Authors/Abelard/IP/SupPor/6
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search1.06
Latin | English |
---|---|
OMNIBUS IGITUR DETERMINATIS QUAE PROPOSITA SUNT, DICO AUTEM GENERE, SPECIE, DIFFERENTIA, PROPRIO, ACCIDENTI, DICENDUM EST QUAE EIS COMMUNIA ADSUNT ET QUAE PROPRIA. COMMUNE QUIDEM OMNIBUS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI; SED GENUS QUIDEM DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS, ET DIFFERENTIA SIMILITER, SPECIES AUTEM DE HIS QUAE SUB IPSA SUNT INDIVIDUIS, AT VERO PROPRIUM ET DE SPECIE ET CUIUS EST PROPRIUM ET DE HIS QUAE SUB SPECIE SUNT INDIVIDUIS, ACCIDENS AUTEM ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS. | |
OMNIBUS IGITUR. Quandoquodem determinavi de genere specie et caeteris propter utilitatem, igitur dicendum est propter eamdem causam quae sint eis communia et quae propria. Incipit ostendere communia hoc modo: COMMUNE EST OMNIBUS, scilicet generi et caeteris, DE PLURIBUS PRAEDICARI. Ubi superius ƿ ostendit definitiones et proprietates generis et aliorum, ibi poterant dinosci satis communitates et proprietates singulorum. Sed quia Chrysaorius intus ducendus erat, ideo vult dare proprietates et communitates et convenientes et non convenientes secundum diversos philosophos et hic primum ingreditur dare communionem generis ad omnia. | |
Notandum est, in communitatibus et proprietatibus istis quod ubicumque ponitur species, intelligenda est specialissima species, nisi circa finem ubi dicit: Differt autem species a proprio, ubi intelligenda est species subalterna; et ubicumque ponitur proprium, intelligendum est proprie proprium, ut risibile; et accidens, verum accidens, quod non sit differentia. | |
NAMQUE ANIMAL DE EQUIS ET BUBUS ET CANIBUS PRAEDICATUR QUAE SUNT SPECIES, ET DE HOC EQUO ET DE HOC BOVE QUAE SUNT INDIVIDUA; IRRATIONALE VERO ET DE EQUIS ET DE BUBUS PRAEDICATUR ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; SPECIES AUTEM, UT HOMO, SOLUM DE HIS QUI SUNT PARTICULARES PRAEDICATUR; PROPRIUM AUTEM, QUOD EST RISIBILE, DE HOMINE ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; NIGRUM AUTEM ET DE SPECIE CORUORUM ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES, QUOD EST ACCIDENS INSEPARABILE; ET MOVERI DE HOMINE ET DE EQUO, QUOD EST ACCIDENS SEPARABILE SED PRINCIPALITER QUIDEM DE INDIVIDUIS, SECUNDUM POSTERIOREM VERO RATIONEM DE HIS QUAE CONTINENT INDIVIDUA. | |
NAMQUE ANIMAL. Vere genus praedicatur de pluribus, quia animal; a parte. Sed principaliter. Dixit quod nigrum praedicatur de specie quae est coruus, et moveri de homine; sed tamen principaliter, id est in prima parte consequentiae, de individuis praedicatur, in secunda parte consequentiae, scilicet in consequenti, praedicatur de his quae continent individua, id est de speciebus. Ut si Socrates est albus, et homo est albus. | |
[ De communibus generis ad differentiae ] | |
COMMUNE EST AUTEM GENERI ET DIFFERENTIAE CONTINENTIA SPECIERUM. | |
COMMUNIS EST. Data communitate generis ad omnia, dat hic communitatem generis ad differentiam, hoc modo: Genus et differentia hanc communitatem habent, quod continent species. | |
CONTINET ENIM ET DIFFERENTIA SPECIES, ETSI NON OMNES QUOT GENERA. | |
CONTINENT ENIM. Vere communis est continentia. Nam utrumque continet speciem, scilicet genus et differentia; a causa. | |
RATIONALE ENIM, ETIAM SI NON CONTINET EA QUAE SUNT IRRATIONABILIA UT GENUS QUEMADMODUM ANIMAL SED CONTINET HOMINEM ET DEUM QUAE SUNT SPECIES. | |
RATIONALE ENIM. Vere differentia continet speciem, quia rationale; a parte. | |
ET QUAECUMQUE PRAEDICANTUR DE GENERE UT GENUS, ET DE HIS QUAE SUB IPSO SUNT SPECIEBUS PRAEDICANTUR; QUAEQUE DE DIFFERENTIA PRAEDICANTUR UT DIFFERENTIAE, ET DE EA QUAE EX IPSA EST SPECIE PRAEDICABUNTUR. | |
ET QUAECUMQUE. Et item in hoc conveniunt quia quaecumque praedicantur de genere, ut genus, scilicet in quid, praedicabuntur de suppositis ipsius generis, scilicet in quid. Et quaecumque praedicantur de differentia, ut differentia, scilicet in quale, praedicabuntur de suppositis ipsius differentiae, scilicet in quale. Ut sensibile et aliae differentiae superiores praedicantur de rationali in quale, et sic de omnibus suppositis rationalis praedicantur in quale. Sed quaecumque differentiae fuerint divisivae alterius differentiae, sive substantiales sive accidentales sint, et praedicantur de differentia in quale et praedicantur de quibusdam suppositis ipsius differentiae in quale. Ut mortale est differentia substantialis divisiva rationalis; et ratione uti est similiter divisiva differentia accidentalis rationalis et non praedicantur de omnibus suppositis rationalis, sed de quibusdam. Item rationale est divisiva differentia ƿ mortalis, ut si dicam: mortale, aliud rationale, aliud irrationale; et item: rationale, aliud utens ratione, aliud non. Et ratione uti est accidentalis differentia. Item si uti ratione accipiatur et potentialiter et actualiter, erit par rationali et constitutiva eiusdem speciei eius etiam rationale, et praedicabilis de omnibus subpositis rationali. | |
NAM, CUM SIT GENUS ANIMAL, NON SOLUM DE EO PRAEDICANTUR UT GENUS SUBSTANTIA ET ANIMATUM SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB ANIMALI SPECIEBUS OMNIBUS PRAEDICANTUR HAEC USQUE AD INDIVIDUA. | |
NAM CUM SIT. Vere quaecumque praedicantur de genere in quid, praedicantur de suppositis ipsius in quid, quia substantia et animatum corpus, cum praedicentur de animali in quid, praedicantur et de suppositis ipsius animalis in quid, suppositis dico tam speciebus quam individuis; a partibus praedicatorum de genere in quid et a parte generis et illi suppositorum. | |
CUMQUE SIT DIFFERENTIA RATIONALIS, PRAEDICATUR DE EA UT DIFFERENTIA ID QUOD EST RATIONE UTI, NON SOLUM DE EO QUOD EST RATIONALE SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB RATIONALI SPECIEBUS PRAEDICABITUR RATIONE UTI. COMMUNE AUTEM EST ET PEREMPTO GENERE VEL DIFFERENTIA SIMUL PERIMI QUAE SUB IPSIS SUNT; QUEMADMODUM, SI NON SIT ANIMAL, NON EST EQUUS NEQUE HOMO, SIC, SI NON SIT RATIONALE, NULLUM ERIT ANIMAL QUOD UTATUR RATIONE. | |
CUMQUE SIT. Dixit superius quod quaecumque praedicantur de differentia, ut differentia, id est in quale, praedicantur de suppositis differentiae ipsius, et hic inde subdit exemplum. CUMQUE SIT DIFFERENTIA ut UTI RATIONE, praedicatur de omnibus suppositis rationali. Quod falsum videtur, quia non praedicatur de aliquo in vico, nisi intelligatur, ut superius dictum est, quod uti ratione sit constitutiva eiusdem cuius rationale, vel intelligatur non <secundum> se esse datum quod uti ratione praedicatur de omnibus suppositis differentiae rationalis, sed secundum diversos philosophos qui quasdam regulas inconvenientes dederunt. | |
[ De propriis generis ad differentiam ] | |
PROPRIUM AUTEM GENERIS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI QUAM DIFFERENTIA ET SPECIES ET PROPRIUM ET ACCIDENS. | |
PROPRIUM AUTEM. Hanc communitatem habent simul genus et differentia, sed in hoc differunt quia genus praedicatur de pluribus quam differentia. Quod autem addit species et proprium et accidens, non ideo addit ut velit ostendere differentiam inter genus et illa, sed ut ostendat ipsius generis naturam, quod de omnibus illis genus habet praedicari, quod non habet differentia. | |
ANIMAL ENIM DE HOMINE ET EQUO ET AVE ET SERPENTE, QUADRUPES VERO DE SOLIS QUATTUOR PEDES HABENTIBUS, HOMO VERO VIDETUR DE SOLIS INDIVIDUIS, ET HINNIBILE DE EQUO ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; ET ACCIDENS SIMILITER DE PAUCIORIBUS. | |
ANIMAL ENIM. Vere genus praedicatur de pluribus quam differentia, quia animal; a parte generis. | |
OPORTET AUTEM DIFFERENTIAS ACCIPERE QUIBUS DIVIDITUR GENUS, NON EAS QUAE COMPLENT SUBSTANTIAM GENERIS. | |
OPORTET AUTEM. Dixi<t> quod genus praedicatur de pluribus quam differentia; et ne aliquis vellet accipere quamlibet differentiam, scilicet constitutivam generis, quod falsum esset, determinat sic, scilicet de divisiva ipsius generis et hoc eat: Oportet autem etc. | |
AMPLIUS GENUS CONTINET DIFFERENTIAM POTESTATE. | |
AMPLIUS. Dabo quod genus et differentia differunt, quia GENUS CONTINET DIFFERENTIAM POTESTATE, id est in divisione sui. | |
ANIMALIS ENIM HOC QUIDEM RATIONALE EST, ILLUD VERO IRRATIONALE. | |
<ANIMALIS ENIM>. Vere genus continet differentiam potestate, quia animal; a parte et hoc est: Animalis enim. ƿ | |
AMPLIUS GENERA QUIDEM PRIORA SUNT HIS QUAE SUNT SUB SE POSITIS DIFFERENTIIS PROPTER QUOD SIMUL QUIDEM EAS AUFERT, NON AUTEM SIMUL AUFERTUR. | |
AMPLIUS. Differunt quia genera sunt priora et digniora quia non convertuntur; propter quod: quia non convertuntur; si auferunt eas differentias et non genus aufertur a differentiis; a pari; non converti et auferre et non auferri paria sunt. | |
SUBLATO ENIM ANIMALI AUFERTUR RATIONALE ET IRRATIONALE, DIFFERENTIAE VERO NON AUFERUNT GENUS. | |
SUBLATO ENIM. Vere genus aufert differentiam, quia hoc genus, scilicet animal. Differentiae vero non auferunt genus. Et vere differentiae non auferunt genus, quia istae differentiae rationalis et mortalis et hoc extra; a partibus differentiae. | |
NAM, SI OMNES INTERIMANTUR, TAMEN SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS SUBINTELLEGI POTEST QUAE EST ANIMAL. | |
NAM SI OMNES. Et vere rationale et mortale non auferunt. Nam si omnes singulatim acceptae interimantur, non auferunt genus, quia remanet animal; ab oppositis; et vere remanet animal, quia substantia animata sensibilis; a pari. | |
AMPLIUS GENUS QUIDEM IN EO QUOD QUID EST, DIFFERENTIA VERO IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST, QUEMADMODUM DICTUM EST, PRAEDICATUR. | |
AMPLIUS. Dico quod differunt genus et differentiae quia genus praedicatur etc. | |
AMPLIUS GENUS QUIDEM UNUM EST SECUNDUM UNAMQUAMQUE SPECIEM, UT HOMINIS ID QUOD EST ANIMAL. | |
AMPLIUS. Differunt quia plures species oppositae sunt contentae uno genere et hoc est: GENUS QUIDEM UNUM EST etc. | |
DIFFERENTIAE VERO PLURIMAE (UT RATIONALE, MORTALE, MENTIS ET DISCIPLINAE PERCEPTIBILE) QUIBUS AB ALIIS DIFFERT. ET GENUS QUIDEM CONSIMILE EST MATERIAE, FORMAE VERO DIFFERENTIA. CUM AUTEM SINT ET ALIA COMMUNIA ET PROPRIA GENERIS ET DIFFERENTIAE, NUNC ISTA SUFFICIANT. | |
DIFFERENTIAE VERO PLURIUM. Sed plures species continent plures differentias. Et genus quidem est consimile materiae quia, quemadmodum aes per malleos et alia instrumenta reducitur in aliquam formam, ita genus per differentiam informatur in speciem, quod sit species. | |
[ De communibus generis et speciei ] | |
GENUS AUTEM ET SPECIES COMMUNE QUIDEM HABENT DE PLURIBUS (QUEMADMODUM DICTUM EST) PRAEDICARI; SUMATUR AUTEM SPECIES UT SPECIES ET NON ETIAM UT GENUS, SI FVERIT IDEM SPECIES ET GENUS. COMMUNE AUTEM HIS EST. | |
GENUS AUTEM. Hic ostendit communitatem generis et speciei, quia quaedam species erant quae poterant esse et genus et species, ideo dicit: Sumatur species ut species, id est specialissima species. | |
ET PRIORA ESSE EORUM DE QUIBUS PRAEDICANTUR ET TOTUM QUIDDAM ESSE UTRUMQUE. | |
ET PRIORA. Id est genus et species sunt materia eorum, id est individuorum suorum. | |
[ De propriis generis et species ] | |
DIFFERT AUTEM EO QUOD GENUS QUIDEM CONTINET SPECIES SUB SE, SPECIES VERO CONTINENTUR ET NON CONTINENT GENERA. | |
DIFFERT AUTEM. Hic dat differentiam generis et speciei. | |
IN PLURIBUS ENIM GENUS QUAM SPECIES EST. | |
IN PLURIBUS ENIM. Vere genus continet speciem quia in pluribus est genus quam species; a pari. In pluribus esse et speciem continere paria sunt. | |
GENERA ENIM PRAEIACERE OPORTET ET FORMATA SPECIFICIS DIFFERENTIIS PERFICERE SPECIES. | |
GENERA ENIM. Vere genus est in pluribus quia est tale in pluribus quod est materia; a parte quod est in pluribus, quia quod est in pluribus aliud materia, aliud non; et hoc est: Genera enim praeiacere oportet, scilicet sicuti realis materia praeiacet ut informetur, ita genus praeiacet differentiis, ut per aliquam differentiam informetur. | |
UNDE ET PRIORA SUNT NATURALITER GENERA ET SIMUL INTERIMENTIA SED QUAE NON SIMUL INTERIMANTUR. ET SPECIES QUIDEM CUM SIT, EST ET GENUS, GENUS VERO CUM SIT NON OMNINO ERIT ET SPECIES. | |
UNDE PRIORA. Quandoquidem genera praeiacent, ergo sunt priora naturaliter. Priora, id est non convertibilia, id est cum sequenti<bu>s; naturaliter, id est substantialiter; a parte prioritatis. Quia prius aliud, aliud quod praeiacet ut genus; aliud, ƿ aliud quod dicit non omnino, id est non determinate, quia genus positum non determinate ponit speciem. Ita si est animal, non sequitur determinate ut sit homo vel bos, nisi per disiunctionem, sic: si est animal, aut est homo, aut est bos. | |
ET GENERA QUIDEM UNIVOCE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES VERO DE GENERIBUS MINIME. AMPLIUS QUIDEM GENERA ABUNDANT EARUM QUAE SUB IPSIS SUNT SPECIERUM CONTINENTIA, SPECIES VERO GENERIBUS ABUNDANT PROPRIIS DIFFERENTIIS. AMPLIUS NEQUE SPECIES FIET UMQUAM GENERALISSIMUM NEQUE GENUS SPECIALISSIMUM. | |
ET GENERA QUIDEM UNIVOCE. Id est cum una definitione de oppositis speciebus praedica<n>tur. Species vero non praedicantur cum una definitione de diversis generibus. | |
[ De communibus generis et proprii ] | |
GENERIS AUTEM ET PROPRII COMMUNE QUIDEM EST SEQUI SPECIES. | |
GENERIS AUTEM. Hic ostendit communitatem inter genus et proprium. | |
NAM, SI HOMO EST, ANIMAL EST, ET, SI HOMO EST, RISIBILE EST), ET AEQUALITER PRAEDICARI GENUS DE SPECIEBUS ET PROPRIUM DE HIS QUAE ILLO PARTICIPANT. | |
NAM SI HOMO. Vere genus et proprium hoc habent commune, quod sequuntur speciem, quia hoc genus animal et hoc proprium risibile. | |
AEQUALITER ENIM ET HOMO ET BOS ANIMAL, ET CATO ET CICERO RISIBILE. COMMUNE AUTEM ET UNIVOCE PRAEDICARI GENUS DE PROPRIIS SPECIEBUS ET PROPRIUM QUORUM EST PROPRIUM. | |
AEQUALITER ENIM. Vere genus et proprium aequaliter praedicantur de sibi participantibus, quia hoc genus animal et hoc proprium risibile; et hoc est: AEQUALITER ENIM. | |
[ De propriis generis et proprii ] | |
DIFFERT AUTEM QUONIAM GENUS QUIDEM PRIUS EST, POSTERIUS VERO PROPRIUM (OPORTET ENIM ESSE ANIMAL, DEHINC DIVIDI DIFFERENTIIS ET PROPRIIS). ET GENUS QUIDEM DE PLURIBUS SPECIEBUS PRAEDICARI, PROPRIUM VERO DE UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM. ET PROPRIUM QUIDEM CONVERSIM PRAEDICATUR CUIUS EST PROPRIUM, GENUS VERO DE NULLO CONVERSIM PRAEDICATUR (NAM NEQUE SI ANIMAL EST, HOMO EST, NEQUE SI ANIMAL EST, RISIBILE EST; SIN VERO HOMO, ET RISIBILE EST, ET E CONVERSO). AMPLIUS PROPRIUM OMNI SPECIEI INEST CUIUS EST PROPRIUM ET UNI ET SEMPER, GENUS VERO OMNI QUIDEM SPECIEI CUIUS FVERIT GENUS ET SEMPER, NON AUTEM SOLI. AMPLIUS SPECIES QUIDEM INTEREMPTAE NON SIMUL INTERIMUNT GENERA, PROPRIA VERO INTEREMPTA SIMUL INTERIMUNT QUORUM SUNT PROPRIA, ET HIS QUORUM SUNT PROPRIA INTEREMPTIS ET IPSA SIMUL INTERIMUNTUR. | |
DIFFERUNT AUTEM. Hic dat differentiam inter genus et proprium. Oportet enim. Vere genus est prius, addo materialiter, quia proprium est posterius; a relativis. | |
NAM NEQUE. Vere genus non praedicatur conversim, quia hoc genus animal; a parte generis. | |
[ De communibus generis et accidentis ] | |
GENERIS VERO ET ACCIDENTIS COMMUNE EST DE PLURIBUS (QUEMADMODUM DICTUM EST) PRAEDICARI SIVE SEPARABILIUM SIT SIVE INSEPARABILIUM | |
GENERIS AUTEM. Hic communitatem inter genus et accidens ostenit. | |
ET ENIM MOVERI DE PLURIBUS, ET NIGRUM DE CORVIS ET HOMINIBUS ET AETHIOPIBUS ET ALIQUIBUS INANIMATIS. | |
ETENIM. Vere separabile et inseparabile accidens praedicatur de pluribus, quia hoc accidens moveri et nigrum; a partibus accidentis. | |
[ De propriis generis et accidentis ] | |
DIFFERT AUTEM GENUS ACCIDENTE QUONIAM GENUS ANTE SPECIES EST, ACCIDENTIA VERO SPECIEBUS INFERIORA SUNT. | |
DIFFERT AUTEM. Hic differentiam demonstrat inter genus et accidens; quoniam genus est ante speciem per hoc ostendit quod genus sit ante accidentia; et hoc est: Quoniam genus ante speciem etc. | |
NAM SI ETIAM INSEPARABILE SUMATUR ACCIDENS SED TAMEN PRIUS EST ILLUD CUI ACCIDIT QUAM ACCIDENS. ET GENERE QUIDEM QUAE PARTICIPANT AEQUALITER PARTICIPANT, ACCIDENTE VERO NON AEQUALITER. | |
NAM SI ETIAM. Vere accidentia sunt inferiora, quia illa, scilicet separabile et inseparabile; a partibus et hoc extra. Vere inseparabile et separabile est posterius quam genus, quia genus est prius; a relativis; et hoc est: NAM SI ETIAM etc. | |
INTENTIONEM ENIM ET REMISSIONEM SUSCIPIT ACCIDENTIUM PARTICIPATIO, GENERUM VERO MINIME. ET ACCIDENTIA QUIDEM IN INDIVIDUIS PRINCIPALITER SUBSISTUNT, GENERA VERO ET SPECIES NATURALITER PRIORA SUNT INDIVIDUIS SUBSTANTIIS. ET GENERA QUIDEM IN EO QUOD QUID EST PRAEDICANTUR DE HIS QUAE SUB IPSIS SUNT, ACCIDENTIA VERO IN EO QUOD QUALE ALIQUID EST VEL QUOMODO SE HABEAT UNUMQUODQUE. | |
INTENSIONEM ENIM. Vere illa quae participant accidentia non aequaliter participant quia suscipiunt intensionem, id est magis, et remissionem, id et minus; ab oppositis vel a pari. Non aequaliter participare et suscipere magis et minus paria sunt; et hoc est: INTENSIONEM ENIM etc. Principaliter accidentia fundantur in individuis; in consequentia, ut: si Socrates est albus, et homo est albus; sed non convertitur. Genera vero et species sunt priora naturaliter, id est substantialiter. ƿ | |
"QUALIS EST" ENIM "AETHIOPS?" INTERROGATUS DICIS "NIGER", ET QUEMADMODUM SE SOCRATES HABEAT, DICIS QUONIAM SEDET VEL AMBULAT. | |
QUALIS ENIM. Vere accidentia praedicantur in quale, et in quomodo se habet, quia ista accidentia: niger et ambulat; a partibus accidentium. | |
GENUS VERO QUO ALIIS QUATTUOR DIFFERAT DICTUM EST. | |
GENUS ERGO. Quandoquidem dictum est quod differentia species proprium accidens differant a genere, ergo dictum est quo<modo> genus differat ab aliis quoattuor; a relativis. | |
CONTINGIT AUTEM ETIAM UNUMQUODQUE ALIORUM DIFFERRE AB ALIIS QUATTUOR, UT, CUM QUINQUE QUIDEM SINT, UNUM AUTEM AB ALIIS QUATTUOR DIFFERAT, QUATER QUINQUE (VIGINTI) FIANT OMNES DIFFERENTIAE; SED, SEMPER POSTERIORIBUS ENUMERATIS ET SECUNDIS QUIDEM UNA DIFFERENTIA SUPERATIS (PROPTEREA QUONIAM IAM SUMPTA EST), TERTIIS VERO, DUABUS, QUARTIS VERO TRIBUS, QUINTIS VERO QUATTUOR, DECEM OMNES FIUNT (QUATTUOR, TRES, DUAE, UNA). | |
CONTINGIT AUTEM. Non solum dicendum erat quod genus differret ab aliis quattuor, sed etiam istud dicendum erat, quod contingit unumquodque eorum aliorum differre ab aliis quattuor. Quod si hoc diceremus quod unumquodque eorum differret ab aliis quattuor, cum sint quinque res, id est quinque voces, et unaquaeque quattuor habet differentias, erunt viginti differentiae. Quater quinque viginti fiunt. Sed non est dicendum, quia ubi dixit genus differre a differentia et ab aliis, ibi ostendit differentiam et alia differre a genere et ita genus habet quattuor differentias. Differentia vero habet tres quia superatur una a genere. Species autem duas habet quia superatur duobus, scilicet a genere et a differentia. Proprium vero unam habet differentiam, quantum quia superatur tribus differentiis, id est specie, differentia et genere. Accidens autem superatur quattuor differentiis, id est proprio, specie, differentia, genere; et ita sunt decem differentiae, scilicet quattuor, tres, duae, una. Et secundis quidem una differentia superatis, quod <est> differentiis secundi<s>, a differentia quae est secunda a genere, differentia dico superata ab ipso genere una differentia, quia genus habet quattuor differentias quantum ad differentiam et ad alia, differentia vero tantum tres quantum ad alia tria, scilicet speciem proprium accidens. | |
GENUS ENIM DIFFERT DIFFERENTIA ET SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTI. | |
GENUS ENIM. Vere genus habet quattuor differentias, quia istas; a partibus differentiae. | |
QUATTUOR IGITUR SUNT OMNES DIFFERENTIAE. DIFFERENTIA VERO QUO DIFFERT GENERE DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET GENUS AB EA DICEBATUR. | |
QUATTUOR ENIM. Quandoquidem differt ab istis quattuor, ergo sunt quattuor differentiae; a partibus supra. | |
RELINQUITUR IGITUR QUO DIFFERAT SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTE DICERE, ET FIUNT TRES. | |
RELINQUITUR IGITUR. Quandoquidem dictum est quod differentia differt a genere, dicendum est quod differat ab aliis tantum; dicendum est quod differat aut ab aliis tantum, aut a genere cum aliis; sed a genere non est dicendum quod differat; relinquitur igitur ut dicatur quomodo differat ab aliis tantum; ab immediatis. | |
RURSUS SPECIES QUO QUIDEM DIFFERAT A DIFFERENTIA DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET SPECIE DIFFERENTIA DICEBATUR, QUO AUTEM DIFFERT SPECIES GENERE DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET GENUS SPECIE DICEBATUR. | |
RURSUS SPECIES. Dictum est, id est enumeratum est etc. ƿ | |
RELIQUUM EST IGITUR UT QUO DIFFERAT PROPRIO ET ACCIDENTE DICATUR; DUAE IGITUR ETIAM ISTAE SUNT DIFFERENTIAE. PROPRIUM AUTEM QUO DIFFERAT ACCIDENTE RELINQUITUR, NAM QUO SPECIE ET DIFFERENTIA ET GENERE DIFFERT PRAEDICTUM EST IN ILLORUM AD IPSUM DIFFERENTIA. QUATTUOR IGITUR SUMPTIS GENERIS AD ALIA DIFFERENTIIS, TRIBUS VERO DIFFERENTIAE, DUABUS AUTEM SPECIEI, UNA AUTEM PROPRII AD ACCIDENS, DECEM ERUNT OMNES; QUARUM QUATTUOR QUAE ERANT GENERIS AD RELIQUA SUPERIUS DEMONSTRAVIMUS. | |
RELINQUITUR ERGO. Dictum est quod species differt a genere et a differentia; igitur dicendum est quod species differat a proprio et ab accidente quia aut dictum est quod species differat a genere et a differentia... | |
* * * * * * | |
[ De communibus differentiae et speciei ] | |
COMMUNE ERGO DIFFERENTIAE ET SPECIEI EST AEQUALITER PARTICIPARI; HOMINE ENIM AEQUALITER PARTICIPANT PARTICULARES HOMINES ET RATIONALI DIFFERENTIA. | |
COMMUNE ERO EST ET SEMPER ADESSE HIS QUAE PARTICIPANT; SEMPER ENIM SOCRATES RATIONALIS ET SEMPER SOCRATES HOMO. | |
[ De propriis differentiae et speciei ] | |
PROPRIUM AUTEM DIFFERENTIAE QUIDEM EST IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICARI, SPECIEI VERO IN EO QUOD QUID EST. | |
* * * * * * | |
NAM, ET SI HOMO VELUT QUALITAS ACCIPIATUR, NON SIMPLICITER ERIT QUALITAS SED SECUNDUM ID QUOD GENERI ADVENIENTES DIFFERENTIAE EAM CONSTITVERUNT. | |
NAM <ET> SI. Vere species praedicatur in quid; nam ista species homo et hoc est: Nam et si homo. Et removet quamdam obiectionem talem: dicit aliquis: cum homo constituatur ex animali materialiter et a rationali et mortali formaliter, sicut habet ab animali quod praedicatur in quid, ita habeat a rationali et mortali quod praedicetur in quale, quod non sequitur; et principaliter constituitur ab animali et secundario a rationali et mortali; et cum principaliter constituatur a genere ut a materia, secundario a differentia, iuste retinet modum generis praedicandi in quid et non modum differentiae, scilicet praedicandi in quale quia etiam ipsae differentiae iunctae generi in definitione amittunt modum praedicandi in quale et assumunt praedicari in quid causa generis cui iunctae sunt et hoc est: Nam et si homo accipiatur velut qualitas, id est constitutum a qualitate scilicet rationali et mortali, non erit simpliciter qualitas, id est non principaliter est constitutum homo a qualitate, rationali et mortali, sed potius ab animali etc. | |
* * * * * * | |
< CAETERA DESUNT > |