUIS ASSIGNAVERIT QUID EST, SPECIEM QUIDEM QUAM GENUS ASSIGNANDO FAMILIARIUS DEMONSTRABIT, ET MANIFESTIUS FACIET HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL. | |
ALIQUEM ENIM. Vere genera et species indicant primam substantiam quid est, quia homo et animal indicant aliquem hominem quid est. A partibus, et hoc est: aliquem enim etc. Non ideo servat comparationem istam inter speciem et genus, dicendo quod species familiarius assignat primam substantiam quam genus, quod ipsa comparatio valeat ad locum, sed ideo ne videatur contra ire suae sententiae, quia superius dictum est quod species est magis est substantia quam genus. Et si taceret comparationem, iam videretur quod species et genera aequaliter primam substantiam indicarent. | |
ALIORUM VERO QUICQUID ASSIGNAVERIT QUILIBET, ASSIGNABIT EXTRANEE, VELUT ALBUM AUT CURRIT AUT QUODCUMQUE TALIUM REDDENS. ERGO MERITO HAE SOLAE SUBSTANTIAE DICUNTUR. | |
ALIORUM VERO. Genera et species familiariter indicant primam substantiam quid est; aliorum vero etc. Extranee assignare vocat, quando aliquid assignatur per quale. Quandoquidem haec sola aliorum indicant primam substantiam quid est, ergo merito, etc. Ista est principalis conclusio superioris loci, quae est a parte meriti. | |
AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIACEANT, PROPRIAE SUBSTANTIAE DICUNTUR. | |
AMPLIUS. Probo quod genera et species, sola aliorum, dicuntur merito secundae substantiae. Si solae principales substantiae merito dicuntur primae substantiae, et genera et species sola aliorum merito dicuntur secundae substantiae. Assumptio ibi: sed principales substantiae proprie, id est merito, dicuntur primae substantiae, et supponit meritum, ubi dicit: eo quod aliis omnibus subiaceant. A pari comitanti. Maxima ƿ propositio: si aliquid relativum praedicatur de se ipso cum solo, et relativum illius praedicatur de se ipso cum solo. Sed prima substantia praedicatur de se ipsa cum solo; ergo secunda substantia praedicatur de se ipsa cum solo, et ita probatur per medium: Si solae principales substantiae sunt primae, et solae principales substantiae habent secundas; et si solae principales substantiae habent secundas, et solae secundae habent primas; et si solae secundae habent primas, tunc solae secundae sunt secundae; et si solae secundae sunt secundae, tunc genera et species sunt secundae. A pari. | |
SICUT AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, ITA SPECIES ET GENERA PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM AD RELIQUA OMNIA SE HABENT. | |
SICUT AUTEM. Hoc quod ego induxi de principalibus substantiis propter secundas non uacat; sed sicut prinicpales substantiae habent se ad alia omnia, id est quod omnia alia aut praedicantur de eis aut sunt in eis, ita species et genera principalium substantiarum habent se ad reliqua omnia; aut in praedicatione aut in fundatione. | |
DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR. | |
DE HIS ENIM. Vere genera et species ita se habent ad reliqua omnia quemadmodum primae substantiae; de his enim, id est de primis substantiis et de speciebus et de generibus reliqua omnia praedicantur. A parte similiter se habere. Hoc modo reliqua omnia praedicantur de his, quia quidquid praedicatur de primis substantiis substantialiter aut accidentaliter, praedicatur de generibus et de speciebus eodem modo, et quicquid non praedicatur de speciebus et de generibus substantialiter aut accidentaliter, non praedicatur de primis substantiis substantialiter aut accidentaliter. | |
ALIQUEM ENIM HOMINEM DICES GRAMMATICUM ESSE, ERGO ET HOMINEM ET ANIMAL GRAMMATICUM DICIS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS. | |
ALIQUEM ENIM. Vere reliqua omnia praedicantur de his, quia grammaticum praedicatur de quodam homine, et de homine, et de animali. A partibus. Hoc ordine praedicatur grammaticum: aliquem hominem dicis esse grammaticum, ergo et hominem dicis esse grammaticum. A parte; ergo et animal dicis essegrammaticum. A parte. | |
COMMUNE AUTEM EST OMNI SUBSTANTIAE IN SUBIECTO NON ESSE. | |
COMMUNE AUTEM. Ostendit quae sint primae et quae sint secundae substantiae, dando eis diversas definitiones, per quod quodam modo ostendit diversitatem inter primas et secundas substantias. Modo vult ostendere quamdam communitatem inter primas et secundas substantias, in qua proprietate operatur differentiam secundario de substantiis ad accidentia. Continuatio: in hoc differunt primae et secundae substantiae, quia habent diversas definitiones. Commune autem est, etc. | |
PRINCIPALIS NAMQUE SUBSTANTIA NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN SUBIECTO EST; SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM CONSTAT QUIDEM ETIAM SIC QUIA NULLA EST IN SUBIECTO. | |
PRINCIPALIS NAMQUE. Vere nulla substantia est in subiecto. ƿ Omnis substantia aut est prima aut secunda. Sed prima substantia non est in subiecto; hoc extra. Nec secunda substantia est in subiecto; hoc intra, ubi dicit: SECUNDARUM VERO etc. A partibus substantiae. Et vere prima substantia non est in subiecto. Prima substantia est illud quod neque dicitur de subiecto neque est in subiecto, ens individuum secundarum substantiarum; sed illud quod hoc habet, non est in subiecto; ergo prima substantia non est in subiecto. A definitione; maxima propositio: quidquid removetur a definitione, et a definito. | |
HOMO ENIM SECUNDUM SUBIECTUM QUIDEM ALICUIUS HOMINIS EST, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST. | |
HOMO ENIM. Vere secunda substantia non est in subiecto, quia homo. A parte, et hoc est: Homo enim etc. Quod dicit homo quidem de subiecto aliquo homine dicitur, non valet ad locum; sed ideo apponit, quia per hoc videretur alicui quod homo esset in subiecto. Cum enim dicimus quod homo dicitur de subiecto, habemus quia homo praedicatur de subiecto. Et si homo praedicatur de subiecto, tunc homo inhaeret subiecto; et ita videretur esse in subiecto ut in fundamento, sed tamen non est. | |
NON ENIM IN ALIQUO HOMINE HOMO EST. SIMILITER AUTEM ET ANIMAL DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALICUIUS HOMINIS, NON EST AUTEM ANIMAL IN ALIQUO HOMINE. | |
NON ENIM. Vere homo in nullo subiecto est; non enim etc. A maiori. | |
AMPLIUS AUTEM EORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET ALIQUANDO PRAEDICARI DE SUBIECTO, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST. SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM PRAEDICATUR ET RATIO DE SUBIECTO ET NOMEN. | |
AMPLIUS. Probo quod secundae substantiae non sunt in subiecto. Nullum quod est in subiecto praedicatur nomine et definitione. Haec assumptio est, ubi dicit: secundarum vero etc. Ergo secundae substantiae non sunt in subiecto. A toto; maxima propositio: unde removetur totum, et illud removetur a qualibet parte illius; sed praedicari nomine et definitione, quod est totum ad secundas substantias, removetur ab esse in subiecto; quare esse in subiecto removetur a secundis substantiis. | |
RATIONEM NAMQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS ET ANIMALIS. | |
RATIONEM NAMQUE. Vere ratio secundarum substantiarum praedicatur de subiecto, quia ratio hominis et animalis praedicatur de aliquo homine. A partibus secundarum substantiarum, et a parte subiecti. Ideo probat de ratione, et praetermittit de nomine, quia quicquid praedicatur ratione, praedicatur nomine; sed non convertitur. | |
ERGO NON ERIT SUBSTANTIA HORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT. | |
ERGO. Quandoquidem nec prima nec secunda substantia est in subiecto, ergo substantia non erit horum, id est ex his ƿ quae sunt in subiecto. A partibus. Haec est principalis conclusio. | |
NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM; SED ET DIFFERENTIA ILLUD EST QUOD IN SUBIECTO NON EST. | |
NON EST AUTEM. Convenit omni substantiae in subiecto non esse; non est autem etc. | |
BIPES ENIM ET GRESSIBILE DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR HOMINE, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST. | |
BIPES ENIM. Vere differentia non est in subiecto, quia bipes et gressibile. A partibus. | |
NON ENIM IN HOMINE EST BIPES NEQUE GRESSIBILE. | |
NON ENIM. Vere bipes et gressibile non est in subiecto: non enim etc. A maiori. | |
RATIO QUOQUE DIFFERENTIAE DE EO DICETUR DE QUOCUMQUE IPSA DIFFERENTIA PRAEDICATUR, VELUT SI GRESSIBILE DE HOMINE DICITUR, ET RATIO GRESSIBILIS DE HOMINE PRAEDICATUR. | |
RATIO QUOQUE. Quamdam dedit proprietatem secundis substantiis, scilicet praedicari nomine et definitione, per quam ostendit secundas substantias non esse in subiecto. Per eamdem proprietatem ostendit differentias non esse in subiecto. | |
Continuatio: ratio secundarum substantiarum praedicatur de subiecto: ratio quoque differentiae, etc. Falsum videtur esse ut de quocumque praedicetur differentia, de eodem praedicetur ratio eius differentiae. Nam de homine praedicatur gressibile; non tamen praedicatur de eodem quaelibet definitio constituta ex gressibile. Non enim potest dici: homo est animal gressibile quadrupes. Et ideo sic determinandum est: de quocumque praedicatur differentia, de eodem praedicatur ratio eius differentiae aliqua convenienter constituta ex ipsa differentia, quantum ad ipsum definitum. | |
EST ENIM HOMO GRESSIBILE. | |
EST ENIM. Vere gressibile praedicatur de homine, quia ita est in re. A causa pari, et hoc est: est enim etc. | |
NON NOS VERO CONTURBENT SUBSTANTIARUM PARTES QUAE ITA SUNT IN TOTO QUASI IN SUBIECTO SINT, NE FORTE COGAMUR NON EAS ESSE SUBSTANTIAS CONFITERI. | |
NON NOS VERO. Dictum est quia commune est omni substantiae in subiecto non esse. Sed videtur esse falsum, quia partes substantiarum constitutivae videntur esse in subiecto, et propter has causas quia nec nomine nec definitione praedicantur de suo toto. Et quemadmodum formae, licet non praedicentur de subiecto, tamen generant ex se voces praedicabiles, eodem modo partes constitutivae substantiarum, sicuti caput, manus; sicuti manus manutum, caput capitatum. Et ad hoc removendum quod partes substantiarum non sunt in subiecto, apponit hanc sententiam. | |
Continuatio: commune est omni substantiae in subiecto non esse; quod videtur esse falsum propter partes substantiarum. Non nos vero etc; ne pro nimia conturbatione ad hunc finem forte deveniamus, ut confiteamur eas partes esse in subiecto, et per hoc cogamur confiteri eas non esse substantias. | |
NON ENIM SIC QUAE IN SUBIECTO SUNT DICUNTUR QUAE TAMQUAM PARTES INSUNT IN ALIQUO. | |
NON ENIM. Vere partes substantiarum non sunt in subiecto, quia nullae partes. A toto, et hoc est: Non enim, etc. ƿ | |
INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS AB HIS OMNIA UNIVOCE PRAEDICARI. | |
INEST AUTEM. Dedit quamdam proprietatem secundis substantiis et communibus differentiis, scilicet praedicari nomine et definitione, definitione dico vel sibi aequipollenti vel ex se constituta substantialiter; et hoc ad remotionem accidentium. Modo vult dare eamdem proprietatem eisdem, id est secundis substantiis et communibus differentiis, sed in largiori significatione, quia non excludit accidentia ab hac proprietate; scilicet dat eis praedicari univoce, quod est idem cum praedicari nomine et ratione. Sed hic largius accipit rationem, quia hic accipit rationem, id est definitionem vel sibi aequipollentem vel compositam ex ipsa, vel etiam compositam ex accidentibus. Et hanc proprietatem dat secundis substantiis et communibus differentiis, ad remotionem primarum substantiarum. | |
Continuatio: dedi substantiis et communibus differentiis praedicari nomine et definitione. Nec tantum istud inest illis, sed inest substantiis et differentiis, quibus concessit praedicari nomine et definitione, tam sibi aequipollenti quam ex se constituta, omnia praedicari univoce, sumpta ex his, id est ex substantiis secundis et ex communibus differentiis. Ac si dicat: omnes secundae substantiae et communes differentiae praedicantur univoce. | |
OMNIA ENIM QUAE AB HIS SUNT PRAEDICAMENTA AUT DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR AUT DE SPECIEBUS. | |
OMNIA ENIM. Vere omnes secundae substantiae et communes differentiae praedicantur univoce. Omnes secundae substantiae et communes differentiae aut praedicantur de individuis tantum, aut praedicantur de speciebus et de individuis. Sed omnia praedicata aut de individuis tantum aut de speciebus et de individuis praedicantur univoce. A partibus secundarum substantiarum et communium differentiarum. Propositio, ubi dicit: omnia quae sunt praedicata, sumpta ex his, id est ex secundis substantiis et communibus differentiis, ac si dicat: omnes secundae substantiae et communes differentiae quae praedicantur, aut praedicantur de individuis tantum, aut praedicantur de speciebus et de individuis. Assumptio et conclusio extra. Notandum quia quaedam differentiae communes praedicantur de individuis tantum, sicuti immortale de Deo; quaedam vero communes differentiae praedicantur de speciebus et de individuis, sicuti rationale. Eodem modo quaedam substantiae secundae praedicantur de individuis tantum, ut homo, quaedam vero de speciebus et de individuis ut animal. ƿ | |
A PRINCIPALI NAMQUE SUBSTANTIA NULLA EST PRAEDICATIO. | |
A PRINCIPALI NAMQUE. Bene determinavi, ex his: a principali namque etc. Causa est. | |
DE NULLO ENIM SUBIECTO DICITUR | |
DE NULLO ENIM. Vere principalis nulla substantia praedicatur univoce; DE NULLO ENIM SUBIECTO DICITUR. A toto: quia quod praedicatur de subiecto, aliud univoce, aliud aequivoce. | |
SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUO PRAEDICATUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO; SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIAE ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR. | |
SECUNDARUM VERO. Secundae substantiae praedicantur univoce, et non uno modo: secundarum vero etc. Ubi dicit quod differentiae praedicantur de speciebus et de individuis, supplendum est quod quaedam differentiae praedicantur de individuis tantum, ut immortale de Deo. | |
RATIONEM NAMQUE SUSCIPIUNT PRIMAE SUBSTANTIAE SPECIERUM ET GENERUM, ET SPECIES GENERIS (QUAECUMQUE ENIM DE PRAEDICATO DICUNTUR, EADEM ET DE SUBIECTO DICENTUR); SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIARUM RATIONEM SUSCIPIUNT SPECIES ET INDIVIDUA. | |
RATIONEM NAMQUE. Vere species praedicantur de primis substantiis univoce, quia praedicantur nomine et ratione. A pari, et hoc est: primae substantiae suscipiunt rationem specierum, ac si dicat: species praedicantur de primis substantiis nomine et ratione; ideo praetermisit de nomine, quia, ubi dicit quod praedicantur ratione, constat quod praedicantur nomine; sed non convertitur. Dictum est quod primae substantiae suscipiunt rationem specierum; hoc etiam habent quod suscipiunt rationem generum, et species suscipiunt rationem generis. Et unde hoc habes quod primae substantiae suscipiunt rationem generum quia species susipiunt rationem generis. A causa. Et unde hoc habes, quod si species suscipiunt rationem generis, ideo primae subtantiae suscipiunt rationem generum. Quaecumque enim de praedicato dicuntur, eadem et de subiecto dicuntur. A toto. | |
UNIVOCA AUTEM SUNT QUORUM ET NOMEN COMMUNE ET RATIO EADEM EST. | |
UNIVOCA AUTEM. Talem feci consequentiam, quod si praedicantur nomine et definitione, praedicantur univoce; nec sine ratione; univoca autem etc. | |
QUARE OMNIA QUAE A SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS SUNT UNIVOCE DICUNTUR. | |
QUARE OMNIA. Quoandoquidem omnes secundae substantiae et communes differentiae et illae quae praedicantur de individuis tantum, et illae quae praedicantur de speciebus et de individuis, praedicantur univoce: quare omnia etc. Haec est principalis conclusio. A partibus. | |
OMNIS AUTEM SUBSTANTIA VIDETUR HOC QUIDDAM SIGNIFICARE. ET IN PRIMIS QUIDEM SUBSTANTIIS INDUBITABILE ET VERUM EST QUONIAM HOC ALIQUID SIGNIFICAT. | |
OMNIBUS AUTEM. Superius fecit talem divisionem: substantia alia prima, alia secunda. Quae <quidem> divisio non videtur valere, quia omnis substantia videtur esse prima; ideo omnis substantia videtur esse prima, quia omnis substantia videtur significare hoc aliquid. Et de prima substantia non dubitatur quia significet hoc aliquid; de secunda substantia ƿ ideo videbatur quod esset prima, quia est singularis numeri, quemadmodum prima. Modo ad confirmandum suam divisionem, et ad destruendam illorum opinionem quibus videbatur quod omnis substantia esset prima, inducit hanc sententiam; quam inducendo sententiam ponit providere quiddam aliud, scilicet quod secundae substantiae significant aliquid quale, ex quo videbatur quibusdam quod secundae substantiae praedicarentur in quale; quod si esset, assignarent primas substantias extranee. Et ita falsum esset quod secundae substantiae assignarent primas substantias in quid; et ita non essent secundae substantiae. Modo discutiendo sententiam istam, stendit quo modo debeamus intelligere quod secundae substantiae significant aliquid quale, et hoc facit ad removendam stultam opinionem illorum qui dicebant secundas substantias assignare primas substantias in quale. | |
Continuatio: talem feci divisionem; substantia alia prima, alia secunda; omnis autem substantia videtur significare aliquid hoc, id est individuale. Ubi dicit indubitabile determinat sic: et tale indubitabile quod est verum, quia indubitabile aliud verum, aliud falsum; indubitabile est Socratem esse asinum, et tale indubitabile quod est falsum. | |
INDIVIDUUM ENIM ET UNUM NUMERO EST QUOD SIGNIFICATUR. | |
INDIVIDUUM ENIM. Vere primae substantiae significant aliquid hoc individuale, quia illud quod significatur a prima substantia, scilicet ista vox quae est Socrates et consimilia est individuum et unum numero, id est parificatum numerali descriptione, id est significatur ab hac voce quae est individuum et unum numero. A pari. Paria enim sunt illud quod significatur a prima substantia esse individuum et unum numero, et primam substantiam significare hoc aliquid. | |
IN SECUNDIS VERO SUBSTANTIIS VIDETUR QUIDEM SIMILITER AD APPELLATIONIS FIGURAM HOC ALIQUID SIGNIFICARE, QUANDO QUIS DIXERIT HOMINEM VEL ANIMAL; NON TAMEN VERUM EST SED QUALE ALIQUID SIGNIFICAT. | |
IN SECUNDIS VERO. In primis subtantiis indubitabile et verum est; sed in secundis substantiis videtur similiter signficare aliquid hoc, id est individuum sub figura id est sub similitudine appellationis quod homo et animal eodem modo sunt singularis numeri sicuti Socrates; tamen non est verum quod homo et animal significent hoc aliquid. Sed magis elective possumus dicere quod homo et animal significant aliquid quale, id est ponunt aliquam materiam, id est suam, iunctam cum substantiali differentia, id est cum qualitativa voce a qua ƿ informatur ipsa materia in sui constitutione. Sicuti homo ponit animal informatum qualitativa voce, id est rationalitate in sui constitutione et animal ponit substantiam suam materiam informatam qualitativa voce, id est animatione et sensibilitate in sui constitutione. | |
NEQUE ENIM UNUM EST QUOD SUBIECTUM EST QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL. | |
NEQUE ENIM. Vere non est verum quod homo et animal significent hoc aliquid, neque enim est unum individualiter illud quod est subiectum, id est subpositum homini et animali ad significandum, id est illud quod significat homo et animal, quemadmodum est unum illud quod est subiectum, id est subpositum, primae substantiae ad significandum Sed de pluribus homo dicitur et animal, id est plura sunt significata hominis et animalis. A causa. | |
NON AUTEM SIMPLICITER QUALE QUID SIGNIFICAT, QUEMADMODUM ALBUM. | |
NON AUTEM. Dico quia homo et animal significat aliquid quale; sed homo et animal non significat aliquid quale simpliciter, id est sine coniunctione materiae et formae in sui constitutione, quemadmodum album ex eo quod est album, id est sumptum ex albedine, ponit simpliciter qualitatem, id est albedinem, sine coniunctione materiae et formae in sui constitutione. Non tamen negamus quin album ponat corpus, istam materiam, informatum corporeitate, non sui tamen ex proprietate nec in sui constitutione. | |
NIHIL ENIM ALIUD SIGNIFICAT ALBUM QUAM QUALITATEM, GENUS AUTEM ET SPECIES CIRCA SUBSTANTIAM QUALITATEM DETERMINANT. | |
NIHIL ENIM. Vere homo et animal non significat simpliciter quale, quemadmodum album. Si album nihil aliud significat, id est ponit ex eo quod est album, quam qualitatem; sed genus et species determinant qualitatem, id est determinate ponunt qualitatem circa substantiam, id est circa suam materiam in sui constitutione; tunc homo et animal non significant simpliciter quale quid quemadmodum album. Ab oppositis, quia affirmatio praeualet. | |
QUALE ENIM QUANDAM SUBSTANTIAM SIGNIFICAT. | |
QUALEM ENIM. Vere genus et species determinant qualitatem circa substantiam quia significant substantiam, id est materiam quamdam, id est quodque unum, suam propriam qualem, id est informatam qualitate in sui constitutione. Locus a pari. Paria enim sunt significare quamdam substantiam qualem et determinare qualitatem circa substantiam. | |
PLUS AUTEM IN GENERE QUAM IN SPECIE DETERMINATIO FIT. | |
PLUS AUTEM. Dico quia genus et species determinant qualitatem circa substantiam. Sed plus fit determinatio significatorum in genere quam in specie, id est genus habet plura significata quam species. | |
DICENS AUTEM ANIMAL PLUS COMPLECTITUR HIC QUAM HOMINEM. | |
DICENS ENIM. Vere plus fit determinatio significatorum in ƿ genere quam in specie, qui<a> aliquis dicens animal plus complectitur, id est plura significata complectitur quam dicens hominem. Ab effectu. | |
Aliter. Plus fit determinatio in genere quam in specie, id est si volumus parificare aliquod genus alicui individuo, oportet adhiberi plures differentias ad parificandum genus alicui individuo quam ad parificandam speciem alicui individuo, quia ad parificandum genus oportet adhiberi substantiales et accidentales differentias, hoc modo: quid est Socrates animal rationale mortale album musicum? Grammaticum. Ad parificandam vero speciem alicui individuo oportet adhiberi tantum accidentales differentias, hoc modo: quid est Socrates homo filius Sophronici albus ambulans? Vere oportet adhiberi plures differentias ad parificandum genus quam ad parificandam species, quia aliquis dicens animal plus differentiarum complectitur in parificatione animalis quam dicens hominem, id est quam parificando hominem. | |
INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET NIHIL ILLIS ESSE CONTRARIUM. | |
INEST AUTEM. Dedit quamdam proprietatem scundis substantiis et communibus differentiis, scilicet praedicari univoce. Modo vult dare quamdam proprietatem secundis substantiis per quam differunt secundae substantiae ab ipsis communibus differentiis, scilicet quia nihil illis contrarium. Continuatio: per praedicari univoce secundae substantiae et communes differentiae conveniunt; sed inest substantiis nihil illis esse contrarium, per quod differunt. | |
PRIMAE ENIM SUBSTANTIAE QUID ERIT CONTRARIUM? | |
PRIMAE ENIM. Vere nihil est contrarium substantiis. Omnis substantia aut est prima aut est secunda; sed primae substantiae nihil est contrarium, et hoc est: primae enim etc. | |
UT ALICUI HOMINI: NIHIL ENIM EST CONTRARIUM; AT VERO NEC HOMINI NEC ANIMALI NIHIL EST CONTRARIUM. | |
ALICUI ENIM. Vere primae substantiae nihil est contrarium. Alicui enim homini nihil est contrarium. A parte primae substantiae. Et cum deberet dicere: nec secundae substantiae est aliquid contrarium, ponit exempla ubi dicit: at vero nec homini etc. Et quandoquidem nec primae substantiae nec secundae est aliquid contrarium, igitur substantiis nihil est contrarium. A partibus substantiarum. | |
NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM SED ETIAM MULTORUM ALIORUM, UT QUANTITATI. | |
NON EST AUTEM. Hoc convenit substantiis: nihil illis esse contrarium. Non est autem hoc et caetera. | |
BICUBITO ENIM NIHIL EST CONTRARIUM. | |
BICUBITO ENIM. Vere nihil est contrarium quantitati. Bicubito enim, id est bicurbitae lineae nihil en contrarium. | |
AT VERO NEC DECEM NEC ALICUI TALIUM, NISI QUIS FORTE MULTA PAUCIS DICAT ESSE CONTRARIA, VEL MAGNUM PARUO; DETERMINATORUM VERO NULLUM NULLI EST CONTRARIUM. | |
AT VERO etc. Nisi forte quis dicat multa esse contraria paucis et magnum paruo et dicat ista esse quantitates. Sed si dicat, non ledit; nam nullum determinatorum, id est illarum vocum ƿ quae determinatae dicuntur quantitates est contrarium alicui existenti in eodem praedicamento. | |
VIDETUR AUTEM SUBSTANTIA NON SUSCIPERE MAGIS ET MINUS. | |
VIDETUR AUTEM. Superius dedit quamdam proprietatem substantiis, scilicet nihil illis esse contrarium. Modo vult dare aliam proprietatem ipsis eisdem substantiis, scilicet quia nulla substantia suscipit maius et minus, in quo dicto sibi ipsi repugnare videtur quia superius dictum est quod species est magis substantia quam genus. Modo ad illam sententiam confirmandam ostendit qualiter debeat intelligi quod substantia non suscipit maius et minus. | |
Continuatio: non tantum convenit substantiae nihil illi esse contrarium, sed videtur substantia non suscipere maius et minus. Ac si dicat: aliqua vox significata ab hac voce quae est substantia non suscipit maius et minus in suo proprio vocabulo, respectu suppositorum. Non enim potest dici si est magis vel minus homo; sed homo in suo significante potest recipere magis et minus, sic homo est magis substantia quam animal. | |
DICO AUTEM HOC NON QUIA SUBSTANTIA NON EST A SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS (HOC AUTEM DICTUM EST QUIA EST); SED QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA HOC IPSUM QUOD EST NON DICITUR MAGIS ET MINUS; UT EST HAEC SUBSTANTIA HOMO, NON EST MAGIS ET MINUS HOMO, NEQUE IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO. NON ENIM EST ALTER ALTERO MAGIS HOMO, SICUT EST ALBUM ALTERO MAGIS ALBUM ET BONUM ALTERUM ALTERO MAGIS; SED ET IPSUM A SE MAGIS ET MINUS DICITUR, UT CORPUS, CUM ALBUM SIT, MAGIS ALBUM ESSE DICITUR QUAM PRIUS, ET CUM CALIDUM SIT, MAGIS ET MINUS CALIDUM DICITUR. | |
DICO AUTEM. Dico quia videtur substantia non suscipere magis et minus, quod non est accipiendum quolibet modo, sed dico hoc non negando quia substantia est magis et minus substantia, id est respectu alterius substantiae; hoc enim dictum est quia ita est in re. A causa, sed hoc dico quoniam unaquaeque substantia tam generalis quam specialis quam individualis non dicitur magis et minus hoc ipsum quod est in suo proprio vocabulo, ut haec substantia homo non est magis et minus homo, neque ipse a se, id est respectu sui, neque alter ab altero, id est respectu alterius; respectu sui ut ita dicatur: Socrates est hodie magis homo quam fuit heri, respectu alterius ut dicatur: Socrates est magis homo quam Plato. | |
SUBSTANTIA VERO NON DICITUR. | |
SUBSTANTIA VERO. Album et bonum dicuntur suscipere magis et minus sed substantia, id est vox significata ab hac voce quae est substantia non dicitur magis et minus. | |
NIHIL ENIM HOMO MAGIS NUNC HOMO QUAM PRIUS DICITUR, NEQUE ALIORUM QUICQUAM QUAE SUBSTANTIA SUNT. | |
NIHIL ENIM. Vere substantia non dicitur magis et minus, quia nec homo neque quicquam aliorum quae sunt substantiae dicitur magis et minus. A partibus et hoc est: NIHIL ENIM HOMO etc. | |
QUAPROPTER NON RECIPIET SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS. | |
QUAPROPTER. Quandoquidem neque homo neque quicquam aliorum quae sunt substantiae recipiunt magis et minus, quapropter etc. A partibus. | |
MAXIME VERO SUBSTANTIAE PROPRIUM VIDETUR ESSE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, CONTRARIORUM SUSCEPTIVUM EST. ET IN ALIIS QUIDEM NULLIUS HABEBIT QUISQUAM QUID PROFERAT QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, QUOD CUM SIT UNUM NUMERO SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM EST; VELUT COLOR, QUOD EST UNLLM ET IDEM NUMERO, NON ERIT ALBUM ET NIGRUM, NEQUE EADEM ACTIO ET UNA NUMERO ERIT PRAUA ET STUDIOSA; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAE NON SUNT SUBSTANTIAE. SUBSTANTIA VERO, CUM UNUM ET IDEM SIT NUMERO, CAPAX CONTRARIORUM EST; UT AVIDAM HOMO, CUM UNUS ET IDEM NUMERO SIT, ALIQUANDO QUIDEM NIGER ALIQUANDO AUTEM FIT ALBUS, ET CALIDUS ET FRIGIDUS, ET PRAVUS ET STUDIOSUS. | |
MAXIME VERO. Dedit quasdam proprietates substantiae, scilicet non esse in subiecto, nihil illi esse contrarium, non suscipere magis et minus, quarum nulla proprie propria est ipsi substantiae. Modo vult dare quamdam proprietatem ipsi substantiae ƿ quae est illi proprie propria, hanc videlicet: Substantia est vox susceptibilis contrariorum secundum sui mutationem manens fundamentum. Hanc proprietatem ascribit Aristoteles principaliter primis substantiis et, per primas substntias, confert eam proprietatem secundis substantiis, ideo quia primae substantiae in primo loco subiacent accidentibus, quae accidentia conferunt ipsae primae substantiae secundis substantiis et quia primae substantiae certificant significationem secundarum substantiarum. | |
Videndum est qualiter sit accipiendum susceptibile contrariorum. Susceptibile contrariorum est quando aliqua vox suscipit in diversis temporibus duo contraria circa ipsam vocem permutabilia ita ut ipsa contraria habeant causas diversas a re significata ab ipsa voce suscipiente illa contraria; sicuti homo suscipit album et nigrum in diversis temporibus, causae quorum, id est albedo nigredo, sunt diversae a re significata ab hac voce quae est homo. Per hanc differentiam removetur quod hic color individuum qualitatis non suscipit album et nigrum quia albedo et nigredo quae sunt causae albi et nigri non sunt diversae ab illa re quae significatur ab hac voce quae est hic color, quia eadem res quae significatur ab albedine et nigredine significatur ab hac voce quae est hic color, ens individuum coloris speciei. Ideo hic color ens individuum coloris speciei videbatur suscipere album et nigrum quia hic color ens individuum albedinis formae aut nigredinis formae par est in significatione ad hoc coloratum et hoc coloratum ad hoc corpus et hoc corpus suscipit album et nigrum; et ita hic color ens individuum albedinis formae aut nigredinis formae suscipit album et nigrum. Et ita hic color suscipit album et nigrum. Et quia hoc totum habet haec oratio, ista vox quia suscipit contraria in diversis temporibus, scilicet verum et falsum quorum causae, id est veritas et falsitas, sunt diversae ab illa re quam significat haec oratio, ideo apponendum est: secundum sui mutationem, quia, licet haec oratio, ista vox suscipiat verum et falsum, tamen non suscipit secundum sui mutationem, sed secundum mutationem rei significatae a suo significato; ut haec oratio, ista vox suscipit verum et falsum in diversis temporibus non secundum mutationem sui, sed secundum mutationem rei significatae a suo significato, id est secundum mutationem Socratis, mutati de sessione in stationem, aut e converso, quae res, id est Socrates, significatur ab hac oratione quae dicit: Socrates sedet, quae oratio, id est Socrates sedet, significatur ab ista voce quae est oratio. | |
Contra posset aliquis dicere quia homo suscipit calidum et frigidum non secundum sui mutationem sed secundum ƿ mutationem aeris; sed non valet quia, licat homo suscipiat calidum et frigidum secundum mutationem aeris, tamen ex proprietate sui hoc habet ut suscipiat contraria secundum sui mutationem; sed oratio non hoc habet ex proprietate sui ut suscipiat contraria secundum sui mutationem. Posset aliquis iterum obicere dicens non valere istam differentiam quae est data inter substantiam et orationem, scilicet quod oratio non suscipit contraria secundum sui mutationem; sed substantia suscipit contraria secundum sui mutationem, ideo non videtur valere haec differentia quia quaedam substantia suscipit contraria non secundum sui mutationem, sed secundum mutationem rei significatae a suo significato; sicuti hic aer parificatum huic prolationi quae est haec oratio suscipit verum et falsum in diversis temporibus, secundum mutationem Socratis mutati de sessione in stationem, quae res, id est Socrates significatur ab hac propositione quae est Socrates sedet, quae propositio significatur ab hac voce quae est hic aer. | |
Solutio. Licet hoc habeant commune hic aer et haec oratio, ista vox, scilicet ut suscipiant ista contraria, id est verum et falsum, facta mutatione in alio, tamen hic aer recipit alia contraria ex natura sui, id est liquidum et <s>pissum quae non videtur suscipere haec oratio, ista vox. | |
Et si aliquis insistat dicens quia vox ista quae est haec oratio suscipit ista eadem contraria, apponenda est talis determinatio quae huic et omnibus aliis sufficiat obiectionibus, scilicet hic aer et aliae substantiae suscipiunt contraria ut fundamentum. Per hanc etiam differentiam removetur hoc rationale, quia, licet hoc rationale recipiat contraria in diversis temporibus, id est album et nigrum et secundum sui mutationem, tamen non suscipit ut fundamentum. Eodem modo haec albedo, quae est individuum coloris speciei, suscipit in diversis temporibus clarum et obscurum, ista contraria, quorum contrariorum causae sunt diversae ab illa re quam significat haec albedo et suscipit ista contraria secundum sui mutationem, sed non suscipit ut fundamentum. | |
Continuatio: Istae supradictae proprietates conveniunt omni substantiae et non soli; sed maximae substantiae, id est primae substantiae videtur esse proprie proprium, quod cum sit unum (nec dico unum ut univocum, sed dico unum idem numero, id est parificatum numerali descriptione), est susceptivum contrariorum, ut supra dictum est. Velut hic color ens individuum qualitatis quod, cum est unum, etc. Neque eadem actio: et quia eadem potest dici etiam de univocis, ideo subiungit: ita dico eadem quod sit una numero. Talis actio erit praua et studiosa in diversis temporibus, ƿ licet in eodem tempore diverso respectu dicatur praua et studiosa, id est bona. Sicuti suspensio latronis dicitur esse praua et studiosa; praua ideo dicitur quia figura Dei ibi destruitur, studiosa ideo dicitur quia latro ibi destruitur. Neque haec actio suscipit haec contraria in diversis temporibus. | |
IN ALIIS AUTEM NULLIS ALIQUID TALE VIDETUR, NISI QUIS FORSITAN INSTET DICENS ORATIONEM ET VISUM EIUSMODI ESSE. | |
IN ALIIS AUTEM. Idem repetit quod superius dixit, scilicet quod haec proprietas, scilicet susceptibile contrariorum, aliis non convenit quaecumque non sunt substantiae. Et hoc ideo facit ut sibi faciat illas obiectiones quas aliquis posset sibi facere, non ad hoc facit ut indigeat, sed ad hoc ut solvat. | |
Continuo. Substantia, cum sit unum et idem numero, capax est contrariorum, ut quidam homo etc. In aliis autem etc. dicens orationem et visum esse huiusmodi, id est susceptibilia contrariorum. | |
EADEM ENIM ORATIO ET IDEM VISUS VERUM ET FALSUM ESSE VIDETUR, VELUTI, SI VERA SIT ORATIO SEDERE QUENDAM, SURGENTE EO FALSA ERIT; SIMILITER AUTEM ET DE VISU; SI QUIS ENIM VERE PUTET SEDERE ALIQUEM, SURGENTE EO FALSE VIDETUR EI, EUNDEM HABENTI DE EO PLACITUM. | |
EADEM ENIM. Vere oratio et visus suscipiunt contraria quia ista, id est verum et falsum. A partibus contrariorum et hoc est: EADEM ENIM etc. Ac si dicat: si quis enim. Vere similiter est de visu, quia de isto visu. A parte visus et hoc est: si quis enim etc. Ac si dicat: si quis putet aliquem sedere vere, id est in veritate, ita ut sedeat, si, illo surgente, retinverit eamdem opinionem, ipse idem sciet quia falsa erit sua opinio. | |
SED ET SI QUIS HOC SUSCIPIAT SED TAMEN MODO DIFFERT. | |
SED ET SI QUIS. Aliquis forsitan dicet orationem et visum suscipere contraria et ita voluerit utrique supradictam participare proprietatem; sed etiam si quis hoc suscipiat ad hoc ut defendat, sed tamen differt opinio et visus a substantia in modo suscipiendi contraria. | |
NAM EA QUAE IN SUBSTANTIIS SUNT IPSA MUTATA SUSCEPTIBILIA SUNT CONTRARIORUM. | |
NAM EA. Vere opinio et oratio differt a substantia in modo suscipiendi contraria quia in hoc. A parte modi suscipiendi contraria, et hoc est. Nam ea quae sunt in substantiis, id est ipsae substantiae, ipsa per se mutata, id est sine necessaria mutatione alterius rei, sunt susceptibilia contrariorum. | |
FRIGIDUM ENIM DE CALIDO FACTUM MUTATUM EST. | |
FRIGIDUM ENIM. Vere substantiae secundum sui mutationem suscipiunt contraria, quia hoc corpus est mutatum, factum frigidum de calido. A parte substantiae. | |
ALTERUM ENIM FACTUM EST --- ET NIGRUM EX ALBO ET STUDIOSUM EX PRAVO, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS UNUMQUODQUE MUTATIONEM SUSCIPIENS EST SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM. | |
ALTERUM ENIM. Vere est mutatum quia est factum alterum, id est alteratum. A parte mutati. | |
ORATIO AUTEM ET PLACITUM IPSA QUIDEM IMMOBILIA OMNINO PERSEVERANT, CUM VERO RES MOVETUR CONTRARIUM CIRCA EAM FIT. | |
ORATIO AUTEM. Substantia est susceptibilis contrariorum secundum sui mutationem, sed oratio et opinio ipsa quidem per se perseuerant omnino immobilia, id est non suscipiunt contraria secundum sui mutationem; sed cum res movetur de sessione in stationem, vel e converso, fit contrarium circa eam orationem. | |
ORATIO NAMQUE PERMANET EADEM EO QUOD SEDEAT ALIQUIS. | |
ORATIO NAMQUE. Vere oratio perseuerat immobilis; oratio namque permanet eadem. A pari. ƿ | |
CUM VERO RES MOTA SIT, ALIQUANDO QUIDEM VERA ALIQUANDO AUTEM FALSA FIT; SIMILITER AUTEM ET IN PLACITO. QUAPROPTER MODO SOLO PROPRIUM SUBSTANTIAE EST QUOD SECUNDUM SUAM MUTATIONEM CAPABILIS SIT CONTRARIORUM. | |
CUM VERO. Istud repetit ut ostendat quae contraria suscipiat oratio, scilicet verum vel falsum. Quapropter. Quandoquidem convenit omni et soli substantiae suscipere contraria secundum sui mutationem, quapropter etc. A definitione. | |
SI QUIS AUTEM ETIAM HAEC RECIPIAT, PLACITUM ET ORATIONEM DICENS SUSCEPTIBILIA ESSE CONTRARIORUM; NON EST VERUM HOC. | |
SI QUIS AUTEM. Dedit substantiae suscipere contraria secundum sui mutationem ad remotionem orationis et opinionis; sed si aliquis adhuc velit insistere dicens orationem et opinionem suscipere contraria secundum sui mutationem et ita velit utrique participare supradictam proprietatem, ipse Aristoteles non curans supra determinationem, apponit talem hic determinationem quae huic et omni alii sufficiat obiectioni, scilicet quia substantia est susceptibilis contrariorum secundum sui mutationem manens fundamentum. Continuatio: dico quia oratio substantia est susceptibilis contrariorum secundum sui mutationem. Si quis autem etc. | |
ORATIO NAMQUE ET PLACITUM NON IN EO QUOD IPSA ALIQUID RECIPIANT CONTRARIORUM SUSCEPTIBILIA ESSE DICUNTUR SED EO QUOD CIRCA ALTERUM ALIQUA PASSIO FACTA SIT. | |
ORATIO NAMQUE. Vere non est verum quod oratio et opinio suscipiant contraria quemadmodum substantia. Oratio namque et opinio dicuntur esse susceptibilia contrariorum non in eo quod ipsa recipiant aliquid accidentaliter, sed in eo quod sit facta aliqua passio, id est aliqua accidentalis permutantio circa alterum, id est circa rem significatam a suo significato. Ab oppositis quia affirmatio praeualet. Recipere contraria accidentaliter dicimus quando aliquid recipit contraria ita ut sit fundamentum. | |
NAM IN EO QUOD RES EST AUT NON EST, IN EO ETIAM ORATIO VERA AUT FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD IPSA CAPABILIS SIT CONTRARIORUM. | |
NAM IN EO. Vere oratio suscipit contraria non accidentaliter, id est ita ut sit fundamentum quia suscipit verum et falsum, sed non accidentaliter. A partibus contrariorum et hoc est: Nam oratio vera vel falsa dicitur non in eo quod sit ipsa susceptibilis contrariorum accidentaliter; et praetermittit modum suscipiendi ubi dicit: sed in eo quod res est aut non est. | |
SIMPLICITER AUTEM A NULLO NEQUE ORATIO MOVETUR NEQUE PLACITUM. | |
SIMPLICITER AUTEM. Nec tantum dico quod oratio suscipiat verum et falsum non accidentaliter, sed simpliciter, id est universaliter dico. A nullo accidenti nec oratio movetur nec opinio. | |
QUAPROPTER NON ERUNT SUSCEPTIBILIA CONTRARIORUM, CUM NULLA IN EIS PASSIO FACTA SIT. VERUM SUBSTANTIA, IN EO QUOD IPSA CONTRARIA RECIPIAT, IN HOC SUSCEPTIBILIS DICITUR ESSE CONTRARIORUM. | |
QUAPROPTER. Quandoquidem a nullo move<n>tur accidentaliter, quapropter non erunt susceptibilia contrariorum accidentaliter; et determinat qualiter recipiant contraria ubi dicit: cum non sit facta in eis ulla passio, id est ulla accidentalis permutatio. Ideo iste locus dicitur a toto, quia quod movetur accidentaliter, illud movetur accidentaliter recipiendo contraria, sicuti corpus recipiens fuscum et pallidum. ƿ | |
LANGUOREM ENIM ET SANITATEM SUSCIPIT, ET CANDOREM ET NIGREDINEM; ET UNUMQUODQUE TALIUM IPSA SUSCIPIENDO CONTRARIORUM ESSE SUSCEPTIBILIS DICITUR. | |
LANG<U>OREM ENIM. Vere substantia est susceptibilis contrariorum accidentaliter, id est ita ut sit fundamentum. Lang<u>orem enim etc. A partibus contrariorum. | |
QUARE PROPRIUM ERIT SUBSTANTIAE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, SECUNDUM SUI MUTATIONEM CONTRARIORUM EST SUSCEPTIBILIS. DE SUBSTANTIA QUIDEM HAEC DICTA SINT. | |
QUARE. Quandoquidem haec proprietas convenit omni et soli substantiae, quare proprie proprium erit etc. A definitione. |