Authors/Abelard/IP/SupPer/6

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.06

Latin English
EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT.
EST AUTEM. Data divisione, dat differentiam categoricae de qua intendit. Continuatio: quaedam est simplex, quae simplex non est accipienda quolibet modo; sed simplex enuntiatio est vox significativa, id est demonstrativa de eodem subiecto quod est aliquid recipiens, vel non est aliquid recipiens et non tantum in praesenti sed ad eum modum ad quem modum tempora sunt diversa, id est distributa, id est in praeterito et in futuro.
AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO, NEGATIO VERO ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO.
AFFIRMATIO VERO. Dixit quod enuntiativa oratio alia prima, id est affirmatio, alia secunda, id est negatio; modo definit affirmationem et negationem. Continuatio: hoc modo definitur simplex enuntiatio: scilicet affirmatio est enuntiatio alicuius praedicati de aliquo subiecto ponendo; negatio vero est enuntiatio alicuius praedicati remoti ab aliquo subiecto.
QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST NON ESSE ET QUOD NON EST ESSE ET QUOD EST ESSE ET QUOD NON EST NON ESSE, ET CIRCA EA EXTRINSECUS PRAESENTIS TEMPORIS SIMILITER OMNE CONTINGIT QUOD QUIS AFFIRMAVERIT NEGARE ET QUOD QUIS NEGAVERIT AFFIRMARE; QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM OMNI AFFIRMATIONI EST NEGATIO OPPOSITA ET OMNI NEGATIONI AFFIRMATIO.
QUONIAM AUTEM. Dedit definitionem affirmationis et negationis et ibi ostendit diversum modum enuntiandi inter affirmationem et negationem. Non tamen ibi ostendit quod omnis affirmatio, sive agat de vero, sive de falso, sive de praesenti, sive de praeterito, sive de futuro, habet negationem oppositam, vel quod omnis negatio agens eodem modo habeat affirmationem oppositam et ideo vult agere de oppositione affirmationis et negationis; quae oppositio valet ad resolutionem syllogismorum, quia resolutio syllogismorum quae fit per impossibilitatem fit per contrarias, vel per contradictorias, quae sunt oppositae.
Continuatio: non tantum istud est sciendum de affirmatione ƿ et negatione, sed etiam hoc: quoniam est, id est contingit, enuntiare et esse quod est, sicuti homo animal est, et non esse quod est, sicuti homo animal non est, et esse quod non est, sicuti homo lapis est, et non esse quod non est, sicuti homo lapis non est; et non tantum istud contingit circa praesens tempus, sed etiam contingit circa ea tempora quae sunt extra praesens tempus, et quia contingit negare omne quod quis affirmaverit et affirmare quod quis negaverit, quia hoc est, quare manifestum est etc.; inter causam et effectum et a partibus. Maxima propositio: si aliqua causa ex qua necessario sequatur effectus consideratur in aliquibus partibus, effectus illius causae consideratur in toto ipsarum partium. Sed contingere negare quod quis affirmaverit et affirmare quod quis negaverit ista causa consideratur in popositionibus agentibus de vero et de falso et de praesenti et de praeterito et de futuro; ergo effectus illius causae, id est oppositum, consideratur in omni affirmatione et negatione et hoc est totum quantum ad alias propositiones.
ET SIT HOC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE; DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAS IMPORTUNITATES.
ET SIT. Dixit quod omnis affirmatio habeat negationem oppositam et omnis negatio affirmationem et ne aliquis accipiat oppositionem quae tantum est in significatione et non in voce ut est ista omnis homo animal est, nullus homo sensibilis est, ostendit quomodo sit accipienda oppositio, scilicet contradictio et in voce et in significatione.
Continuatio: dixit quod omnis affirmatio habet negationem oppositam et omnis negatio affirmationem, et hoc modo quod affirmatio et negatio oppositae sint contradictio, quae contradictio non est accipienda quolibet modo. Sed dico opponi contradictionaliter enuntiationem participantem eiusdem praedicati enuntiati de eodem subiecto contrario modo, non quolibet modo, sed non aequivoce, id est quod non sit ibi aequivocatio nec in praedicato nec in subiecto. Aequivocationem excludo et caetera talium quaecumque d<eterminavimus> etc.: diversam partem, diversum tempus, diversum relatum, diversum modum, diversum respectum. Aequivocatio est ut aer inlucet nocte, aer in nocte non lucet; diversa pars est ut oculus albus est, oculus albus non est; diversum tempus ut Socrates legit, Socrates non legit; diversus relatus ut Socrates et dexter, Socrates non est dexter; diversus modus est ut ouum est animal, ouum non est animal; diversus respectus ut: aio Graecos vicisse Troianos.

Notes