Authors/Abelard/IP/SupPor/5

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPor
Jump to navigationJump to search

1.05

Latin English
ACCIDENS VERO EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM; DIVIDITUR AUTEM IN DUO, IN SEPARABILE ET IN INSEPARABILE.
ACCIDENS EST. Tractavit de proprio; vult agere de accidenti. ƿ Ideo autem segregavit proprium, cum sit accidens, a definitione accidentis, quia proprium tale est accidens quod non potest separari actu vel ratione. Illud accidens dicimus separari ratione quod, licet conveniat aliquibus individuis inseparabiliter quantum ad actum, tamen ratione dicitur separari ab illis quibus inest inseparabiliter, quia actualiter videmus separari ab individuis alterius speciei eiusdem generis, ut nigrum inseparabiliter quantum ad actum inest individuis corui, sed ideo ratione dicimus separari quia actualiter videmus separari ab individuis hominis et bovis; hic autem non agitur nisi de illo accidente quod separari potest actu vel ratione. Accidens est, scilicet illa vox dicitur accidens, quae neque in adventu neque in recessu destruit subiectum, quod sit sufficiens. Sufficiens ideo addimus quia mors et vita accidit homini, sed mors in accessu destruit hominem et vita recedendo similiter destruit; sed homo non dicitur sufficiens subiectum quantum ad illa. Sed potius corpus sufficiens, cum neque veniente morte neque recedente vita corpus destruatur. Similiter domus non est sufficiens subiectum corruptioni vel combustioni, sed corpus; et sic praevidenda sunt subiecta sufficientia.
NAMQUE DORMIRE EST SEPARABILE ACCIDENS, NIGRUM VERO ESSE INSEPARABILITER CORVO ET AETHIOPI ACCIDIT (POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORVUS ALBUS ET AETHIOPS AMITTENS COLOREM PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM).
NAMQUE. Vere accidens est separabile, quia dormire; a parte; et accidens est inseparabile, quia nigrum inseparabile est quantum ad coruum. Potest autem. Dixerat quia accidens est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem; deinde dixit: quoddam est inseparabile, per quod videbatur contrarius suae sententiae; propter quod apponit: Potest autem; dixit quod nigrum est inseparabile coruo sed potest intelligi etc.
DEFINITUR AUTEM SIC QUOQUE: ACCIDENS EST QUOD CONTINGIT EIDEM ESSE ET NON ESSE; VEL: QUOD NEQUE GENUS NEQUE DIFFERENTIA NEQUE SPECIES NEQUE PROPRIUM, SEMPER AUTEM EST IN SUBIECTO SUBSISTENS.
DEFINITUR AUTEM. Hanc definitionem apponit secundum diversos auctores et valet idem quod alia. Semper autem in subiecto, id est in fundamento, subsistens, hoc addit propter exclusionem aequivoci et individuorum, quae neque sunt genus, neque differentia neque species, neque proprium, et tamen non sunt accidentia.

Notes