Authors/Abelard/IP/SupPor/2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPor
Jump to navigationJump to search

1.02

Latin English
SPECIES AUTEM DICITUR QUIDEM ET DE UNIUSCUIUSQUE FORMA, SECUNDUM QUAM DICTUM EST: "PRIMUM QUIDEM SPECIES DIGNA IMPERIO".
SPECIES AUTEM. Finito tractatu generis, incipit de specie exequendo aequivocatonem speciei, sicut superius generis; et ideo non apponit tantum has duas significationes speciei, quia species plures habet significationes, sed istae duae satis sufficiunt ad ostendendam aequivocationem; et hoc est: Species dicitur forma, id est ut pulchritudo tam mulierum, ut Petronillae, quam virorum.
DICITUR AUTEM SPECIES ET EA QUAE EST SUB ASSIGNATO GENERE, SECUNDUM QUAM SOLEMUS DICERE HOMINEM QUIDEM SPECIEM ANIMALIS CUM SIT GENUS ANIMAL, ALBUM AUTEM COLORIS SPECIEM, TRIANGULUM VERO FIGURAE SPECIEM.
DICITUR AUTEM. Non solum forma dicitur species, sed etiam illa vox dicitur species quae supponitur generi lege praedicamenti, secundum quam significationem, id est descriptionem, scilicet quia supponitur species generi, homo est species animalis. Album pro albedine, triangulum pro triangulatione accipe.
QUOD SI ETIAM GENUS ASSIGNANTES SPECIEI MEMINIMUS DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, ET SPECIEM DICIMUS ID QUOD SUB GENERE EST.
QUOD SI. Reddit causam quare fecit mentionem speciei in descriptione generis, et generis in descriptione speciei; quasi dicat: ubi dixi: species est quae ponitur sub assignato genere, feci mentionem generis. QUOD pro 'et'. Istud est: si pro cum etiam assignantes meminimus speciei, dicentes sic: quod de pluribus etc., et si illud fecimus, et istud facere licet, scilicet ƿ licet mentionem generis in descriptione speciei; et hoc est: Et speciem dicimus etc. Vel sic: quoniam non immerito dictum est, si pro cum, genus etc.
NOSSE AUTEM OPORTET QUONIAM ET GENUS ALICUIUS EST GENUS ET SPECIES ALICUIUS EST SPECIES, IDCIRCO NECESSE EST ET IN UTRORUMQUE RATIONIBUS UTRISQUE UTI.
NOSSE AUTEM. Quod feci mentionem unius in descriptione alterius, non sine causa fuit, sed propter istam, quoniam genus et species relativa sunt; et hoc est: Et genus alicuius speciei est genus, et species alicuius generis species; et quia sunt relativa, idcirco id est propter hanc causam, necesse est uti utriusque vocabulis, id est genere et specie in definitionibus utrorumque, quoniam definitio unius relativi non potest dinosci sine definitione sui relativi.
ASSIGNANT ERGO ET SIC SPECIEM: SPECIES EST QUOD PONITUR SUB GENERE ET DE QUA GENUS IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.
ASSIGNANT ERGO. Quandoquidem quia relativa sunt, oportet fieri mentionem unius in descriptione alterius, ergo, id est propter hoc quia relativa sunt, assignant speciem sic, id est faciendo mentionem generis; et hoc est: species quae ponitur sub genere, et quia istud convenit differentiis et quibusdam accidentibus, ut grammaticum, addit de qua genus predicatur in quid; supple; materialiter; a simili propter eamdem causam.
AMPLIUS AUTEM SIC QUOQUE: SPECIES EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.
AMPLIUS. Non solum supra dictis modis assignant species, sed etiam sic: species est quod praedicatur de pluribus et differentibus numero; tantum hic supplendum est, quia per tantum excludimus genera quae, quamvis praedicentur de pluribus differentibus numero, non tantum, quia de multis speciebus et <de> multis aliis praedicantur. Item quia species praedicantur de pluribus differentibus numero in quid, et remanent in eodem modo praedicandi, quia scilicet in quid, per hoc excluduntur differentiae et accidentia, quae, licet praedicentur in quid de suis individuis, tamen non remanent in eodem modo praedicandi, quia praedicantur in quale. Dicimus enim: qualis est Socrates? Albus; et etiam dicimus: quid est hoc album? Album; et quid est hoc rationale? Rationale.
SED HAEC QUIDEM ASSIGNATIO SPECIALISSIMAE EST ET QUAE SOLUM SPECIES EST, ALIAE VERO ERUNT ETIAM NON SPECIALISSIMARUM.
SED HAEC QUIDEM. Duas dedit assignationes speciei, sed haec proxima est specialissimae speciei, quia est illius quae est solum species. A pari.
ALIAE VERO. Assignationes non tantum sunt specialissimae speciei, <sed> subalternarum.
PLANUM AUTEM ERIT QUOD DICITUR HOC MODO. IN UNOQUOQUE PRAEDICAMENTO SUNT QUAEDAM GENERALISSIMA, ET RURSUS ALIA SPECIALISSIMA, ET INTER GENERALISSIMA ET SPECIALISSIMA ALIA.
PLANUM AUTEM. Dixi quod quaedam sunt specialissimae speciei, quaedam subalternarum, sed hoc erit tibi planum sic. ƿ
IN UNOQUOQUE PRAEDICAMENTO, id est praedicamentis collectim acceptis, quaedam sunt nomina quae dicuntur generalissima, et quaedam alia quae dicuntur specialissima. Quippe si in singulis praedicamentis dicerentur esse generalissima, quod littera videtur velle, falsum esset. In praedicamento enim substantiae non est nisi unum nomen generalissimum, licet possint esse plura specialissima; sic in caeteris. Item nota quod ideo constituit praedicamentum, ut in constitutione praedicamenti ostenderet quibus vocibus supradictae assignationes conveniant, et quia iste liber est introductorius ad praedicamenta quia ubi dicet: specialissima species, cum sit species post quam non erit alia inferior species, ostendet quod eidem conveniet assignatio superius data, haec scilicet: species est quod praedicatur de pluribus numero differentibus in quid.
EST AUTEM GENERALISSIMUM QUIDEM SUPER QUOD NULLUM ULTRA ALIUD SIT SUPERVENIENS GENUS, SPECIALISSIMUM AUTEM POST QUOD NON ERIT ALIA INFERIOR SPECIES; INTER GENERALISSIMUM AUTEM ET SPECIALISSIMUM ET GENERA ET SPECIES SUNT EADEM, AD ALIUD QUIDEM ET ALIUD SUMPTA.
EST AUTEM. Hic definivit generalissimum sic: Illud nomen dicitur generalissimum quod, cum sit genus, nullum aliud supervenit quod sit genus eius, et ideo supplendum est cum sit genus, quia aliter res vel ens esset genus, quod falsum est. Item illud nomen dicitur specialissumum quod, cum sit species, non habet aliud nomen quod dicatur species post se et quia Socrates et Plato et grammaticum huiusmodi non habe<n>t sub se nomen quod vocetur species, ideo supplendum est: cum sit species. INTER GENERALISSIMUM AUTEM ET SPECIALISSIMUM SUNT GENERA ET SPECIES, et ne quis vellet genera et species accipere in diversis, addit EADEM, id est eaedem voces, sunt et genera et species; et ne quis vellet accipere genera et species eodem respectu, subdit: propter diversum respectum sunt genera, et propter diversum species.
SIT AUTEM IN UNO PRAEDICAMENTO MANIFESTUM QUOD DICITUR. SUBSTANTIA EST QUIDEM ET IPSA GENUS, SUB HAC AUTEM EST CORPUS, SUB CORPORE VERO ANIMATUM CORPUS SUB QUO ANIMAL, SUB ANIMALI VERO RATIONALE ANIMAL SUB QUO HOMO, SUB HOMINE VERO SOCRATES ET PLATO ET QUI SUNT PARTICULARES HOMINES.
SIT AUTEM. Definivi generalissimum, specialissimum, medium. Sed hoc sit tibi manifestum etc. Substantia est quiddam, id est univocum, scilicet unam naturam ponens in omnibus suis significatis, et quia non omne univocum est genus, addit: et ipsa est genus. Talis est constitutio quod sub hac pono corpus etc.
SED HORUM, SUBSTANTIA QUIDEM GENERALISSIMUM EST ET QUOD GENUS SIT SOLUM, HOMO VERO SPECIALISSIMUM ET QUOD SPECIES SOLUM SIT; CORPUS VERO SPECIES QUIDEM EST SUBSTANTIAE, GENUS VERO CORPORIS ANIMATI; ET ANIMATUM CORPUS SPECIES QUIDEM EST CORPORIS, GENUS VERO ANIMALIS; ANIMAL AUTEM SPECIES QUIDEM EST CORPORIS ANIMATI, GENUS VERO RATIONALIS; SED RATIONALE ANIMAL SPECIES QUIDEM EST ANIMALIS, GENUS AUTEM HOMINIS; HOMO VERO SPECIES QUIDEM EST RATIONALIS ANIMALIS.
SED HORUM. Quas praeposui substantiam subponendo alia, et non ostendi quid de illis esset generalissimum vel specialissimum; sed modo ostendo, et hoc est: SUBSTANTIA EST GENERALISSIMUM, quia EST GENUS. A pari.
HOMO SPECIALISSIMUM, quia solum species. A pari.
NON AUTEM ETIAM GENUS PARTICULARIUM HOMINUM SED SOLUM SPECIES.
NON AUTEM. Dixerat quod homo continebat particulares homines; et ne intelligeretur quod homo genus esset particularium hominum, hoc removet: quod non est genus.
ET OMNE QUOD ANTE INDIVIDUA PROXIMUM EST, SPECIES ERIT SOLUM, NON ETIAM GENUS.
ET OMNE. Dixi quod homo est solum species, et hanc universalem ƿ sententiam do: omne quod est proximum, et cum recto ordine praedicamenti, per hoc removemus grammaticum <et> huiusmodi accidentia; et per hoc quod supplemus: ante individua specialissimae speciei, removemus genera quae sunt proxima ante sua individua, ut hoc animal est animal.
QUEMADMODUM IGITUR SUBSTANTIA QUAE CUM SUPREMA SIT EO QUOD NIHIL SIT SUPRA EAM, GENUS EST GENERALISSIMUM, SIC ET HOMO CUM SIT SPECIES POST QUAM NON SIT ALIA INFERIOR SPECIES NEQUE ALIQUID EORUM QUAE POSSUNT DIVIDI SED SOLUM INDIVIDUORUM (INDIVIDUUM ENIM EST SOCRATES ET PLATO), SPECIES ERIT SOLA ET ULTIMA SPECIES ET, UT DICTUM EST, SPECIALISSIMA.
QUEMADMODUM IGITUR. Quandoquidem omne quod est proximum ante sua individua est solum species, ergo homo est sola species; a toto. Ut non solum ex hoc toto potest probari quod homo est solum species, sed etiam ex hoc pari: <cum> homo esse sit species, postquam non est alia inferior species, est sola species; a pari.
Dixi quod post hoc non est alia inferior species, et ne aliquid vellet quod, quemadmodum post animal rationale est differentia, quod iunctum cum animali facit speciem, ita post homo esset aliqua differentia, quae iuncta cum aliqua voce faceret speciem, addit: neque aliquid eorum quae possunt dividi sunt sub homine, sed sola individua. Unde individua sunt sub homo; nam Socrates et Plato. Et unum hoc habes quod sit homo sit species post quam non sit alia inferior species, sit sola species in homo, quia quemadmodum substantia est genus generalissimum, cum suprema sit, eo quod nullum genus supra eam sit, sic et homo, cum sit species post quam non sit alia inferior, est sola species; a simili propter diversas causas. Sola species ponitur ad remotionem generis, quod ita est species quod non sit genus; ultima post subalterna, ultimo loco ordine praedicamenti ponitur; specialissima quantum ad comparationem.
QUAE VERO SUNT IN MEDIO, EORUM QUIDEM QUAE SUPRA IPSA SUNT, ERUNT SPECIES, EORUM VERO QUAE POST IPSA SUNT, GENERA.
QUAE VERO. Communem regulam de generalissimo et specialissimo dederat; de mediis nullam communem dixerat, licet dixisset: corpus est species substantiae, genus vero animati corporis et alia; hic communem regulam inducit, et hoc est: quae vero etc.
QUARE HAEC QUIDEM DUAS HABENT HABITUDINES: EAM QUAE EST AD SUPERIORA SECUNDUM QUAM SPECIES IPSORUM ESSE DICUNTUR, ET EAM QUAE EST AD POSTERIORA SECUNDUM QUAM GENERA IPSORUM ESSE DICUNTUR.
QUARE. Quandoquidem media sunt species superiorum genera inferiorum, igitur duas habent habitudines, id est duos respectus a partibus duarum habitudinum.
EXTREMA VERO UNAM HABENT HABITUDINEM.
EXTREMA VERO. Media duas habent, sed extrema unam tantum.
NAM ET GENERALISSIMUM AD EA QUIDEM QUAE POSTERIORA SUNT HABET HABITUDINEM, CUM GENUS SIT OMNIUM ID QUOD EST SUPREMUM, EAM VERO QUAE EST AD SUPERIORA NON HABET, CUM SIT SUPREMUM ET PRIMUM PRINCIPIUM; SPECIALISSIMUM AUTEM UNAM HABET HABITUDINEM, EAM QUAE EST AD SUPERIORA QUORUM EST SPECIES, EAM VERO QUAE EST AD POSTERIORA NON DIVERSAM HABET SED ETIAM INDIVIDUORUM SPECIES DICITUR (SED SPECIES QUIDEM INDIVIDUORUM VELUT EA CONTINENS, SPECIES AUTEM SUPERIORUM VELUT QUAE AB EIS CONTINETUR).
NAM. Unde extrema habent unam habitudinem? Et specialissimum ƿ et generalissimum sunt extrema, sed <specialissmum et> generalissimum habent unam habitudinem; igitur extrema unam habent habitudinem; et hoc extra, a partibus extremarum; et unde extrema unam habent habitudinem, nam generalissimum etc.; a partibus habentibus unam habitudinem. Quod dicit specialissimum est species superiorum videtur habere duas habitudines; quod non est, quia non dicitur genus et species, sed species tantum. Quod autem dicit specialissimum esse species individuorum, ne aliquis prave intelligeret individua esse genera, dicit species est individuorum, id est continens individua, species superiorum, id est continentur a superioribus. Quod autem dicit specialissimum unam habere habitudinem, hoc ideo dicit quia non mutat nomen; dicitur species ad genus et species ad individua. Alia vero, id est media, mutant nomen, quia dicuntur genus et species.
DETERMINANT ERGO GENERALISSIMUM ITA: QUOD, CUM GENUS SIT, NON EST SPECIES; ET RURSUS: SUPRA QUOD NON EST ALIUD SUPERVENIENS GENUS; SPECIALISSIMUM VERO: QUOD, CUM SIT SPECIES, NON EST GENUS; ET: QUOD, CUM SIT SPECIES, NUMQUAM DIVIDITUR IN SPECIES; ET: QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.
DETERMINANT AUTEM. Hic ostendit ex qua causa philosophi dederunt generalissimo et medio descriptiones tales: quandoquidem extrema habent unam habitudinem, ergo propter causam talem determinant generalissimum ita; inter causam et effectum: una habitudo est causa, quod talis est descriptio: quod cum sit genus etc.
EA VERO QUAE IN MEDIO SUNT EXTREMORUM SUBALTERNA VOCANT GENERA ET SPECIES, ET UNUMQUODQUE IPSORUM SPECIES ESSE ET GENUS PONUNT AD ALIUD QUIDEM ET AD ALIUD SUMPTA.
EA VERO. Hic ostendit, ex qua causa media habent duas descriptiones, quas supponit quasi dicat: extrema ex una habitudine habent suas descriptiones, sed media ex hoc quia habent duas habitudines, habent huiusmodi descriptiones, has scilicet: quod vocantur subalterna genera et subalternae species et hanc aliam, scilicet quod unumquodque eorum possunt etc.
EA VERO QUAE SUNT ANTE SPECIALISSIMA USQUE AD GENERALISSIMUM ASCENDENTIA ET GENERA DICUNTUR ET SPECIES ET SUBALTERNA GENERA, UT AGAMEMNON ATRIDES ET PELOPIDES ET TANTALIDES ET, ULTIMUM, IOVIS.
EA VERO. Ostensa natura generalissimorum, specialissimorum et mediorum, quo modo se habent in praedicamento, inducit de individuis quam naturam habeant in praedicamento.
Continuatur sic: generalissima, specialissima, media sic se habent in praedicamento ut dictum est; sed ea, scilicet individua, quae sunt in ascensu ante specialissima, ipsa dicuntur ascendentia hanc rem, scilicet genera et species, id est ipsa significata harum vocum; et ne per genera vellet aliquis acciperet generalissima, addit: subalterna individua, dico ascendentia usque ad generalissimum. Natura enim individuorum semper est ascendere suscipiendo praedicationem superiorem ƿ de uno ad aliud, sicut e contrario natura generalissimorum est descendere per divisionem, si opus est, usque ad specialissima; natura autem mediorum ascendere et descendere. Ita individua ascendunt, ut patet in hoc simili de familia; ut Agamemnon dicitur Atrides, et per <Atrides> ascendit ut dicatur Pelopides, et ita gradatim ascendit usque ad Iovem, quod dictus est filius Iovis. Similiter Socrates istud individuum est homo, et per homo ascendit ad animal, et per animal gradatim ascendit usque ad substantiam, quod est filius substantiae.
SED IN FAMILIIS QUIDEM PLERUMQUE AD UNUM REDUCUNTUR PRINCIPIUM, VERBI GRATIA IOVEM, IN GENERIBUS AUTEM ET SPECIEBUS NON SE SIC HABET.
SED IN FAMILIIS. Talis est similitudo inter individua et genera et species eiusdem praedicamenti quod ascendunt, et in familiis quod similiter gradatim fit ascensus de uno ad aliud; sed in hoc est dissimilitudo, quia diversae familiae reduci possint ad unum principium, sed individua et species et genera diversorum praedicamentorum nunquam reducentur ad unum generalissimum. Aliter sic: generalissima, media, specialissima huiusmodi descriptiones habent. Sed media aliam hanc habent proprietatem quod ea scilicet media dicuntur ascendentia usque ad generalissimum; media dico quae dicuntur genera et species; et ne per genera acciperes generalissimum, determinat subalterna genera, id est subalternatim recto ordine posita. Ita est similitudo inter media et familias; sed in hoc est dissimilitudo, quia non ducuntur media diversorum praedicamentorum ad unum generalissimum, et hoc est: in generibus non sic se habet reductio diversorum praedicamentorum.
NEQUE ENIM EST COMMUNE UNUM GENUS OMNIUM ENS.
NEQUE ENIM. Unde genera et species diversorum praedicamentorum non reducuntur ad unum generalissimum, quia ad ens non reducuntur, de quo magis videretur; a maiori.
NEC OMNIA EIUSDEM GENERIS SUNT SECUNDUM UNUM SUPREMUM GENUS, QUEMADMODUM DICIT ARISTOTELES SED SINT POSITA, QUEMADMODUM IN PRAEDICAMENTIS; PRIMA DECEM GENERA QUASI PRIMA DECEM PRINCIPIA. VEL, SI OMNIA QUIS ENTIA VOCET, AEQUIVOCE, INQUIT, NUNCUPABIT, NON UNIVOCE.
NEC OMNIA. Et vere ens non est commune genus omnium, quia omnia non sunt species. A relativi eius, et hoc est: non dico ex actoritate mea, sed quemadmodum Aristoteles. Non est unum genus omnium ens, sed sunt decem generalissima, vel hac ratione probo quod ens non est genus omnium, sed est aequivocum. Non est genus omnium: ab oppositis.
SI ENIM UNUM ESSET COMMUNE OMNIUM GENUS ENS, UNIVOCE ENTIA DICERENTUR.
SI ENIM. Vere si ens est aequivocum, non est commune genus omnium, quia si esset commune genus omnium, non esset aequivocum. Hoc deberet ponere, sed loco istius ponit ƿ suum oppositum, scilicet univocum. Talem collige regulam: quicumque terminus positus ponit alium alii termino oppositum, ille alius oppositus removet priorem terminum, qui ponebat oppositum; sed commune genus omnium ponit univocum oppositum aequivoco; quare aequivocum positum removet commune genus omnium; vel sic: coruus positus ponit nigrum, oppositum albo; quare album positum removet coruum.
CUM AUTEM DECEM SINT PRIMA, COMMUNIO SECUNDUM NOMEN EST SOLUM, NON ETIAM SECUNDUM DEFINITIONIS RATIONEM QUAE SECUNDUM NOMEN EST.
CUM VERO. Probavi auctoritate Aristotelis quod ens est aequivocum, et non solum actoritate Aristotelis, sed hac regula, quia communio entis est secundum solum nomen, id est hoc nomen ens est omnibus rebus commune, id est aequivocum, non est etiam secundum definitionem rationis, quae sit secundum nomen impositionis; videlicet illam definitionem quam habet ens in praedicamento substantiae, nunquam habebit in praedicamento quantitatis; sic in aliis quidem est, quod ens non habet unam substantialem definitionem cum qua praedicetur de omnibus generalissimis; cum hac definitione praedicatur ens de substantia: substantia est ens quod neque est qualitas, nec quantitas etc.
DECEM QUIDEM GENERALISSIMA SUNT.
DECEM QUIDEM. Aristoteles decem dicit esse generalissima, et ego totidem et non plus.
SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO QUIDEM QUODAM SUNT NON TAMEN INFINITO, INDIVIDUA AUTEM QUAE SUNT POST SPECIALISSIMA INFINITA SUNT. QUAPROPTER USQUE AD SPECIALISSIMA A GENERALISSIMIS DESCENDENTEM IUBET PLATO QUIESCERE.
SPECIALISSIMA VERO. Quia praedicamenta decem esse dixerat, et ne videretur alicui quod specialissima possent poni sub certo numero, indefinita dicit esse specialissima, quia nunc <non> contine<n>tur sub certo numero; quapropter aliquem facientem divisionem per ponentes partes, illum dico descendentem a generalissimis usque ad specialissima iubet Plato quiescere in ipsis specialissimis ponendis, in divisione scilicet; quia non omnes, scilicet specialissimas species, ponere potest, quia infinitae sunt, et quia cum Boethius dicat quod semper debet fieri divisio propter intelligibiliora, tunc si quis vellet facere divisionem per ponentes, enumerando omnes specialissimas species in ipsa divisione, potius obscuraret, quam intelligibilitatem generaret. Ponentes partes dico, ubi non ponuntur negativa particularia, scilicet non, ut hic animal, aliud homo, aliud bos, etc.; per non ponentes partes fit divisio generis sic: animal fit aliud homo, aliud non ƿ homo. Ideo dicitur pars non ponens, quia habet non negativa<m> particulam praepositam.
DESCENDERE AUTEM PER MEDIA DIVIDENTEM SPECIFICIS DIFFERENTIIS.
DESCENDERE AUTEM. Plato iubet descendentem, id est dividentem in specialissimis quiescere, sed quemlibet dividentem per specificas differentias iubet descendere per media.
Attende: cum iste dicat debere fieri divisionem per differentias, et Boethius dicat in libro Divisionum quod non deberet fieri divisio per differentias, nisi quando caremus nominibus specierum,sed semper per species, videntur esse contrarii; sed non sunt, quia iste dicit fieri ideo divisionem per specificas differentias,quia sunt constitutivae specierum; ille vero ideo per species praecipit divisionem fieri, quoniam naturalis divisio, quoniam genus per species dividitur.
INFINITA, INQUIT, RELINQUENDA SUNT, NEQUE ENIM HORUM POSSE FIERI DISCIPLINAM.
INFINITA. Inquit: ideo iubet Plato in specialissimis quiescere, inquit, quia esse infinita, et ideo relinquenda. Neque enim. Vere quia sunt infinita relinquenda sunt, quia non posset haberi disciplina, id est divisio eorum intelligibilis; a causa.
DESCENDENTIBUS IGITUR AD SPECIALISSIMA NECESSE EST DIVIDENTEM PER MULTITUDINEM IRE.
DESCENDENTIBUS IGITUR. Quandoquidem iubet Plato descendere per media, igitur descendamus; ab actoritate. Descendentibus nobis necesse est ire etc. Multitudinem dividentem dicit differentias et species et individua, quaecumque dividunt genus.
ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST COLLIGERE MULTITUDINEM.
ASCENDENTIBUS VERO. Ponit oppositam sententiam: descendentibus necesse est ire per multitudinem, sed ascendentibus est necesse colligere multitudinem; supplemus: per genus et per speciem; sic: Socrates et Plato sunt homo, rationale et irrationale animal, sensibile et insensibile animatum, animatum et inanimatum corpus, corporeum et incorporeum substantia. Attende quod illa multitudo differentiarum et aliorum dividentium, quae erat dividens dividendo, est modo collecta in unum ascendendo.
COLLECTIVUM ENIM MULTORUM IN UNAM NATURAM SPECIES EST, ET MAGIS ID QUOD GENUS EST.
COLLECTIVUM ENIM. Vere species colligit, quia est collectivum multorum individuorum suorum euntium per ipsam speciem in suam definitionem, et sic gradatim ducendo usque in descriptionem generalissimi, hanc scilicet: substantia est quod neque est qualitas, nec quantitas, nec aliquid aliorum. ƿ Et magis id quod genus est: id est genus plura colligit quam species, quia et ipsas species et earum individua.
PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA SEMPER IN MULTITUDINEM E CONTRARIO DIVIDUNT QUOD UNUM EST.
PARTICULARI<A> VERO. Species et genus sunt collectiva; sed particulari<a> pro eodem accipe id quod est unum dividunt, id est hanc vocem quae est homo ostendit dari diversis significatis Socrates et Plato, vel sic continua: non solum specificae differentiae dividunt, sed singularia.
PARTICIPATIONE ENIM SPECIEI PLURES HOMINES UNUS.
PARTICIPATIONE ENIM. Vere species colligit, quia haec species quae est homo; a parte speciei, et hoc est: participatione enim speciei, id est hominis, plures homines, id est Socrates et Plato, sunt unus in hac voce quae est homo, et in hominis definitione.
PARTICULARIBUS AUTEM UNUS ET COMMUNIS PLURES.
PARTICULARIBUS ENIM. Opposita sententia: vere particularia dividunt, nam particularia hominis homine; a partibus particularium, et hoc est: particularibus, id est per particularia nomina.
DIVISIVUM ENIM EST SEMPER QUOD SINGULARE EST.
DIVISIVUM ENIM. Vere particularia dividunt, quia omne singulare est divis<iu>um; a toto.
COLLECTIVUM AUTEM ET ADUNATIVUM QUOD COMMUNE EST.
COLLECTIVUM ENIM. Unde species est collectivum, quod est quia omne commune; ita dico quia non sit aequivocum: est collectivum et sic collectivum quod reducat omnia quae colligit in unam definitionem; a toto.
ASSIGNATO AUTEM GENERE ET SPECIE QUID EST UTRUMQUE, CUMQUE SIT GENUS UNUM, SPECIES VERO PLURIMAE.
ASSIGNATO. Definivi genus et speciem, et hoc propter introductionem, et non solum illud erat faciendum, sed etiam istud propter eamdem causam scias, quod genus habet hanc naturam secundum ordinem praedicamenti, quod praedicetur de specie; semper ideo addidit, ne Chrysaorius putaret quod similiter lege praedicamenti species praedicaretur de genere, quemadmodum genus de specie. Videbat enim Chrysaorius in quinto modo primae figurae speciem de genere praedicari, et ne vellet lege praedicamenti istud intelligere, hanc addidit sententia<m>, et hoc est: assignato genere et specie, et non dico assignato tantum per exempla, sed quid est utrumque, id est per definitionem assignato: in definitione generis dictum vel intellectum quod unum genus plures habet species.
SEMPER ENIM IN PLURES SPECIES DIVISIO GENERIS EST; GENUS QUIDEM SEMPER DE SPECIE PRAEDICATUR ET OMNIA SUPERIORA DE INFERIORIBUS.
SEMPER ENIM. Bene dico: uno genere assignato, pluribus speciebus, nam semper divisio generis fit per plures species; ab effectu, quod divisio generis fit per plures species, est ƿ effectus istius causae quod est assignatum genus habere plures species.
SPECIES AUTEM NEQUE DE PROXIMO SIBI GENERE NEQUE DE SUPERIORIBUS.
SPECIES AUTEM. Genus habet praedicari de specie, species non de genere.
NEQUE ENIM CONVERTITUR.
NEQUE ENIM. Vere species non praedicatur de suo genere, nec de superioribus, quia non fit conversio; a causa.
OPORTET AUTEM AEQUA DE AEQUIS PRAEDICARI UT HINNIBILE DE EQUUO, AUT MAIORA DE MINORIBUS UT ANIMAL DE HOMINE; MINORA VERO DE MAIORIBUS MINIME.
OPORTET AUTEM. Dixerat quod genus praedicaretur de specie lege praedicamenti cum simplici veritate, et videtur quod paria sunt, cum simplici veritate praedicantur de sese. Ne Chrysaorius putaret quod praedicatio de paribus fieret lege praedicamenti, hoc removet ostendendo ipsam praedicationem.
NEQUE ENIM ANIMAL DICIS ESSE HOMINEM QUEMADMODUM HOMINEM DICIS ESSE ANIMAL.
NEQUE ENIM. Unde minora non praedicantur de maioribus lege praedicamenti, quia hoc minus homo non praedicatur de animali in simplici veritate, id est in omni modo praedicandi, scilicet universaliter et particulariter; a parte.
DE QUIBUS AUTEM SPECIES PRAEDICATUR, DE HIS NECESSARIO ET SPECIEI GENUS PRAEDICABITUR ET GENERIS GENUS USQUE AD GENERALISSIMUM.
DE QUIBUS AUTEM. Dixi quod genus praedicatur de specie, et species non de genere; sed hoc habet species, quia de quibuscumque praedicatur, facit superiora praedicari secundum inferiora.
SI ENIM VERUM EST SOCRATEM HOMINEM DICERE, HOMINEM AUTEM ANIMAL, ANIMAL VERO SUBSTANTIAM, VERUM EST HOMINEM ANIMAL DICERE ATQUE SUBSTANTIAM.
SI ENIM. Vere de quibus praedicatur species, facit superiora predicari, quia si verum est Socratem dicere hominem, <hominem> autem animal, sequitur istud verum: Socratem dicere animal; et si verum est Socratem dicere animal, animal <autem> substantiam, verum est Socratem dicere substantiam; a parte illorum de quibus praedicatur et eorum quae praedicantur de Socrate per speciem.
SEMPER ENIM SUPERIORIBUS DE INFERIORIBUS PRAEDICATIS.
SEMPER ENIM. Vere animal et substantia praedicantur de homine, quia omnia superiora de inferioribus; a toto.
SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUIS PRAEDICABITUR.
SPECIES QUIDEM. Hoc habet species, quod facit superiora praedicari de inferioribus, et hoc habet ex natura sui, quod praedicatur de individuis.
GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO.
GENUS AUTEM. Dixit quod genus praedicatur de specie, et de quibus species praedicatur facit superiora praedicari, et species praedicatur de individuis. Ex his colligitur quod genus praedicatur de specie et individuo, et hoc est: Genus autem.
GENERALISSIMUM AUTEM ET DE GENERE (ET DE GENERIBUS SI PLURA SINT MEDIA ET SUBALTERNA) ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO.
GENERALISSIMUM AUTEM. Quia adhuc non ostenderat praedicationem generalissimi, ostendit.
DICITUR ENIM GENERALISSIMUM QUIDEM DE OMNIBUS SUB SE GENERIBUS SPECIEBUSQUE ET DE INDIVIDUIS, GENUS AUTEM QUOD ANTE SPECIALISSIMUM EST DE OMNIBUS SPECIALISSIMIS ET DE INDIVIDUIS, SOLUM AUTEM SPECIES DE OMNIBUS INDIVIDUIS.
DICITUR ENIM. Dixit quod generalissimum et omnia superiora de inferioribus praedicantur, et non determinavit an de ƿ omnibus, an de quibusdam. Addit universalem regulam unde omnia superiora de inferioribus praedicantur; quia generalissimum et omnia alia genera.
INDIVIDUUM AUTEM DE UNO SOLO PARTICULARI.
INDIVIDUUM. Ostensa praedicatione superiorum, ostendit praedicationem individui, de qua nihil adhuc dixerat. Unde individuum praedicatur de uno solo, quia hoc individuum Socrates et hoc album; a partibus individui; et hoc extra, et bonum exemplum dedi de individuo.
INDIVIDUUM AUTEM DICITUR SOCRATES ET HOC-ALBUM ET HIC-VENIENS, UT SOPHRONISCI FILIUS, SI SOLUS EI SIT SOCRATES FILIUS.
INDIVIDUUM ENIM DICITUR SOCRATES ET HOC ALBUM. Commendatio exempli etc.
INDIVIDUA ERGO DICUNTUR HUIUSMODI.
INDIVIDUUM ERGO. Quandoquidem Socrates et hoc album etc. praedicantur de uno solo, ergo dicuntur individua; a pari. Individuum esse et praedicari de uno solo paria sunt.
QUONIAM EX PROPRIETATIBUS CONSISTIT UNUMQUODQUE EORUM QUORUM COLLECTIO NUMQUAM IN ALIO EADEM ERIT.
QUONIAM. Non solum ex hac causa, quod praedicantur de uno solo, dicuntur individua, sed etiam ex hac alia causa, scilicet quoniam unumquodque individuorum consistit ex talibus proprietatibus accidentalibus, quae insimul collectae et eodem modo acceptae, nunquam recipiuntur in alio particulari. Ideo supplendum est particulari, quia non illud est individuum cuius omnes proprietates non reperiuntur in alio, quia proprietates hominis omnes non reperiuntur in bove.
SOCRATIS ENIM PROPRIETATES NUMQUAM IN ALIO QUOLIBET ERUNT PARTICULARIUM.
SOCRATES ENIM. Vere proprietates unius individui nunquam reperiuntur in alio individuo, quia proprietates Socratis nunquam reperiuntur in alio; a parte individui, et hoc est: Socrates etc.
HAE VERO QUAE SUNT HOMINIS (DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS) PROPRIETATES ERUNT EAEDEM IN PLURIBUS, MAGIS AUTEM ET IN OMNIBUS PARTICULARIBUS HOMINIBUS IN EO QUOD HOMINES SUNT.
HAE VERO. Proprieta<te>s individui non erunt in aliis; sed proprietas individui hominis, hominis dico communis, id est specialis, erit eadem in pluribus; sed magis possum dicere, in omnibus, et hoc apparet in eo, id est ex eo, quod homines sunt, id est quod homo, ista vox, convenit omnibus hominibus.
CONTINETUR IGITUR INDIVIDUUM QUIDEM SUB SPECIE.
CONTINETUR. Dixit quod species praedicatur de individuo; inde infert sic: quandoquidem species praedicatur de individuo, igitur individuum continetur sub specie; a relativis.
SPECIES AUTEM SUB GENERE.
SPECIES AUTEM. Et ubi dixit genus praedicari de specie, ibi dixit speciem contineri sub genere; a relativis.
TOTUM ENIM QUIDDAM EST GENUS, INDIVIDUUM AUTEM PARS, SPECIES VERO ET TOTUM ET PARS.
TOTUM ENIM. Vere genus continet speciem, quia genus est totum; a parte continens; aliud in parte totum, aliud universale ƿ totum, aliud integrum, aliud accidens, et cuiusmodi sit totum addit quoddam, id est universale.
SED PARS QUIDEM ALTERIUS, TOTUM AUTEM NON ALTERIUS SED ALIIS.
PARS ALTERIUS, id est unius vocis; totum in aliis, id est pluribus.
PARTIBUS ENIM TOTUM EST. DE GENERE QUIDEM ET SPECIE, ET QUID GENERALISSIMUM ET QUID SPECIALISSIMUM ET QUAE GENERA EADEM ET SPECIES SUNT, QUAE ETIAM INDIVIDUA, ET QUOT MODIS GENUS ET SPECIES DICATUR, SUFFICIENTER DICTUM EST.
PARTIBUS ENIM. Vere species est totum pluribus, quia omne totum est totum suis partibus; a toto.

Notes