Authors/Abelard/IP/SupPer/13
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search3.13
Latin | English |
---|---|
CONSEQUENTIAE VERO. Tractavit de modalibus propositionibus ostendendo errorem quorumdam in disponendis affirmationibus et negationibus. Quo errore correpto, ostendit qualiter debeant disponi. Eodem modo ostendere vult qualiter ipsi peccabunt in danda aequipollentia ipsarum modalium propositionum, post ostende<re> malum ordinem ipsarum, quo ordine correpto, ponet suum ordinem. Continuatio: hoc modo disponuntur affirmationes et negationes secundum me sed consequentiae id est aequipollentiae fiunt ab illis ita ponentibus affirmationes et negationes quemadmodum dixi, sed ordine sequentem. Illi enim. Vere fiunt consequentiae in modalibus propositionibus quia in istis; a partibus et hoc est quia illi enim etc. | |
ET HAEC ILLI. Dixit quod illa quae est contingens esse est consequens ad illam quae est possibile esse et ne videant<ur> esse consequens ut superius inferius, determinat: hoc sequitur ad illam et ita quod est haec convertitur ad illum. Modo ponit aequipollentias ipsarum propositionum et considerandum est in quibus ordinibus ipsi peccabunt; scilicet in primo et in secundo ordine ponebant non necesse <non> esse, quod habet esse in secundo et in secundo ordine ponunt non necesse esse, quod debet esse in primo. | |
CONSIDERETUR AUTEM. Non tantum modo istae consequentiae sunt considerandae ex mea dispositione sed consideretur quemadmodum dicimus ex subscriptione. | |
ERGO IMPOSSIBILE. Duobus modis accipitur consequentia in modalibus propositionibus, contradictorie scilicet et contrarie. Contradictorie sequi est quando negatio sequitur affirmationem, cuius negationis <affirmatio sequitur> negationem prioris affirmationis. Contrarie sequi est quando affirmatio sequitur affirmationem, cuius negationis affirmatio sequitur negationem prioris affirmationis, illis variatis secundum esse et non esse. ƿ Illatio sic: ostendi in subscriptionem quod negatio de impossibili, ergo impossibile et non impossibile, haec affirmatio et haec negatio, sequitur quidem contradictorie illud quod est contingens et possibile et non contingens, non possibile; dico sequitur contradictorie sed ita con<uer>sim, id est non ut superius ad suum <in>ferius, ad definitionem; et illud, id est affirmationem, repetitio loci sic: Vere sequitur contradictorie et negatio impossibilis sequitur illud quod est possibile esse, negationem vero possibilis sequitur affirmatio impossibilis. | |
ILLUD ENIM. Vere affirmatio de impossibili sequitur negationem de impossibili quia illud quod est impossibile esse sequitur illud quod est non possibile esse; a pari. Paria sunt affirmatio de impossibili et impossibile est esse et negatio de possibili et non possibile est esse. | |
AFFIRMATIO ENIM. Et unum hoc habes quod si impossibile est esse sequitur non possibile esse quod ideo affirmatio sequitur negationem; affirmatio enim etc. Affirmatio locus. | |
NECESSARIUM VERO. Ostensum est quomodo sequitur sese illae de possibili et de impossibili, in quibus ulterius non est immorandum sed considerandum quemadmodum sit necessarium, id est quomodo sequitur propositiones de necessario. | |
MANIFESTUM EST AUTEM. Dico quod considerandum est quemadmodum sit necessarium, nec istud dico sine ratione sed manifestum est quoniam non sequuntur eodem modo, id est eodem ordine quo sunt dispositae, sed extra istum ordinem, quantum ad illas de possibili et de contingenti. | |
NON ENIM. Vere non sequuntur eo ordine quo dispositae sunt, quia non necesse esse <quae> est in primo ordine, non est negatio eius affirmationis quae est necesse non esse quae est in tertio, quod oporteret esse; a causa. | |
CONTINGIT ENIM. Vere <non> necesse est esse non est negatio ad necesse non esse; contingit enim etc.; ab oppositis. | |
QUOD ENIM. Vere contingit utrasque esse veras. Non necesse esse et necesse non esse in eodem possunt esse ut in hoc exemplo: non est necesse Socratem esse lapidem et necesse est non esse lapidem, quia in hoc eodem; a parte eiusdem et hoc est: quod enim. etc. Notandum quod illae de necessario non possunt sequi contrarie ad illas de impossibile eo ordine quo dispositae sunt, quia negatio sequitur negationem, non illis variatis secundum esse et non esse. ƿ | |
CAUSA AUTEM. Ostendi quod propositiones de possibile et de contingenti habent unam tantum legem consequentiae, scilicet quod consequuntur contradictorie, illae vero de necessario habent duplicem legem consequentiae, quia cum illae de possibili et de contingenti sequuntur contradictorie tantum ad illas de impossibili et de necessario, illae de necessario sequuntur quidem contrarie ad illas de impossibili, contradictorie vero ad illas de possibili et de contingenti; et in hoc habent dissimilem legem consequentiae. Notandum quod illae de impossibili duplicem habent legem consequentiae quemadmodum illae de necessario; sequuntur enim contrarie ad illas de necessario, contradictorie autem ad illas de possibili et de contingenti. Continuatio: dixi quod illae de necessario habent dissimilem legem consequentiae ab illis de possibili et contingenti, quod non est dictum sine causa, sed causa est cur necessarium non sequitur similiter caeteris, id est ad similitudinem caeterarum quae sunt de possibile et contingenti. | |
QUONIAM. Ideo quod necessarium non sequitur similiter caeteris de possibili et de contingente quoniam impossibile redditur idem valens necessario contrarie, id est illae de impossibile aequipollent illis quae sunt de necessario contrarie, scilict quod affirmatio sequitur affirmationem et negatio negationem, illis variatis secundum esse et non esse; ab oppositis. Notandum quod si illae de necessario sequitur contrarie ad illas de impossibili, necessario sequuntur contradictorie ad illas de possibili et contingenti. Et hoc scilicet potest hic videri quam illae de impossibili sequuntur contradictorie ad illas de possibili et contingenti. | |
NAM SI. Vere impossibile redditur idem valens necessario contrarie quia affirmatio sequitur affirmationem et negatio negationem; a definitione. Affirmationes ponit et per eas innuit esse intelligendas negationes. | |
AUT CERTE. Dixit quod illae de necessario non possunt sequi eodem modo quo dispositae sunt in primo ordine et in secundo et inde dedit quamdam argumentationem cum inductione inconvenientis; modo vult ostendere aliam argumentationem cum inductione inconvenientis. Continuatio: dedi rationem quare illae de necessario non sequuntur eodem modo quo dispositae sunt. | |
AUT PER ETIAM. Et illa ratio non sufficit, certe ƿ dabo aliam rationem quod impossibile est sic poni contradictiones necessarii. | |
NAM QUOD. Vere impossibile est sic poni contradictiones necessarii, nam omne quod est necessarium esse, possibile est esse; a causa. | |
NAM SI NON. Vere ista est vera quae est: omne quod est necessarium esse est possibile esse. Nam si ista non est vera, consequitur negatio eius contradictoria, haec scilicet: quoddam necessarium esse non est possibile esse; ab immediatis. | |
NECESSARIUM EST ENIM. Vere si ista non est vera sequitur negatio eius, quia ita est in omnibus contradictoriis; a toto et hoc est: Necesse est enim aut dicere, id est affirmare, aut negare. Quare cum talem fecit divisionem, aut vera est affirmatio aut vera est eius negatio, scilicet haec quoddam necessarium esse non est possibile esse, inde concludit Aristoteles sic: et quare ex hoc, scilicet si quoddam quod necesse est esse non possibile est esse, et quoddam quod necesse est esse est impossibile esse, quod est inconveniens; a pari, quia paria sunt non possibile est esse et impossibile est esse. | |
AT VERO. Modo adversarius videns ex sua concessione, ex hac scilicet si negatio sequeretur procedere inconveniens, transfert se ad affirmationem et concedit quod omne necessarium est possibile, unde Aristoteles tamen ducit eum ad inconveniens. Continuatio: tu concedis quod omne necessarium est <possibile>; nec tantum possibile, sed non impossibile esse sequitur illud quod est possibile esse. Hoc vero, id est non impossibile esse sequitur illud quod est non necessarium esse, quare contingit illud quod est necessarium esse non necessarium esse; a pari. Maxima propositio: de quo praedicatur unum par, et reliquum; sed possibile esse et non possibile esse praedicatur de necessario, ergo non necesse esse praedicabitur de eodem quod est par, secundum adversarium, ad possibile esse et ad non possibile esse. | |
AT VERO. Ostendi<t> quod non necesse esse non potest sequi ad possibile esse in primo ordine propter inconvenientia quae inde sequuntur. Modo vult ostendere quod neque necessarium <esse> neque necessarium non esse sequitur ad possibile esse; et cum istae non sequitur, et aliqua quod necessario quidem habeat sequi, relinquitur ut non necesse non esse quae est in ƿ secundo ordine, sequitur ad possibile esse. Continuatio: non necesse esse non sequitur ad possibile, at vero, etc. | |
ILLI ENIM. Vere neque necessarium esse neque necessarium non esse sequi<tur> ad possibile esse, quia illi, id est possibili, contingit utraque, id est esse et non esse, in eodem individuo et circa eamdem materiam; ab oppositis. | |
HORUM AUTEM. Possibili contingit utraque accidere. Sed ubi fuerit verum utrumlibet horum, scilicet necessarium esse vel necessarium non esse, non illa vera idem est esse et non esse, quia prius quam adest necesse est esse habet se tantum ad esse, <prius> quam vero adest necesse non esse habet se ad non esse tantum. | |
SIMILITER ENIM. Vere possibili contingit accidere, quia ista utraque esse et non esse; a parte utriusque et hoc est: similiter enim etc.. | |
SI VERO. Possibili contingit esse et non esse, sed necesse est esse tantum, vel non esse tantum, non erit possibile utrumque sequi, esse et non esse. | |
RELINQUITUR ERGO. Quandoquidem neque necesse esse neque necesse non esse sequitur ad possibile esse, cum constet quod aliqua necessario debeat sequi, ergo relinquitur non necessarium non esse etc.; ab immediatis. | |
HOC ENIM. Vere non necessarium non esse relinquitur ad possibile est esse. Hoc enim verum est et quod relinquitur quod est vera in omni materia, scilicet ista non necesse non esse in qua est vera possibile esse; a causa. Et inde per illa quae praemissa sunt potest videri quod non necesse relinquitur ei quae est possibile, et etiam de necesse non esse, id est per necesse non esse videri idem. | |
HAEC ENIM. Vere per necesse non esse potest istud videri. Nam haec, id est necesse non esse, est contradictio eius quae est non necesse non esse, quae necesse non esse sequitur non possibile esse in tertio ordine. Unde oportet quod non necesse esse sequatur possibile esse in primo ordine; a causa locus est. | |
ILLUD ENIM. Vere necesse non esse sequitur non possibile esse quia sua par, id est impossibile esse, sequitur non possibile esse. Et quia ista sequitur illam, ergo necesse non esse sequitur illam; a parte. | |
CUIUS. Dixit quod necesse non esse est contradictio ad non ƿ necesse non est et quia contradictio accipitur pro affirmatione et negatione nec determinaverat sive esset affirmatio sive negatio, eodem modo determinat. Continuatio: ostendit quod necesse non esse fit contradictio; cuius, id est necesse non esse, est negatio <non> necesse non esse; idem concipitur necesse non esse esse affirmationem. Sequuntur igitur. Quandoquidem non necesse non esse est negatio ad necesse et sequitur ad impossibile esse, cuius affirmatio, id est necesse non esse sequitur negatione<m> <de> possibili, id est non possibile, quod est sequi esse contradictorie, igitur hae contradictiones sequuntur secundum supradictum modum; a parte supra dicti modi. Quia sequi secundum supra dictum modum, aliud est sequi contradictorie, aliud contrarie. | |
DUBITABIT AUTEM. Ostendit quod possibile esse sequitur ad necessarium et tali idem est argumentatione: aut vera est i<s>ta quae dicit omne necessarium est possibile aut sua contradictoria, haec scilicet: quoddam necessarium non est possibile; et si vera est quoddam necessarium non est possibile vera est sua par quoddam necessarium est impossibile. Et per istud inconveniens dubitabit aliquis et ideo dicet quod possibile non esse sequitur ad necessarium. Hoc iterum aufert sibi Aristoteles; et quia neque non possibile esse nec possibile non esse sequitur ad necessarium, ideo oportet ut dicat quod possibile esse sequitur ad necessarium; unde iterum dubitabit aliquis quia videt quod possibile et contingens disponuntur in eodem ordine quia multotiens habemus quod contingens accipitur pro accidentia et tunc habet se ad esse et ad non esse et ita videtur possibile suum par habere se ad esse et ad non esse. Quare illud quod est necesse esse erit contingere esse et non esse; a pari. | |
Continuatio: multas dedi sententias et in quibusdam nulla dubitatio; sed dubitabit aliquis de ista sententia si possibile sequitur illud quod est necessarium esse. | |
NAM SI. Ideo dubitabit, nam videt talem imminere argumentationem: Si possibile non sequitur, contradictio eius sequitur, id est non possibile esse; a causa. Et ne aliquis dicat, propter inconveniens evitandum, hanc non esse contradictione<m> illius, necesse est dicere possibile non esse sequi ad necessarium; utraeque sunt falsae de necesse, id est neutra illarum sequitur ad necesse esse, quia in ea materia in qua invenitur ƿ vera necesse esse, utraque reperitur falsa, id est non possibile esse et possibile non esse, ut in hoc exemplo: Necesse est Socratem esse substantiam vera est, sed dicatur: non possibile? est Socratem esse substantiam vel possibile est non esse Socratem substantiam, utraque falsa est. | |
AT VERO. Modo ostensum est non possibile esse et possibile non esse non posse sequi ad necessarium et ita remanet ut sequatur possibile. At vero rursus dubitabit aliquis ideo quod idem individuum videtur possibile incidi <et non incidi> et ita idem videtur possibile esse et non esse circa similem actum; a partibus. Quare. Quandoquidem possibile habet se ad esse et non esse et omne necessarium est possibile, quare necesse esse erit contingere esse et non esse; a pari, hoc autem falsum est, quod omne possibile habet se ad esse et ad non esse. | |
MANIFESTUM EST. Hoc falsum est quod omne possibile habet se ad esse et non esse, scilicet manifestum est quod non omne possibile valet obtinere vel esse in actu, vel ambulare extra actum et opposita illorum, scilicet non esse et non ambulare. Per ambulare accipit dispositionalia et per esse accipit casualia. | |
SED EST. Hoc est verum quod omne possibile habet se ad esse et non esse. Sed est, id est contingit, reperire exempla in quibus non sit verum; et primum quidem non vera in his possibilibus quae non possunt agere secundum rationem, id est secundum humanam dispositionem, ut ignis calefactabilis est et habet vim, id est possibilitatem, irrationabilem; supplendum: nec valet ad oppositum quia habet se ad alterum tantum. | |
ERGO. Si ignis, quia habet se ad alterum tantum, non valet ad oppositum, ergo potestate secundum rationem ipsae eaedem sunt plurimorum actuum affirmatorum et etiam contrariorum, id est negatorum; ac si dicat: potestates, id est rationabiles, valent ad opposita; supplendum: quia non habent se ad alterum tantum. Actus affirmatos vocat sicut ambulare, album esse, negata illorum vocat non album esse, non ambulare; locus ab immediatis. Quod sic probatur per medium. Si ignis, quia habet se ad alterum tantum, non valet ad oppositum, tunc si non habet se ad alterum tantum, valet ad oppositum; ab oppositis secundum affirmationem et negationem. Et si quia ignis non habet se ad alterum tantum, valet ad oppositum, ƿ ergo rationales potestates, quia non habent se ad alterum tantum, valent ad opposita; a simili propter eamdem causam. Aliter: Quandoquidem ignis, quia habet se ad alterum <tantum>, non valet ad oppositum, ergo quaedam potesta<tes> secundum rationem ipsae sunt eaedem, id est sunt similes igni, id est non valent ad opposita quia habent se ad alterum tantum; a simili propter eamdem causam. Et etiam quaedam potestates rationabiles sunt plurimorum contrariorum, id est valent ad opposita. Quaedam rationabiles potestates non valent ad opposita, sicut ambulare existens in actu; quaedam valent rationabiles potestates ad opposita sicut ambulare extra actum. | |
IRRATIONABILES VERO. Dictum est quod ignis, cum sit irrationabilis potestas, non valet ad oppositum et ne ita vide<a>tur esse in omni irrationabili potestate apponit hanc sententiam. Continuatio: ignis non valet ad oppositum, sed tamen non omnes irrationabiles potestates hoc habent quod non valeant ad opposita; sed, quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere et non, vel quaecumque alia semper agunt ita quod semper sint in actu aut habeant cautam exspectationem ipsius actus. | |
ALIA VERO. Quaedam irrationabilia possibilia non valent ad opposita, alia vero, id est quaedam rationabilia possibilia valent ad opposita et non tantum hoc habent quaedam rationabilia possibilia, sed etiam quaedam existentia secundum irrationabiles potestates simul cum rationabilibus valent obtinere opposita, sicuti aurum positum in agro habet se inveniri et non inveniri. | |
SED HOC. Dictum est: quaedam possibilia valent ad opposita, quaedam vero non; nec istud sine ratione, sed hoc idcirco dictum est quod non omnis potestas oppositorum est, id est non omne possibile valet ad opposita et non tantum dico istud in genere sed quaecumque dicimus sub eadem specie non valent ad opposita. Ac si dicat: Non omnia quae ponuntur sub rationabile aut sub rationabili potestate valent ad opposita. Ex his quae superius dicta sunt tales possunt colligi divisiones: possibile aliud rationabile <aliud non>. Rationabile, aliud valet ad oppositum, aliud non. Irrationabile eodem modo. Alia divisio de possibili: possibile aliud in actu, aliud extra actum. Possibile in actu non valet ad oppositum. Possibile extra actum valet ad oppositum. ƿ | |
QUAEDAM VERO. Dictum est: nec quaecumque sunt sub eadem specie valent ad opposita et quia dixerat sub eadem specie, videtur quod possibile esset genus; sed quaedam potestates sunt aequivocae, id est quaedam sunt possibilia causa aequivocationis propter secundam impositionem, sicut forsitaneum possibile est causa quae possibile dicatur aequivocum; ideo est causa quia secundario imponitur respectu illius quod est verum possibile; et ex hoc quidem ostendere possibile esse aequivocum potest videri, quod superius aequivocum in specie, ubi dixit: nec quaecumque sub eadem specie dicuntur; et per speciem accepit concentum. | |
POSSIBILE ENIM. Vere possibile est aequivocum quia possibile non dicitur simpliciter, id est non habet simplicem impositionem, singularis scilicet vel univoca; ab immediatis. | |
SED EST. Hoc possibile non dicitur simpliciter; hoc quidem dicitur possibile quod est verum possibile ut illud quod est in actu, ut possibile est ambulare quoniam ambulat iam in actu, et non tantum dico actuale possibile, sed omnino, id est universaliter dico quod illud est possibile esse, id est verum, quoniam iam est aliquid, id est quoniam iam agit; quod, id est verum possibile dicitur possible actu, id est actuale possibile. | |
ILLUD VERO. Non tantum illud dicitur possibile quod est verum possibile, id est actuale possibile, sed etiam illud dicitur possibile quod forsitan aget, id est forsitaneum possibile, ut possibile ambulare etc. Et hoc quod illud dicitur possibile quod forsitan aget, haec quidem potestas est in solis mobilibus, id est in solis permutabilibus rebus; ut ambulare, sedere et consimila, quae sunt extra actum, sunt permutabilia. Ista potestas, id est forsitanea, est in solis mobilibus. Illa vero, id est potestas actualis, et in mobilibus et <in> immobilibus. In mobilibus, sicut sessio in aliquo; in immobilibus, sicut calere in igne. Hic tales inveniuntur divisiones: possibile, aliud verum possibile, aliud forsitaneum possibile. Possibile forsitaneum est in solis mobilibus. Verum possibile est aliud in mobilibus, aliud in immobilibus. | |
IN UTRISQUE VERO. Ostendit possibile enuntiari et de vero possibili et de forsitaneo. Idem ostendit de suo pari, scilicet de non impossibili esse. Continuatio: non tantum possibile est verum dicere de vero possibili et de forsitaneo, sed ƿ non impossibile, suum par, verum est dicere esse in utrisque, id est enuntiari de utrisque, ut non impossibile est ambulare et quidem ambulat et ne accipiatur praesens pro futuro subiungit et ita ambulat, quod iam accipit in actu. Illud dicitur non impossibile ambulare quod est in actu et etiam illud dicitur non impossibile ambulare quod est ambulabile, scilicet quod extra actum. | |
HOC IGITUR. Quandoquidem hoc possibile est illud quod forsitan aget, igitur hoc possibile non est <uerum> dicere de necessario et hoc dico simpliciter, id est unuersaliter, quod nullum forsitaneum possibile praedicatur de necessario; ab oppositis. | |
ALTERUM AUTEM. Possibile forsitaneum non est verum dicere de necessario sed alterum, id est verum possibile, verum est dicere de necessario. | |
QUARE. Quandoquidem verum possibile praedicatur de necessario, quare posse esse consequitur illud quod est ex necessitate, id est possibile praedicatur de necessario, sed non omne, id est converbiliter; a parte. Et unum hoc habes quod si verum possibile praedicatur de necessario, quod ideo possibile praedicetur quia omne universale sequitur partem suam; a toto vel a causa. | |
ET EST. In praemissis ordinibus ostendit quod propositiones de necesse esse sequuntur ad illas de possibili et de contingenti et de impossibili et ne inde videretur sequi ut superius ad suum inferius ostendit quod convertibiliter sequuntur ita ut illae de necessario antecedant, illae vero subsequantur. Notandum est quod quicquid hucusque interposuit prius quam dixit nihil impossibile contingit sic positis totum incidens fuit. Continuatio: dictum est quod nihil impossibile contingit sic positis et etiam hoc dico quod illud quod est necessarium et quod est non necessarium, vel propositiones de necessario fortasse principium omnium aliarum dispositarum secundum esse vel non esse. Et ne accipiatur principium quasi materia, subiungit: et ita dico quod sunt principium quod oportet considerare alia quemadmodum consequentia horum, hoc modo: Non necesse est non esse; non impossibile est esse; contingit esse; possibile est esse. Eodem modo de aliis. | |
MANIFESTUM EST AUTEM. Superius talem fecit divisionem ad aequivocationem osten<den>dam: possibile aliud verum, aliud forsitaneum; id est ad confirmandam hanc divisionem ponit hanc sententiam in qua ostendit verum possibile, id est actuale, ƿ esse dignius forsitaneo possibili. Continuatio: non tantum ex praedictis manifestum est quod forsitaneum possibile non praedicatur de necessario, sed etiam manifestum est ex his quae dicta sunt quoniam quod necessitate est secundum actum est, id est omne necessarium est actuale possibile, vel ita quod iam sit in actu vel certe exspectet euentum sicuti hominem mori. | |
QUARE. Quandoquidem omne necessarium est actuale possibile, quare possibilia quae sunt in actu sunt priora, id est digniora, possibilibus potestate; et unde hoc, si hoc est quod est sempiterna sunt priora id est digniora; a parte, quia possibile in actu aliud sempiternum, aliud non; et si hoc est, sempiterna sunt priora illis quae sunt potestate solum et ea quae sunt actu sunt priora id est digniora. Maxima propositio: si aliqua par<s> est digniora aliqua et totum illius est dignius eodem; et accipit prae eodem necessarium et sempiternum. | |
ET HAEC QUIDEM. Item est; confirmat super omne divisionem, hanc scilicet: Possibile, aliud verum possibile, aliud forsitaneum et haec facit per hanc aliam divisionem: Possibile aliud est in actu sine praecedenti potestate, aliud est in actu cum praecedenti potestate, aliud solum potestate. Et haec trina divisio potest reduci in duo membra hoc modo: Possibile aliud in actu, aliud solum possibile. Et in hac divisione ostendit dignitatem quam habet possibile sine praecedenti potestate et ad possibile solum potestate. Et per hanc dignitatem confirmat illam divisionem. | |
Continuatio: dictum est quod possibile aliud est verum, aliud est forsitaneum et hoc etiam dicendum est, quod haec, id est quaedam possibilia, sunt actu sine praecedenti potestate ut primae substantiae; sicuti hic homo, nunquam enim prius potuit esse hic homo quam fuit; alia vero sunt actu cum possibilitate praecedenti. Quae possibilia, scilicet illa quae sunt in actu sine praecedenti potestate sunt priora, id est digniora, quia sunt in natura, id est naturalia. Alia vero quae sunt in actu cum praecedenti potestate sunt posteriora, id est indegniora, quia sunt in tempore id est temporalia. Alia vero non sunt actu sed potestate solum, sicuti aliquis rusticus sola potestate, vel episcopus. | |
Notandum quod in modalibus propositionibus duo consideranda sunt praedicata, unum ad favendam affirmationem et negationem, aliud ad favendam conversionem et ad figuram ƿ conversandum; ad favendam affirmationem et negationem modus simpliciter praedicatur et tota oratio subicitur, ad faciendam conversionem et ad figuram conservandam illud quod antecedit esse simpliciter illud quod sequitur praedicatur. Modus vero neque subicitur neque praedicatur sed quoddam colligamentum ad faciendam orationem et confert nomen orationi quod dicatur modalis, licet modus ibi neque praedicetur neque subiciatur; ut in hoc exemplo: omnem hominem esse animal possibile est, illud quod antecedens <est>, esse scilicet hominem, subicitur, illud quod sequitur esse scilicet animal praedicatur, esse vero est copula. Et ideo dicimus animal praedicari et homo subici ut talem faciamus conversionem: omnem hominem esse animal possibile est et quoddam animal esse hominem possibile est, sed <si> modus praedicaretur non posset converti et ita falsa esse<t> regula quae dicit quod omnis universalis convertitur sibi per accidens. Iterum propter conservandam figuram animal ibi praedicatur, quae figura non servaretur si modus praedicaretur, quia idem praedicatum esset in omnibus. |