Authors/Abelard/IP/SupPer/3
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search3.03
Latin | English |
---|---|
VERBUM AUTEM EST QUOD CONSIGNIFICAT TEMPUS. | |
VERBUM AUTEM. Proposuit constituere quid sit nomen et quid verbum; dedit constitutionem nominis; modo vult dare constitutionem verbi. Continuatio: nomen est vox significativa etc.; sed verbum est illud quod consignificat tempus. | |
Non curavit apponere alias differentias, scilicet significativum et secundum placitum nec genus, id est vocem, quia apposuerat in definitione nominis et aequaliter conveniunt nomini et verbo. Sed illam apposuit quae est opposita nomini, scilicet consignificare tempus; quae differentia ita exponitur: Verbum est illud quod consignificat tempus, id est significat aliquod nomen inhaerens alicui personae cum temporali adverbio sibi in constructione adiecto, sicuti currit quod ostendit cursum inhaerere alicui currenti et ita quod sibi adiungatur temporale adverbium in constructione, id est nunc | |
Considerandum est de verbo quod verbum imponitur alicui personae agenti vel patienti, sicuti currit imponitur Socrati currenti et ita quod ponat cursum in ipso Socrate et quod adiungatur sibi in constructione temporale adverbium, id est nunc et ita quod non ponat in ipsa persona ipsum adverbium quemadmodum ponit nomen. Et notandum quod ipsum nomen, id est cursus, est causa quare sua formata, id est currens et currit, habent significare in ipsa persona. Notandum etiam quod currit et currens ƿ non differunt in significatione cum eidem personae imponantur nisi in hoc tantum quod currit iunctum cum nomine reddit propositionem, currens vero non. Similiter in aliis verbis. | |
CUIUS PARS NIHIL EXTRA SIGNIFICAT. | |
CUIUS PARS. Dictum est quod verbum est illud quod consignificat tempus et quia ista differentia convenit verbo et orationi compositae, verbo per se, orationi vero per partem; ideo apposita est haec differentia: cuius nulla pars, etc. ad hoc ut restringat praecedentem differentiam, id est consignificans tempus, id est circa ipsum verbum; et propter aliam causam, hanc scilicet, ut removeat omnem orationem a verbo, cum per praecedentem differentiam, id est per consignificans tempus non removeat nisi quasdam. | |
Quaeritur quare ista differentia quae est consignificans tempus, cum removeat praecedentem differentiam quae est sine tempore, non removeat sequentem, hanc scilicet cuius pars nihil extra significat, cum in quibusdam definitionibus frequenter eveniat quod si aliquid removeat praecedentem differentiam removeat et sequentem ut in hac definitione substantia animata sensibilis, si inanimatum ponatur, removeat animatum et etiam sensibile quia sensibile continetur universaliter sub animato. Sed non est ita in omnibus definitionibus, quia si dicatur animal rationale mortale, irrationale appositum removet rationale, non tamen mortale, quia mortale non continetur universaliter sub rationali; eodem modo est in hac definitione nominis quia ista differentia quae est cuius pars nihil extra significat non continetur universaliter nec sub illa differentia quae est sine tempore, nec sub illa quae est cum tempore et ideo cum haec differentia quae est consignificans tempus removeat sine tempore, non removet hanc cuius pars etc. | |
ET EST SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO PRAEDICANTUR NOTA. | |
ET EST SEMPER. Data definitione verbi, dat quamdam proprietatem ipsi verboq uae non est de definitione verbi, quia, si esset de definitione verbi, videretur contraire Boethio qui non apponit hanc proprietatem in definitione verbi. Continuatio: habet verbum quod consignificat tempus etc. et hoc aliud habet quod est nota eorum quae praedicantur de altero, id est de subiecto, eorum, dico, vel intellectorum in ipso verbo vel subpositorum extra ipsum verbum, et hoc est semper, sive verbum sit acceptum in propositione, sive extra propositionem; ƿ in propositione actualiter, extra vero potentialiter. Verbum est nota praedicati intellecti in ipso verbo ut in hac propositione: Socrates currit, currit notat cursum inhaerere Socrati, qui cursus intelligitur in ipso verbo; verbum etiam est nota praedicati suppositi extra ipsum verbum, ut in hac propositione: homo est animal, est notat animal inhaerere homini, quod animal sumitur extra ipsum est. | |
DICO AUTEM QUONIAM CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT 'CURSUS' QUIDEM NOMEN EST, 'CURRIT' VERO VERBUM. | |
DICO AUTEM. Verbum est quod consignificat tempus, quod philosophi exponunt suo modo sed ego dico quoniam verbum consignificat tempus, id est significat nomen inhaerens personae cum temporali adverbio sibi adiecto in constructione, ut currit significat cursum cum temporali adverbio, Et unde hoc habes, quod si currit significat cursum cum temporali adverbio, quod ideo verbum significat nomen cum temporali adverbio; cursus quidem nomen est, currit vero verbum. | |
CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE. | |
CONSIGNIFICAT ENIM. Vere currit significat cursum cum temporali adverbio, quia significat esse cursum in aliqua persona cum nunc; a parte temporalis adverbii. | |
ET SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA EST, UT EORUM QUAE DE SUBIECTO VEL IN SUBIECTO. | |
ET SEMPER. Hoc ostenso qualiter verbum consignificet tempus, repetit supra dictam verbi proprietatem ad hoc ut exponat eam. Continuatio: hoc habet verbum quod consignificet tempus et hoc etiam quod semper est nota eorum quae dicuntur de altero, ut eorum quae dicuntur de subiecto propositionis in sua propria voce vel eorum quae sunt in subiecto propositionis impraedicabiliter in sua voce sed tamen praedicantur per sua formata; ut cursus inest Socrati impraedicabiliter in sua voce, sed tamen praedicatur per sua formata, id est per currit et per currens. Aliter: Verbum est nota eorum quae dicuntur de altero ut eorum quae dicuntur de subiecto propositionis et non sunt in subiecto ut in fundamento et ita dicuntur quidem vel in propria voce ut animal vel in voce alterius ut essentia quod cum sit aequivocum non est in fundamento. | |
'NON CURRIT' VERO ET 'NON LABORAT' NON VERBUM DICO; CONSIGNIFICAT QUIDEM TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST. | |
NON CURRIT VERO. Dedit definitionem verbi insufficientem et ideo facit quamdam remotionem quemadmodum in nomine, hanc scilicet quod non currit et non laborat non est verbum, ad hoc ut innuat nobis aliquid esse addendum in definitione verbi, scilicet finitum. Continuatio: talis est definitio verbi quae convenit non currit et non laborat. Sed non currit et non laborat non dico verbum; hoc aufero quod non sit verbum per quod videtur quod non consignificaret tempus; consignificat quidem et non tantum hoc convenit sibi sed etiam proprietas verbi quod semper est nota eorum quae dicuntur de aliquo. ƿ | |
DIFFERENTIAE AUTEM HUIC NOMEN NON EST POSITUM; SED SIT INFINITUM VERBUM, QUONIAM SIMILITER IN QUOLIBET EST VEL QUOD EST VEL QUOD NON EST. | |
DIFFERENTIAE AUTEM. Non tantum dico quod non currit et non laborat non est verbum, sed etiam istud quod huic, id est non currit et non laborat, non est positum nomen differentiae, id est differentiale nomen per quod differat a recto verbo, sed ponatur sibi nomen quod sit infinitum verbum propter hanc causam quoniam hoc habeat, quod consignificaret tempus; similiter, id est aequaliter, est in quolibet vel quod est vel quod non est, id est aequaliter potest praedicari et de re existente et de re non existente; de re existente ut lapis non currit, de re non existente ut chimaera non currit. Haec causa non est convertibilis cum suo effectu. Hoc verum est quod quicquid praedicatur aequaliter de re non existente et de re existente cum consignificet tempus sit infinitum verbum. Sed non convertitur quod quicquid est infinitum verbum cum consignificet tempus possit praedicari aequaliter et de re existente et de re non existente, quia non est; cum sit infinitum verbum non potest praedicari de re existente. Et ut ista causa sit convertibilis, accipienda sunt talia infinita verba quae sunt recte infinita, id est voce et significatione. Quia alia sunt infinita, infinita voce tantum, ut non ens, non res; alia sunt infinita voce et significatione ut non homo, non currit, non chimaera. Infinita voce et significatione: alia sumuntur ex finitis voce et significatione ut non currit sumitur a currit, non lapis sumitur ab hac voce quae est lapis. Notandum quod ea quae sunt infinita voce tantum, sicuti non ens, sumuntur ex finitis voce et significatione. Et in illis infinitis verbis quae recte sunt infinita, id est voce et significatione, praedicta causa convertibilis est hoc modo: quicquid est infinitum voce et significatione, cum significet tempus, aequaliter potet praedicari et de re existente et de re non existente. Et e converso: ideo appositum est cum significet tempus ut removeat infinita nomina. | |
Aliter potest exponi supra dicta causa: non currit et non laborat ideo dicitur infinitum verbum quoniam cum hoc habeat quod consignificet tempus, similiter est in quolibet vel quod est vel quod non est, id est aequaliter constituitur ex voce quae ponit esse et ex voce quae non ponit esse, sicuti non currit constituitur ex currit quod ponit esse et ex non quod removet esse. Haec causa est convertibilis cum infinito verbo. | |
SIMILITER AUTEM VEL 'CURRET' VEL 'CURREBAT' NON VERBUM EST SED CASUS VERBI. | |
SIMILITER AUTEM. Quia adhuc videt differentiam verbi insufficientem, tamen facit aliam remotionem ut innuat aliquid ƿ esse nobis addendum in definitione, scilicet rectum, ad remotionem illorum qyae non sunt recta. Continuatio: non tantum Catonis vel Catoni non sunt nomen sed casus nominis, sed similiter curret vel currebat non est verbum, sed casus verbi. Per istas remotiones ostenditur verbum superius esse definitum in largitate sua tam rectum quam obliquum quam infinitum, quia nisi large ita definiretur, istae remotiones superflue apponerentur. | |
DIFFERT AUTEM A VERBO QUONIAM HOC QUIDEM PRAESENS SIGNIFICAT TEMPUS, ILLA VERO QUOD COMPLECTITUR. | |
DIFFERT AUTEM. Dixit quod curret vel currebat non est verbum, sed casus verbi, cui convenit definitio verbi; sed differt curret vel currebat a recto verbo quoniam hoc, id est rectum verbum, significat quidem praesens tempus et ita quod sit aptum ad reddendum pronomen simpliciter iunctum cum nomine, et hoc dicit ad remotionem participii. Illa vero, id est curret et currebat, significant illud, id est illam rem quae, id est quam rem complectitur praesens tempus per definitionem suam, quia tempus praesens est finis praeteriti et initium futuri. | |
IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT ET SIGNIFICANT ALIQUID. | |
IPSA QUIDEM. Dixit quod verbum consignificat tempus et quod semper est nota eorum quae de altero praedicantur unde videretur quod verbum semper esset in propositione et ita significaret verum vel falsum et ita repugnaret suae sententiae, quia dixit quod nomina et verba per se prolata sunt consimilia intellectui sine compositione vel divisione. Continuatio: verbum est illud quod consignificat tempus et quod semper est nota eorum quae de altero praedicantur unde videretur significare verum vel falsum; sed ipsa verba, cum hoc habeant quod significent verum vel falsum in coniunctione, habent etiam istud aliud quod dicta secundum se, id est per se, sunt nomina, id est nomini similia, quod significant aliquid. Sed nondum significa<n>t nisi convenienter aliquid addatur, scilicet est aliquid, vel non est, id est affirmando vel negando. | |
CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM. | |
CONSTITUI<T> ENIM. Vere verba significant aliquid quia ille qui dicit aliquod verbum constituit intellectum in auditore per ipsum verbum; locus ab effectu pari cum causa; hoc quod verba significant aliquid est causa quare proferens constituat intellectum in auditore. | |
ET QUI AUDIT QUIESCIT; SED SI EST VEL NON EST NONDUM SIGNIFICAT. | |
ET QUI AUDIT. Et vere ille qui dicit aliquod verbum constituit intellectum, quia ille qui audit quiescit intelligendo; a comitante pari. | |
NEQUE ENIM 'ESSE' SIGNUM EST REI VEL 'NON ESSE'. | |
NEQUE ENIM. Vere non significat si est vel non est; neque enim est signum rei accipientis aliquod esse; a pari. ƿ | |
NEC SI HOC IPSUM 'EST' PURUM DIXERIS: IPSUM QUIDEM NIHIL EST. | |
NEC SI HOC. Dico quod verbum per se acceptum non significat veru vel falsum et hoc non dico de quolibet verbo; sed si etiam dixeris hoc verbum est, scilicet quod est ipsum, id est dignius aliis verbis, ipsum quidem nihil est, id est non significat verum vel falsum. Ideo dicitur est verbum esse dignius aliis verbis quia est nota eorum quae sumuntur extra ipsum est, et eorum quae sumuntur in ipso est, cum alia verba non sint nota nisi eorum quae sumuntur in ipsis verbis. | |
CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE. | |
CONSIGNIFICAT AUTEM. Est per se acceptum non significat verum vel falsum, sed consignificat, id est coniunctum cum alio significat positionem quamdam, id est discretam, id est coniunctionem praedicati et subiecti, ut homo est; quam compositionem non est possibile intelligere sine compositis, id est sine praedicato et subiecto convenienter coniunctis; ideo sic determinat compositionem quia potest fieri compositio ex duobus nominibus vel ex adverbio et nomine. ƿ |