Authors/Abelard/IP/SupPer/5

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.05

Latin English
EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE.
EST AUTEM. Tales fecit divisiones: oratio alia enuntiativa, alia non; enuntiativa, alia vera, alia falsa; iterum innuit alias divisiones, has scilicet: oratio alia una, alia multiplex; una, alia sine coniunctione una, alia in coniunctione una; multiplex alia sine coniunctione multiplex, alia in coniunctione multiplex; ƿ una vel multiplex tam in coniunctione quam sine coniunctione, alia prima alia secunda. Non hoc ordine exsequitur divisiones, sed per quaedam membra innuit alia.
Continuatio: non tantum istud sciendum, quod oratio alia est enuntiativa, alia non, enuntiativa vero alia vera, alia falsa; sed etiam notandum quod quaedam enuntiativa oratio est una et per hoc innuit quod alia est multiplex, et quaedam enuntiativa est prima, id est affirmatio, deinde, id est secunda, est negatio; aliae vero coniunctione unae et per hoc innuit aliud membrum, quod sint aliae sine coniunctione unae.
NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM EX VERBO ESSE VEL CASU.
NECESSE EST AUTEM. Dixit quod casus nominis iuncti cum verbo non reddunt propositionem et ne videretur quod casus verbi retinerent eamdem legem, quod iuncti cum nomine non redderent propositionem,quod ideo videretur quia dixerat quod casus verbi non sunt verbum, ad hoc removendum ponit hanc sententiam; et propter aliam causam, ut ostendat constitutionem propositionis secundum praedicatum, proper quamdam divisionem quam facturus est, hanc scilicet: propositio alia de praesenti, alia de praeterito, alia de futuro. Continuatio: non tantum istud est sciendum, quod enuntiativa oratio alia vera alia falsa, alia una alia multiplex, alia prima alia secunda, sed etiam istud quod necesse est autem etc.
ETENIM HOMINIS RATIONI SI NON AUT 'EST' AUT 'ERIT' AUT 'FUIT' AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA.
ETENIM. Probandum est quod omnis enuntiativa oratio constat ex verbo vel ex casu verbi. Et ex ista categorica sumenda est haec hypothetica: si aliqua oratio est enuntiativa, constat ex verbo vel ex casu verbi; quod ita probatur: vere si aliqua oratio est enuntiativa constat ex verbo vel ex casu verbi quia oratio omnis, si non constat ex est vel fuit vel erit, non est enuntiativa oratio et hoc est quod dicit littera: etenim hominis ratio etc.; locus a partibus et ab immediatis. Maxima propositio: si aliquae partes, remotae ab aliqua parte, removent aliquam vocem ad eadem parte, ipsa vox posita in toto ipsius partis ponit totum ipsarum partium in eodem toto. Sed constare ex est vel fuit vel erit remotae a ratione hominis removent hanc vocem quae est enuntiativum a ratione hominis; ergo enuntiativum positum in oratione quod est totum ad rationem hominis ponit in ipsa oratione constare ex verbo vel casu verbi, quod est totum ad constare ex est vel fuit vel erit. Quod sic probatur per medium: si quia ratio hominis non constat ex est vel fuit vel erit, non est enuntiativa oratio et quia ratio hominis non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa oratio; et si quia ratio hominis non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa oratio etiam quia aliqua oratio non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa ƿ oratio; et si quia aliqua oratio non constat ex verbo vel <ex> casu verbi non est enuntiativa oratio, tunc si aliqua oratio est enuntiativa, constat ex verbo vel ex casu verbi.
QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM EST ET NON MULTA 'ANIMAL GRESSIBILE BIPES'.
QUARE AUTEM. Dixit quod enuntiativa oratio, alia est una, alia multiplex; et hoc habemus in multis divisionbus, quod si dividens ponatur in aliquo, quod in eodem ponatur divisum, ut in hac divisione: animal aliud homo, aliud bos; si homo vel bos ponatur in aliquo, in eodem ponetur animal. Unde videretur quod quia ratio, id est definitio, hominis, haec scilicet: animal gressibile bipes est una, ideo esset enuntiativa et ita falsum esset omnem enuntiativam orationem constare ex verbo vel ex casu verbi et ideo ponit hanc sententiam.
Continuatio: dixit quod ratio hominis, si non constat ex est vel fuit vel erit, non est enuntiativa oratio et tamen est una; sed quare haec ordinatio vocum, id est animal gressibile bipes, sit unum quoddam, id est discretum ab enuntiativo et non multiplex, hoc tractare est alterius negotii.
NEQUE ENIM EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT; EST ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII.
NEQUE ENIM. Causa est quare hoc tractare sit alterius negotii: neque enim in eo erit unum quod partes dicuntur propinquae, id est cohaerentes ad reddendam propositionem, licet in prolatione sunt propinquae.
EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA.
EST AUTEM. Datis divisionibus, exequitur praeceptum Boethii dando definitiones dividentium cuiusdam dividentis quem apposuit et cuiusdam quod subinnuit.
Continuatio: dixit quod enuntiativa oratio est una, quae una non est una accipienda quolibet modo. Sed est una enuntiativa oratio illa quae significat enuntiari unum praedicatum de uno subiecto sine omni causa multiplicitatis vel ita quod sit una sine coniunctione vel in coniunctione una.
PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE.
PLURES AUTEM. Illa est una enuntiativa quae hoc habet; sed illa est plures, id est multiplex, id est potest reputari pro pluribus quae significat plura posita vel in praedicato vel in subiecto, vel affirmando vel negando. Et quia hoc habet homo animal est accepta univoce quia ibi cohaerent plures voces, ideo apponit et non unum et ita significat plura, quod non sit ibi causa unitatis; plures, dico, id est multiplex, vel coniunctae vel inconiunctae. Nota quod plures est ibi graeca grammatica; haec propositio homo animal est accepta aequivoce potest reputari pro istis pluribus: homo verus est verum animal, homo pictus est pictum animal. Illa vero quae est album est musicum, quae constat ex accidentibus diversi generis potest reputari pro istis pluribus: Socrates est albus sed est musicus.
NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, QUONIAM NON EST DICERE SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM VOCE ENUNTIARE, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON SED IPSUM PROFERENTEM. HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA, VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA.
NOMEN ERGO. Dixit quod necesse est omnem orationem enuntiativam constare ex verbo vel ex casu verbi; sed videtur esse ƿ falsum quia frequenter habemus quod quaedam nomina et quaedam verba simpliciter prolata videntur reddere plenam sententiam et ita significare verum vel falsum ut in istis interrogationibus: quis est in domo Socrates. Legisti legi: et ita videretur contraire suae sententiae quod necesse est orationem constare ex verbo vel ex casu verbi et per hoc praeceptum videretur illud esse falsum quod nomina et verba per se prolata sunt consimilia intellectui sine compositione vel divisione. Et ad hoc removendum ponit hanc sententiam. Illatio: quandoquidem necesse est omnem enuntiativam orationem constare ex verbo vel ex casu verbi, ergo nomen et verbum simpliciter prolatum cum sint dictio, sunt dictio sola a veritate et falsitate; locus ab immediatis. Maxima propositio: si aliquid immediatum subponitur universaliter alicui opposito, immediatum illius praedicatur de quolibet opposito illius; sed illa opposita contineantur sub eadem voce sub qua illa immediata. Sed enuntiativum subponitur universaliter constare ex verbo vel ex casu verbi; ergo sola dictio praedicatur de nomine et verbo simpliciter prolato quae sunt opposita ad constare ex verbo vel ex casu verbi. Et haec omnia tam opposita quam immediata contine<n>tur sub voce significativa. Per solam dictionem accipit omnia nomina et omnia verba simpliciter prolata et orationes quae cum significent, non significant verum vel falsum. Sic probatur per medium quod nomen et verbum sit sola dictio: si omnis enuntiativa oratio constat ex verbo vel <ex> casu verbi, tunc si non constat ex verbo vel ex casu verbi, non est enuntiativa oratio. Et si quia non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa oratio, etiam quia nomen et verbum non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa oratio. Et si quia nomen et verbum non constat ex verbo vel ex casu verbi, non est enuntiativa oratio, ergo nomen et verbum simpliciter prolatum, cum sint dictio, sunt dictio sola a veritate et falsitate. Quoniam non est. Ideo nomen et verbum simpliciter prolatum, cum sint dictio, sunt sola dictio, ideo quod non est, id est non possumus, dicere, aliquem significantem, id est proferentem aliquid sic voce, id est tali voce, in simplici nomine vel in simplici verbo vel aliquo interrogante et ipso respondente simplex nomen vel simplex verbum, vel non interrogante sed ipso proferente sine interrogatione. Has divisiones facit de enuntiativa oratione: enuntiativa, alia vera, alia falsa; enuntiativa, alia una, alia multiplex; una vel multiplex, alia in coniunctione, alia sine coniunctione, alia prima, alia secunda. Modo facit subdivisionem de omnibus istis ut perveniat ad illud ƿ de quo intendit. Continuatio: non tantum erant faciendae illae divisiones, sed etiam ista: harum omnium supra dictarum haec, id est quaedam ipsa quidem est simplex enuntiatio, id est categorica ut illa quae enuntiat aliquid, id est aliquod praedicatum de aliquo subiecto ponendo, vel quae enuntiat aliquid, id est aliquod praedicatum de aliquo subiecto removendo. Et cum deberet ponere exempla, ponit has definitiones.
EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT.
QUAEDAM EST SIMPLEX. Sed haec, id est quaedam, est coniuncta ex his simplicibus, id est ex categoricis, velut oratio. Et quia hoc habet syllogismus, quod dicitur oratio, apponit quaedam, id est discreta ab ipso syllogismo. In hoc est discreta quia oratio constituit aliam orationem, syllogismus vero nunquam constituit alium syllogismum. Et quia haec categorica propositio quae est quicquid est homo est animal hoc habet quod sit composita ex simplicibus et quod sit oratio quaedam, ita quod maneat sub eodem nomine, apponit composita id est coniuncta, alia id est discreta, iam id est ex ipsa compositione.

Notes