Authors/Abelard/IP/SupPer/11

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.11

Latin English
AT VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM EX PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO.
AT VERO. Ostendit aequipollentiam propositionum et superius talem fecit divisionem: propositio una, alia sine coniunctione una, alia in coniunctione una. Eodem modo multiplex, alia sine coniunctione multiplex, alia in coniunctione multiplex et ostendit per exempla quae essent unae sine coniunctione ubi dixit: una autem est affirmatio et una negatio, ut omnis homo albus est, non est omnis homo albus, et quae essent multiplices sine coniunctione ubi dixit: tunica est alba; modo vult tractare de illis quae sunt unae in coniunctione et de illis quae sunt multiplices in coniunctione.
Continuatio: non tantum illa erant dicenda de propositionibus quae dicta sunt; at vero istud est dicendum quod affirmare vel negare unum de pluribus vel plura de uno (et per ista duo membra subintelligendum est tertium, hoc scilicet: vel plura de pluribus) non est una affirmatio neque negatio una, si non est unum ex illis pluribus, id est si illa plura non habent aliquam causam unitatis, scilicet quod non sit ibi vel superfluitas, vel accidentia diversi generis.
DICO AUTEM "UNUM" NON, SI UNUM NOMEN SIT POSITUM.
DICO AUTEM. Dixit si non est unum, quod non est unum accipiendum quolibet modo. Sed dico unum ut homo est fortasse et animal et bipes et mansuetum, hoc modo dico unum. Sed ƿ non dico unum sicuti quidam volunt, scilicet si unum nomen, id est univocum, sit positum pluribus ad praedicandum, vel unum descriptum sit positum pluribus ad aequipollendum. Unum nomen pluribus est positum ad praedicandum hoc modo: quoddam album musicum ambulans est animal. Hanc propositionem quidam volebant esse unum propter unum praedicatum. Unum descriptum est positum pluribus ad aequipollendum hoc modo: filius Sophronici albus musicus ambulans est Socrates. Quam propositionem quidam volebant similiter esse unam.
NON SIT AUTEM UNUM EX ILLIS, UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM.
NON SIT. Concedo quod unum nomen sit positum pluribus, sed si non fit unum ex illis pluribus, id est si illa plura non habeant aliquam causam unitatis, non sunt unum.
SED EX HIS UNUM FIT.
SED EX HIS. Dixi quod homo et animal mansuetum quia et bipes fortasse sunt unum, quod videor dixisse dubitative. Sed, ut omnem removeam dubitationem, dico quod ex his fit unum.
EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM. QUARE NEC SI UNUM ALIQUID DE HIS AFFIRMET ALIQUIS, ERIT UNA AFFIRMATIO.
EX ALBO AUTEM. Ex his fit unum, sed ex albo etc. Quare. Quandoquidem ista non sunt unum, quare si aliquis affirmet unum aliquid de his vel negt, nec affirmatio erit una, nec negatio erit una; inter causam et effectum.
SED VOX QUIDEM UNA, AFFIRMATIONES VERO MULTAE.
SED VOX QUIDEM. Affirmatio non erit una, sed erit una vox, id est una constructio vocum, affirmationes vero multae, id est materia multarum affirmationum.
NEC SI DE UNO ISTA SED SIMILITER PLURES.
NEC SI. Si aliquis affirmet unum aliquid de his, non erit una affirmatio et si aliquis affirmet ista de uno, non erit una, sed similiter plures, id est materia multarum affirmationum. Multo magis patet quod si aliquis affirmet ista de pluribus vel plura de istis, non erit una affirmatio.
SI ERGO DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, PROPOSITIO VERO UNIUS CONTRADICTIONIS EST, NON ERIT UNA RESPONSIO.
SI ERGO. Superius fecit quamdam dialecticam interrogationem, hanc scilicet: putasne Socrates sapiens est? cui interrogationi unam tantum dedit responsionem. Et ne videretur alicui quod omnis dialectica interrogatio unam tantum haberet responsionem, ideo apponit hanc sententiam.
Continuatio: quondem feci dialecticam interrogationem cui unam dedi responsionem; sed si, id est quia, omnis dialectica interrogatio est petitio responsionis, id est affirmationis, vel propositionis (ponit genus pro specie) vel alterius partis con<tra>dic<t>ionis, id est negationis; quod dico alterius partis contradictionis non dico sine ratione, sed ideo quia propositio, id est affirmatio, est altera pars unius contradictionis; quia hoc est, ergo non erit una responsio interrogationi huiusmodi; ab oppositis.
AD HAEC NEC UNA INTERROGATIO, NEC SI SIT VERA.
AD HAEC. Ostendi quadam ratione quod dialecticae responsio ƿ interrogationis non est una. Et ad haec ostendenda dico quod nec interrogatio est una, unde patens est quod responsio non est una; et hoc dico quod non est una responsio etiam si sit vera.
DICTUM AUTEM DE HIS EST IN TOPICIS.
DICTUM EST autem. Haec secunda, scilicet quod dialectica interrogatio non est una nec eius responsio, non est noua; sed dictum est de his in Topicis Aristotelis.
SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST QUONIAM NEC HOC IPSUM 'QUID EST?' DIALECTICA EST INTERROGATIO.
SIMILITER AUTEM. Ostendit quod dialectica interrogatio non est una, sed hoc videtur esse falsum propter istam interrogationem, scilicet quid est?, quae videtur esse dialectica interrogatio, et quae unam tantum habet responsionem. Ideo videtur esse dialectica interrogatio quia dialectici utuntur ea interrogatione in dandis definitionibus et quando genus respondetur ad speciem; et ad hoc removendum, quod non sit dialectica interrogatio, apponit hanc sententiam.
Continuatio: non tantum manifestum est in Topicis Aristotelis quod dialectica interrogatio vel responsio dialecticae interrogationis non est una. Sed similiter manifestum est in Topicis quoniam nec hoc, scilicet, quid est, ipsum, id est dignius aliis interrogationibus quia semper requirit materiam aut definitionem, non est dialectica interrogatio ut si quis etc.
OPORTET ENIM DATUM ESSE EX INTERROGATIONE ELIGERE UTRAM VELIT CONTRADICTIONIS PARTEM ENUNTIARE.
OPORTET ENIM. Vere quid est non est dialectica interrogatio quia oportet ex data interrogatione auditorem utram velit partem contradictionis enuntiare; ab oppositis.
QUIA OPORTET INTERROGANTEM DETERMINARE UTRUM HOC SIT HOMO AN NON HOC.
QUIA OPORTET. Vere oportet ex data interrogatione auditorem eligere utram velit partem contradictionis enuntiare quia oportet interrogantem determinare utrum hoc sit animal, an non; ab effectu.
QUONIAM VERO HAEC QUIDEM PRAEDICANTUR COMPOSITA, UT UNUM SIT OMNE PRAEDICAMENTUM EORUM QUAE EXTRA PRAEDICANTUR, ALIA VERO NON, QUAE DIFFERENTIA EST?
QUONIAM VERO. Ostendit quod quaedam ita praedicantur composita ut unum reddant praedicatum, quaedam vero ita praedicantur composita ut non unum reddant praedicatum et inde dedit exempla sed non reddidit causam quare unum quibusdam attribuatur et quare a quibusdam removeatur; quam causam modo vult ostendere. Et innuit talem divisionem esse faciendam: coniunctim praedicatorum, alia ita praedicantur extra, ut homo animal rationale mortale, quod faciant unum, ut homo est animal rationale mortale, alia ita praedicatur quod non faciant unum, ut homo est albus musicus ambulans. Quae ita praedicantur ut reddant unum, alia praedicantur extra ut homo est animal rationale mortale; potest enim dici homo est animal, homo rationalis, homo mortalis; alia ita praedicantur coniunctim quod, cum faciant unum, non valent extra praedicari ut cadaver est homo mortuus. Similiter potest fieri divisio de illis quae ita praedicantur coniunctim quae non reddant ƿ unum: quae ita praedicantur coniuncti<m> quod non reddant unum, alia praedicantur extra, alia non; quae vere praedicantur extra, sicuti: Socrates est albus musicus ambulans, potest enim dici: Socrates est albus, Socrates est musicus; quae <non> praedicantur extra ut cadaver est homo mortuus foetidus niger. De isto quarto membro non exemplificabit, sed per alia potest subintelligi.
Continuatio: non tantum illud erit sciendum quod quaedam ita praedicantur composita ut faciant unum, quaedam vero ita quod non faciant unum, sed etiam istud, quoniam haec quidem, id est quaedam, praedicantur quidem composita ita ut omne praedicamentum eorum sit unum, eorum dico quae etiam hoc habent quod extra praedicantur; alia vero non, id est quaedam sunt quae non possunt praedicari extra, cum habeant praedicari coniunctim ita ut faciant unum; quaedam etiam sunt quae cum habeant extra praedicari non ita praedicantur coniunctim ut faciant unum. Et quae differentia sit dicam. Praedicamentum dixit propter collectionem vocum positarum in praedicato.
DE HOMINE ENIM VERUM EST DICERE ET EXTRA ANIMAL ET EXTRA BIPES ET UT UNUM.
DE HOMINE ENIM. Vere quaedam quae praedicantur coniunctim ita ut reddant unum possunt praedicari extra, quia ista; a partibus et hoc est: de homine enim etc.
ET HOMINEM ET ALBUM ET HAEC UT UNUM.
ET HOMINEM. Apposuit exempla de substantialibus tantum et tamen apponit exemplum de substantialibus et accidentalibus, quia forsitan videretur alicui quod accidens iunctum cum substantiali non redderet unum. Et ad hoc removendum, ponit hoc exemplum, scilicet hominem et album, id est de Socrate verum est dicere: Socrates est homo, Socrates est albus et haec ita praedicantur coniunctim de Socrate ut reddant unum.
SED NON, SI CITHAROEDUS ET BONUS.
SED NON. Ista quae praedicat sunt ita praedicantur extra quod habeant praedicari coniunctim ita ut faciant unum. Sed non est verum quod si Socrates est citharoedus et est bonus in moribus etiam sit citharoedus bonus, id est licet citharoedus et bonus possint per se praedicari de Socrate, tamen non possunt ita praedicari coniunctim ut reddant unum praedicatum; hanc remotionem facit propter opinionem quorumdam quibus videbatur quod quaecumque praedicabantur per se ita ut facerent veram enuntiationem possent praedicari coniunctim ita ut facerent unum.
SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR, MULTA ET INCONVENIENTIA ERUNT.
SI ENIM. Ostendi quod licet citharoedus et bonus praedicentur per se, tamen non possunt praedicari coniunctim ita ut faciant unum; falsum dicet adversarius quia quaecumque praedicantur ƿ extra, possunt praedicari coniunctim ita ut faciant unum; a causa; modo accipit Aristoteles partem adversarii ut eum ducat hoc modo ad inconveniens. Si quoniam alterutrum dicitur per se tam in istis exemplis quam in aliis, dicetur utrumque scilicet coniunctim praedicentur et faciant unum, id est si ex isto antecedenti sequitur istud consequens et ex eodem antecedenti sequitur quod multa erunt inconvenientia; consequentia inter causam et effectum hoc modo: si quoniam alterutrum dicitur et utrumque dicetur et quoniam alterutrum dicitur multa erunt inconvenientia.
DE HOMINE ENIM ET 'HOMINEM' VERUM EST DICERE ET 'ALBUM', QUARE ET OMNE.
DE HOMINE ENIM. Vere multa erunt inconvenientia quia hoc modo; a parte inconvenientium et hoc est: De homine enim, id est de Socrate, verum est dicere et hominem et album et quia verum est ideo dicimus: Socrates est homo, Socrates est albus; a causa.
RURSUS, SI ALBUM, ET OMNE.
ET QUIA. Possumus dicere Socrates est homo, Socrates est albus, ideo quia verum est. Quare rursus possumus dicere et hominem et album, Socrates est homo, Socrates est albus. Unde hoc: si primitus fuit verum dicere et album et hominem; a simili, propter eamdem causam.
QUARE ERIT HOMO ALBUS <ALBUS, ET> HOC IN INFINITUM.
QUARE. Modo habemus quod ista possunt praedicari per se sed secundum te quaecumque praedicantur extra praedicantur coniunctim ita ut faciant unum. Quare erit: Socrates est homo albus et hoc in infinitum et ita est superfluitas in eadem voce, quod est inconveniens; locus a toto.
ET RURSUS MUSICUS ALBUS AMBULANS, ET HAEC EADEM FREQUENTER IMPLICITA.
ET RURSUS. Ostendit inconveniens, scilicet infinitatem, in eadem voce; modo vult ostendere alia inconvenientia, scilicet ista quod illa propositionem quae est multiplex per se prolata erit una secundum adversarium, quod est inconveniens et etiam repetita erit una, quod est aliud inconveniens. Continuatio: ostendi superfluitatem in eadem voce. Et rursus possumus dicere: Socrates est musicus albus ambulans; quae propositio, cum sit multiplex, erit una secundum adversarium. Et haec eadem frequenter implicita, id est repetita, erit unum secundum adversarium.
AMPLIUS SI SOCRATES SOCRATES ET HOMO, ET BIPES, ET HOMO BIPES.
AMPLIUS. Ostendit inconvenientia procedere ex concessione adversarii, scilicet infinitatem, quod multiplex propositio per se prolata vel repetita erit una. Amplius ostendam inconveniens, scilicet superfluitatem, et vere ostendam inconveniens quia istud a parte et hoc est: si verum est dicere Socrates est et homo et bipes extra, verum est dicere coniunctim: Socrates est homo bipes ita quod faciant unum.
QUONIAM ERGO, SI QUIDAM SIMPLICITER PONAT COMPLEXIONES FIERI, PLURIMA INCONVENIENTIA CONTINGIT DICERE, MANIFESTUM EST; QUEMADMODUM AUTEM PONENDUM EST, NUNC DICEMUS.
QUONIAM ERGO. Ostendi plura contingere inconvenientia ex concessione adversarii et quoniam manifestum est contingere plurima inconvenientia si quis ponat simpliciter, id est ƿ universaliter fieri complexiones, id est quod quaecumque praedicantur extra praedicentur coniunctim ita ut fiant unum vel ita si quis ponat, id est dicat, fieri complexiones simpliciter praedicatorum, id est quod quaecumque praedicantur simpliciter, id est per se, praedicantur coniunctim ita quod faciant unum, quia hoc est manifestum, ergo nunc dicemus quemadmodum ponendum est; inter causam et effectum.
EORUM IGITUR QUAE PRAEDICANTUR ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO, HAEC NON ERUNT UNUM; UT HOMO ALBUS EST ET MUSICUS SED NON EST IDEM MUSICUS ET ALBUS.
EORUM. Quandoquidem praemisi me dicturum, ergo dicam eorum quae praedicantur, id est praedicatorum, et de quibus praedicantur, id est subiectorum, quaecumque dicuntur secundum accidens, id est sunt accidentia diversi generis, vel praedicata de eodem subiecto ita quod sint plura, vel subiecta eidem vel plura praedicata de pluribus (per primum membrum subintelligitur alia duo) vel alterum praedicatur de altero, id est si accidens diversi generis praedicetur de accidenti diversi generis, haec non erunt unum ut homo est albus et musicus. Sed non est idem musicus et albus, id est non faciunt unum.
ACCIDENTIA ENIM SUNT UTRAQUE EIDEM.
ACCIDENTIA ENIM. Vere musicus et albus non faciunt unum quia utraque sunt accidentia diversi generis eidem subiecto contingentia; ab oppositis.
NEC SI ALBUM MUSICUM VERUM EST DICERE, TAMEN NON ERIT ALBUM MUSICUM UNUM ALIQUID; SECUNDUM ACCIDENS ENIM MUSICUM ALBUM.
NEC SI. Exemplificavit quomodo plura praedicantur de eodem ubi dixit homo est albus et musicus probavit quod ista non sunt unum. Eodem modo probari potest quod quando plura subiciuntur eidem vel plura praedicantur de pluribus, non faciunt unum quia sunt accidentia diversi generis. Modo exemplificat quod quando unum accidens diversi generis praedicatur de accidenti diversi generis non faciunt unum. Continuatio: quando album et musicum praedicantur de homine, non sunt unum. Et si est verum dicere quoddam album est musicum et e converso, tamen non erit unum aliquid album musicum, id est non erit una propositio. Secundum accidens. Vere album et musicum non erit unum, nam secundum accidens est album et musicum; ab oppositis.
QUARE NON ERIT ALBUM MUSICUM.
QUARE. Et quandoquidem album et musicum sunt accidens, quare non erit unum musicum album; ab oppositis.
QUOCIRCA NEC CITHAROEDUS BONUS SIMPLICITER SED ANIMAL BIPES.
QUOCIRCA. Quandoquidem album et musicum non sunt unum, ideo quia accidentia sunt diversi generis, quocirca nec citharoedus bonus simpliciter, id est acceptum per se non per citharam, erit unum quia sunt diversi generis; a simili propter eamdem causam. Ista non faciunt unum, sed animal bipes sunt unum.
NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS.
NON ENIM. Vere animal bipes sunt unum quia non sunt secundum accidens, non sequitur, nisi addatur quod non est ƿ ibi aequivocatio vel superfluitas. Causa est probans ad modum immediatorum.
AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALIO.
AMPLIUS. Ostendo de illis quae non faciunt unum, scilicet quaecumque insunt in alio, id est quaecumque possunt intelligi in primo praedicato non sunt unum. Continuatio: illa quae dicuntur secundum accidens non sunt unum, neque quaecumque insunt in alio sunt unum.
QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER NEQUE HOMO HOMO ANIMAL VEL BIPES.
QUARE. Quandoquidem quaecumque insunt in alio non sunt unum, quare neque album frequenter dictum est unum, neque est una propositio aliquis est homo animal vel aliquis est homo bipes; a toto.
INSUNT ENIM IN HOMINE ANIMAL ET BIPES.
INSUNT ENIM. Vere aliquis homo est homo animal vel aliquis homo est homo bipes non est una propositio; insunt enim in homine animal et bipes; ab oppositis.
VERUM EST AUTEM DICERE DE ALIQUO ET SIMPLICITER, UT QUENDAM HOMINEM HOMINEM AUT QUENDAM ALBUM HOMINEM ALBUM; NON SEMPER AUTEM SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO, NON VERUM SED FALSUM EST (UT MORTUUM HOMINEM 'HOMINEM' DICERE).
VERUM EST AUTEM. Ostendit quae plura praedicantur ita quod faciant unum; et quae plura praedicantur ita quod non faciant unum et inde reddidit causam. Modo vult reddere causam quae ita praedicantur coniunctim ut faciant unum quia praedicari possunt extra. Et cum deberet reddere causam de istis reddit causam de illis quae cum habeant praedicari coniunctim ita quod faciant unum, non habent praedicari extra; et illa causa est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio, quae causa posita in illis aufert eis extra praedicari et haec eadem remota ab illis, quae habent praedicari coniunctim et extra, confert eis praedicari extra. Ac si dicat: in quibuscumque consideratur oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio, illa non habent praedicari extra. Sed a quibuscumque ista removentur, illa extra praedicantur. Oppositio est in adiecto quando talia coniunguntur in praedicato quae nullatenus de se invicem praedicantur, ut hoc cadaver est homo mortuus. Ista quae coniunctim praedicantur, id est homo mortuus de se non valent praedicari. Accidentalis praedicatio est quando talia coniunguntur in praedicato quae de se invicem valent praedicari particulariter et ita quod alterum per se praedicetur de subiecto, ut baculus videtur esse fractus in aqua bene potest dici quoddam fractum videtur et quoddam quod videtur est fractum; potest etiam dici: baculus videtur. Sed non potest dici: baculus est fractus.
Continuatio: ostendi<t> quae plura praedicantur ita quod faciant unum et quae plura <prae>dicantur ita quod non faciant unum et inde reddidit causam et non solum modo illa erant dicenda sed verum est dicere de aliquo et coniunctim et simpliciter ut verum est dicere quemdam ƿ hominem hominem, id est quidam homo est homo aut quemdam album hominem album id est quidam albus est homo albus. Sed non semper est hoc quod quaecumque praedicantur coniunctim possunt praedicari extra; sed tunc non est verum, sed est falsum quando aliquid oppositorum inest quidem in adiecto, id est quando aliqua oppositio est in vocibus positis in praedicato, quae voces dicuntur adiectae quia sunt coniunctae. Oppositorum dico, quae opposita sequitur singularis contradictio vera, quod est inconveniens. Quod potest videri hoc modo. Si hoc dicimus: hoc cadaver est mortuus homo et postea dicimus: hoc cadaver est homo, hoc cadaver est mortuus idem est ac si dicat: hoc cadaver vivit, hoc cadaver non vivit, quia homo ponit vivere, mortuum non vivere, et ita habemus duas singulares veras, has scilicet: hoc cadaver vivit, hoc cadaver non vivit. Dico non est verum, sed est falsum, ut est falsum cadaver hoc dictum mortuum hominem dicere simpliciter hominem.
QUANDO AUTEM NON INEST, VERUM.
QUANDO AUTEM. Quando inest oppositio, non est verum quod illa quae praedicantur coniunctim praedicentur extra. Sed quando non est oppositio, verum est quod illa quae praedicantur coniunctim praedicantur extra.
VEL ETIAM QUANDO INEST QUIDEM SEMPER NON VERUM, QUANDO VERO NON INEST, NON SEMPER VERUM EST; UT 'HOMERUS EST ALIQUID' UT 'POETA'.
VEL ETIAM. Dixi: quando inest oppositio non est verum, sed falsum est praedicari extra et hoc dixi indeterminate, vel, ut melius dicam, etiam quando inest oppositio semper est falsum praedicari extra. Quando vero. Dixi: quando non inest oppositio, verum est praedicari extra et videretur alicui quod semper esset verum; sed quando non inest oppositio non semper verum est praedicari extra. Quia quando etiam est accidentalis praedicatio, falsum est praedicari extra, ut Homerus est aliquid, id est vivit ut poeta, id est habet aliquid vivere per opus suum.
ERGO ETIAM 'EST' AUT NON? SECUNDUM ACCIDENS ENIM PRAEDICATUR 'ESSE' DE HOMERO.
ERGO. Et quia dicitur vivere per suam poesim, ergo etiam est, id est possumus dicere quod est, scilicet vult praedicetur simpliciter de Homero esse, ut dicamus: Homerus est? non; inter causam et effectum. Secundum accidens enim. Vere est non praedicatur de Homero simpliciter quia esse praedicatur de Homero secundum accidens, id est extraneo modo, scilicet per poetam inest; ab oppositis. ƿ
QUONIAM ENIM POETA EST SED NON SECUNDUM SE, PRAEDICATUR DE HOMERO QUONIAM EST.
QUONIAM. Vere esse praedicatur de Homero secundum accidens quia hoc modo, quoniam poetae inest, id est coniungitur ei esse, a parte praedicandi. Sed non. Est praedicatur de Homero per poetam sed non praedicatur secundum se, id est per se, ut dicatur quoniam est simpliciter.
QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS PRAEDICANTUR, ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE. QUOD AUTEM NON EST QUONIAM OPINABILE EST, NON EST VERUM DICERE ESSE ALIQUID.
QUARE. Quandoquidem oppositio in adiecto et accidentalis praedicatio posita in praedicatis ista tantum auferunt de illis praedicatis in quibus ponuntur praedicari extra, quare in quantiscumque praedicamentis non est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio illa possunt praedicari extra; ab immediatis. Maxima propositio: si aliquid removetur ab aliquo propter aliqua duo sufficienter immediata ad illud, illud idem quod removebatur ponitur in illo a quo removebatur, illis remotis; sed praedicari extra removetur a praedicatis propter oppositionem in adiecto et accidentalem praedicationem posita in praedicatis quae sunt immediata per omne etiam ad praedicari extra; ergo praedicari extra ponitur in praedicatis propter illa remota et hoc est: quare in quantiscumque praedicamentis, id est in quibuscumque neque inest aliqua contrarietas praedicatis, id est non est oppositio in praedicatis per contrarietatem; ut paries est dealbatus niger?, de nigro factus est albus?; et quia adhuc posset esse oppositio in adiectis per privationem et habitum vel per relationem hoc modo: per privationem et habitum ut: Socrates est caecus videns, id est ex videre est factus caecus; <per habitum ut paries est dealbatus niger, de nigro factus est albus>; per relationem ita: Socrates est sinister dextra, id est ex dextro factus est sinister, quia hoc est, ideo apponit aut ulla oppositio; quae oppositio dinoscitur si definitiones reddantur propositionibus positis in praedicato, id est si definitiones dentur nominum positorum in praedicatis, quae definitiones si erant oppositae, etiam ipsa definita erunt opposita. Ut si dicatur: hoc cadaver est homo mortuus. Si homo et mortuum definiantur, per definitiones oppositas inveniet definita esse opposita. Quae definitiones sunt tales: homo est animal rationale mortale, mortuum est illud quod caret vita. Aliter: quae contrarietas et quae oppositio poterit cognosci si reddantur definitiones contrariorum et aliorum oppositorum pro illis nominibus dinoscendis quae ponuntur in praedicatis. Quia si convenit illis definitio contrariorum ƿ erunt contraria; similiter de aliis. Et cum hoc habeant ipsa praedicata quod neque sit ibi contrarietas aut ulla oppositio, istud etiam habeant quod secundum se praedicentur quia hoc habet omne praedicatum quod praedicatur secundum se, id est secundum sui proprietatem, ideo apponit et non praedicantur secundum accidens, id est secundum accidentalem praedicationem; si hoc est in his verum erit dicere et coniunctim et simpliciter, id est extra.
Notandum de oppositione in adiecto quod ea quae ibi coniunguntur in praedicato in illa coniunctione non sunt opposita, immo cohaerentia ad consignificandum cum subiecto. Sed tamen dicitur esse oppositio in adiecto quia talia ibi coniunguntur quae extra illum actum esse opposita considerantur. Quemadmodum categoricae propositiones sunt partes hypotheticae propositionis non in illa constitutione apctum retinentes. Quod autem. Ostendit posse fieri accidentalem praedicationem de re quodammodo, sicuti de Homero existente; modo vult ostendere quod etiam possit fieri accidentalis praedicatio vel de re nullo modo existente, vel de re alio modo existente quam aliquis opinetur. De re nullo modo existente sicut chimaera est opinabile esse; de re alio modo existente quam aliquis opinetur sicuti aliquis opinatur aliquem esse episcopum propter nobilitatem aut propter personam cum non sit episcopus.
Continatio: non tantum est hoc quod est praedicatum de Homero per poetam non potest praedicari simpliciter de ipso. Sed non etiam est verum dicere esse simpliciter aliquid quod non est, vel ita quod nullo modo est, vel si est, alio modo se habet quam aliquis inde opinetur. Dico: non est verum esse simpliciter ideo quoniam opinabile est esse, secundum quod esse praedicatur per opinabile de ipsa re.
OPINATIO ENIM EIUS NON EST QUONIAM EST SED QUONIAM NON EST.
OPINATIO. Vere non est dicere esse simpliciter aliquid quod non est, ideo quoniam opinabile est esse; quod esse praedicatur, quia opinatio non est eius: legis, quoniam est certitudo rei, sed est eius: legis, quoniam non est certitudo rei; a causa.

Notes