Authors/Abelard/IP/SupPer/7

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.07

Latin English
QUONIAM AUTEM SUNT HAEC QUIDEM RERUM UNIVERSALIA, ILLA VERO SINGILLATIM (DICO AUTEM UNIVERSALE QUOD IN PLURIBUS NATUM EST PRAEDICARI, SINGULARE VERO QUOD NON, UT 'HOMO' QUIDEM UNIVERSALE, 'PLATO' VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA), NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON, ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA.
QUONIAM AUTEM. Dedit constitutionem propositionis secundum praedicatum ubi dixit necesse est omnem orationem enuntiativam ƿ constare ex verbo vel ex casu verbi; modo vult ostendere constitutionem propositionis secundum subiectum, scilicet quod omnis propositio constat vel de universali materia vel de singulari propter quamdam divisionem quam tractaturus est in subsequenti, hanc videlicet: contradictio facta de universali materia alia est universalis, alia est indefinita, alia contradictoria, alia particularis.
Continuatio: non tantum est sciendum quod omnis affirmatio habet negationem oppositam et e converso, sed etiam istud, quoniam haec rerum, id est quaedam vocabulorum in subiecto propositionis positorum sunt universalia; illa vero, id est quaedam singularia sunt; et hoc non dico quolibet modo, sed dico universale quod est natum praedicari in pluribus oppositis, singulare vero quod non; ut homo quidem universale est, Plato vero est de numero eorum quae sunt singularia, quia hoc est: necesse est enuntiare quoniam inest aliquid, id est aliquid praedicatum affirmando, vel non inest aliquid, id est praedicatum aliquid negando, aliquotiens quidem alicui subiecto eorum quae sunt etc. Ac si dicat: quandoquidem omnis materia propositionis quae est in subiecto aut est universalis aut est singularis, ergo omnis oratio aut est universalis aut est singularis; inter causam et effectum.
SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES.
SI ERGO. Ostendit constitutionem propositionis secundum subiectum propter quamdam divisionem; modo dat illam divisionem propter quam ostendit constitutionem.
Continuatio: dixit quod contradictio alia est de singulari materia, alia est de universali; et cum sit de universali si aliquis enuntiet in universali subiecto universaliter, apposito signo universalitatis in utraque parte, et quomodo enuntiet quoniam est aut non est, id est affirmando vel negando, ergo erunt contrariae enuntiationes, a definitione; enuntiare in universali subiecto universaliter affirmando vel negando est definitio contrariarum enuntiationum.
DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM UNIVERSALEM UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NULLUS HOMO ALBUS EST'.
DICO AUTEM. Non tantum dico sub regula quid sit universaliter enuntiare in universali materia, sed etiam sub exemplo, ut omnis homo albus est, nullus homo albus est.
QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA.
QUANDO AUTEM. Quando aliquis enuntiat in universali subiecto universaliter, erunt contrariae enuntiationes. Sed quando aliquis enuntiat in universali subiecto non universaliter, non sunt contrariae. Sed tamen ea quae significantur ibi coniungi, id est praedicatum et subiectum, est, id est contingit esse contraria apposita signa universalitatis. In hoc ostendit indefinitas et universales in eadem versari materia. ƿ
DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT 'EST ALBUS HOMO', 'NON EST ALBUS HOMO'.
DICO AUTEM. Quando aliquis enuntiat in universali materia non universaliter, non sunt contrariae enuntiationes, et hoc non dico tantum sub regula, sed etiam sub exemplo et hoc est: dico autem non universaliter in utraque parte enuntiari etc.
CUM ENIM UNIVERSALE SIT HOMO, NON UNIVERSALITER UTITUR ENUNTIATIONE.
CUM ENIM. Vere homo est albus et homo non est albus non sunt universales enuntiationes; si homo sit universale positum in subiecto illarum propositionum <et> non utatur universaliter enuntiatione, tunc illae propositiones non sunt universales enuntiationes; a causa pari. Ideo dicit cum universale sit homo, ne videretur alicui propositionem esse universalem ideo quia homo est ibi universale subiectum.
'OMNIS' NAMQUE NON 'UNIVERSALE' SED 'QUONIAM UNIVERSALITER' CONSIGNIFICAT.
OMNIS NAMQUE. Vere homo, cum sit universale, non utitur universali enuntiatione quia non utitur omnis vel nullus vel aliqua huiusmodi; a partibus extra; et unde hoc habes quod si non utitur omnis vel nullus vel aliqua huiusmodi, quod ideo non utatur universaliter enuntiatione quia omnis et nullus sunt partes universaliter enuntiandi et haec assignatio est in libro ubi dicit sic: omnis non est universale, sed ideo ponitur in propositione quam consignificat, id est iunctum cum subiecto significat universaliter, id est facit signum universalitatis; ideo facit remotionem istam, id est omnis non est universale, quia videretur alicui quod esset universalis terminus cum universali iunctum subiecto. Omnis vel nullus et consimilia in propositione duo habent officia, quia iuncta cum subiecto ostendunt quia nihil excipitur de significatione subiecti et conferunt propositioni ut dicatur universalis.
IN EO VERO QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALITER UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM.
IN EO VERO. Dixit quod omnis iungitur cum subiecto ad hoc ut faciat propositionem universalem; videretur alicui quod propositio eodem modo diceretur universalis propter notam universalitatis additam ipsi praedicato et ad hoc removendum ponit hanc sententiam.
Continuatio: in eo propositio dicitur uniersalis quod habet subiectum universaliter enuntiatum; sed in eo quod universale praedicatum praedicatur universaliter, id est cum signo universalitatis, non est verum id quod est universale praedicari universaliter ad hoc ut conferat propositioni quod dicatur universalis.
NULLA ENIM AFFIRMATIO ERIT, IN QUA DE UNIVERSALITER PRAEDICATO UNIVERSALE PRAEDICETUR, UT 'OMNIS HOMO OMNE ANIMAL'.
NULLA ENIM. Vere propositio non dicitur universalis respectu praedicati universaliter enuntiati quia neque affirmatio neque negatio. A partibus et hoc est: nulla affirmatio erit (supplendum et negatio) in qua praedicetur, id est debeat dici praedicatio universaliter ita ut propositio dicatur universalis de universali praedicato, id est propter universale praedicatum universaliter enuntiatum; ut haec propositio: Omnis homo est ƿ omne animal non dicitur universalis propter universalem praedicatum universaliter enuntiatum. Quaeritur quare propositio magis dicitur singularis aut universalis respectu subiecti quam praedicati. Cum hoc habemus quod ipsa propositio dicatur praedicativa ex dignitate praedicati, unde videretur quod propositio eodem modo deberet dici singularis aut universalis respectu praedicati, sed non est verum; immo propositio dicitur singularis aut universalis respectu subiecti quia per subiectum videmus unde agat propositio. Unde subiectum videtur esse dignius praedicato ad conferendum nomen ipsi propositioni; et propter aliam causam subiectum dicitur esse dignius praedicato, quia, licet aliqua propositio constituatur ex utroque singulari sicuti ista Socrates filius Sofronici est, tamen dicitur singularis respectu subiecti tantum, ideo quod manente eodem subiecto, quocumque modo varietur praedicatum, tamen semper dicetur singularis. Sed, mutato subiecto et manente eodem praedicato, recipit diversa nomina, id est potest dici universalis, aut particularis, aut <in>definita, si enuntietur in subiecto universaliter aut particulariter aut indefinite; vel ideo possumus dicere quod propositio non dicitur esse universalis respectu praedicati universaliter enuntiati, quia si habet omnis hoc, tunc ista Socrates est omne animal; et si ista esset universalis, habet particularem et indefinitam ex eisdem terminis compositam. Nota hanc propositionem esse singularem omne est res, ideo quia habet singulare subiectum; ideo omne est singulare quia non praedicatur de diversis oppositis.
OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI DICO CONTRADICTORIE QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM QUONIAM NON UNIVERSALITER, UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NON OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NULLUS HOMO ALBUS EST', 'QUIDAM HOMO ALBUS EST'.
OPPONI AUTEM. Hoc modo dico opponi contrarie quod aliquis enuntiat in universali materia universaliter in utraque parte. Sed dico opponi contra<dicto>rie etc.
CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM, UT 'OMNIS HOMO IUSTUS EST', 'NULLUS HOMO IUSTUS EST'.
CONTRARIE VERO. Hoc modo opponitur contradictorie, contrarie vero hoc modo etc. Quaeritur quare repetat de contrariis; superius dixit de contrariis ut offerret nomina, modo repetit ut ostendat quam naturam habeant in veritate et in falsitate.
QUOCIRCA HAS QUIDEM IMPOSSIBILE EST SIMUL VERAS ESSE.
QUOCIRCA. Quandoquidem istae sunt contrariae, quocirca etc.; a parte. Quas impossibile est esse veras, aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae, aliae singulares.
HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM, 'NON OMNIS HOMO ALBUS EST', ET 'EST QUIDAM HOMO ALBUS'.
HIS VERO. Impossibile est contrarias simul esse veras. Sed oppositas his, id est universalibus, contingit esse simul veras in eodem, id est in uno. Oppositas vocat particulares, quae sunt oppositae universalibus contradictorio modo. ƿ
QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, NECESSE EST ALTERAM ESSE VERAM VEL FALSAM, ET QUAECUMQUE IN SINGULARIBUS SUNT, UT 'EST SOCRATES ALBUS', 'NON EST SOCRATES ALBUS'.
QUAECUMQUE IGITUR. Quandoquidem omnis homo est albus et non omnis homo est albus et nullus homo est albus et quidam homo est albus sunt contradictoriae; et non tantum modo dico de istis sed quaecumque contradictiones sunt universalium terminorum enuntiatorum universaliter in una parte, non universaliter in alia parte; igitur necesse est alteram esse veram vel falsam; locus a parte. Quarum necesse est alteram esse falsam, alteram vero esse veram, aliae sunt contradictoriae, aliae singulares. Et quaecumque in singularibus. Adiectio sententiae.
QUAECUMQUE AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SEMPER HAEC VERA EST, ILLA VERO FALSA.
QUAECUMQUE AUTEM. Hanc naturam habent contradictoriae et singulares. Sed quaecumque fiant in universalibus terminis non universaliter enuntiatis in utraque parte, non semper haec vera est, illa vero falsa.
SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PROBUS ET NON EST HOMO PROBUS.
SIMUL ENIM. Vere non semper est haec vera, illa vero falsa, quia sunt verae; ab oppositis, et hoc est: simul enim etc.
SI ENIM TURPIS, NON PROBUS; ET EST HOMO PULCHER ET NON EST HOMO PULCHER.
SI ENIM. Vere ista est vera quae est non est homo probus; si est turpis, non est probus; ab oppositis, secundum terminos propositionis; a parte, secundum propositiones, quia non convertitur; hic accipitur turpis in moribus.
SI ENIM FOEDUS NON PULCHER.
SI ENIM. Vere ista est vera quae est non est homo pulcher; si est foedus in moribus et non homo pulcher; eodem modo ab oppositis secundum terminos, et a parte secundum propositiones.
ET SI FIT ALIQUID, NON EST.
ET SI FIT. Et ad hoc probo quia ista est vera quae est non est homo pulcher; si fit pulcher, non est pulcher; ab oppositis. Et vere si fit pulcher, non est pulcher, quia si aliquid fit, id est incipit fieri, non est illud quod fit; a toto locus. Sciendum quod contradictio alia est in voce tantum, alia in voce ac significatione. Illa quae est in voce tantum est in indefinitis et in particularibus. Voce et significatione, alia est prorsus in eadem voce et significatone eadem, ut in contrariis et singularibus; alia prorsus in eadem voce, sed non prorsus in eadem significatione, quia una significat universaliter, alia vero particulariter.
VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONVENIENS ESSE, IDCIRCO QUONIAM VIDETUR 'NON EST HOMO ALBUS' SIGNIFICARE QUONIAM NEMO ALBUS EST; HOC AUTEM NEQUE IDEM SIGNIFICAT NEQUE SIMUL NECESSARIO.
VIDEBITUR AUTEM. Dixit quod homo est albus et homo non est albus sunt simul verae, unde videbitur inconveniens quia homo non est albus continet utramque, id et accipitur pro utraque, et pro ista quae est quidam homo non est albus et pro ista quae est nullus homo est albus; et videretur quod quemadmodum infer<t> particularem et infertur a particulari, eodem modo inferret <universalem> et inferretur ab universali. Et ita si vera esset homo non est albus, vera esset nullus homo est albus, et cum superius dixisset quod vera est homo est albus quae est eadem cum illa quae est quidam homo est albus, ƿ habemus duas contradictorias simul veras, scilicet quidam homo est albus et nullus homo est albus. Ex alia parte aliud potest notari inconveniens quia habemus quod homo est albus accipitur et pro ista quae est quidam homo est albus, et pro ista quae est omnis homo est albus; et videretur quod quemadmodum infert et inferretur a particulari, eodem modo inferret et inferretur ab universali. Et ita si vera esset homo est albus, vera esset omnis homo est albus. Et ex alia parte habemus veram homo non est albus et ita habemus veram nullus homo est albus et ita vere contrariae sunt simul verae, id est omnis homo est albus et nullus homo est albus.
Continuatio: dixit quod vera est homo non est albus sed videbitur subito esse inconveniens, idcirco quoniam homo non est albus videretur simul esse in inferentia cum illa quae est nemo est albus; et quia hoc habet ista quae est omnis homo est animal cum illa quae est omne non animal est non homo quod simul sunt in inferentia nec tamen idem significant, ideo apponit ita: istae duae sunt simul in inferentia quae etiam significare videntur idem. Sed haec nemo est albus neque idem significat cum illa quae est non est homo albus, neque est simul necessario in inferentia.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM UNA NEGATIO UNIUS AFFIRMATIONIS EST.
MANIFESTUM EST. Dixit quod omnis affirmatio habet negationem oppositam et e converso, postea dedit in exemplis quod omnis homo est albus habet istas negationes duas: nullus homo est albus et non omnis homo est albus et ita videretur una affirmatio plures habere negationes. Et ad hoc removendum ponit hanc sententiam, ostendendo quod una negatio unam habeat affirmationem in eodem genere.
Continuatio: dixi quod omnis affirmatio habet negationem oppositam, nec dico quod habeat plures in uno genere negationes. Sed manifestum est quod una negatio unius affirmationis in uno genere est.
HOC ENIM IDEM OPORTET NEGARE NEGATIONEM QUOD AFFIRMATIO AFFIRMAVIT, ET DE EODEM, VEL DE ALIQUO SINGULARIUM VEL DE ALIQUO UNIVERSALIUM, VEL UNIVERSALITER VEL NON UNIVERSALITER.
HOC ENIM. Vere una est negatio unius affirmationis in uno genere quia oportet negationem negare hoc idem in materia quod affirmavit affirmatio et de eodem subiecto et in eodem genere. Et cum deberet ponere in eodem genere, ponit partes illius, has scilicet: vel de aliquo singularium, vel de aliquo universalium, universalium, dico, vel universaliter enuntiatorum in utraque parte, sicuti in contrariis, vel universaliter in altera parte, in alia vero non, sicuti in contradictoriis, vel non universaliter in utraque parte, sicuti <in> indefinitis et in particularibus; locus ab effectu pari cum causa. ƿ
DICO AUTEM UT 'EST SOCRATES ALBUS', 'NON EST SOCRATES ALBUS'.
DICO AUTEM. Dixi de aliquo singularium et hoc non dico tantum sub regula, sed etiam sub exemplo.
SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA.
SI AUTEM. Dixi quod oportet negationem negare idem et de eodem et in eodem genere. Sed si negat aliud aliquid de eodem, ut omnis homo est animal, nullus homo est lapis, vel idem de alio ut omnis homo est animal, nullus lapis est animal et per haec duo membra subintelligitur tertium, il est vel aliud de alio, ut omnis homo animal est, nullum risibile lapis est; si hoc est, non erit opposita sed ab eo diversa.
HUIC VERO QUAE EST 'OMNIS HOMO ALBUS EST' ILLA QUAE EST 'NON OMNIS HOMO ALBUS EST', ILLI VERO QUAE EST 'ALIQUIS HOMO ALBUS EST' ILLA QUAE EST 'NULLUS HOMO ALBUS EST'.
HUIC VERO. Dedit exemplum de singularibus, modo vult exemplificare de aliis. Continuatio: Socrates non est albus et opposita ad illam quae est Socrates est albus. Sed huic quae est omnis homo est albus etc. In his exemplis de contradictoriis dat etiam exempla de contrariis et de particularibus quae in istis continentur.
ILLI AUTEM QUAE EST 'HOMO ALBUS EST' ILLA QUAE EST 'NON EST HOMO ALBUS'.
ILLI AUTEM. Hic exemplificat de in<de>finitis.
MANIFESTUM EST ERGO QUONIAM UNI NEGATIONI UNA AFFIRMATIO OPPOSITA EST, QUONIAM ALIAE SUNT CONTRARIAE ALIAE CONTRADICTORIAE, ET QUAE SUNT HAEC DICTUM EST, VEL QUANDO NON OMNIS VERA VEL FALSA CONTRADICTIO, ET QUARE, ET QUANDO VERA VEL FALSA SIT.
MANIFESTUM EST. Quandoquidem in his exemplis una singularis est opposita uni singulari et una contradictoria uni contradictoriae et una contraria uni contrariae et una particularis uni particulari et una indefinita uni indefinitae; manifestum est ergo etc. Et etiam manifestum est istud, quoniam aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae. Et quae sunt hae dictum est, vel est manifestum quando non omnis contradictio est vera vel falsa, sicuti in indefinitis et particularibus, et quare utraeque sunt verae, et est manifestum quando contradictio est vera vel falsa, sicuti in contradictoriis et in singularibus.

Notes