Authors/Abelard/IP/SupPer/4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.04

Latin English
ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIVA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM -- UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO.
ORATIO AUTEM. Constituit componentia, id est nomen et verbum, per definitiones; modo vult definire ipsum compositum, id est orationem; postea dividet ipsam orationem, ad hoc ut perveniat ad illam orationem de qua intendit. Continuatio: nomen est vox significativa etc.; verbum est illud quod consignificat tempus etc.; sed oratio est vox significativa.
Quaeritur quare apponat significativum in definitione orationis cum non apposuisset in definitione verbi. In definitione noluit ideo apponere verbi, quia significativum aequaliter convenit nomini et verbo, id est per se significare. Sed ideo apponit significativum in definitione orationis quia significativum aliter convenit orationi quam nomini et verbo. Nomini et verbo convenit tantum per se. Sed orationi convenit et respectu partium et respectu totius coniunctionis.
Notandum quod oratio tres modos habeat impositionis. Vera oratio imponitur eidem personae et respectu singularum partium si omnes significant, et respectu totius, id est partium coniunctarum, ut homo animal est imponitur Socrati, et respectu singularum partium et respectu totius coniunctionis. Respectu singularum partium et respectu totius coniunctionis. Respectu singularum partium quia et homo et animal et est imponitur Socrati; respectu totius coniunctionis haec eadem oratio imponitur Socrati; quod sic probatur quia est nota veri intellectus et cum sit nota veri intellectus aut naturaliter aut secundum placitum; sed naturaliter non, ergo secundum placitum. Falsa oratio imponitur diversis personis respectu diversarum partium; sed respectu totius ƿ coniunctionis nunquam sicuti homo est lapis imponitur diversis personis per diversas partes. Illa vero oratio quae habet significare tantum per unam partem sive positam in ipsa oratione sive subintellectam imponitur rei designatae ab ipsa voce significante, quae est vel posita in ipsa oratione vel subintellecta; ut haec oratio: chimaera est, quae habet tantum significare per unam partem positam in ipsa oratione, scilicet per est, imponitur praesenti spatio temporis designato ab hac voce quae dicitur est. Ista vero oratio, chimaera non est, quae habet significare per partem subintellectam, scilicet per nunc, praesenti spatio imponitur temporis per illam partem subintellectam.
CUIUS ALIQUID PARTIUM EST SIGNIFICATIVUM SEPARATUM. In hac differentia videtur Aristoteles contraire Boethio qui dicit cuius partes extra significant. In hoc videtur esse contrarietas quod Boethius videtur dicere quod omnis oratio habeat vel omnes partes significantes vel plures; Aristoteles autem videtur dicere quod omnis illa est oratio quae etiam habet unam partem significantem; sed ipsi a<u>ctores non dissentiunt quia Aristoteles accepit largius orationem quae habet omnes partes significantes vel plures vel unam, Boethius vero illas accepit tantum orationes quarum partes vel omnes vel plures significant.
Aliter: Boethius accepit orationem in collectione et sic ab Aristotele non discrepat. Dixerat quod oratio est vox significativa cuius aliquid partium significativum separatum; et ne aliquis recurrat ad syllabicas partes apponit: UT DICTIO. Et quia dictio habet se ad simplex vocabulum et ad affirmationem apponit: non ut affirmatio.
DICO AUTEM UT 'HOMO' SIGNIFICAT ALIQUID; SED NON QUONIAM EST AUT NON EST.
DICO AUTEM. Dixi cuius aliquid partium est significativum separatum ut dictio et hoc non dico tantum sub regula sed etiam sub exemplo, ut homo significat aliquid ut dictio; sed non significat quoniam est aut non est, id est affirmando vel negando. Per hoc quod removet partes affirmationis et negationis, scilicet est et non est, removet affirmationem et negationem.
SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR.
SED ERIT. Homo per se acceptum non significat si est aut non est. Sed erit vel affirmatio vel negatio si quid addatur convenienter.
SED NON UNA 'HOMINIS' SYLLABA.
SED NON UNA. Homo significat ut dictio, sed una nominis syllaba non significat ut dictio; per hoc ostendit ad cuius differentiam ƿ apposuit ut dictio, id est ad differentiam syllabicarum partium.
NEC IN HOC QUOD EST 'SOREX' 'REX' SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA.
NEC IN EO. Una nominis syllaba non significat nec in hoc nomine quod est sorex, rex simpliciter acceptum significat, sed est vox sola a significatione, id est accepta pars istius nominis quod est sorex.
IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NON SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST.
IN DUPLICIBUS VERO. Dixi cuius aliquid partium significat ut dictio et ostendi ad cuius differentiam appositum est, id est ad differentiam syllabicarum partium; et hoc non feci sine ratione, sed propter hanc causam, nam in duplicibus nominibus, id est in compositis, significat quidem pars, id est videtur significare, sed non significat secundum se, id est per se, sed quemadmodum dictum est, videlicet in coniunctione.
EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM SED (QUEMADMODUM DICTUM EST) SECUNDUM PLACITUM.
EST AUTEM. Dedit definitionem orationis in qua non posuit vel sine tempore vel cum tempore quia orationi convenit utrumque; et ne videretur propter eadem causam praetermisisse secundum placitum quia ideo videretur uterque modus significandi convenire orationi, scilicet naturaliter et secundum placitum, propter istud removendum, apponit hanc sententiam ut ostendat quem modum significandi habeat oratio. Continuatio: oratio est vox significativa nec quolibet modo, sed omnis oratio est significativa quidem, id est discreto modo, videlicet non sicut instrumentum, id est sicut naturales voces, sed secundum placitum, quemadmodum dictum est in nomine et in verbo. Nam quemadmodum nomen et verbum significant secundum placitum, sic et oratio. Voces naturales dicuntur instrumentum, sicuti risus hominum, latratus canum, quia per illas instruimur de ira vel de gaudio ipsorum animalium.
ENUNTIATIVA VERO NON OMNIS SED IN QUA VERUM VEL FALSUM INEST.
ENUNTIATIVA VERO. Omnis oratio est significativa, sed non omnis est enuntiativa, sed illa tantum in qua est virum vel falsum. Hic innuit tales divisiones: oratio alia enuntiativa, alia non; enuntiativa alia vera, alia falsa.
NON AUTEM IN OMNIBUS, UT DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA. ET CAETERAE QUIDEM RELINQUANTUR.
NON AUTEM. In enuntiativa est veritas vel falsitas, sed IN OMNIBUS aliis NON est hoc, ut sit ibi veritas vel falsitas, ut deprecativa etc. et ideo ista relinquatur quia non est in ea veritas vel falsitas ET CAETERAE propter eadem causam RELINQUANTUR.
RHETORICAE ENIM VEL POETICAE CONVENIENTIOR CONSIDERATIO EST; ENUNTIATIVA VERO PRAESENTIS CONSIDERATIONIS EST.
RHETORICAE ENIM. Causa est quare istae sunt relinquendae, quia est convenientior consideratio rhetoricae vel poeticae.

Notes