Authors/Abelard/IP/SupPer/0

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

INTRODUCTIONES PARVULORUM 3

Latin English
PETRI ABAELARDI IUNIORIS PALATINI SUMMI PERIPATETICI EDITIO SUPER ARISTOTELEM DE INTERPRETATIONE
[IP 3.00]
Intentio Aristotelis est <in hoc opere tractare> de propositione categor<ica> una a<pta> categorico syllogismo regulari.
Propositionem dicit ad remotionem illarum orationum quae non sunt propositiones, id est imperativae orationis et caeterarum.
Categoricam dicit ad remotionem hypotheticarum propositionum; tamen aget in subsequentibus de hypotheticis propositionibus et de aliis orationibus quae non sunt propositiones; sed hoc faciet ad maiorem evidentiam categoricae propositionis.
Unam dicit ad remotionem multiplicium. Et talis innuitur divisio: propositio alia una, alia multiplex; una, alia sine coniunctione una, alia in coniunctione una.
Sine coniuntione una est quando simplex vocabulum praedicatur de simplici vocabulo, vel ita quod singulare de singulari praedicatur, ut Socrates est filius Sophronici, vel univocum de singulari, ut Socrates est homo, vel e converso, vel univocum de univoco, ut homo est animal; ita quod ea quae ibi coniunguntur ad reddendam propositionem non sint accidentia diversi generis. Accidentia diversi generis sunt illa quae, cum sint accidentia, habent causas quae non sunt species et genus ad se invicem, sicuti musicum et album; quae, cum sint accidentia, diversi generis habent causas, id est musicam et albedinem, altera quarum non est species vel genus alterius. Illa vero sunt accidentia eiusdem generis quae habent causas albedinem et colorem, quarum altera est species alterius, ut albedo coloris. In illis accidentibus quae sunt diversi generis dictum est cum sint accidentia, propter rationale et album quae habent causas, altera quarum non est species vel genus alterius; tamen utraque ƿ non sunt accidentia, quia rationale non est accidens.
Una in coniunctione est vel quando plura praedicantur de pluribus, ut animal rationale mortale est substantia sensibilis animata; vel quando unum praedicatur de pluribus, ut animal rationale mortale est homo; vel plura de uno, ut homo est animal rationale mortale, ita quod non sit ibi aequivocatio vel superfluitas vel accidentia diversi generis in praedicato tantum, vel in subiecto tantum, vel in utroque, hoc modo: esset superfluitas in praedicato si diceretur: homo est animal rationale mortale risibile; in subiecto est superfluitas si dicatur: homo bipes est animal rationale mortale; in utroque est superfluitas hoc modo: homo bipes est animal rationale mortale risibile. Hoc modo inesset aequivocatio praedicato tantum: homo verus est animal album; in subiecto tantum est aequivocatio hoc modo: animal est album durum; in utroque termino est aequivocatio hoc modo: homo est animal album. In praedicato tantum sunt accidentia diversi generis si dicatur: homo es albus musicus; in subiecto tantum hoc modo: animal album musicum est homo; in utroque termino sic: homo albus est animal musicum.
Multiplex propositio eodem modo dividitur. Multiplex alia sine coniunctione, alia in coniunction<e; sine coniunc>tione multiplex est quando simp<lex vocab>ulum praedicatur de simplici, ita quod vel aequivocum praedicetur de aequivoco, ut homo animal est, vel univocum de univoco ita quod sint accidentia ibi diversi generis, ut album est musicum, vel univocum de aequivoco vel aequivocum de univoco, ita quod aequivocum non restringatur per aliud, id est non amittat suam aequivocationem propter aliud. Sic praedicatur aequivocum de univoco, ut album est animal, ita quod non amittat animal suam aequivocationem per album; vel e converso praedicatur univocum de aequivoco hoc modo: animal est album, ita quod animal subiectum non amittat suam aequivocationem propter album praedicatum. Sed dicamus: latrabile animal est canis; in hoc actu canis <ex> aequivocatione reducitur ad univocationem per suum subiectum, id est latrabile animal; vel si praedicetur canis de aliquo singulari hoc modo: hoc latrabile animal est canis, vel e converso ut dicatur: canis est hoc latrabile animal, tunc canis ex sua aequivocatione reducitur ad singularitatem vel per suum subiectum si praedicetur de singulari, vel per suum praedicatum si singulare praedicetur de ipso. Hoc non negamus quin canis potentialiter sit ƿ aequivocum, sive praedicetur de singulari sive de univoco sive subicitur ipsis. Sed cum canis vel aliquid aequivocum reducitur de aequivocatione per aliquid singulare ad singularitatem vel per aliquid univocum ad univocationem, in ipso actu amittit suum nomen, id est esse aequivocum, ideo scilicet quod omnis impositio consistit vel in singularitate, vel in univocatione vel <in> aequivocatione. Et hoc habemus quod omne aequivocum transit ad aequivocationem a prima impositione, id est a singularitate vel ab univocatione, et quia hoc est, omne aequivocum reductum ad primam impositionem desinit esse aequivocum. Sed cum aliquod genus vel aliquid aliud univocum praedicatur de aliquo singulari, significat quidem singulariter ibi; sed propterea non amittit in illo actu suum nomen, id est esse univocum, ideo scilicet quia nunquam transivit ad univocationem a singularitate vel ex univocatione, quia animal acceptum genus semper est univocum.
Multiplex in coniunctione est vel quando plura praedicantur de pluribus, ut homo albus est animal musicum, vel plura de uno, ut homo est animal album, vel de pluribus unum, ut homo bipes est animal, ita quod in istis possit notari vel aequivocatio vel superfluitas vel accidentia diversi generis, vel in praedicato tantum, vel in subiecto tantum, vel in utroque. Propositiones quae dicuntur multiplices, non dicuntur multiplices propter multiplicitatem vocum sed <propter aequivocationem> vel propter superfluitatem vel accidentia di<uersi generis>.
Illae vero propositiones quae dicuntur unae, non sunt unae propter simplicitatem terminorum sed quia carent aequivocatione et superfluitate et accidentibus diversi generis.
Apta vero categorico syllogismo regulari dicit ad remotionem modalium et singularium et indefinitarum propositionum.
Modales propositiones ideo non sunt aptae categorico syllogismo regulari quia, licet constituant modum, tamen non servant figuram; modum constituit hoc modo: omne animal esse substantiam possibile est; et omnem hominem esse animal possibile est; omnem igitur hominem esse substantiam possibile est. In hoc est modus quod omnes propositiones sunt universales; sed non servant figuram, quia idem in omnibus praedicatur. Modus est vel quando omnes propositiones sunt universales vel quando quaedam sunt universales, quaedam particulares; ex solis vero particularibus nullus fit syllogismus; sed indefinitae et singulares propositiones non sunt aptae categorico syllogismo regulari ƿ quia non valent ad resolutionem syllogismorum; quae resolutio fit vel per conversionem vel per impossibilitatem. Resolutio syllogismorum fit per conversionem vel sub eadem quantitate vel sub diversa; sub eadem quantitate vel quando universalis convertitur sibi universaliter, ut nullus homo lapis est, nullus lapis homo est, vel quando particularis convertitur sibi particulariter ut quidam homo animal est, quoddam animal homo est; sub diversa quantitate quando universalis convertitur sibi per accidens ut omnis homo animal est et quoddam animal homo est. Sed singulares et indefinitae non convertuntur sub eadem vel diversa quantitate quia nullam habent. Rursus: resolutio syllogismi per impossibilitatem fit quando vel duae contradictoriae sunt simul verae, vel duae contrariae. Sed singulares et indefinitae non sunt contrariae nec sunt contradictoriae.
Item indefinitae propositiones non valent ad constitutionem categorici syllogismi regularis quia concludunt sub incerta quantitate.
Regularis syllogismus categoricus est qui constat ex tribus terminis, in tribus propositionibus pronuntiatis, secundum modum et figuram dispositis.
Huius operis sunt materia propositiones categoricae de quibus principaliter intendit.
Huius finalis causa est ut sciamus constituere categoricas propositiones aptas categorico syllogismo regulari et constitutas discernere ab illis quae non sunt aptae. Haec scientia scientiae inveniendi subponitur. Scientia inveniendi est scientia colligendi rationes sufficientes ad probandas quaslibet dialecticas quaestiones factas de propositione superius determinata, sine compositione syllogismi quia in hoc tractatu non docemur componere syllogismum.
Cum sit intentio Aristotelis tractare de propositione sic determinata, secundum hanc intentionem intitulavit librum suum; et altius quam sit intentio hoc modo: Incipit, id est initium capit, liber Aristotelis Perihermenias, id est praeceptiones quas Aristoteles <dedit de interpretation>e. Per interpretationem accipit vocem; quae vox <dicit>ur interpretatio quadam similitudine, quia sicuti aliquis interpres exponit aliquam diversam linguam alicui in diversa lingua, sic vox exponit auditori intellectum proferentis; propterea altius videtur intitulasse quia agit de interpretatione, id est de voce quae est genus categoricae propositionis, de qua principaliter intendit. Sed si volumus concordare titulum cum intentione, oportet restringere ƿ ipsum titulum hoc modo: Incipit liber Aristotelis Perihermenias, id est de interpretatione categorica una apta categorico syllogismo regulari. Si autem volumus servare titulum in sua largitate, dicemus illum sic propterea intitulasse quia videbat quaedam esse necessaria ad principalem interpretationem, scilicet tractatum nominis et verbi, quae comprehenduntur sub titulo hoc.

Notes