Authors/Abelard/IP/SupPor/4
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search1.04
Latin | English |
---|---|
PROPRIUM VERO QUADRIFARIAM DIVIDUNT. | |
PROPRIUM. Tractavit de genere et specie et de exequendo aequivocationem eorum; nunc de proprio vult tractare ostendendo diversos modos aequivocationis. Proprium enim quattuor habet significationes, has scilicet: proprium est quod accidit, id est convenit, alicui soli speciei, etsi non omni; ut homini convenit esse medicum etc. Item proprium est quod omni accidit, id est convenit, etsi non soli; ut homini bipedem esse. Item proprium est quod soli et omni et aliquando, id est determinato tempore, convenit; ut homini in senectute contingit canescere. Dicitur etiam proprium quod convenit et omni et soli et semper; ut homini risibile. | |
Notandum quod ista vox 'proprium' prius fuit imposita ad hoc, ut significaret illud proprium quod convenit omni et soli et semper et a similitudine istius tracta est ipsa vox proprium et imposita est aliis significationibus. | |
Item notandum: cum liber dicat quattuor modos esse proprii, non videntur esse nisi tres, quoniam tertius modus, iste scilicet quod convenit soli et omni et aliquando, continetur in primo qui dicit quod convenit soli et non omni; quod sic probatur: Si verum est dicere quod omnis homo sit canescens in senectute tantum, verum est dicere quod omnis homo est canescens in aliquo tempore tantum. Et si verum est dicere quod omnis homo est canescens in aliquo tempore tantum, tunc verum est dicere quod omnis homo non est canescens in omni tempore; ab oppositis; et si verum est quod omnis homo non est canescens in omni tempore, tunc ƿ verum est dicere simpliciter quod omnis homo non est canescens, quia, si verum est dicere simpliciter quod omnis homo non est canescens, verum est dicere quod omnis homo non est canescens in omni tempore; a pari. Unde hoc: quia si verum est dicere simpliciter omnis homo est canescens, verum est dicere quod Socrates est canescens in qualibet aetate et in pueritia et in ivuentute et in alia aetate. Similiter et Plato et caeteri omnes; a pari, per conversionem. Et si verum est dicere quod Socrates et Plato et caeteri omnes sunt canescentes in qualibet aetate, verum est dicere quod omnis <homo> est canescens in omni tempore; a pari quia convertitur. Assume negando per destructionem consequentis ita: sed est verum dicere quod omnis homo est non canescens in omni tempore; itaque est verum quod Socrates et Plato et caeteri omnes sint non canescentes in qualibet aetate. Et si est verum quod Socrates et Plato et caeteri omnes sint non canescentes in qualibet aetate, tunc est verum dicere omnis homo est non canescens; et si verum est simpliciter omnis homo est non canescens, verum est dicere quod omnis homo est non canescens; et si omnis homo est non canescens, verum est quod canescere convenit soli homini et non omni. Itaque habemus quod si canescere convenit soli homini et omni et aliquando, convenit soli homini, etsi non omni; et sic primus modus continet tertium. | |
Solutio talis est: quotiens aliquid dividitur sufficienter per aliqua duo, dividentia possunt poni loco divisi. Quia proprium quod convenit soli etsi non omni, aliud quidem convenit soli et non omni in determinato tempore, <aliud convenit soli et non omni, sed in determinato tempore>, ut homini in senectute canescere; et cum Porphyrius deberet ponere illud proprium quod convenit soli etsi non omni, pro illo ponit dividentia eius, quae sunt primus modus et tertius. Primus modus ut iste qui est in libro, quod convenit alicui speciei soli, etsi non omni, cum hac determinatione addita quae est in determinato tempore et hoc est: PROPRIUM VERO. | |
NAM ET ID QUOD SOLI ALICUI SPECIEI ACCIDIT, ETSI NON OMNI (UT HOMINI MEDICUM ESSE VEL GEOMETREM), ET QUOD OMNI ACCIDIT, ETSI NON SOLI (QUEMADMODUM HOMINI ESSE BIPEDEM), ET QUOD SOLI ET OMNI ET ALIQUANDO (UT HOMINI IN SENECTUTE CANESCERE), QUARTUM VERO IN QUO CONCURRIT ET SOLI ET OMNI ET SEMPER (QUEMADMODUM HOMINI ESSE RISIBILE. | |
NAM ID. Vere dividit quattuor modis, nam istis; a partibus. | |
NAM, ETSI NON RIDET, TAMEN RISIBILE DICITUR, NON QUOD IAM RIDEAT SED QUOD APTUS NATUS SIT; HOC AUTEM EI SEMPER EST NATURALE; ET EQUO HINNIBILE). HAEC AUTEM PROPRIE PROPRIA PERHIBENT, QUONIAM ETIAM CONVERTUNTUR. | |
NAM ETSI. Vere risibile convenit omni homini et soli et semper, quia etiam et quando non ridet; a partibus semper. Quoniam convertuntur et etiam hoc habent quod sunt accidentia. | |
QUICQUID ENIM EQUUS, ET HINNIBILE, ET QUICQUID HINNIBILE, EQUUS. | |
QUICQUID ENIM. Vere convertuntur quia categorice; a parte converti, quod convertitur aliud categorice, aliud hypothetice. |