Authors/Abelard/IP/SupPer/9

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.09

Latin English
IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM VEL FALSAM ESSE; IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST
IN HIS ERGO. Quandoquidem in istis omnis homo est albus, non omnis homo est albus et in istis singularibus Socrates est albus, Socrates non est albus quae sunt fctae de praesenti necesse est alteram esse veram et alteram falsam, quare ergo in his propositionibus quae sunt factae de praesenti necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse; a partibus illarum quae sunt de praesenti. Et istud idem est in his quae sunt factae de praeterito; adiectio sententiae. In universalibus quidem. Ostendit in quibus necesse est alteram esse veram, alteram falsam, scilicet in universalibus enuntiatis universaliter in altera parte tantum et in singularibus, quemadmodum superius dictum est in exemplis.
IN HIS VERO QUAE IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER DICUNTUR, NON EST NECESSE (DICTUM AUTEM EST ET DE HIS).
IN HIS VERO. In universalibus universaliter enuntiatis tantum in altera parte et in singularibus necesse est alteram esse veram, alteram falsam. Sed in his quae dicuntur in universalibus non universaliter in utraque parte, id est in indefinitis et in particularibus non necesse est. Et non tantum dico de his sub regula, sed etiam dictum est de his sub exemplis.
IN SINGULARIBUS VERO ET FUTURIS NON SIMILITER.
IN SINGULARIBUS VERO. Quia in praesenti negotio vult agere de necesse et de futuro, videndum est quot modis accipiatur utrumque. Multis modis accipitur necesse; accipitur enim pro consequenti, ut in hac consequentia: si albus est, necesse est, id est consequens est, ut habeat albedinem. Accipitur etiam pro impermutabili, ut necesse est, pro impermutabile est, hominem mori, solem oriri. Dicitur quoque necesse determinatum, ut in propositionibus singularibus et contradictoriis agentibus de praesenti est de praeterito, necesse est, id et determinatum, alteram esse veram, alteram falsam; et istud est determinatum necesse quod non potest impediri per casum vel per utrumlibet. Casus est inopinabilis euentus rerum; utrumlibet opinatus euentus rei habendus per humanam dispositionem. Accipitur etiam necesse pro utili et pro amico. Et cum tot modis dicatur, determinatum necesse tantum hic accipitur. Dicitur et futurum ƿ duobus modis, id est contingens et naturale; contingens ut Socrates erit albus, naturale ut hominem mori. Notandum quod aliquando naturale futurum potest fieri contingens per appositam determinationem, ut homo cras morietur. Superius ostendit naturam singularium propositionum et contradictoriarum de praesenti et de praeterito agentium, scilicet quod necesse est alteram esse veram et alteram falsam sub disiunctione et determinatam habere falsitatem et veritatem. Modo vult aperire naturam singularium et contradictoriarum propositionum de futuro contingenti, quae, licet habeant veritatem et falsitatem sub disiunctione, tamen non habent determinate. Et maxime circa singulares immoratur quia ex singularibus contrahitur veritas et falsitas universalium propositionum.
Continuatio: in contradictoriis et singularibus agentibus de praesenti vel de praeterito est veritas et falsitas sub disiunctione et determinate; sed in singularibus, id est in propositionibus factis de singularibus subiectis et futuris praedicatis contingentibus non est similiter, quia, licet habeant veritatem vel falsitatem sub disiunctione, tamen non habent determinate.
NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST, ET OMNE NECESSE EST VEL ESSE VEL NON ESSE; SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM, MANIFESTUM EST QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM SI OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA EST.
NAM SI. Dixit quod non est similiter. Diceret adversarius: falsum est quod dicis non est similiter, immo est similiter. Nam omnis affirmatio vel singularis negatio vera vel falsa est determinate; a causa. Modo Aristoteles accipit partem adversarii ut ex eius concessione ducat illum ad inconveniens hoc modo: si omnis negatio vel affirmatio singularis vel contradictoria vera vel falsa est determinate, et omne necesse est vel esse tantum vel non esse tantum determinate, id est esse in re ita ut enuntiat propositio; inter causam et effectum, quia esse rei vel non esse rei est causa quare propositio dicatur vera vel falsa. Si hic quidem. Ad idem antecedens ponit aliud consequens, hoc modo: si ommis affirmatio vel negatio singularis vel contradictoria vera vel falsa est determinate, tunc affirmatio vel negatio singularis vel contradictoria agens de futuro contingenti est vera vel falsa determinate; inter totum et partem. Et praemittit consequens hoc modo: si hic quidem dicat aliquid futurum, ille vero non dicat hoc idem ipsum, id est, si aliquis affirmat aliquid futurum contingens et alius negat, manifestum est quoniam necesse est alterum ipsorum verum dicere determinate; et unde hoc repetit idem antecedens: si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est determinate. ƿ
UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS.
UTRAQUE ENIM. Probat primam consequentiam: vere si omnis affirmatio vel negatio singularis vel contradictoria vera vel falsa est determinate, necesse est omne vel esse vel non esse determinate, id est necesse est alterum esse tantum; aut ad idem antecedens sequitur alterum tantum determinate, id est vel esse vel non esse, aut necesse est utraque simul adesse indeterminate aut utraque abesse determinate. Sed utraque, id est esse et non esse, non erunt simul in talibus propositionibus quae habent determinate veritatem vel falsitatem; nec utraque possunt abesse determinate; haec pars assumptionis est ubi dicit ac vero nec contingens; ergo necesse est alteram esse tantum determinate, id est vel esse vel non esse; ab immediatis. Haec disiunctio videtur esse superflua, quia tertium membrum continetur in secundo. Constat enim quod, si utraque adsunt, et utraque absunt; quia hanc legem habent opposita, quod si aliqua duo opposita ponantur in aliquo, ab eodem removentur, ut si Socrates est albus et niger, Socrates nec est albus, nec est niger; quia si est albus, non est niger et si est niger, non est albus. Sed non convertitur, quod si aliqua duo opposita removeantur ab aliquo, quod ideo ponantur in eodem, nisi sint immediata per esse et non esse, sicuti in istis immediatis: si lapis nec est irrationalis nec est rationalis, tunc lapis eat rationalis et irrationalis quia, si non est rationalis est irrationalis et, si non est irrationalis, tunc lapis est rationalis. Solutio: non ideo posuit tertium membrum ut indigeat, sed ut omni obiectioni satisfaciat.
NAM SI VERUM EST DICERE QUONIAM ALBUM VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ESSE ALBUM VEL NON ALBUM.
NAM SI. Vere in talibus propositionibus quae habent determinate veritatem vel falsitatem non possunt utraque adesse indeterminate, si hoc est quod omnis affirmatio vel negatio singularis vel contradictoria sit vera vel falsa determinate, quia in istis propositionibus, factis de praesenti, necesse est alteram esse tantum, id est vel esse vel non esse; a partibus et ab oppositis; et haec est maxima propositio: si aliquod oppositum convenit aliquibus partibus, oppositum illius removetur <a> toto ipsarum partium; sed esse alterum tantum istis propositionibus factis de praesenti; ergo utraque adesse, quod est oppositum illius, removetur a propositionibus. Si verum est de Socrate quoniam est album vel non est album, necesse est esse album vel non album.
ET, SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE.
ET SI EST ALBUM. Consequentiam fecit de propositionibus ad res, unde videretur quod propositiones essent causae rerum et ƿ quod veritas vel falsitas propositionum descenderet aliunde quam ab ipsis rebus; modo facit conversionem ut ostendat veritatem propositionum descendere ab esse rerum et ut ostendat paritatem inter propositiones et res; quae paritas est sibi necessaria in subsequenti, quando concludet propositiones in loco rerum.
Continuatio: illud est verum quod si est album vel non est album, necesse est esse album vel non esse album in re; et etiam istud verum est quod si est album vel non est album in re, verum est vel affirmationem esse vel negationem.
ET, SI NON EST, MENTITUR, ET SI MENTITUR NON EST.
ET SI NON EST. Ostendit paritatem inter propositiones et res in veritate; modo vult ostendere paritatem inter easdem in falsitate. Continuatio: si habemus quod veritas propositionum descendit ab ipsis rebus, et etiam falsitas. Et hoc est: si non est ita in re quomodo dicit propositio, mentitur ipsa propositio, et si mentitur propositio, non ita est in re.
QUARE NECESSE EST AUT AFFIRMATIONEM AUT NEGATIONEM VERAM ESSE. NIHIL IGITUR NEQUE EST NEQUE FIT NEC A CASU NEC UTRUMLIBET, NEC ERIT NEC NON ERIT SED EX NECESSITATE OMNIA ET NON UTRUMLIBET.
QUARE. Probatum est quod utraque non possunt esse in talibus; et cum deberet concludere quod necesse est alterum esse determinate, scilicet vel esse tantum vel non esse tantum, concludit suum par, scilicet quod necesse est aut affirmationem aut negationem vel veram vel falsam esse determinate. Ideo concludit prius quam probet de tertio membro, quod est utrumque abesse, quia concluditur in secundo membro, quod est utraque adesse, quod iam probatum est; ab immediatis locus, quia negando ponit hoc modo: Si utraque non adsunt, cum constet per hoc quod utraque non absunt, concluditur primum membrum disiunctionis, id est alterum determinate, scilicet vel esse tantum vel non esse tantum. Ideo concluditur unum par pro alio pari quia, si aliquod par est oppositum alicui, par illius est oppositum eidem; sed esse alterum determinate, id est esse tantum vel non esse tantum, est oppositum ad utraque adesse. Ergo suum par, scilicet omnem affirmationem vel negationem veram vel falsam esse determinate, est oppositum ad idem. Nihil igitur. Quandoquidem omne necesse est esse vel non esse determinate, igitur nihil neque est, scilicet vel est in propinquo futuro, neque fit, scilicet vel fit in propinquo futuro, neque casu neque utrumlibet, nec erit nec non erit in longinquo futuro per casum vel per utrum que libet. Sed omnia sunt ex necessitate et non utrumlibet; est refertur ad casum, fit ad utrumlibet. Dixit quod omnia sunt ex necessitate, unde manifestum est quod non sunt utrumlibet; sed ideo apponit quia non sunt utrumlibet ut, probato quod omnia sunt ex necessitate, probet postea quod non sunt utrumlibet.
AUT ENIM QUI DICIT VERUS EST AUT QUI NEGAT.
AUT ENIM. Vere omnia sunt ex necessitate; aut enim qui ƿ dicit, id est affirmat, verus est determinate, aut qui negat verus est determinate.
SIMILITER ENIM VEL FIERET VEL NON FIERET.
SIMILITER ENIM. Probat quod non est utrumlibet hoc modo: Vere non est utrumlibet quia non habet se aequaliter ad fieri et <ad> non fieri. Haec assumptio extra: quoniam hoc habes quod, si non habet se aequaliter ad fieri et ad non fieri, quod ideo non sit utrumlibet; quia, si esset utrumlibet, similiter id est aequaliter vel fieret vel non fieret, id est haberet se ad fieri et <ad> non fieri. Ab oppositis secundum affirmationem et negationem.
UTRUMLIBET ENIM NIHIL MAGIS SIC VEL NON SIC SE HABET AUT HABEBIT.
UTRUMLIBET ENIM. Vere si esset utrumlibet, haberet se aequaliter ad fieri et ad non fieri. Utrumlibet enim nihil magis habet se in propinquo futuro ad hoc ut dicatur sic est, quam ad hoc ut dicatur non sic est; vel non magis habet se ad hoc ut dicatur non sic est, quam ad hoc ut dicatur sic est, aut habebit in longinquo futuro.
AMPLIUS, SI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM FUIT DICERE QUODLIBET ILLUD EORUM QUAE FACTA SUNT QUONIAM ERIT; QUOD SI SEMPER VERUM EST DICERE QUONIAM EST VEL ERIT, NON POTEST HOC NON ESSE NEC NON FUTURUM ESSE.
AMPLIUS. Adhuc probat quod perit casus et utrumlibet inducendo opinionem adversarii unde videbatur sibi quod omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa esset determinate; ex hoc scilicet quia saepe videbat ita evenire in re quia quemadmodum ita enuntiabat ipsa propositio; et quia hoc videbat evenire in aliquibus, similiter volebat esse in omnibus, quod omnes essent verae vel falsae determinate, sive res earum sequerentur, sive non.
Continuatio: probavit quod perit casus et utrumlibet. Et amplius probo quod perit casus et utrumlibet: tua sententia est quod si est album nunc in re, verum est dicere primo quoniam album est, id est vera erat propositio determinate quae prius enuntiavit; et si quia vera fuit determinate propositio quae hoc enuntiavit, ideo quia postea ita evenit in re; quare semper verum fuit dicere determinate quoniam erit quodlibet eorum quae facta sunt, id est omnes illae propositiones fuerant verae determinate quarum res euenerunt.
QUOD AUTEM NON POTEST NON FIERI, IMPOSSIBILE EST NON FIERI; ET QUOD IMPOSSIBILE EST NON FIERI, NECESSE EST FIERI; OMNIA ERGO QUAE FUTURA SUNT NECESSE EST FIERI.
QUOD. Pro 'et'. Et si semper verum est dicere quoniam est aliquid in propinquo futuro vel erit in longinquo futuro, non potest hoc non esse in propinquo futuro vel non futurum esse in longinquo futuro quod enuntiavit propositio; inter causam et effectum. Et QUOD NON POTEST non esse vel non futurum esse, non potest non fieri; a pari extra. Sed quod non potest non fieri, impossibile est non fieri; a pari; et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri. Et quandoquidem necesse est fieri propinquum et remotum futurum, omnia ergo etc; a partibus.
NIHIL IGITUR UTRUMLIBET NEQUE CASU ERIT.
NIHIL IGITUR. Quandoquidem omnia quae futura sunt necesse ƿ est fieri, igitur nihil erit utrumlibet neque casus; ab oppositis.
NAM SI A CASU, NON EX NECESSITATE.
NAM SI. De utrumlibet praetermittit, quia probatum est utrumlibet nihil esse; ideo simpliciter probat de casu. Vere si omnia sunt ex necessitate, nihil erit casu. Nam si a casu, non ex necessitate; a pari in conversione.
AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, UT QUONIAM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT.
AT VERO. Probatum est quod utraque non possunt adesse indeterminate; modo vult probare quod utraque non possunt abesse determinate. Continuatio: utraque non possunt adesse indeterminate; at vero nec contingit dicere quoniam verum est, id est quod verum sit, neutrum abesse, id est utraque abesse determinate, ut non contingit dicere quoniam verum est quod neque erit neque non erit. Ac si dicat: non contingit dicere quod esse et non esse removeatur ab ipsa re. Ideo determinat neutrum per hoc quod dicit quoniam neque erit neque non erit, ne videretur referri ad casum et ad utrumlibet, de quibus egerat in proximo.
PRIMUM ENIM, CUM SIT AFFIRMATIO FALSA, ERIT NEGATIO NON VERA, ET CUM HAEC SIT FALSA, CONTINGIT AFFIRMATIONEM ESSE NON VERAM.
PRIMUM ENIM. Vere utraque non possunt abesse determinate. Nam si primum concedas, quod aliqua affirmatio sit falsa determinate, continget postea quod negatio illius erit non vera; et si negatio illius erit non vera, tunc negatio illius erit falsa; et si negatio illius erit falsa, affirmatio quae prius erat falsa determinate erit vera. Et si affirmatio erit vera sequitur esse rei. Et si sequitur esse rei, falsum est utrumque abesse determinate. Et cum hoc probatum est quod utraque non possunt abesse determinate quia sequitur alterum, scilicet esse; similiter vult probare quod utraque non possunt abesse determinate quia contingit aliquando nn esse.
Continuatio: dixit quod cum affirmatio sit falsa, erit negatio illius non vera; et cum haec negatio sit falsa determinate secundum esse, id est cum primum iudices aliquam negationem esse falsam determinate, postea contingit affirmationem illius esse non veram et si affirmatio illius erit non vera, tunc affirmatio illius erit falsa. Et si affirmatio illius erit falsa, tunc negatio quam prius iudicabas esse falsam, determinate erit vera. Et si negatio erit vera, sequitur non esse rei; et si sequitur non esse rei, falsum utrumque abesse determinate.
AD HAEC, SI VERUM EST DICERE QUONIAM ALBUM EST ET MAGNUM, OPORTET UTRAQUE ESSE.
AD HOC. Probatum est quod utraque non possunt abesse determinate. Ad hoc, id est praeter hoc, ad idem probandum pono hanc sententiam: Si verum est dicere de aliquo quoniam est album et magnum, oportet utraque esse in eodem. Et quia ƿ ibi ponitur esse, falsum est utrumque abesse determinate.
SIN VERO ERIT CRAS, ESSE CRAS.
SI VERO. Nec tantum istud dico de praesenti, sed etiam de futuro. Si aliquid erit cras, id est si dicas aliquid esse cras determinate, oportet esse cras. Et quia ibi ponitur esse, falsum est utrumque abesse.
SI AUTEM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT CRAS, NON ERIT UTRUMLIBET, UT NAVALE BELLUM; OPORTEBIT ENIM NEQUE FIERI NAVALE BELLUM NEQUE NON FIERI NAVALE BELLUM.
SI AUTEM. Tua sententia non valet si dicas utraque abesse determinate; iterum, si dicas utraque adesse indeterminate, non valet. Si vero haec non dicas, sed dicas quod neque erit neque non erit simpliciter, id est quod utrumque removeatur ab ipsa re et esse et non esse simpliciter, id est quod neque ibi apponitur determinate neque indeterminate, tamen in idem incidis periculum; in hoc scilicet, quod non erit utrumlibet, ut nauale bellum, quod est utrumlibet, non erit. Et vere nauale bellum est utrumlibet. Oportet enim indeterminate neque fieri nauale bellum, neque non fieri, sed vel fieri, id est vel non fieri. Aliter probat quod utrumlibet non erit; ut nauale bellum, quod est utrumlibet, non erit. Et vere nauale bellum non erit; oportet enim neque fieri neque non fieri nauale bellum; a pari. Paria sunt non esse in futuro et non habere se in futuro ad fieri et ad non fieri.
QUAE ERGO CONTINGUNT INCONVENIENTIA HAEC SUNT ET HUIUSMODI ALIA, SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, NECESSE EST OPPOSITARUM HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM.
QUAE ERGO. Quandoquidem perit casus et utrumlibet, ergo contingunt inconvenientia; a partibus. Et alia huiusmodi quae dicturus sum, scilicet perire negotium et consilium quae omnia ex tua concessione proveniunt, ex hac scilicet: si oppositorum, id est omnis affirmationis et negationis enuntiatiae vel in his propositionibus quae universalibus terminis dicuntur universaliter in una parte in altera vero partculariter, vel in his quae singularia sunt, necesse est hanc esse veram, illam vero falsam. Consequentia inter causam et effectum.
NIHIL AUTEM UTRUMLIBET ESSE IN HIS QUAE FIUNT SED OMNIA ESSE VEL FIERI EX NECESSITATE.
NIHIL AUTEM. Dixit quod contingunt inconvenientia, scilicet nihil esse casum; nec tantum dico de casu sed etiam dico nihil esse utrumlibet in his quae sunt in propinquo futuro vel sunt in longinquo, immo dico omnia esse in propinquo vel fieri in longinquo ex necessitate. Sic potest probari quod omnia futura sunt ex necessitate licet apud Aristotelem esset inconveniens. Si nulla futura habent se ad esse et ad non esse indeterminate, tunc omnia futura sunt ex necessitate; sed nulla futura habent se ad esse et ad non esse indeterminate. Si omnia futura habent se ad non esse tantum, tunc illud est; sed hoc est: si omnia futura ideo sunt futura quia habent se ad non esse tantum, tunc omnia futura habent se ad non esse tantum; sed omnia futura ideo dicuntur futura quia habent se ad non esse tantum. Si omnia futura ideo sunt futura quia non sunt et omnia utura ideo sunt quia habent se ƿ ad non esse tantum; sed omnia futura ideo futura quia non sunt. Et haec consequentia ita probatur. Si quicquid habet se ad non esse tantum, non est, et quicquid non est habet se ad non esse tantum; tunc si futura ideo dicuntur futura quia non sunt, etiam quia sunt futura habent se ad non esse tantum. Sed quicquid habet se ad non esse tantum, non est et quicquid non est habet se ad non esse tantum. Quod ita probatur: si quicquid est habet se ad esse tantum et quicquid habet se ad esse tantum est, tunc quicquid habet se ad non esse tantum, non est; et quicquid non est, habet se ad non esse tantum.
Solutio: in hac propositione quae est omnia futura habent se ad non esse tantum accipiendum est in praesenti sed <non> in futuro, quia verum est quod omnia futura habent se ad non esse tantum in praesenti sed nn habent se ad hoc quod non sint in futuro; hoc ita determinat quod <si> non esse accipiatur in futuro, non valet argumentatio.
QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI NEQUE NEGOTIARI QUONIAM, SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI VERO HOC, NON ERIT.
QUARE NON. Quandoquidem nihil est utrumlibet, quare non oportebit neque consiliari neque negotiari; a toto. Et quare non oportet consiliari neque negotiari? Propter hanc causam quoniam si facimus hoc, id est consilium et negotium ut aliquid non sit, tamen hoc erit in ipsa re; si vero facimus hoc, id est consilium et negotium, ad hoc ut sit res, tamen non erit.
NIHIL ENIM PROHIBET IN MILLESIMUM ANNUM HUNC QUIDEM DICERE HOC FUTURUM ESSE, HUNC VERO NON DICERE.
NIHIL ENIM. Vere inutile est consilium et negotium; nihil enim secundum te prohibet hunc quidem, id est aliquem, dicere hoc futurum esse protendens in millesimum annum, hunc vero non dicere; id est nihil prohibet aliquem facere affirmationem vel negationem veram vel falsam determinate protendentem in millesimum annum; per millesimum annum accepit quodlibet futurum; ab immediatis. Immediata sunt aliquid providere et inutile consilium et negotium.
QUARE EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC.
QUARE. Quandoquidem nihil prohibet, quare ex necessitate erit quodlibet, id est quodcumque, eorum verum erat dicere tunc temporis quando enuntiabatur. A causa quae <pro>bat ad modum immediatorum.
AT VERO NEC HOC DIFFERT SI ALIQUI DIXERUNT NEGATIONEM VEL NON DIXERUNT.
AT VERO. Superius fecit quamdam consequentiam de propositionibus ad res, hanc scilicet: si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est determinate, etiam omne necesse est esse vel non esse. In qua consequentia videbatur dependere mutatio rerum secundum malam concessionem adversarii, scilicet perire casum et utrumlibet, perire consilium et negotium; et ad hoc removendum quod res non mutatur a suo esse propter propositiones apponit hanc sententiam incidenter. Consequentiam fecit de propositionibus ad res in qua ostendit res mutari ƿ secundum propositiones male concessas ab adversario. At vero haec, id est ipsa res, non differt, id est non mutatur a suo esse, si aliqui dixerunt negationem vel non dixerunt negationem sed affirmationem et concesserunt veram vel falsam determinate.
MANIFESTUM EST ENIM QUOD SIC SE HABENT RES VEL SI HIC QUIDEM AFFIRMAVERIT, ILLE VERO NEGAVERIT.
MANIFESTUM EST ENIM. Vere res non differt a suo esse propter affirmationem vel negationem; manifestum est enim quod sic se habeat res, id est quod res habeat semper eodem modo in suo esse, vel si hic quidem affirmaverit ille vero negaverit, vel si neuter affirmaverit aut negaverit; ab oppositis.
NON ENIM PROPTER NEGARE VEL AFFIRMARE ERIT VEL NON ERIT.
NON ENIM. Vere res habent se sic vel si hic etc. Non enim res erit, id est recipiet aliquod esse, vel non erit, id est non recipiet aliquod non esse propter negare vel affirmare; ab immediatis; immediata sunt recipere esse vel non esse propter affirmare vel negare et res semper eodem modo se habere vel si hic quidem affirmaverit, ille vero negaverit, vel si neuter affirmaverit aut negaverit.
NEC IN MILLESIMUM ANNUM MAGIS QUAM IN QUANTOLIBET TEMPORE.
NEC IN MILLESIMUM. Quod probavit res non mutari a suo esse propter affirmare vel negare incidens fuit; modo reuertitur ad propriam materiam. Continuatio: dixi quod nihil prohibet hunc quidem dicere hoc futurum, hunc vero non dicere eundo in millesimum annum et non magis dico in millesimum annum quam in quantolibet tempore.
QUARE SI IN OMNI TEMPORE SIC SE HABEBAT UT UNUM VERUM DICERETUR, NECESSE ESSET HOC FIERI.
QUARE. Quandoquidem et in millesimo anno et in quantolibet tempore nihil prohibet aliquem facere affirmationem vel negationem veram vel falsam determinate in omni tempore, ergo; a partibus extra. Et si in omni tempore sic se habeat affirmatio vel negatio ut unum vere dicatur, quare necesse est hoc fieri determinate, quod enuntiat ipsa propositio; inter causam et effectum.
ET UNUMQUODQUE EORUM QUAE FIUNT SIC SE HABERE UT EX NECESSITATE FIERET.
ET UNUMQUODQUE. Dixi quod necesse esset. Sed omnia futura ideo dicuntur futura quia habent se haec fieri; et ne acciperetur necesse pro consequenti dicit: ita dico quod necesse esset hoc fieri quod necesse esset sic se habere unumquodque eorum quae fiunt ut ex necessitate fieret. Aliter potest legi nec in millesimum annum: Dixi quod res non recipiet aliquod esse vel non esse propter negare vel affirmare; nec hoc dico magis in millesimum annum quam in quantolibet tempore.
QUARE. Sententia finita, facit illationem a consequenti hoc modo: quare necesse esset hoc fieri et subiungit unde inferat. Si in omni etc.
QUANDO ENIM SERE DICIT QUIS QUONIAM ERIT, NON POTEST NON FIERI.
QUANDO ENIM. Vere si unum vere diceretur, necesse esset ƿ hoc fieri. Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri; a pari.
ET QUOD FACTUM EST, VERUM ERAT DICERE SEMPER QUONIAM ERIT.
ET QUOD FACTUM EST. Dico quod quando vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri. Et hoc dico secundum sententiam tuam, quia tu dicis quod illud quod factum est, verum erat dicere semper determinate quoniam erit.
QUODSI HAEC NON SUNT POSSIBILIA.
QUODSI. Ostendit evenire plurima inconvenientia ex mala concessione adversarii, scilicet perire casum et utrumlibet, perire consilium et negotium; sed haec non sunt possibilia perire.
VIDEMUS ENIM ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR ATQUE AGIMUS ALIQUID.
VIDEMUS ENIM. Vere haec, id est utrumlibet et consilium et negotium non sunt possibilia perire. Videmus enim esse principium, id est causa, futurorum contingentium et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid, id est per consilium et per negotium nostrum; ab oppositis.
ET QUONIAM EST OMNINO IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT ESSE POSSIBILE ET NON, IN QUIBUS UTRUMQUE CONTINGIT ET ESSE ET NON ESSE.
ET QUONIAM. Probavi quod haec, id est utrumlibet et consilium et negotium, non sunt possibilia perire et universaliter dico de omnibus, tam de istis quam de casualibus, quoniam est, id est contingit, omnino, id est universaliter, possibile esse et non, in his rebus quae non semper sunt actu. Et ne aliquis accipiat remota quae nunquam sunt in actu, sicuti nunquam est in actu quod homo sit lapis, ideo subiungit: ut in his contingit utrumque et esse et non esse circa eumdem actum indeterminate.
QUARE ET FIERI ET NON FIERI.
QUARE. Quandoquidem contingit utrumque indeterminate, id est esse et non esse, circa eumdem actum; quare contingit et fieri et non fieri circa eumdem actum. Paria sunt esse et non esse et fieri et non fieri circa eumdem actum.
ET MULTA NOBIS MANIFESTA SUNT SIC SE HABENTIA, UT QUONIAM HANC VESTEM POSSIBILE EST, INCIDI ET NON INCIDITUR SED PRIUS EXTERITUR.
ET MULTA. Ostendi sub regula quod contingit possibile esse et non esse circa eumdem actum, etiam in futuris rebus. Et non tantum dico istud sub regula, sed ex hoc multa exempla sunt nobis manifesta habentia se sic, id est ad esse et ad non esse circa eumdem actum; ut in ueste. Bonum exemplum dedi, quoniam possibile est incidi hanc uestem. Et ne aliquis accipiat incidi in ipso actu subiungit: et non <in>ciditur etc.
SIMILITER AUTEM ET NON INCIDI POSSIBILE EST.
SIMILITER AUTEM. Dico quod possibile est hanc uestem incidi, nec tantum hoc est, sed similiter possibile est non incidi.
NON ENIM ESSET EAM PRIUS EXTERI NISI ESSET POSSIBILE NON INCIDI.
NON ENIM. Vere possibile est hanc uestem non incidi; si est possibile exteri, tunc possibile est non incidi; a parte extra. Et unde hoc habes quod si est possibile exteri, quod ideo sit possibile non incidi? Non enim esset possibile eam prius exteri, nisi esset possibile non incidi. Ac si dicat: vere si est homo, est animal, quia non esset homo, nisi esset animal; a pari in conversione ad eumdem ordinem. Vestis quae praesentialiter est ƿ dicitur futura quia se habet ad incidi et ad non incidi; ad incidi ita se habet ut aliquando illud actualiter recipiat; ad non incidi ita se habet, ut non incidi, quod praesentaliter est in ea, aliquando retineat permanentem.
QUARE ET IN ALIIS FACTURIS QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM DICUNTUR HUIUSMODI -- MANIFESTUM EST QUONIAM NON OMNIA EX NECESSITATE VEL SUNT VEL FIUNT.
QUARE. Quandoquidem contingit in ueste possibile et incidi et non incidi, ergo contingit fieri et non fieri circa eumdem actum; a partibus extra, vel, si volumus accipere fieri et non fieri circa incisionem, erunt paria. Notandum quod si contingit possibile incidi, non ideo sequeretur possibile fieri et non fieri, nisi accipiatur circa eumdem actum; constat quidem quod fieri sequeretur ad incidi ut totum ad partem; sed non fieri non sequeretur ad non incidi, nisi circa eumdem actum accipetur, quia non incidi est continentius quam non fieri, acceptum circa eumdem actum. Quia quotienscumque praedicatur aliquod finitum de aliquo finito ita quod sit prorsus excedens, subiectum infinitum erit continentius praedicato infinito ut non homo est continentius quam non animal. Et quandoquidem in ueste contingit fieri et non fieri circa eumdem actum, quia uestis est futurum contingens, quare et in aliis futuris contingit fieri et non fieri circa eumdem actum; in aliis futuris dico, quaecumque dicuntur secundum potentiam huiusmodi, id est quia sunt futura contingentia; a simili, propter eamdem causam, probavit quod haec non sunt possibilia peri<r>e.
QUOD. Pro 'et'. Et si haec non sunt possibilia perire, manifestum est quoniam non omnia ex necessitate vel sunt in propinquo futuro, vel fiunt in remoto; inter causam et effectum.
SED ALIA, QUIDEM UTRUMLIBET ET NON MAGIS VEL AFFIRMATIO VEL NEGATIO, ALIA VERO MAGIS QUIDEM IN PLURIBUS ALTERUM.
SED ALIA. Dico quod non omnia sunt vel fiunt ex necessitate; sed alia quidem sunt utrumlibet; et in quibusdam quae sunt utrumlibet non magis est affirmatio vel negatio, id est aequaliter habent se ad affirmationem et ad negationem. Alia vero sunt casuales; et in pluribus quidem casualibus magis est alterum, id est magis contingit affirmatio quam negatio, et e converso.
SED CONTINGIT FIERI ET ALTERUM, ALTERUM VERO MINIME.
SED CONTINGIT. Dedit utrumlibet habere se aequaliter ad affirmationem et ad negationem, casui vero dedit magis habere se ad alterum; et ne videretur alicui quod ista ita essent distributa quod istud quod convenit utrumlibet nunquam convenit et casui, et illud quod convenit casui nunquam convenique et utrumlibet, ideo apponit.
Continuatio: dedit utrumlibet habere se aequaliter ad utrumque, casui habere se magis ad alterum; sed contingit fieri et in quibusdam quae sunt utrumlibet ƿ habere se magis ad alterum et in illis quae sunt casualia habere se aequaliter ad utrumque. Dedi utrique, id est casui et utrumlibet, habere se magis ad alterum; sed ita hoc dico quod minime sit ibi alterum determinate; quaedam quae sunt utrumlibet habent se aequaliter ad affirmationem et negationem, ut nauale bellum; quaedam vero quae sunt utrumlibet magis habent se ad affirmationem ut si aliquis disponat ut comedat et ad mensam sedeat et fercula opposita videat, magis habet se ad hoc ut comedat, quam ad hoc ut non comedat; item quaedam utrumlibet magis habent se ad negationem, ut aliquis rusticus se futurum comitem disponat, magis habent se ad negationem quam ad affirmationem. Similiter quaedam casualia habent se aequaliter ad affirmationem et negationem, ut si aliquis in agro fodiat nec se inventurum aliquid disponat, aequaliter habet ad aurum inveniendum et ad non inveniendum. Item sunt quaedam casualia quae magis habent se ad affirmationem ut si aliquis eat in Aethiopiam, magis habet se ad habere nigredinem quam ad non habere. Rursus quaedam sunt casualia quae magis habent se ad negationem, ut si aliquis eat in Aethiopiam magis habet se ad non albere quam ad albere.
IGITUR ESSE QUOD EST QUANDO EST, ET NON ESSE QUOD NON EST QUANDO NON EST, NECESSE EST.
IGITUR ESSE QUOD EST. Superius ostendit naturam casualium et illarum rerum quae sunt utrumlibet, scilicet quod non habent determinatam necessitatem. Ostendit etiam quod propositiones agentes de praesenti habent determinatam veritatem vel falsitatem; sub disiunctione modo vult agere de rebus praesentibus, ut ostendat quam necessitatem habeant, scilicet determinatam habent necessitatem, determinatam et non impermutabilem.
Continuatio: dixit quod non omnia sunt ex necessitate, quia sunt quaedam casu, quaedam utrumlibet. Et quia hoc est, igitur necesse est esse determinate illud praesens quod est, id est quod habet se ad esse tantum, quando est, id est quia est; et necesse est non esse determinate quod non est, quando non est, id est quia non est; a toto et ab oppositis. Maxima propositio: si aliquid removetur ab aliquo toto particulariter propter oppositum positum in eodem, illud quod removetur ponitur in aliquo opposito illius indeterminate; sed esse ex necessitate removetur ab omni re particulariter propter casum et utrumlibet positum in eodem; ergo ex necessitate esse ponitur in rebus de praesenti propter casum et utrumlibet remota ab illis rebus. Et sic potest probari per medium: si quia quaedam sunt casu, quaedam utrumlibet, non omnia sunt ex necessitate, et quia non omnia sunt ex necessitate quaedam sunt casu, quaedam utrumlibet; et hoc sequitur tantum propter paritatem terminorum. Et si quia non omnia sunt ex necessitate quaedam ƿ sunt casu, quaedam utrumlibet, et quia quaedam praesentia non sunt ex necessitate, quaedam praesentia sunt casu, quaedam utrumlibet; a simili propter eamdem causam. Et si quia quaedam praesentia non sunt ex necessitate, quaedam praesentia sunt casu, quaedam utrumlibet, et quia nulla praesentia sunt casu vel utrumlibet, omnia sunt ex necessitate; a contradictoriis. Quia si aliqua contradictoria infert aliquam contradictoriam, contradictoria illatae infert contradictoriam inferentis. Et si quia nulla praesentia sunt casu vel utrumlibet, omnia sunt ex necessitate, et quia omnia praesentia habent se ad esse tantum vel ad non esse tantum, omnia praesentia sunt ex necessitate; a consequenti. Et si omnia praesentia sunt ex necessitate quia habent se ad esse tantum vel ad non esse tantum, igitur hoc praesens quod est, necesse est esse, quando est, id est quia habet se ad esse tantum, et illud praesens quod non est necesse est non esse quando non est, id est quia habet se ad non esse tantum.
SED NON QUOD EST OMNE NECESSE EST ESSE, NEC QUOD NON EST NECESSE EST NON ESSE.
SED NON. Hoc possumus dicere, quod illud quod est necesse est esse quando est, id est determinate, et illud quod non est necesse est non esse quando non est, id est determinate. Sed hoc non possumus dicere quod omne quod est necesse est esse simpliciter, nec omne quod non est necesse est non esse simpliciter, id est impermutabiliter ita quod habeat impermutabilem necessitatem.
NON ENIM IDEM EST OMNE QUOD EST ESSE NECESSARIO QUANDO EST, ET SIMPLICITER ESSE EX NECESSITATE.
NON ENIM. Et unde hoc habes quod illud quod necesse est determinate non ponat necesse esse simpliciter? ideo quia non est idem, id est par in significatione, illud quod est necessarium esse determinate ad illud quod est necessarium esse simpliciter; nec est inferius illo, sed superius quia infertur ab illo hoc modo: si necesse est esse simpliciter, id est impermutabiliter, necesse est esse determinate, sed non convertitur.
SIMILITER AUTEM ET IN EO QUOD NON EST.
SIMILITER AUTEM. Non tantum dico quod illud quod est necesse esse determinate non est idem cum necesse esse simpliciter, sed similiter dico quod illud quod est necesse <non> esse determinate non est idem cum necesse non esse simpliciter.
ET IN CONTRADICTIONE EADEM RATIO EST.
ET IN CONTRADICTIONE. Hoc habemus in rebus de praesenti quod omnes habent determinatam necessitatem sed non omnes habent impermutabilem necessitatem. Et eadem ratio est in omni contradictione agente de praesenti, scilicet quod omnis propositio de praesenti habet veritatem vel falsitatem determinatam, sed non omnis habet impermutabilem necessitatem.
ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST ET FUTURUM ESSE VEL NON.
ESSE QUIDEM. Hoc possumus dicere quod omnes res de praesenti ƿ habent esse vel non esse determinatum. Et non possumus dicere quod habeant esse vel non esse impermutabiliter. Sed hoc possumus dicere quod omne praesens, id est omnis res de praesenti, necesse est esse vel non esse sub disiunctione. Et possumus dicere quod omne futurum contingens necesse est esse vel non esse sub disiunctione.
NON TAMEN DIVIDENTEM DICERE ALTERUM NECESSARIO.
NON TAMEN. Hoc habent omnes res de futuro contingenti, quod habent necessitatem sub disiunctione; tamen non est necesse dividentem, id est disiunctionem facientem, dicere alterum necessario determinate.
DICO AUTEM, NECESSE EST QUIDEM FUTURUM ESSE BELLUM NAVALE CRAS VEL NON ESSE FUTURUM SED NON FUTURUM ESSE CRAS BELLUM NAVALE NECESSE EST VEL NON FUTURUM ESSE, FUTURUM AUTEM ESSE VEL NON ESSE NECESSE EST.
DICO AUTEM. Dixi quod omnes res de futuro contingenti habent necessitatem sub disiunctione, nec illud dico tantum sub regula sed etiam dico sub exemplo, ut necesse est quidem futurum esse cras nauale bellum vel non esse futurum sub disiunctione. Sed non est necesse cras esse futurum nauale bellum vel non esse futurum simpliciter, id est impermutabiliter; hoc non potest dici, sed necesse est futurum esse vel non esse sub disiunctione. Hoc ideo repetit ut suam confirmet sententiam.
QUARE, QUONIAM SIMILITER ORATIONES VERAE SUNT QUEMADMODUM ET RES, MANIFESTUM EST QUONIAM QUAECUMQUE SIC SE HABENT UT UTRUMLIBET SINT ET CONTRARIA IPSORUM CONTINGERE, NECESSE EST SIMILITER SE HABERE ET CONTRADICTIONEM; QUOD CONTINGIT IN HIS QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT
QUARE. Hoc evenit in rebus casualibus et in illis quae sunt utrumlibet quod omnes necesse est esse vel non esse sub disiunctione. Et quia hoc est? Quare manifestum est quoniam necesse est similiter se habere etiam contradictionem singularem vel contradictoriam. Contradictionem dico facta, in illis rebus quaecumque sic se habent ut utrumlibet sint. Et quaecumque sic se habent ut queant contingere contraria, id est esse et non esse, ipsarum, id est in ipsis rebus, et per hoc accipit casualia. Locus inter causam et effectum. Et unde hoc habes quod necesse est similiter se habere contradictionem singularem et contradictoriam quemadmodum res, quoniam omnes orationes similiter sunt verae quemadmodum et res; a toto. Quod contingit, id est ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere queant, contingit in his quae non semper sunt. Et ne aliquis accipiat remota quae nunquam sunt, addit et non semper non sunt, id est aliquando sunt.
HORUM ENIM NECESSE EST QUIDEM ALTERAM PARTEM CONTRADICTIONIS VERAM ESSE VEL FALSAM, NON TAMEN HOC AUT ILLUD SED UTRUMLIBET, ET MAGIS QUIDEM VERAM ALTERAM, NON TAMEN IAM VERAM VEL FALSAM.
HORUM ENIM. Vere necesse est similiter se habere contradictionem quia in hoc; a parte se similiter habere et hoc est: horum enim, id est harum rerum, necesse est quidem alteram partem contradictionis veram esse vel falsam sub disiunctione; non tamen hoc aut illud determinate, sed utrumlibet, id est indeterminate, et aequivocat in utrumlibet, et magis quidem veram alteram, non tamen iam veram vel falsam determinate.
QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM NON EST NECESSE OMNES AFFIRMATIONES VEL NEGATIONES OPPOSITARUM HANC QUIDEM VERAM, ILLAM AUTEM FALSAM ESSE.
QUARE. Quandoquidem propositiones singulares et contradictoriae agentes de praesenti habent determinatam veritatem ƿ vel falsitatem et etiam sub disiunctione, propositiones vero de futuro contingenti habent veritatem et falsitatem sub disiunctione tantum. Quare etc.; a partibus.
NEQUE ENIM QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT SIC SE HABENT ETIAM IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIUM TAMEN ESSE AUT NON ESSE SED QUEMADMODUM DICTUM EST.
NEQUE ENIM. Vere propositiones singulares et contradictoriae agentes de praesenti et de futuro contingenti habent dissimilem veritatem et falsitatem, quia res de praesenti et de futuro contingenti habent dissimilem necessitatem. A causa et hoc est: Neque enim sic se habet necessitas etiam in his rebus quae non sunt et ne aliquis accipiat remota quae nullo modo sunt, ideo apponit possibilibus tamen esse aut non esse non sic se habet necessitas in futuris quemadmodum in his quae sunt praesentialiter, sed quemadmodum dictum est, scilicet res de praesenti habent determinatam necessitatem et sub disiunctione, res vero de futuro contingenti habent necessitatem tantum sub disiunctione.

Notes