Authors/Abelard/IP/SupPer/10

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.10

Latin English
QUONIAM AUTEM EST DE ALIQUO AFFIRMATIO SIGNIFICANS ALIQUID, HOC AUTEM EST VEL NOMEN VEL INNOMINABILE, UNUM AUTEM OPORTET ESSE ET DE UNO HOC QUOD EST IN AFFIRMATIONE.
QUONIAM AUTEM. Tractavit de propositionibus talem faciendo divisionem: propositio alia universalis, alia contradictoria, alia indefinita, alia particularis, alia singularis. Aliam etiam fecit divisionem, hanc scilicet: propositio alia agit de praesenti, alia de praeterito, alia de futuro et determinavit veritatem et falsitatem omnium. Modo vult agere de ipsis propositionibus secundum alium modum, id est secundum aequipollentiam quae consideretur in praedicato tantum; et huiusmodi aequipollentia valet ad syllogismos, quia si aliquis aliquem faciat syllogismum et dubitetur de singulis propositionibus ipsius syllogismi, possunt approbari per suas aequipollentes. Et prius quam ostendat aequipollentiam propositionum, ostendit materiam ipsarum, scilicet finitum nomen vel infinitum. Notandum quod variatio praedicati ad duo valet, id est ad reddendam aequipollentiam et ad hoc ut plures sint propositiones. Variatio vero subiecti valet ad hoc tantum, ut plures sint propositiones, non autem ad aequipollentiam. Continuatio: non tantum illa erant dicenda de propositione quae praedicta sunt, sed etiam istud, quod omnis affirmatio aequipollens constat vel ex nomine finito et verbo, vel ex infinito nomine et verbo; praemittit causam unde inferat, hanc videlicet, quoniam affirmatio est significans aliquid de aliquo, id est praedicatum de aliquo subiecto; quod aliquid et de aliquo non est accipiendum quolibet modo, sed hoc, id est praedicatum et subiectum est vel nomen vel innominabile, id est finitum vel infinitum nomen. Et hanc disiunctionem non facio absque ratione, sed oportet hoc quod est praedicatum in affirmatione ƿ esse unum ex istis, id est nomen vel innominabile et illud unum oportet enuntiari de uno ex istis, id est de nomine vel innominabili; hoc dicit ad remotionem orationum quae nec in subiecto nec in praedicato possunt infinitari. Tota consequentia inter causam et effectum.
NOMEN AUTEM DICTUM EST ET INNOMINABILE PRIUS.
NOMEN AUTEM. Dixi nomen vel innominabile et videretur alicui quod hoc esset expediendum, sed dictum est prius quid sit nomen vel innominabile.
'NON-HOMO' ENIM NOMEN QUIDEM NON DICO SED INFINITUM NOMEN.
'NON-HOMO' ENIM. Vere dictum de innominabili quia hoc modo a parte dicendi, et hoc est: non homo nomen quidem non dico, sed infinitum nomen quemadmodum non currit etc.
UNUM ENIM SIGNIFICAT INFINITUM – QUEMADMODUM ET 'NON CURRIT' NON VERBUM SED INFINITUM VERBUM), ERIT OMNIS AFFIRMATIO VEL EX NOMINE VEL EX VERBO.
UNUM ENIM. Ostendi innominabile valere ad aequipollentiam, nec istud dico irrationabiliter, sed propter hanc causam, quia infinitum significat unum, id est aequipollentiam quodammodo, id est pari modo cum suo finito; quia, sicut finitum reddit aequipollentiam affirmatum et negatum, eodem modo infinitum; a causa istud apposuit.
PRAETER VERBUM AUTEM NULLA AFFIRMATIO VEL NEGATIO.
PRAETER VERBUM. Dixi quod omnis affirmatio aequipollens constat ex finito nomine et verbo <vel ex infinito nomine et verbo>, unde potest colligi quod quaedam affirmatio et negatio constat ex finito nomine et verbo sine infinito nomine et quaedam affirmatio et negatio constat ex infinito nomine et verbo sine finito nomine; praeter verbum autem etc.
'EST' ENIM VEL 'ERIT' VEL 'FUIT' VEL 'FIT' VEL QUAECUMQUE ALIA HUIUSMODI, VERBA EX HIS SUNT QUAE SUNT POSITA.
'EST' ENIM. Vere praeter verbum nulla est affirmatio vel negatio, quia praeter est vel erit vel fuit vel praeter alia huiusmodi nulla est affirmatio vel negatio; a partibus extra; et unde hoc habes, quod si praeter est vel erit vel fuit vel praeter alia huiusmodi nulla est affirmatio vel negatio, quod ideo non possit esse sine verbo quia est vel erit vel fuit vel alia quaecumque sunt huiusmodi, sunt verba, id est intelliguntur esse verba; ex his quae sunt posita in definitione verbi. Altius accipit hic verbum quam in definitione verbi, quia hic accipit tam rectum quam obliquum verbum.
CONSIGNIFICANT ENIM TEMPUS.
CONSIGNIFICANT ENIM. Vere ista intelliguntur esse verba ex superius positis in definitione verbi, quia ex istis; a partibus superius positorum. Consignificant enim tempus et sunt apta ad reddendam propositionem.
QUARE PRIMA AFFIRMATIO ET NEGATIO 'EST HOMO – NON EST HOMO', DEINDE 'EST NON HOMO – NON EST NON HOMO', 'EST OMNIS HOMO – NON EST OMNIS HOMO', 'EST OMNIS NON HOMO – NON EST OMNIS NON HOMO'; ET IN EXTRINSECUS TEMPORIBUS EADEM RATIO EST.
QUARE. Dixit quod omnis affirmatio vel negatio aequipollens constat vel ex finito nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo. Et quia sunt quaedam propositiones quae habent eamdem materiam, id est finitum et infinitum nomen quae tamen non valent ad aequipollentiam, ideo apponit hanc sententiam ƿ ut ostendat quae valeant ad aequipollentiam et quae non. Illatio sic: quandoquidem dictum est quod omnis affirmatio vel negatio valens ad aequipollentiam constat ex finito nomine vel ex infinito nomine et verbo, et hoc habent quaedam propositiones quod constant ex eadem materia et tamen non valent ad aequipollentiam; quare dicendum est istud, quod quaedam affirmatio et quaedam negatio quae non valent ad reddendam aequipollentiam est prima, ut ista homo est etc. Quae ideo dicuntur primae quia sunt materia illarum quae valent ad aequipollentiam, quia illae quae valent ad aequipollentiam ex istis consequuntur per aliquam a<d>iectionem. Inter causam et effectum.
Aliter: quandoquidem omnis affirmatio vel negatio aequipollens constat ex finito nomine et verbo vel ex infinito nomine et verbo, cum constat quod omne finitum est dignius infinito, quare affirmatio et negatio quae constat ex finito nomine et verbo prima est, id est dignior est quam illa quae constat ex infinito nomine et verbo; inter causam et effectum. Et in extrinsecus temporibus eadem ratio est, id est eadem consideratio; nam quemadmodum est principaliter praedicatum duas reddit oppositiones, eodem modo potest dici in praeterito <et> in futuro hoc modo: fuit homo, non fuit homo, non homo fuit, non homo non fuit. Similiter de futuro et hoc est secundum primam sententiam. Aliter potest legi secundum aliam sententiam: in extrinsecus temporibus eadem ratio est quod quemadmodum illa quae constat ex finito nomine et verbo praesenti dignior est quam illa quae constat ex infinito nomine et verbo praesenti, eodem modo illa quae constat ex finito nomine et verbo vel praeterito vel futuro est dignior quam illa quae constat ex infinito nomine et verbo vel praeterito vel futuro.
QUANDO AUTEM 'EST' TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, DUPLICITER DICUNTUR OPPOSITIONES.
QUANDO AUTEM. Quando est principaliter praedicatur duae tantum fiunt oppositiones secundum variationem subiecti; sed quando est praedicatur tertium (et quia hoc videtur esse in hac propositione quae est omnis homo est, ideo apponit: ita, dico, praedicatur quod sit adiacens alicui praedicato) dupliciter dicuntur oppositiones quantum ad illas in quibus est principaliter praedicatur.
DICO AUTEM UT 'EST IUSTUS HOMO' 'EST' TERTIUM DICO ADIACERE NOMEN VEL VERBUM IN AFFIRMATIONE.
DICO AUTEM. Dixi quod est praedicatur ita quod sit tertium adiacens; et non tantum dico sub regula, sed etiam dico sub exemplo. Dico est tertium adiacere ut in hac propositione quae est: iustus homo est; est dico existens nomen vel verbum in affirmatione. In illa propositione in qua tertium est praedicatur, est tantummodo verbum quia tantum copulat; in illa vero ƿ affirmatione in qua est principaliter praedicatur, est nomen et verbum; ideo est verbum quia copulat, nomen vero est quia copulatur.
QUARE IDCIRCO QUATTUOR ISTAE ERUNT, QUARUM DUAE QUIDEM AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM SESE HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIAM UT PRIVATIONES.
QUARE. Quandoquidem istae oppositiones in quibus est adiacet tertium dicuntur dupliciter respectum duarum; quare istae erunt quattuor; a definitione. Quarum oppositionum duae habent sese ad affirmationem et negationem; et ne videatur accipere affirmationem et negationem oppositas, ideo subiungit secundum consequentiam ita et una sequatur ad aliam, id est negatio ad affirmationem vel affirmatio ad negationem. Et ne videatur accipere consequentiam de inferioribus ad superiora ubi non sit conversio, ideo apponit ut privationes, id est privatoria vocabula cum suis privatoriis vocabulis. Nam, quemadmodum aliquod privatorium vocabulum positum negat suum privatorium et negatum ponit et e converso sicuti: si est rationale, non est irrationale, et si non est rationale, est irrationale et e converso sicuti: si est irrationale, non est rationale, et si non est irrationale, est rationale eodem modo sequuntur se in aequipollentia negatio affirmationem et affirmatio negationem, scilicet quarta cum prima, tertia cum secunda, hoc modo: Si vera est homo iustus est, vera est homo non iustus non est; et si vera est homo non est iustus, vera est homo est non iustus. Eodem modo sit in illis quae habent infinitum subiectum quod aequipollent inter se.
DUAE VERO MINIME.
DUAE VERO. Illae duae oppositiones quae habent finitum subiectum aequipollent inter se et illae duae quae habent infinitum subiectum inter se. Sed illae duae oppositiones quae habent infinitum subiectum minime aequipollent illis quae habent finitum subiectum.
DICO AUTEM QUONIAM 'EST' AUT 'IUSTO' ADIACEBIT AUT 'NON IUSTO'; QUARE ETIAM NEGATIO.
DICO AUTEM. Non tantum dico quod est adiacet iusto, sed etiam dico quoniam est aut iusto adiacebit, aut non iusto, id est et iusto et non iusto. Quandoquidem est adiacet iusto et non iusto, quare etiam sua negatio, scilicet non est, adiacet iusto et non iusto; a pari comitante.
QUATTUOR ERGO SUNT.
QUATTUOR. Recte dixi quod est et non est adiacet iusto et non iusto; quattuor enim sunt oppositiones; a causa.
INTELLEGIMUS VERO QUOD DICITUR EX HIS QUAE SUBSCRIPTA SUNT: EST IUSTUS HOMO – HUIUS NEGATIO: NON EST IUSTUS HOMO EST NON IUSTUS HOMO -- NEGATIO: NON EST NON IUSTUS HOMO
INTELLIGIMUS VERO. Non tantum dico sub regula quod est adiacet iusto et non iusto, sed etiam intelligimus illud quod dicitur ex his exemplis quae subscripta sunt.
'EST' ENIM HOC LOCO ET 'NON EST' 'IUSTO' ET 'NON IUSTO' ADIACET.
'EST' ENIM. Bona exempla dedi: est enim; commendatio exempli.
HAEC IGITUR, QUEMADMODUM IN RESOLUTORIIS DICTUM EST, SIC SUNT DISPOSITA. SIMILITER AUTEM SE HABET ET SI UNIVERSALIS NOMINIS SIT AFFIRMATIO, UT 'OMNIS EST HOMO IUSTUS', 'OMNIS EST HOMO NON IUSTUS'.
HAEC IGITUR. Quandoquidem dictum est quod sunt quattuor oppositiones in illis in quibus est adiacet tertium, et etiam dictum est quod duae habent consequentiam inter se, duae ƿ vero minime, et quod est et quod non est adiacet et iusto et non iusto, igitur haec sic sunt disposita quemadmodum dictum est in resolutoriis; a parte sic disponi. Similiter autem. Ostendit aequipollentiam in indefinitis propositionibus et ostendit qualiter est et non est adiacet iusto et non iusto in eisdem. Idem vult ostendere in universalibus. Continuatio: non tantum consideratur aequipollentia in indefinitis propositionibus et qualiter est et non est adiaceat iusto et iniusto in eisdem; sed similiter se habent aequipollentia et adiacentia etiam si affirmatio sit universalis nominis, id est recipiat hoc nomen quod dicatur universalis ut: omnis etc. In istis affirmationibus cum suis negationibus potest considerari aequipollentia et adiacentia.
SED NON SIMILITER ANGULARES CONTINGIT VERAS ESSE.
SED NON. Continuatio: in universalibus potest considerari aequipollentia et adiacentia quemadmodum <in> indefinitis, sed non contingit universales esse veras in contingenti angulares, id est primam cum quarta, tertiam cum secunda; similiter, id est quemadmodum contingit veras esse indefinitas in contingenti; quia omnes universales de contingenti aequipollenter sibi in falsitate, indefinitae vero in veritate.
CONTINGIT AUTEM ALIQUANDO.
CONTINGIT AUTEM. Non contingit universales esse veras quemadmodum indefinitas. Sed contingit aliquando, id est in aliqua materia, id est in naturali et in remota, universales esse veras vel falsas quemadmodum indefinitas in eadem materia. In naturali materia quarta cum prima aequipollet in veritate, tertia cum secunda in falsitate; eodem modo indefinitae illarum. Sed in remoto quarta cum prima aequipollet in falsitate, tertia cum secunda in veritate; eodem modo indefinitae illarum.
HAE IGITUR DUAE OPPOSITAE SUNT, ALIAE AUTEM AD 'NON HOMO' UT SUBIECTUM ALIQUOD ADDITO, UT: EST IUSTUS NON HOMO – NON EST IUSTUS NON HOMO EST NON IUSTUS NON HOMO – NON EST NON IUSTUS NON HOMO
HAE IGITUR. Quandoquidem istae sunt tales oppositae quae habent finitum subiectum et praedicatum variatum secundum finitum et infinitum; igitur hae sunt duae oppositae, id est duae oppositiones sunt; a parte duarum oppositionum. Quia duae oppositae, aliae sunt illae quae habent finitum subiectum et variatum praedicatum, aliae sunt illae quae habent infinitum subiectum et variatum praedicatum. Aliae autem. Illae quae habent finitum subiectum, habent praedicatum variatum secundum finitum et infinitum additum ad id quod est homo. Sed aliae habent additum, id est praedicatum aliquid, id est variatum secundum finitum et infinitum ad non homo, acceptum ea ratione, qua ratione si esset subiectum.
Inde exemplificat.
MAGIS PLURES AUTEM HIS NON ERUNT OPPOSITIONES.
MAGIS AUTEM. Ostendi duas esse oppositiones in quibus est principaliter praedicatur, quattuor vero in illis in quibus est ƿ tertium adiacet. Sed magis non dicam de oppositionibus, quia plures non erunt his oppositiones.
HAE AUTEM EXTRA ILLAS IPSAE SECUNDUM SE ERUNT, UT NOMINE UTENTES 'NON HOMO'.
HAE AUTEM. Illae oppositiones quae habent hominem subiectum et variatum praedicatum habent aequipollentiam inter se. Sed hae quae habent non homo subiectum sunt extra illas, id est non habent aequipollentiam cum illis; et ne videretur quod nullam haberent aequipollentiam inter se, subiungit ipsae erunt secundum se, id est habent aequipollentiam inter se et quia ipsae posset referri ad has vel illas, ideo determinat, ipsae, dico, utentes eo infinito nomine quod non homo est, et quomodo habent aequipollentiam inter se ut illae quae sunt finito nomine utentes.
IN HIS VERO IN QUIBUS 'EST' NON CONVENIT, UT IN EO QUOD EST 'CURRERE' VEL 'AMBULARE', IDEM FACIUNT SIC POSITA AC SI 'EST' ADDERETUR, UT EST CURRIT OMNIS HOMO – NON CURRIT OMNIS HOMO CURRIT OMNIS NON HOMO – NON CURRIT OMNIS NON HOMO
IN HIS VERO. Ostendit sex esse oppositiones; dixit etiam quod plures his non erunt oppositiones, quod videtur esse falsum propter illas propositiones quae habent alia verba in praedicato, sicuti Socrates currit, Socrates ambulat, quae videntur reddere alias oppositiones propter verba mutata. Diversa oppositio videtur esse ubi currit vel ambulat praedicatur ab illa ubi est tertium adiacet; propter hoc videtur esse diversa quia et materia diversa est propter diversa verba quae ponuntur in propositionibus et propter aliud quia currit vel ambulat principaliter praedicatur, est vero in secundo loco praedicatur. Videtur etiam esse diversa illa oppositio in qua currit vel ambulat praedicatur, ab illa oppositione in qua est principaliter praedicatur, in hoc scilicet quia et materia diversa est et quia illa oppositio in qua est principaliter praedicatur constituit per aliquam adiectionem illam propositionem in qua est tertium adiacet, ut ista quae est; homo est constituit per aliquam auctionem istam quae est: homo est animal; quod non habent aliae propositiones ubi currit vel ambulat praedicatur; et ad hoc ostendendum quod non sint plures oppositiones, apponit hanc sentntiam.
Continuatio: dixit quod non erunt plures his oppositiones, quod videtur esse falsum propter illas propositiones quae alia verba habent; sed in his propositionibus in quibus est non contingit, ut in eo quod est currere vel ambulare, ut in his propositionibus in quibus praedicatur currit vel ambulat, haec, id est currit vel ambulat, si sint posita idem faciunt tunc ac si est adderetur; et quemadmodum illae propositiones ubi est principaliter praedicatur non valent ad reddendam aequipollentiam, sic istae ubi currit vel ambulat praedicatur. ƿ
NON ENIM DICENDUM EST 'NON OMNIS HOMO' SED 'NON' NEGATIONEM AD ID QUOD EST 'HOMO' ADDENDUM EST.
NON ENIM. Ego apposui non ad homo ad hoc ut facerem infinitum et non apposui ad omnis et bene feci quia cum omnis et homo ponatur in subiecto et aliquod illorum debeat infinitari aut non est apponendum ad omnis, aut ad homo; sed non est apponendum ad omnis; ergo ad homo; ab immedietatis, et hoc est: non enim etc.
'OMNIS' ENIM NON UNIVERSALE SIGNIFICAT SED QUONIAM UNIVERSALITER.
'OMNIS' ENIM. Vere non non est apponendum ad omnis, quia omnis significat universale, id est non est universalis terminus; et cum deberet dicere nec est singularis, ponit illud quod positum removet illud hoc modo: omnis non est universale, sed ideo ponitur in propositione quoniam significat universaliter, id est nota est universalitatis tantum; a causa vel ab oppositis, quia affirmatio praeualet.
MANIFESTUM EST AUTEM EX EO QUOD EST 'CURRIT HOMO – NON CURRIT HOMO; CURRIT NON HOMO – NON CURRIT NON HOMO'.
MANIFESTUM EST. Non tantum est manifestum quod omnis non est universale ex eo quod significat universaliter, sed etiam manifestum est per istas indefinitas in quibus non apponitur; et ponit ipsas indefinitas.
HAEC ENIM AB ILLIS DIFFERUNT EO QUOD NON UNIVERSALITER SUNT; QUARE 'OMNIS' VEL 'NULLUS' NIHIL ALIUD CONSIGNIFICAT NISI QUONIAM UNIVERSALITER DE NOMINE VEL AFFIRMAT VEL NEGAT.
HAE ENIM. Et unde hoc habes quod omnis non est universalis terminus in universalibus propositionibus ideo quod non apponitur in indefinitis? Quia cum universales et indefinitae prorsus habeant eosdem naturales terminos, in hoc tantum differunt quod indefinitae non habent signum universalitatis; a causa et hoc est: Hae enim indefinitae differunt ab universalibus in eo tantum quod non sunt enuntiatae universaliter. Dico quod indefinitae differunt ab universalibus in eo tantum quod non habent signum universalitatis et inde sequitur quod in aliis omnibus conveniunt. Et si quia in hoc tantum differunt, in omnibus aliis conveniunt, tunc si Socrates differt tantum a Platone in albedine, in omnibus aliis conveniunt; a simili per idem. Et si in omnibus aliis conveniunt, tunc in non albo. Et si in non albo conveniunt, tunc uterque non albus. Et ita Socrates est non albus.
Solutio: ista consequentia quae est: Si Socrates differt tantum a Platone in albedine, in omnibus aliis conveniunt, ita est determinanda quod si tantum differunt in albedine, in omnibus aliis conveniunt, praeter principale oppositum, id est non album. Quare. Quadoquidem omnis cum ponatur in subiecto universalis propositionis non est terminus, quare ad hoc ponitur ut sit nota universalitatis; ab immediatis et hoc est: Quare omnis vel nullus etc. Nullus non dicitur de loco, sed est adiectio sententiae. ƿ Et cum deberet concludere quod omnis est nota universalitatis, ponit definitionem pro definito.
ERGO ET CAETERA EADEM OPORTET APPONI.
ERGO. Quandoquidem omnis vel nullus ideo tantum apponuntur in propositionibus ut sint nota quantitatis; ergo et caetera signa quantitatis, id est quidam et consimilia oportet apponi eadem ratione, id est ut sint nota quantitatis; a simili, propter eamdem causam. Aliter potest concludi: quandoquidem omnis vel nullus sunt quantitatis nota de quibus minus videretur, ergo quidam et huiusmodi sunt nota quantitatis de quibus magis videretur.
Aliter: quandoquidem omnis vel nullus non sunt universales termini de quibus magis videretur, ergo quidam et caetera signa quantitatis non sunt universales termini; a maiori.
QUONIAM VERO CONTRARIA EST NEGATIO EI QUAE EST 'OMNE EST ANIMAL IUSTUM' ILLA QUAE SIGNIFICAT QUONIAM 'NULLUM EST ANIMAL IUSTUM', HAE QUIDEM MANIFESTUM EST QUONIAM NUMQUAM ERUNT NEQUE VERAE SIMUL NEQUE IN EODEM IPSO, HIS VERO OPPOSITAE ERUNT ALIQUANDO: 'NON OMNE ANIMAL IUSTUM' – 'EST ALIQUOD ANIMAL IUSTUM'.
QUONIAM VERO. Dixit quod non contingit universales angulares esse veras factas de contingenti, quemadmodum contingit indefinitas, sed non dedit causam. Modo vult reddere causam quare non possunt esse simul <uerae>, scilicet quia sunt contrariae. Continuatio: dixi quod non contingit angulares simul esse veras et hoc non absque ratione, sed ideo quoniam illa negatio quae significat quoniam nullum animal est iustum est contraria ei affirmationi quae est omne animal est iustum; et quia hoc est, manifestum est quoniam hae quidem nunquam sunt verae neque simul, id est quod affirmatio sit vera cum sua negatione, neque erunt in eodem, id est in aequipollentia accepta, in ipso, id est veritate. Consequentia est inter causam et effectum. His vero. Contrariae nunquam possunt esse simul esse verae, sed oppositae his, id est particulares, erunt verae aliquando, id est in aliqua materia; inde exemplificat.
SEQUITUR VERO EAM QUIDEM QUAE EST 'NULLUS EST HOMO IUSTUS' ILLA QUAE EST 'OMNIS EST HOMO NON-IUSTUS', ILLAM VERO QUAE EST 'EST ALIQUIS IUSTUS HOMO' OPPOSITA QUONIAM 'NON OMNIS HOMO EST NON-IUSTUS'.
SEQUITUR VERO. Dixit quod universales quae habent finitum subiectum habent aequipollentiam inter se, sed non ostendit quaecumque aequipolleat. Modo ostendit.
Continuatio: non tantum dico sub regula quod universales habent aequipollentiam inter se, sed etiam sub exemplo et hoc est: Sequitur eam quidem etc. Per istas quas apponit de aliis subinnuit.
ILLAM VERO QUAE EST 'EST ALIQUI IUSTUS HOMO' OPPOSITA QUONIAM 'NON OMNIS HOMO EST NON IUSTUS'.
ILLAM VERO. Nec tantum est aequipollentia in universalibus sed etiam in particularibus et hoc est: Illam quae est aliquis est homo iustus quae est opposita ad illam quae est nullus homo est iustus sequitur illa quae est quoniam non omnis homo est non iustus.
NECESSE EST ENIM ESSE ALIQUEM.
NECESSE EST. Vere est vera quae est: aliquis homo est iustus, ƿ quia necesse est aliquem esse iustum, id est ita est in re; a causa.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM ETIAM IN SINGULARIBUS, SI EST VERUM INTERROGATUM NEGARE, QUONIAM ET AFFIRMARE VERUM EST, UT 'PUTASNE SOCRATES SAPIENS EST?', 'NON EST', QUONIAM 'SOCRATES IGITUR NON SAPIENS EST'.
MANIFESTUM EST. Ostendit aequipollentiam quae est in indefinitis et universalibus et particularibus; modo vult ostendere aequipollentiam quae est in singularibus, ut plenarie detractet aequipollentiam. Et hic duo facit, quia ostendit aequipollentiam in singularibus et quamdam naturam quam habent singulares in interrogatione diversam ab universalibus, hanc scilicet: quod si aliqua ponatur singularis in interrogatione et ad illam respondeatur aliqua negatio dividens cum illa verum vel falsum, in omni materia, ex illa negatione responsa potest inferri affirmatio, constans ex infinito praedicato <aequipollens> negationi responsae et similis primae, quia est singularis quemadmodum prima et dividens cum ea verum et falsum in omni materia. Quae materia non est in universalibus. Quia si aliqua universalis ponatur in interrogatione et ad illam respondeatur negatio dividens cum ea verum vel falsum in omni materia, ex illa negatione responsa non potest inferri aliqua affirmatio de infinito praedicato aequipolle<n>s negationi responsae et similis primae positae in interrogatione quae sit universalis quemadmodum prima et dividat cum ea verum vel falsum in omni materia.
Continuatio: non tantum manifestum est inesse aequipollentiam in indefinitis et universalibus et particularibus, sed manifestum est quoniam in singularibus est istud etiam, quod si est verum negare interrogatum, id est si vera est ipsa negatio responsa interrogationi dividens cum ea verum vel falsum in omni materia; si istud verum est, manifestum est quoniam et affirmare verum est; id est si vera ipsa negatio, vera erit ipsa affirmatio de infinito praedicato, illata ab ipsa negatione responsa, aequipollens ipsi, similis primae positae in interrogatione, id est singularis quemadmodum prima et dividens verum vel falsum cum illa in omni materia, ut potest videri in exemplis subiectis. Putasne Socrates sapiens est? huic interrogationi datur ista responsio: Socrates non est sapiens, dividens cum ea verum vel falsum in omni materia, ex qua negatione responsa infertur ista affirmatio de infinito praedicato: sed est non sapiens aequipollens ipsi negationi, singularis quemadmodum prima, dividens verum et falsum cum ea in omni materia hoc modo: Si vera est Socrates est non sapiens, vera est Socrates non est sapiens. Et si vera est Socrates non est sapiens, falsa est Socrates est sapiens; eodem modo in falsitate potest probari hoc modo: Si falsa est Socrates est non sapiens, falsa est Socrates non est sapiens, et ita vera est Socrates est sapiens. ƿ
IN UNIVERSALIBUS VERO NON EST VERA QUAE SIMILITER DICITUR.
IN UNIVERSALIBUS VERO. In singularibus verum est istud, quod si verum est negare interrogatum, quod affirmare verum est. Sed in universalibus verum est non, id est non infertur vera affirmatio de infinito praedicato, ex ipsa negatione responsa dividente cum prima verum vel falsum in omni materia. Et quia ex ipsa negatione potest inferri talis affirmatio de infinito praedicato quae est aequipollens negationi responsae et dividens cum prima verum vel falsum in omni materia, sicuti ex ista negatione quae est non omnis homo est sapiens infertur quidam homo est non sapiens, quae est aequipollens negationi responsae et dividens cum prima verum et falsum in omni materia, scilicet cum illa quae est omnis homo est sapiens, quia hoc est, ideo apponit illa non infertur vera quae dicitur similiter, id est eiusdem generis cum prima, id est universalis quemadmodum prima.
VERA AUTEM NEGATIO, UT 'PUTASNE OMNIS HOMO SAPIENS?', 'NON', 'OMNIS IGITUR HOMO NON SAPIENS'.
VERA AUTEM. Affirmatio quae dicitur similiter non est vera, sed tamen negatio responsa est vera; ut potest videri in his exemplis: Putasne omnis homo sapiens est? Huic interrogationi datur negatio particularis dividens cum ea verum et falsum in omni materia, haec scilicet: non omnis homo sapiens est. Et ex ista negatione quae est non omnis homo est sapiens vellet aliquis inferre sic: omnis igitur homo est non sapiens ad modum singularium; sed hoc falsum est, id est ista propositio quae dicit omnis homo est non sapiens falsa est et ideo non potest inferri ex illa vera quae est non omnis <homo> est sapiens. Et quia falsa est omnis homo est non sapiens, ex ista falsa vellet aliquis inferre istam veram omnis homo est sapiens argumentando ad modum singularium; sed ex illa falsa non potest inferri sic: igitur omnis homo sapiens est vera est.
HOC ENIM FALSUM EST SED 'NON IGITUR OMNIS HOMO SAPIENS' VERA EST; HAEC AUTEM EST OPPOSITA, ILLA VERO CONTRARIA.
HAEC ENIM. Vere non omnis homo est sapiens vera non infer<t> veram: omnis homo est non sapiens, quia haec, scilicet non omnis homo est sapiens, est opposita, id est particularis, illa vero, id est omnis homo est non sapiens, est contraria, id est universalis. Et hoc habemus quod nulla particularis vera infert universalem veram.
ILLAE VERO SECUNDUM INFINITA CONTRAIACENTES NOMINA VEL VERBA, UT IN EO QUOD EST 'NON HOMO' VEL 'NON IUSTUS', QUASI NEGATIONES SINE NOMINE VEL VERBO ESSE vidEBUNTUR SED NON SUNT.
ILLAE VERO. Ostendit quod omnis affirmatio vel negatio aequipollens constat ex finito nomine et verbo vel ex infinito nomine et verbo. Sed hoc videtur esse falsum propter non homo, propter non iustus, propter non currit, quae omnia videntur esse negationes, ideo scilicet quia cum dico non homo videor negare hominem, cum dico non iustus videor negare iustum et cum dico non currit videor negare currit. Ex eo etiam videntur esse negationes quia ista responsa ad interrogationem videntur facere negationem, ut cum dico quid est lapis? Non ƿ homo,ibi videtur negare hominem a lapide. Et ad hoc ostendendum, quod non sint negationes, apponit hanc sententiam. Continuatio: dixi quod omnis affirmatio vel negatio aequipollens constat ex finito nomine vel ex infinito nomine et verbo. Sed illae prolationes contraiacentes suis finitis, prolationes dico entes secundum infinita nomina vel verba, ut in eo quod est non homo vel non iustus etc.
SEMPER ENIM VEL VERAM ESSE VEL FALSAM NECESSE EST NEGATIONEM, QUI VERO DIXIT 'NON HOMO' NIHIL MAGIS DE HOMINE SED ETIAM MINUS VERUS FUIT VEL FALSUS, SI NON ALIQUID ADDATUR.
SEMPER ENIM. Vere non homo et non iustus non sunt negationes. Omnis negatio est vera vel falsa; sed ista neque est falsa neque vera; ergo non sunt negationes; a partibus; propositio est ubi dicit: Semper enim etc. Assumptio est ubi dicit: Qui vero dixit non homo nihil magis fuit verus vel falsus proferendo non homo quam de homine simpliciter, id est quam si proferret hominem simpliciter. Et ne videretur servare comparationem, ideo quia dixerat magis et ita videretur non homo retinere aliquantulum veritatis vel falsitatis, ideo apponit: dixi quod nihil fuit magis verus <vel> falsus, sed, ut melius dicam, etiam istud dico, quod minus falsus vel verus fuit, id est nec verus nec falsus fuit si non addatur aliud convenienter.
SIGNIFICAT AUTEM 'EST OMNIS NON HOMO IUSTUS' NULLI ILLARUM IDEM, NEC HUIC OPPOSITA EA QUAE EST 'NON EST OMNIS NON HOMO IUSTUS'.
SIGNIFICAT AUTEM. Dixit quod hae propositiones quae habent infinitum subiectum sunt extra illas quae habent finitum subiectum. Modo ostendit in exemplis quae sunt extra illas et postea ostendit quomodo aequipolleant inter se. Dixit quod illa quae est omnis est homo non iustus sequitur eam quae est nullus est homo iustus. Sed illa quae est omnis non homo est non iustus non significat idem ulli illarum quae habent finitum subiectum nec huic etc. Per istas duas intelligit alias.
ILLA VERO QUAE EST 'OMNIS NON IUSTUS NON HOMO' ILLI QUAE EST 'NULLUS IUSTUS NON HOMO' IDEM SIGNIFICAT.
ILLA VERO. Illa quae est omnis non homo est iustus non significat idem ulli illarum. Sed illa quae est omnis <non> homo est non iustus significat idem illi quae est nullus est iustus non hmo. Hic ostendit aequipollentiam quam habent inter se illae quae habent infinitum subiectum. Et per istas duas accepit alias duas.
TRANSPOSITA VERO NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT, UT 'EST HOMO ALBUS' 'EST ALBUS HOMO'
TRANSPOSITA VERO. Ostendit aequipollentiam quae est in propositionibus et in dando exempla transposuit nomina et verba et ideo videretur alicui quod significarent diversa. Sed transposita nomina vel verba significat idem ut est albus homo et homo albus est. Et ne videatur quod transposito sit idem quod conversio, consideranda est utriusque definitio: transpositio est transmutatio terminorum, manente eodem praedicato et eodem subiecto. Conversio est transmutatio terminorum ita quod praedicatum fiat subiectum et subiectum praedicatum.
NAM SI HOC NON EST, EIUSDEM MULTAE ERUNT NEGATIONES SED OSTENSUM EST QUONIAM UNA UNIUS EST.
NAM SI. Dixit quod transposita nomina et verba idem significant; falsa est sententia tua, dicet adversarius, nam idem non ƿ significant; a causa. Modo Aristoteles accipit partem adversarii et ducit eum ad inconveniens sic: Si hoc non est quod significent idem, erunt multae negationes eiusdem affirmationis in eodem genere. Sed ostensum est quoniam una unius est in uno genere.
EIUS ENIM QUAE EST 'EST ALBUS HOMO' NEGATIO EST 'NON EST ALBUS HOMO'; EIUS VERO QUAE EST 'EST HOMO ALBUS', SI NON EADEM EST [QUAE ETIAM] EI QUAE EST 'EST ALBUS HOMO', ERIT NEGATIO VEL EA QUAE EST 'NON EST NON HOMO ALBUS' VEL EA QUAE EST 'NON EST HOMO ALBUS'.
EIUS ENIM. Vere multae negationes erunt unius affirmationis quia istae istius; a partibus et hoc est: eius enim etc.
SED ALTERA QUIDEM EST NEGATIO EIUS QUAE EST 'EST NON HOMO ALBUS', ALIA VERO EIUS QUAE EST 'EST ALBUS HOMO'.
SED ALTERA QUIDEM. Talem fecit disiunctionem: aut ea quae est non est non homo albus est negatio eius affirmationis quae est est homo albus, alia vero, id est non est homo albus est negatio eius affirmationis quae est <est> albus homo. Ideo ita negatio quae est non est albus homo dicitur esse negatio eius affirmationis quae est albus est homo quia negat idem et de eodem in eodem genere. Et ita ista affirmatio quae est est albus homo habebit duas negationes, has scilicet: non est albus homo et non est homo albus. Illa vero quae est est homo albus nullam habebit negationem.
QUARE ERUNT DUAE UNIUS.
QUARE. Quandoquidem istae duae negationes erunt istius affirmationis, quare duae negationes erunt unius affirmationis in uno genere, quod est inconveneiens; a partibus; est etiam aliud inconveniens quod affirmatio sit sine negatione.
QUONIAM IGITUR TRANSPOSITO NOMINE VEL VERBO EADEM FIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO MANIFESTUM EST.
QUONIAM IGITUR. Et quia est inconveniens, igitur manifestum est quoniam transposito nomine etc.; inter causam et effectum.

Notes