Authors/Abelard/IP/SupPer/8
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search3.08
Latin | English |
---|---|
UNA AUTEM EST AFFIRMATIO ET NEGATIO QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER, UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NON EST OMNIS HOMO ALBUS', 'EST HOMO ALBUS', 'NON EST HOMO ALBUS', 'NULLUS HOMO ALBUS EST', 'EST QUIDAM HOMO ALBUS'. | |
UNA AUTEM EST. Dixit quod illa propositio est una quae significat unum de uno. Et hoc videtur esse verum in singularibus et <in> indefinitis et in particularibus; sed in universalibus videtur esse falsum, sicuti in ista: omnis homo est animal, quia ista continet omnes istas singulares: Plato animal est, Cicero animal est, Socrates animal est et consimilia, quae sunt diversae inter se. Et quia continet istas diversas, non videtur esse una. Et ad hoc verificandum argumentabantur ad modum Aristotelis; quia, quemadmodum Aristoteles probabat quod ista quae est omnis tunica est alba non est una, ideo quia equus est albus et homo est albus non sunt una sed plures inter se quas continet illa; eodem modo omnis homo animal est secundum eos non erat una, quia continet illas quae sunt diversae inter se. Sed ratio illorum non valet quia istae duae propositiones equus est albus et homo est albus habent alia subiecta quae non possunt uniri in subiecto illius propositionis quae est omnis tunica est alba, ita quod vel dicantur accidentia illius, ƿ vel subiecta illius, vel partes illius. Sed istae propositiones Plato est animal, Cicero est animal et his consimiles habent subiecta quae possunt uniri in subiecto illius propositionis quae est omnis homo est animal, ita quod dicantur partes illius. Quaedam uniuntur ut partes, sicuti Cicero et Plato in homine; quaedam ita ut sint subiecta, sicuti lac et margarita in albo; quaedam ut accidentia, sicuti nigrum et album in corpore. Continuatio: illa propositio est una quae significat unum de uno, quod conceditur in singularibus tantum et <in> indefinitis et in particularibus. Sed mea sententia est quod omnis illa est una affirmatio et una negatio quae significat unum praedicatum de uno subiecto, vel cum sit universale universaliter enuntiatum in utraque parte, vel non similiter, sed in altera parte universaliter, in alia vero particulariter; modo exemplificat de contradictoriis in quibus intelligitur exemplum de contrariis. | |
SI 'ALBUM' UNUM SIGNIFICAT. | |
SI ALBUM. Dico quod omnis homo est albus significat unum, et ita dico quod sit una, si album significat unum cum subiecto ita quod suum subiectum sit univocum; quia posset esse quod, cum praedicatum esse univocum, subiectum diceretur aequivocum et ita propositio non esset una. | |
SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO; UT, SI QUIS PONAT NOMEN 'TUNICA' HOMINI ET EQUO, 'EST TUNICA ALBA' HAEC NON EST UNA AFFIRMATIO NEC NEGATIO UNA. | |
SIN VERO. Si album significat unum cum subiecto, tunc est una propositio; sin, id est si non, est hoc, sed unum nomen est positum duobus ex quibus non est unum, id est quae non possunt uniri in ipso nomine ita quod vel dicantur partes vel accidentia vel subiecta quantum ad ipsum nomen, si hoc est, non est una affirmatio, ut siquis ponat hoc nomen quod est tunica homini et equo, et dicat tunica est alba, haec affirmatio non est una, nec negatio inde facta. Haec propositio "Tunica est alba" quae est indefinita accipitur pro ista universali quae est "Omnis tunica est alba". | |
NIHIL ENIM HOC DIFFERT DICERE QUAM 'EST EQUUS ET HOMO ALBUS', HOC AUTEM NIHIL DIFFERT QUAM DICERE 'EST EQUUS ALBUS' ET 'EST HOMO ALBUS'. | |
NIHIL ENIM. Vere omnis tunica est alba non est una propositio, quia equus est albus et homo est albus non est una propositio; a pari. Et unde hoc habes quod si equus est albus et homo est albus non est una propositio, quod ideo omnis tunica est alba non est una propositio; nihil enim etc. A significatio<ne> paritatis. | |
SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA MULTA VEL NIHIL SIGNIFICAT. | |
SI ERGO. Equus est albus et homo est albus non est una propositio. Et si significant hae multa, et quia habet omnis homo est animal quod significat multa, quia sunt ibi plures voces, ideo apponit quae sint plures (nota), id est non possunt uniri in hac voce quae est tunica. Si hoc est, ergo manifestum est quoniam et prima, id est omnis tunica est alba significat multa; a pari. Vere significat multa; cum significet et sit constans quod non significat unum, vel multa significat, vel nihil. Sed ƿ falsum est quod nihil significet, ergo significat multa; ab immediatis. | |
NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS. | |
NEQUE ENIM. Probat antecedens sic: vere equus est albus et homo est albus significant multa, quia equus et homo non sunt unum aliquid, id est non possunt uniri in hac voce quae est tunica. Causa est probans ad modum immediatorum. | |
QUARE NEC IN HIS NECESSE EST HANC QUIDEM CONTRADICTIONEM VERAM ESSE, ILLAM VERO FALSAM. | |
QUARE. Quandoquidem in istis indefinitis homo est albus et homo non est albus quae habent unicum subiectum non necesse est alteram esse veram, alteram falsam, quare nec in his necesse est quae habent aequivocum subiectum; a maiori. ƿ |