Authors/Abelard/IP/SupPor/1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPor
Jump to navigationJump to search

SCANNED FROM: Dal Pra 1969

INTRODUCTIONES PARVULORUM

Latin English
PETRI ABAELARDI IUNIORIS PALATINI SUMMI PERIPATETICI EDITIO SUPER PORPHYRIUM INCIPIT
[PRAEFATIO]
ƿ Intentio Porphyrii est in hoc opere tractare de sex vocibus, id est de genere et de specie et de differentia et de proprio et de accidenti et de individuo et de significatis eorum. Et cum intendat tractare de istis sex vocibus, et etiam tractat, tamen non proponit, nisi de quinque tantum. Ideo non ponit de individuo, quia individuum continetur sub unoquoque, et in significatione et in praedicamentali ordine; nam quemadmodum genera et species proprie ponuntur in praedicamento, eodem modo individua ipsorum.
Et de omnibus istis intendit tractare rogatu cuiusdam sui amici, scilicet Chrysaorii, qui legerat vel legere intendebat <Categorias> in quibus quasdam difficiles esse sententias noverat, aut per se aut per alium, quas per se intelligere non poterat. Unde rogavit Porphyrium suum amicum ut faceret sibi quoddam introductorium opus ad ipsa<s> Categorias Aristotelis. Et quia ipse Porphyrius noverat intelligentiam Aristotelis et ipsum tractatum, considerans nullas voces magis esse necessarias ad Categorias quam istas sex voces, quoniam ex istis sex vocibus constituuntur praedicamenta, ideo praeelegit tractare de istis sex vocibus.
Huius operis sunt materia istae sex voces et earum significata.
Finis ipsae Categoriae; scientiae inveniendi supponitur iste tractatus, quia hic docemur invenire rationes sufficientes ƿ ad probandas quaslibet quaestiones factas de istis sex vocibus et de significatis earum.
Et cum talis sit intentio, secundum modum operis intitulavit librum suum sic: incipiunt Isagogae Porphyrii, id est introductiones ducentes lectorem in Categorias. Sed in prologo plus facit et ostendit materiam de qua tractet et quomodo tractet, scilicet introductorie, et cui hoc faciat, et quanta sit utilitas, et quas sententias apponat, et quas praetermittat et quos imitetur a<u>ctores.
IP 1.00
Accessus ad litteram.
CUM SIT NECESSARIUM, CHRISAORIE, ET AD EAM QUAE EST APUD ARISTOTELEM PRAEDICAMENTORUM DOCTRINAM NOSSE QUID GENUS SIT ET QUID DIFFERENTIA QUIDQUE SPECIES ET QUID PROPRIUM ET QUID ACCIDENS, ET AD DEFINITIONUM ASSIGNATIONEM, ET OMNINO AD EA QUAE IN DIVISIONE VEL DEMONSTRATIONE SUNT UTILIA, HAC ISTARUM RERUM SPECULATIONE COMPENDIOSAM TIBI TRADITIONEM FACIENS TEMPTABO BREVITER VELUT INTRODUCTIONIS MODO EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT AGGREDI.
Mea intentio est facere introductionem ad Categorias, et cum sit, tentabo aggredi ea quae sunt dicta ab antiquis de genere et de aliis, et hoc breviter, at non ita breviter ut insit obscuritas, sed VELUT, id est vero modo introductionis. Hoc ideo faciam, cum HOC est quidem nosse quid sit genus et per praeceptiones et per distinctiones, et quid differentia, etc.
O CHRYSAORI, <CUM> SIT TIBI NECESSARIUM, id est utile, ET AD EAM DOCTRINAM PRAEDICAMENTORUM QUAE EST APUD ARISTOTELEM quam requiris, ET AD ASSIGNATIONEM DEFINITIONUM, id est ad definitiones assignandas, id est constituendas, intransitive; quia si ignoremus quod essent genus et quod differentia, nesciremus constituere definitiones rectas; item sic ignoremus quod sit accidens, nesciremus constituere descriptiones; et cum sit necessarium OMNINO AD EA QUAE SUNT UTILIA IN DIVISIONE, id est, ad illas praeceptiones de divisionibus, vel cum sit necessarium ad ea quae sunt utilia IN DEMONSTRATIONE, quia locus a genere a specie, ad demonstrationem seruit demonstrativis syllogismis; dico TENTABO AGGREDI, id est facere intendens TRADITIONEM TIBI, id est tractatum tibi traditum; traditionem dico COMPENDIOSAM, id est <non> abundantem, UTILEM IN SPECULATIONE ISTARUM RERUM, id est sex vocum. ƿ
ALTIORIBUS QUIDEM QUAESTIONIBUS ABSTINENS, SIMPLICIORES VERO MEDIOCRITER CONIECTANS.
ALTIORIBUS QUIDEM. Dico quia tentabo aggredi hoc modo, abstinens quidem me altioribus quaestionibus.
MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM SIVE SUBSISTUNT SIVE IN SOLIS NUDIS PURISQUE INTELLECTIBUS POSITA SUNT SIVE SUBSISTENTIA CORPORALIA SUNT AN INCORPORALIA, ET UTRUM SEPARATA AN IN SENSIBILIBUS ET CIRCA EA CONSTANTIA, DICERE RECUSABO.
MOX DE GENERIBUS[1]. Dico abstinens me ab altioribus quaestionibus, et MOX, id est etiam ecce, a quibus: DE GENERIBUS ET SPECIEBUS RECUSABO DICERE ILLUD, QUOD SIVE SUBSISTANT, id est sive sint, id est habeant esse, SIVE SINT POSITA IN SOLIS NUDIS PURIS INTELLECTIBUS, id est ut tantum intelligantur esse et non sint, SIVE SINT SUBSISTENTIA, id est si habeant esse, recusabo dare utrum sint separata a sensibilibus, id est a numero sensibilium, an sint posita in sensibilibus, id est numerata inter ipsa sensibilia ET CONSTANTIA CIRCA EA RECUSABO DARE, scilicet quaestiones affines istis in difficultate. Aliter: DE GENERIBUS ET DE SPECIEBUS RECUSABO DICERE SIVE SUBSISTANT, id est sive sint substantiae, SIVE NON SINT substantiae sed sint [/sunt] positae in aliis praedicamentis. Postea quaeritur sive sint posita in solis intellectibus, sive non sint posita in solis intellectibus. Illa dicimus poni in solis <intellectibus> quae tantum intelliguntur et non sunt. Et si non sint posita in solis intellectibus [ + 0000 ], postea quaeritur sive sint posita in intellectibus nudis ab indumento veritatis, sive non sint in intellectibus nudis. Illa dicimus poni in nudis intellectibus, quae, cum sint, aliter intelliguntur esse quam sint. Et si non sint posita in nudis intellectibus, postea quaeritur sive sint posita in intellectibus simpliciter puris, id est sine aliqua commixtione falsitatis, sive non sint posita in intellectibus puris sed cum aliqa adiunctione falsitatis. Illa dicimus poni in puris intellectibus quae intelliguntur simpliciter ut sunt. Aliud membrum: ET SI SINT SUBSISTENTIA, id est substantiae, RECUSABO dare an sint corporalia, an incorporalia. Et si sunt corporalia, recusabo dare utrum sint separata a sensibilibus [ + 0000 ], an posita in sensibilibus, id est an debeant computari inter sensibilia, an non. Caetera non mutantur.
ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS INQUISITIONIS.
ALTISSIMUM ENIM. Ideo recusabo, nam NEGOTIUM EST HUIUSMODI ALTISSIMUM ET EGENS MAIORIS INQUISITIONIS quam sit mea ad tractandum et tua ad inquirendum. A causa.
ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS PROBABILITER ANTIQUI TRACTAVERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI, TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE.
ILLUD VERO. Ista recusabo dicere, sed illud TIBI <TEMPTABO> ƿ MONSTRARE DE HIS, id est de genere et de specie ac de aliis propositis, id est de differentia et de aliis, quod TRACTAVERUNT ANTIQUI, tractantes inde probabilem et ad quem ad modum ipsi tractaverunt; ET HORUM antiquorum MAXIME fuerunt tractantes PERIPATETICI, quos volo imitari.
1.01
VIDETUR AUTEM NEQUE GENUS NEQUE SPECIES SIMPLICITER DICI.
VIDETUR AUTEM. Proposuit se tractaturum de genere; sed quoniam genus est aequivocum ad multa, significat enim collectionem et principium et materiam et masculum et feminam et in grammatica, ideo exequitur aequivocationem generis, ne, ubicumque audiretur genus, intelligeretur philosophicum genus. Sed, aliis aequivocationibus praetermissis, ideo de collectione et <principio> principium assumpsit, quia philosophicum genus quamdam habet similitudinem cum istis.
Sic continuatur: quibusdam videtur quia genus et species dicatur simpliciter, sed mihi non videtur. VIDETUR AUTEM etc. et hoc est:
GENUS ENIM DICITUR ET ALIQUORUM QUODAMMODO SE HABENTIUM AD UNUM ALIQUID ET AD SE INVICEM COLLECTIO, SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM DICITUR GENUS, AB UNIUS SCILICET HABITUDINE -- DICO AUTEM ROMULI -- ET MULTITUDINIS HABENTIUM ALIQUO MODO AD INVICEM EAM QUAE AB ILLO EST COGNATIONEM SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS DICTAM.
GENUS ENIM. Genus vere non dicitur simpliciter. Si collectio et principium et phiiosophicum genus dicuntur genus, tum genus non dicitur simpliciter; ab oppositis, quia ponendo negat, et hoc est: GENUS ENIM EST COLLECTIO ALIQUORUM, et quia collectio potest intelligi sicut collectio lapidum et uulgi, quae non est genus, addit HABENTIUM SE AD UNUM ALIQUOD, per quod removetur talis collectio a genere; et quia adhuc est collectio quae habet se ad unum aliquid, ut collectio latronum habet se ad unum aliquid, id est ad latrocinium, et sicut parentum collectio ex parte patris et ex parte matris habet se ad unum aliquid, id est ad filium, quod talis collectio non dicitur genus addi<t> AD SE INVICEM, id est ita illa collectio habet se ad unum aliquid ut ex illo uno ipsa tota collectio linea consanguinitatis copuletur; et quia posset intelligi habere se ad se invicem, ita qui omnes essent in eodem gradu consanguinitatis, quod omnes essent vel fratres tantum vel nepotes, ideo addit QUODAMMODO, id est competendi modo, scilicet quod quidam sint fratres, quidam nepotes.
SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM, id est descriptionem, collectio ROMANORUM DICITUR GENUS, quia habet se ad unum; ƿ quod dixit in regula, hoc ostendit sub exemplo, ubi dicit: SECUNDUM QUAM etc. Dico ab habitudines unius et etiam ab habitudine multitudinis habentium eam cognationem quae est ab illo, id est Romulo, ad se <in>uicem; et aliquo modo non mutatur; multitudinis dico, id est determinate dictae secundum divisionem, id est propter divisionem, scilicet ut separem istud genus quod est collectio ab aliis generibus, id est principali genere et philosophico; vel ita: multitudinis dico dictae ut separem collectionem istam Romanorum ab Atheniensi collectione.
DICITUR AUTEM ET ALITER RURSUS GENUS QUOD EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM VEL AB EO QUI GENUIT VEL A LOCO IN QUO QUIS GENITUS EST.
DICITUR AUTEM. Non solum collectio dicitur genus, sed et principium uniuscuius<que> generationis.
ET ALITER, id est propter aliam causam principium dico sumptum, vel ab eo qui genuit, ut pater, vel a loco in quo quis genitus est, ut Thebae. Aliam causam habet principium, scilicet pater, quare dicatur genus, id est filium a se generatum, quam sit illa alia causa quare collectio dicitur genus, quia collectio <dicitur> propter consanguinitatem. Principium, scilicet pater, dicitur genus, propter filium quem ex se generat. Locus vero dicitur genus, quia in eo generatur aliquid.
SIC ENIM ORESTEN QUIDEM DICIMUS A TANTALO HABERE GENUS, ILLUM AUTEM AB HERCULE.
SIC ENIM. Probat a partibus quod principium gignentis est genus. Tantalus et Hercules sunt genus; sed Tantalus et Hercules principium gignens; ergo principium gignens est genus. Iste modus tertiae figurae est: Hercules et Tantalus sunt partes principii gignentis, et hoc est: Sic enim nos dicimus Orestem habere genus a Tantalo; sic, id est principium etc.
ET RURSUS PINDARUM QUIDEM THEBANUM ESSE GENERE, PLATONEM VERO ATHENIENSEM.
ET RURSUS. Vere locus est genus, <id> est principium; Thebae et Athenae sunt genus, sed Thebae et Athenae sunt locus in quo quis genitus est; ergo locus in quo quis genitus est, est genus <id est> principium, id est; a partibus: Thebae et Athenae sunt partes loci.
ETENIM PATRIA PRINCIPIUM EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS QUEMADMODUM PATER.
ETENIM. Inde Thebae et Athenae sunt genus principium, quia omnis patria; a toto; et hoc est; etenim patria etc. Quemadmodum pater, id est propter eamdem causam, scilicet filium in se generatum. Sed alio respectu dicitur filius causa ad locum, et alio quantum ad patrem.
HAEC AUTEM VIDETUR PROMPTISSIMA ESSE SIGNIFICATIO.
HAEC AUTEM. Dixit quod patria sit genus ut pater sed haec ƿ significatio, quod pater dicitur genus, esse videtur promptissima, id est rectior, et in hoc quod dicit, removet locum a paterno genere, quia vult philosophicum genus habere similitudinem cum paterno genere.
ROMANI ENIM QUI EX GENERE DESCENDUNT ROMULI, ET CECROPIDAE QUI EX GENERE DESCENDUNT CECROPIS ET HORUM PROXIMI.
ROMANI ENIM. Vere pater promptius est genus quam locus. Romulus et Cecrops sunt patres; sed Romulus et <Ce>crops sunt promptius genus si illi qui descendunt ex genere Romuli dicuntur romani et illi qui descendunt a genere Cecropis dicuntur Cecropidae, et horum proximi, id est similes in cognatione; tunc Romulus et Cecrops sunt promptius genus; a causa, et hoc est: Romani enim. Et quia quemadmodum quidam sumunt nomen a patribus, ut Romani a Romulo, ita quidam sumunt a loco, ut a Lauduno laudunensis, sciendum est; hi tales sumentes nomen a patria non divident consanguinitatis cognationem a loco; et ideo addit: HORUM PROXMI.
ET PRIUS QUIDEM APPELLATUM EST GENUS UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM, DEHINC ETIAM MULTITUDO EORUM QUI SUNT AB UNO PRINCIPIO; UT A ROMULO, DIVIDENTES ET AB ALIIS SEPARANTES, DICEBAMUS OMNEM ILLAM COLLECTIONEM ESSE ROMANORUM GENUS.
ET PRIUS. In ordine tractatus praeposuerat istud genus quod est collectio generis principalis; et ne aliquis vellet intelligere quod prius ista vox genus esset imposita ad significandam collectionem quam principium, hoc removet dicendo prius esse genus principium quam collectionem, et hoc est: ET PRIUS QUIDEM. Namque dividentes. Bene dico quod multitudo descendens a Romulo dicitur genus. Nam ita superius diximus ab auctoritate et hoc est: namque nos dividentes, id est divisionem facientes huius significationis quae est collectio, ab aliis significationibus generis, et ab aliis separantes, id est ostendentes hanc significationem generis esse diversam ab aliis significationibus generis, dicebamus etc.
ALITER AUTEM RURSUS GENUS DICITUR CUI SUPPONITUR SPECIES, AD HORUM FORTASSE SIMILITUDINEM DICTUM.
ALITER AUTEM. Non solum collectio et principium dicitur genus, sed etiam illa vox dicitur genus cui supponitur species; et aliter, id est propter aliam causam quam supradictam, supponit<ur> dico in ordine praedicamenti; genus dico dictum fortasse ad similitudinem horum; ideo dicit fortasse, id est dubitative, quia philosophicum genus non habet eamdem similitudinem cum collectione quam habet cum principali genere, quia collectio est colligens quaedam, et eadem res est et colligens et collecta, continens et contenta. Sed quando dicimus: genus continet, ibi habemus diversa, continens et contentum, ƿ quemadmodum <in> principali genera diversa sunt generans et generatum, id est pater et filius; et sicut filius procreatur ab ipso patre, ita genus et species sunt diversa, et similiter species procreantur ab ipso genere cum differentiis in definitione, ut in hac definitione: animal rationale mortale procreatur homo.
ET ENIM PRINCIPIUM QUODDAM EST HUIUSMODI GENUS EARUM QUAE SUB SE SUNT SPECIERUM.
ETENIM. Vere genus cui supponitur species similes est; nam istis, collectioni et principio; a partibus; et hoc est: etenim principium earum, id est non diversarum, sed earum quae sub ipso sunt. Vel ita: nam in hoc est simile principio quod genus principium quoddam, id est materiale, suarum specierum, et in hoc est simile collectioni quod continet multitudinem specierum quae sub eo sunt; a partibus similitudinis.
VIDETUR ETIAM MULTITUDINEM CONTINERE OMNEM QUAE SUB EO EST.
VIDETUR ETIAM. Vere philosophicum genus habet similitudinem cum collectione, quia sicut collectio multa continet, et ad unum respicit, similiter genus multas species continet, quae in ipso genere inveniuntur.
TRIPLICITER IGITUR CUM GENUS DICATUR, DE TERTIO APUD PHILOSOPHOS SERMO EST, QUOD ETIAM DESCRIBENTES ASSIGNAVERUNT GENUS ESSE DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, UT ANIMAL.
TRIPLICITER IGITUR. Quandoquidem collectio dicitur genus, et principium dicitur genus, et illud cui supponitur species dicitur genus, igitur tribus modis dicitur genus. Quod praedicatur de pluribus individuis et de differentibus specie, id est de diversis speciebus, et quod praedicari faciunt de diversis speciebus, convenit tam accidentalibus differentiis quam substantialibus. Addit in eo quod quid, id est ad interrogationem factam per quid. Nota quod per praedicari de pluribus removet individua, per praedicari de pluribus differentibus speciebus removet species, et per praedicari in eo quod quid removet differentias et accidentia, quae <de> diversis speciebus praedicantur; et quia haec tota descriptio convenit adhuc aequivocis, supplendum est praedicari in quid univoce <ut> aequivoca excludant<ur> quae non univoce praedicantur. <Erant> qui csoloratum genus ad album olebant dicere et nigrum; sed nihil est, quia nihil quod recipit magis et minus est species, quod ista habent; igitur non sunt genus nec species.
EORUM ENIM QUAE PRAEDICANTUR ALIA QUIDEM DE UNO DICUNTUR SOLO, SICUT INDIVIDUA SICUT SOCRATES ET HIC ET HOC, ALIA VERO DE PLURIBUS, QUEMADMODUM GENERA ET SPECIES ET DIFFERENTIAE ET PROPRIA, ET ACCIDENTIA COMMUNITER SED NON PROPRIE ALICUI.
EORUM ENIM. Reddit causam quare singulas differentias apposuit in generis descriptione. Ideo scilicet hanc primam apposuit praedicari de pluribus, quia per hanc facit differre ƿ genus ab his quae de uno solo dicuntur, sicut individua; quod videtur esse falsum quod individua de uno solo praedicentur, cum hoc individuum Socrates de pluribus habeat praedicari, ut hoc album est Socrates, hic veniens est Socrates. Sed ideo dicitur non praedicari de pluribus, quia de duobus oppositis non habet praedicari, scilicet de Socrate et Platone, quod habet homo, hoc modo: Cicero est homo, Plato est homo; per hoc quod apponit hic vel hoc, innuit alia individua, quod quaedam nomina individua in simplici voce ut Plato, quaedam sunt individua per adiectionem articuli ut hic homo, hoc album.
ALIA VERO. Dixi quod praedicari de pluribus convenit generi, per quod differ<t> ab individuis; et non solum generi convenit, sed etiam speciei et caeteris. Proprium accidens alicui est, ut hoc album, quod non praedicatur de pluribus.
EST AUTEM GENUS QUIDEM UT ANIMAL, SPECIES VERO UT HOMO, DIFFERENTIA AUTEM UT RATIONALE, PROPRIUM UT RISIBILE, ACCIDENS UT ALBUM, NIGRUM, SEDERE.
EST AUTEM. Non solum ostendi tibi per descriptionem quid sit genus, sed etiam ostendo tibi per exempla; et hoc est: EST AUTEM etc.
AB HIS ERGO QUAE DE UNO SOLO PRAEDICANTUR DIFFERUNT GENERA EO QUOD DE PLURIBUS ASSIGNATA PRAEDICENTUR.
AB HIS ERGO. Quandoquidem individua de uno solo praedicantur, et genus de pluribus, ergo genus differt ab individuis; a partibus differentiae, quia quidem differt aliud per praedicari de pluribus, aliud de uno solo, aliud alio modo; et subdit unum <ut> inferat assignata, id est ut assignavimus.
AB HIS AUTEM QUAE DE PLURIBUS: AB SPECIEBUS QUIDEM QUONIAM SPECIES ETSI DE PLURIBUS PRAEDICANTUR SED NON DE DIFFERENTIBUS SPECIE SED NUMERO.
AB HIS AUTEM. Et non solum differt genus ab his <quae> praedicantur de uno solo, sed etiam ab his quae de pluribus praedicantur. Numerum vocat collectionem accidentium confectam ex pluribus accidentibus unam proprietatem efficientibus,ut: Socrates est albus ambulans musicus etc.; tot accidentia sunt addenda quod soli individuo conveniat illa collectio.
HOMO ENIM CUM SIT SPECIES DE SOCRATE ET PLATONE PRAEDICATUR QUI NON SPECIE DIFFERUNT A SE INVICEM SED NUMERO.
HOMO ENIM. Vere species praedicatur de pluribus differentibus numero, quia homo; a parte speciei.
ANIMAL VERO CUM GENUS SIT DE HOMINE ET BOVE ET EQUO PRAEDICATUR QUI DIFFERUNT A SE INVICEM ET SPECIE QUOQUE, NON NUMERO SOLO.
ANIMAL VERO. Species differunt, scilicet quia sunt oppositae species diversa inividua continentes, ut homo continet Socratem et Platonem, et bos hunc bovem et hunc bovem; ideo dicit numero differre, quia numeris inferior est <et> etiam superior.
A PROPRIO VERO DIFFERT GENUS QUONIAM PROPRIUM QUIDEM DE UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM PRAEDICATUR ET DE HIS QUAE SUB UNA SPECIE SUNT INDIVIDUIS.
A PROPRIO VERO. Non solum a praedictis differt genus, <sed etiam> a proprio. Per hoc quod dicit proprium praedicari de una sola specie vult intelli<gi> quod specialissima species sola habet proprium praedicari ut homo risibile; per ƿ quod constat quod sensibile non est proprium animalis, quia praedicatur de oppositis speciebus, ut de homine et equo; neque coloratum est proprium corpori, quia de oppositis speciebus praedicatur. Per praedicari in quid de pluribus speciebus facit genus differre a proprio, et si praedicari in quid, ista differentia facit differre genus a proprio, tunc ponit omnes differentias superiores, sicut sensibile positum ponit animatum et substantiam; ut si est sensibile, est animatum, et si est sensibile animatum est substantia, et ipsa differentia ablata facit suum definitum convenire cum suo opposito, ut sensibile ablatum ab animali facit convenire animal cum suo opposito, scilicet cum arbore, in hac differentia quae est animatum; quod fulsum est, quod omnis differentia sequens ponit superiores, quia ubi sunt permixtae differentiae, fallit; ut in hac animal rationale mortale, quia si est mortale, non sequitur ut sit rationale, et similiter praedicari in quid non ponit supra dictas differentias generis. Non recte videtur in hoc loco dare differentiam inter genus et proprium, cum omne genus differat a proprio per sequentem differentiam, illam scilicet quam dat inter genus et differentias et accidentia, quoniam omnia propria continentur sub accidenti; sed recte differentiam, cum sit mos in omni definitione quod praecedens differentia faciat differre quantumcumque potest, et ideo non curavit reservare hanc differentiam. Differentiae et communiter accidentia non praedicantur ad interrogationem factam per quid, sed ad factam per quale, per quod genus differt ab istis.
INTERROGANTIBUS NOBIS ENIM ILLUD DE QUO PRAEDICANTUR HAEC, NON IN EO QUOD QUID SIT DICIMUS PRAEDICARI SED MAGIS IN EO QUOD QUALE SIT; INTERROGATI ENIM "QUALIS EST HOMO?" DICIMUS "RATIONALIS", ET IN EO QUOD "QUALIS EST CORVUS?" DICITUR QUONIAM NIGER.
INTERROGANTIBUS ENIM. Unde praedicatur in quale quia nos dicimus hominibus interrogantibus nos illud subiectum de quo differentia et accidentia praedicantur, dicimus non praedicari in quid, sed in aequale, ab effectu dicimus: effectus est et a<u>ctoritas. Interroganti enim. Differentia et accidens praedicantur in quale, quia rationale est et nigrum; a parte.
EST AUTEM RATIONALE QUIDEM DIFFERENTIA, NIGRUM VERO ACCIDENS.
EST AUTEM. Quia mixte dederat exempla, ostendit quod horum fia<t> differentia et quod accidens; et hoc est: EST AUTEM etc. ƿ
QUANDO AUTEM "QUID EST HOMO?" INTERROGAMUR, "ANIMAL" RESPONDEMUS; ERAT AUTEM HOMINIS GENUS ANIMAL.
QUANDO AUTEM. Differentia et accidens praedicantur in quale, sed genus in quid.
EST AUTEM. Commendatio exempli est.
QUARE "DE PLURIBUS PRAEDICARI" DIVIDIT GENUS AB HIS QUAE DE UNO SOLO EORUM QUAE SUNT INDIVIDUA PRAEDICANTUR; "DIFFERENTIBUS" VERO "SPECIE" SEPARAT AB HIS QUAE SICUT SPECIES PRAEDICANTUR VEL SICUT PROPRIA; "IN EO" AUTEM "QUOD QUID SIT PRAEDICARI" DIVIDIT A DIFFERENTIIS ET COMMUNITER ACCIDENTIBUS QUAE NON IN EO QUOD QUID SIT SED IN EO QUOD QUALE EST VEL QUODAMMODO SE HABENS PRAEDICANTUR DE HIS DE QUIBUS PRAEDICANTUR.
QUARE. Haec illatio videtur esse eadem quae superius, sed non est. Continuatur sic: quandoquidem genus differt per praedicari de pluribus ab individuis, ergo praedicari de pluribus ab individuis est par ad illud quod praedicari de pluribus facit genus differre. Quod dicit sicut species, id est ita praedicatur quod sint species, etc. Vel quo modo se habent additum est, quia superius dixerat accidentia et differentiam praedicari in quale, quod non est verum de omnibus, quia quando quaeritur quo modo habet se Socrates, respondemus: disputat vel ambulat.
NIHIL IGITUR SUPERFLUUM NEQUE MINUS CONTINET GENERIS DICTA DESCRIPTIO.
NIHIL IGITUR. Quandoquidem omnes partes quae sunt in descriptione generis operantur, ergo nihil est superfluum; ab oppositis, quia ponendo removet. Neque minus continet; nihil ad locum, sed addita sententia est quia superius non dixerat quo<d> eset convertibilis, ideo apponit neque minus continet, si enim non est minus continens, et est convertibilis definitio.

Notes

  1. Original scan had the note "next paragraph checked against the MS 15.10.99"