Authors/Abelard/dialectica/Pars 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
PARS SECUNDA
TRACTATUS SECUNDUS: DE CATEGORICIS
ƿ LIBER PRIMUS
DE PARTIBUS CATEGORICARUM
{INTRODUCTIO}
Iusta et debita serie textus exigente post tractatum singularum dictionum, occurrit compositio orationum. Oportuit enim materiam in partibus praeparati ac deinde ex ea totius perfectionem coniungi. Sicut ergo partes natura priores erant, ita quoque in tractatu praecedere debuerant atque ad ipsas compositionem totius subsequi decebat. Non autem quarumlibet orationum constructionem exsequemur, sed in his tantum opera consumenda est quae veritatem seu falsitatem continent, in quarum inquisitione dialecticam maxime desudare meminimus. Unde cum et inter propositiones quaedam earum simplices sint et natura priores, ut categoricae, quaedam vero compositae ac posteriores, ut quae ex categoricis iunguntur hypotheticae, has quidem quae simplices sunt, prius esse tractandas ex supraposita causa unaque earum syllogismos ex ipsis componendos esse apparet. Nec propter aemulorum detractiones obliquasque invidorum corrosiones nostro decrevimus proposito cedendum nec a communi doctrinae usu desistendum.
Etsi enim invidia nostrae tempore vitae scriptis nostris doctrinae viam obstruat studiique exercitium apud nos non permittat, tum saltem eis habenas remitti non despero, cum inuidiam una cum vita nostra supremus dies terminaverit, et in his quisque quod doctrinae necessarium sit, inveniet. Nam etsi Peripateticorum Princeps Aristoteles categoricorum syllogismorum formas et modos breviter quidem et obscure perstrinxerit, utpote qui provectis scribere consueuerat, Boethius vero hypotheticorum complexiones eloquentiae latinae tradiderit, Graecorum quidem Theophrasti atque Eudemi operum moderator, qui tum de his scripserant syllogismis, uterque quidem, ut ipse ait, moderatae doctrinae terminos excedens ita ut hic lectorem brevitate, ille vero prolixitate confunderet, -- post omnes tamen ad perfectionem doctrinae locum studio nostro in utrisque reservatum non ignoro. Item quae ab eis summatim designata sunt vel penitus omissa, labor noster in lucem proferat, interdum et quorumdam male dicta corrigat, et schismaticas expositiones contemporaneorum ƿ nostro{rum} uniat, et dissensiones modernorum, si tantum audeam profiteri negotium, dissolvat. Confido autem in ea quae mihi largius est ingenii abundantia, ipso cooperante scientiarum Dispensatore, non pauciora vel minora me praestiturum eloquentiae peripateticae munimenta quam illi praestiterunt quos latinorum celebrat studiosa doctrina; si quis nostra eorum scriptis compenset, et quid ibi sit et qualiter quidue nos ultra ponamus, aut qualiter eorum implicitas sententias euoluamus, aeque diiudicet. Neque enim minorem aut fructum aut laborem esse censeo in iusta expositione verborum quam {in} inventione sententiarum.
Sunt autem tres quorum septem codicibus omnis in hac arte eloquentia latina armatur. Aristotelis enim duos tantum, Praedicamentorum scilicet et Periermenias libro{s}, usus adhuc Latinorum cognovit; Porphyrii vero unum, qui videlicet de quinque vocibus conscriptus, (genere scilicet, specie, differentia, proprio et accidente), introductionem ad ipsa praeparat Praedicamenta; Boethii autem quattuor in consuetudinem duximus, Librum videlicet Divisionum et Topicorum cum Syllogismis tam Categoricis quam Hypotheticis. Quorum omnium summam nostrae Dialecticae textus plenissime concludet et in lucem usumque legentium ponet, si nostrae Creator vitae tempora pauca concesserit et nostris livor operibus frena quandoque laxaverit.
At vero, cum voluminis quantitatem mentis imaginatione collustro et simul quae facta sunt respicio et quae facienda sunt penso, poenitet, frater Dagoberte, petitionibus tuis assensum praestitisse ac tantum agendi negotium praesumpsisse. Sed cum lasso mihi iam et scribendo fatigato tuae memoria caritatis ac nepotum disciplinae desiderium occurrit, uestri statim contemplatione mihi blandiente languor omnis mentis discedit et animatur virtus ex amore quae pigra fuerat ex labore, ac quasi iam reiectum onus in humeros rursus caritas tollit et corroboratur ex desiderio quae languebat ex fastidio.
Cum autem simplicium propositionum naturam ante earum syllogismos tractari conveniat, propositionis vero proprietatem absque natura generis eius quod est oratio, nec consistere nec cognosci contingat, ab ipsa mihi texendum oratione videtur.
{DE ORATIONE}
Est igitur, ut Aristoteli visum est, oratio vox significativa ad placitum, cuius partium aliquid significativum est separatum. Cuius quidem ƿ definitionis sententia ex definitionibus partium in superiori libro earum diligenter expeditis satis est manifesta, ubi quid in singulis membris sit intelligendum, satis arbitror esse demonstratum. Sed, ne multorum interpositio memoriam subtrahat praemissis, singula breviter annotemus. Quod ergo oratio dicta est vox significativa ad placitum, convenientia eius ad partes, dictiones scilicet, ostenditur. Quia enim partes ipsius ad placitum significant, oportet ipsam orationem non naturaliter, sed per inventionem, habere significationem, ut istam: 'homo currit'. Haec enim composita fuit et coniuncta, ut de rebus ipsis agendo intellectum quemdam in animo audientis constitueret, ut videlicet ipse ex ea cursum homini inesse conciperet. Nec vacat interpositio 'ad placitum'; quod {si} subtrahatur, tota orationis definitio cuidam naturali voci aptari poterit, veluti continuo et longo latratui canis, cum scilicet et ipse totus et singulae eius partes, quae etiam latratus sunt, iram canis manifestent. Quod autem oratio huiusmodi partes habere dicitur, quae et extra coniunctionem ipsius significationem retineant, a partibus suis, id est dictionibus, separatur, quarum quidem nulla pars per se est significativa; nec si etiam nomen sumas compositum, sicut in tractatu nominis superior textus continet.
Excludit itaque ultima differentia dictionem cui praemissae omnes differentiae conveniebant, ut et per eas adempta ultima differentia describi recte dictio videatur, hoc modo: dictio est vox significativa ad placitum cuius partium nihil extra designat. In hoc igitur tantum a dictionibus oratio dividitur quod non solum in toto, sicut dictiones, verum etiam in partibus significationem habe[n]t, ut ea quam supra posuimus: 'homo currit'; nam et 'homo' in se et 'currit', ex quibus coniungitur, significationem habent singula, sed non earum vel litterae vel syllabae; potest autem et sic compen{dio}sius oratio definiri, ut videlicet dicatur competens dictionum coniunctio.
Nisi enim competenter iungantur dictiones secundum regulas constructionis, orationem non reddunt, quippe nec aliquem intellectum constituunt, ut si praepositionem praepositioni coniungas, aut verbo sive adverbio seu coniunctioni vel alicui casui quem regere non queat, adiungas, aut verbum cum casu non convenienti ponas, seu quolibet alio modo structura sit inordinata, multae quidem dictiones possunt appellari, sed non una debent oratio vocari; neque enim unam habent ad placitum significationem nec ad unius intellectus demonstrationem contendunt. Sicut enim in dictionibus transpositio litterarum vel syllabarum significationem aufert, ut si ƿ 'cicero' transuersis syllabis proferam 'roceci', ita et in omnibus orationibus significationis veritatem destruit inordinata dictionum coniunctio nec unam permittit fieri orationem quorum non sinit esse unius intellectus significationem.
Nec mirum, cum etiam in his orationibus coniunctio ex orationibus diversis, quae per coniunctionem appositam ad unum rediguntur intellectum et unius orationis proprietatem, sola coniunctio remota veritatem vel intellectuum vel orationis destruat, ut si dicam:

Si Socrates non est animal, Socrates non est homo

unum pronuntio verum; si vero adimam praepositam condi[c]tionem , duo falsa profero. Quodsi ad veritatem orationis et in ipsis orationibus competens valet coniunctio, quanto magis in simplicibus dictionibus congrua servanda est constructio. Quis igitur pro oratione recipiat: 'ego videt' vel 'ego video equus', quibus nullus potest sensus aptari? Non itaque orationem pluralitas dictionum facit, si coniunctio sensui competens defuerit.
DE PERFECTIS {ET IMPERFECTIS}
Orationum autem hae quidem perfectae sunt, illae vero imperfectae. Perfectas autem illas dico quas Priscianus constructiones appellat, quarum videlicet et partium recta est ordinatio et perfecta sensus demonstratio, ut: 'homo currit'. Imperfecta autem est quae in dispositione dictionum competenti imperfectum sensum demonstrat, ut: 'homo currens'. Competens enim est substantivi et adiectivi constructio, cum ad eumdem casum, ad idem genus et eumdem numerum copulantur. Sed nondum in eis completa est sensus perfectio. Adhuc enim praemissa oratione prolata suspensus audientis animus aliquid amplius audire desiderat, ut ad perfectionem sensus perveniat, veluti 'est', aut aliquod aliud competens verbum. Praeter verbum namque nulla est sensus perfectio. Unde et omnes fere species perfectarum orationum ex verbis suis nominantur, ut enuntiativa, imperativa et aliae, quas in divisione perfectae orationis apponemus.
Opponitur autem fortasse de quibusdam orationibus perfectis, quae imperfectum {habent} sensum, ut haec: 'homo dedit vel dabit'. Quis enim homo, vel quid, vel cui, vel quando, vel ubi, vel quare dederit, indeterminatum relinquitur atque id adhuc audientis animus requirit; unde non aliter perfectus videtur praemissae orationis intellectus nisi his omnibus determinatis. Sed falso; qui enim dicit: 'homo ƿ dedit', etsi de homine indeterminate atque indefinite 'dare' enuntiet, perfectum tamen secundum copulationem alterius ad alterum generat intellectum.
Nec, quantum ad perfectionem sensus pertinet, requirendum ulterius est, quid verbis illius orationis exprimitur. Sed et mihi dicitur: similiter cum dicimus 'homo currens', 'homo albus', perfecta est in se oratio et plene eum qui ad se pertinet intellectum demonstrans, nec quicquam de eo quod ad ipsam pertinet, ulterius est requirendum, et quaedam insuper inhaerentia cursus vel albedinis ad hominem in ea exprimitur.
Cum enim cursum vel albedinem circa hominem per 'currens' vel 'album' determinamus, quamdam procul dubio cohaerentiam accidentis ad fundamentum secundum adiacentiam innuimus. Sed dico hoc ad perfectionem orationis non sufficere, ut quasi adiacentem homini albedinem vel cursum determinemus, nisi etiam adiacere dicamus, quod sine verbo fieri non contingit. In hoc enim verbum a participio abundat quod non solum personam per impositionem demonstrat aut ei cohaerentem actionem vel passionem significat, verum etiam cohaerere dicit; ex qua quidem demonstratione inhaerentiae modus enuntiativus indicativus est nominatus, quod videlicet per ipsum solum aliquid alicui inhaerere sive inhaesisse seu inhaesurum esse proponamus.
Perfectio itaque sensus maxime pendere dinoscitur in verbis, quibus solis alicuius ad aliquid inhaerentia[m] secundum varios affectus animi demonstratur; praeter quam quidem inhaerentiam orationis perfectio non subsistit. Cum enim dico: 'veni ad me' vel 'utinam venires ad me', quodammodo inhaerentiam veniendi ad me propono secundum iussum meum vel desiderium meum, in eo scilicet quod iubeo illi ut venire ei cohaereat, vel desidero, id est ut ipse veniat. Unde et saepe in consequentiis verba optativi modi vim enuntiativi tenent, veluti cum ita propono:

Si fuisses hic, vidisses eum

tam bene enim haec consequentia dici potest sicut ea quae ex enuntiationibus iungitur hoc modo:

Si fuisti hic, vidisti eum

Unde et cum quidam de illa assumunt ac concludunt, partes eius in enuntiationes resoluunt, sic:

Sed fuisti hic; quare vidisti eum

vel ita:

Sed non vidisti; quare non fuisti

Infinitivo quoque verbo quodammodo ƿ inhaerentia exprimi videtur; ut cum ita dicimus: 'verum est Socratem currere vel possibile'; tale est enim ac si dicamus: 'verum est vel possibile quod Socrates currit', id est quod cursus Socrati adiacendo cohaereat. Nec tamen haec perfecta est (sicut suprapositae) oratio 'Socratem currere'; sensum tamen propositionis in eo quod verum vel falsum monstrat, videtur exprimere idemque enuntiare quod 'Socrates currit.' Sicut enim haec proponit Socratem currere, quod vel falsum vel verum {significat}, sic et illa. Nec tamen propositio dicitur, licet verum significet. Si Socratem currere verum est, ipsa autem Socratem currere significat, ipsa profecto verum demonstrat. Unde et ex definitione propositionis, quam in sequentibus dabimus, propositionem eam oportet esse; unde et orationem perfectam, cum scilicet perfectum sensum significat.
Sed si nos quidem subtilius rei veritatem intueamur, nec iam orationem eam dicemus, immo quasi nomen illius quod propositione exprimitur, cui quidem per impositionem rectam applicetur, sicut 'homo' vel 'homo albus' homini. Non enimaliter per 'est' verbum aliquid ei vel ipsum alicui coniungeretur, nisi per impositionem subiectae rei datum esset. Sic quoque et cum dicimus: "'Socrates currit" verum est' 'Socrates currit', quod in subiecto proferimus, propositio non est, sed nomen eius cui verum attribuitur. Si autem 'Socratem currere' verum per impositionem habeat designare, non omnino propositionis significationem tenet, quae scilicet significatio in dicendo est, non {in} nominando, ut in expositione definitionis propositionis aperiemus. Sed licet, cum dicimus: 'Socratem currere verum est', 'Socratem currere', quod in subiecto propositionis profertur, nomen sit, cui scilicet 'verum' coniungitur, illud tamen quod per se proferimus, 'Socratem currere', oratio poterit esse, sed, ut dictum est, imperfecta, cum videlicet nullam personalis verbi resolutionem habeat. Sic quoque et 'animal rationale mortale', cum hominis definitio perfecta dicatur, nullo tamen modo perfecta conceditur oratio. Cum enim in definiendo perfectionem habeat, eo videlicet quod omni et soli ac specialiter homini conveniat, in dicendo aliquid nullam perfectionem servat, quae perfectio propria est orationum, nihilque de proprietate orationis praeter constitutionem tenet; sed potius nominis impositionem habet, ex qua etiam praedicari et subici potest.ƿ
Atque haec quidem de perfecta vel imperfecta orationum sententia dicta sufficiant. At quoniam solae quae [im]perfectae sunt orationes doctrinae seruiunt, eo scilicet quod ipsae solae aliquid dicunt, earum divisionem ponamus in praesenti.
DIVISIO PERFECTARUM
Harum igitur orationum quae perfectae sunt, aliae sunt enuntiativae, aliae interrogativae, aliae deprecativae, aliae imperativae, alia desiderativae. Enuntiativam autem eam Aristoteles definit quae enuntiat aliquid de aliquo vel aliquid ab aliquo, ut sunt illae quae affirmant praedicatum de subiecto vel negant, hoc modo: 'Socrates est homo, vel non est homo'. Interrogativa autem est per quam interrogamus hoc modo: 'quis vel qualis vel quid est Socrates?' Deprecativa autem, per quam deprecamur, sic: 'adesto Deus'. Imperativa, per quam imperamus, ut 'accipe codicem'. Desiderativa, {per} quam nostrum exprimimus votum, veluti cum dicimus: 'osculetur me amica'.
Addunt autem quidam sextam speciem, vocativam scilicet orationem. Sed mihi quidem vocatio non videtur diversam speciem a suprapositis procreare, quae quidem vocatio omnibus aequaliter potest apponi. Modo enim vocationem enuntiationi apponimus, ut cum dico: 'Petre, Socrates venit', modo etiam interrogationi hoc modo: 'Petre, quo pergit Socrates?' similiterque caeteris speciebus vocationem apponimus. Unde si sit aliqua orationis species vocativa oratio, non oportet eam diversam a superioribus accipere nec ut oppositam illis una cum eis in divisione orationis apponere, cum videlicet modo enuntiativam orationem vocative, modo interrogativam, modo etiam imperativam ac similiter alias proferamus. Ac si constructionen seriemque ipsam collocutionis studiosius attendamus, nec de ipsa oratione vocationem esse confitebimur; sed magis eam ita orationi praeponimus, quasi cum ea ipsam numeramus, sed post ipsius responsionem orationem per se supponamus. Ut cum dico: 'Petre, Socrates legit', hic est rectus collocutionis ordo, ut dicto 'Petre' et ipso qui vocatur respondente 'audio', per se ita supponatur enuntiatio: 'Socratus legit'; nisi enim ab ipso quem vocamus, nos audiri noverimus, frustra ei loquimur. Tunc autem nos exaudiri cognoscimus, cum ipse 'audio' respondens se ipsum audire nos confitetur. Similiter et cum dicitur: 'Petre, lege', quasi ille ad vocationem respondeat: 'audio', 'lege' supponitur, in quo etiam persona ƿ secunda, quae 'tu' nominativo designanda est, subintelligitur, cui 'legere' secundum imperationem adiungitur; quae quidem copulatio semper indiget nominativo.
Sed fortasse opponitur vocativum casum non amplius recipiendum esse inter partes orationis, cum videlicet orationes non componat; sed falso; nam etsi perfectam non constituat, saltem imperfectam componit, veluti istam: 'comita Socratem, o carissime comes'. Sicut enim conquestiva oratio dici potest qua tantum querela nostra exprimitur, veluti istae: 'hei mihi infelici', 'me miserum', sic et vocativa merito oratio appellatur, quoniam ad vocationem pertinet.
Nota autem, quod superius tetigimus, omnes fere species perfectarum orationum a verbis quibus constituuntur, nominatas esse, ut scilicet enuntiativa a verbo enuntiativo, propter quod scilicet enuntiat, imperativa a verbo imperativo, in quo imperatio continetur, interrogativa, quae communem verborum materiam cum enuntiativa tenet, non a verbo nomen accepit, sed a modo proponendi qui interrogationem constituit. Nec mireris idem verbum secundum diversos affectus animi diversas orationes reddere, modo scilicet imperativam, quando sola imperatio attenditur, modo etiam deprecativam, quando deprecationem, nunc quoque desiderativam, quando desiderationem intelligimus, ut, cum dico: 'festinet amica', hanc vel imperativam vel deprecativam vel desiderativam secundum varios animi affectus, ut dictum est, proferre possunt. Indicativo quoque verbo saepe pro imperativo utimur; veluti cum in praeceptis Legis dicitur: "Non occides, Non maechaberis" etc. Cum enim haec ad omnes dicta sint, si affirmative intelligeretur, falsum saepe inveniretur.
Sola autem enuntiatio praesenti tractatui pertinet, quae sola verum vel falsum continet, quorum inquisitio dialecticae relinquitur. Reliquae vero species quattuor, ut ait Peripateticorum Princeps, poetis relinquendae sunt, qui in fabulis suis sive historiis modo interrogantes modo imperantes nunc etiam deprecantes sive desiderantes personas introducunt. Si quis autem aestimet interrogationem quoque ad dialecticam attinere, propter eam scilicet quaestionem quae a dialecticis saepe profertur eiusque proprietas ascribitur--quae quidem ex dividentibus propositionibus est constituta, de quarum veritate ipsa quaerit hoc modo: 'utrum omnis homo est animal vel non omnis homo est animal'--, ƿ fallitur.
Neque enim in eo quod dialecticus est ac secundum artem proprietate complexionis instructus, de veritate seu falsitate constructionis ambigit; sed si quis ambigerit, dubitationem argumentis suis auferre debet. Non itaque dialecticorum est interrogare, sed comprobare potius. Unde etsi a dialecticis quaestiones huiusmodi saepe proferri soleant, quia tamen eas non ex arte sed ex inscientia proferunt, artis intentioni vel negotio non sunt ascribendae, ut videlicet eas in materiam et intentionem dialecticae recipiamus. Qu{i}a enim dialectica scientia est, scientia vero comprehensio veritatis, unumquemque, in quantum dialecticus est, scientem esse oportet et eorum quae ad dialecticam pertinent veritatem non ignorare. Qui autem quaerit, dubitationem suam exprimit, ut certitudinem, quam nondum habet, consequatur.
Sed dicitur quod, cum interrogare ad inscientiam pertineat, scire tamen interrogationem componere doctrinae ascribitur. Unde nec incommode de quaestionibus quoque dialectici tractant, quarum tractatus a scientia non est alienus. Unde si qui fuerint qui nec ab intentione artis interrogationem dividant, secundo saltem loco ac gratia enuntiationum de quarum veritate, ut dictum est, quaerit{ur}, admixtam eam esse recognoscant. Nam et cum {Aristoteles} de ipsa quaestione dialectica in Libro Periermenias egerit, gratia propositionum, cum ad ipsam responderet, factum esse cognoscimus; gratia quarum videlicet propositionum et ipsae fiunt de veritate earum quaerentes. Inde enim dialecticae huiusmodi quaestiones quae ex dividentibus propositionibus iunguntur, appellantur, quod de veritate propositarum quaestionum quaeritur, cuius investigatio dialecticorum est propria. In hoc huius artis principale negotium existit {quod} per argumenta ipsius veritatem aut falsitatem veraciter conuincimus. Unde ad eam solas orationes eas pertinere clarum est in quibus veritas aut falsitas continetur. Hae vero sunt propositiones quas supra diximus enuntiationes, quarum definitionem in Topicis suis Boethius secundum verum aut falsum ita proponit:
DEFINITIO PROPOSITIONIS
"Propositio est oratio verum falsumve significans;" quae quidem definitio eadem omnia et sola continet cum ea quam superius secundum Aristotelem protulimus; in hoc tamen ab illa diversa, quod illa secundum affirmationem et negationem, haec vero secundum verum ac falsum ƿ propositionem determinant. Nec quidem incommode; sicut enim omnes propositiones vel affirmativae vel negativae ac solae, ita etiam verae vel falsae. Atque haec quidem propositionis definitio dupliciter exponi potest. Cum enim 'verum' vel 'falsum' triplicem habeat significationem, duae ex eis aeque huic loco videntur aptari; sed prius omnes distinguamus significationes. Sunt igitur 'verum' ac 'falsum' nomina intellectuum, veluti cum dicimus 'intellectus verus vel falsus', hoc est 'habitus de eo quod in re est vel non est', quos quidem intellectus in animo audientis prolata propositio generat; ut cum dicitur: 'Socrates est homo vel non est homo', id audiens in animo concipit quod homo Socrati inhaeret aut minime. Sunt etiam nomina existentiae rei vel non-existentiae de quibus ipsa propositio ait ac loquitur, veluti cum dicimus: 'verum est Socratem currere vel falsum', id est: 'ita est in re quod Socrates currit, vel non est in re'.
Neque enim cum dicimus: 'verum est Socratem currere', vel de ista voce quae est 'Socrates', 'currere' possumus dicere, quippe cum non sit vera, sed imperfecta oratio, vel de intellectu ipsius, cum nec ipse sit verus, sed imperfectus sicut ipsa oratio. Sunt rursus 'verum' ac 'falsum' nomina propositionum, ut cum dicimus 'propositio vera vel falsa', id est 'verum vel falsum intellectum generans', sive 'proponens id quod in re est vel quod in re non est'. Sicut enim nominum et verborum duplex ad rem et ad intellectum significatio, ita etiam propositiones quae ex ipsis componuntur, duplicem ex ipsis significationem contrahunt, unam quidem de intellectibus, aliam vero de rebus. De rebus enim, sicut illa, propositiones quoque agunt ac de ipsis quoque, sicut illa, quosdam intellectus generant. Cum enim dicimus: 'homo currit', de homine ac cursu rebus ipsis agimus cursumque homini coniungimus, non intellectus eorum ad invicem copulamus; nec quicquam de intellectibus dicimus, sed de rebus solis agentes eos in animo audientis constituimus.
Patet insuper adeo {per} propositiones de rebus ipsis, non de intellectibus nos agere, quod aliter nulla fere consequentia necessitatem teneret, nisi scilicet quae ex eisdem iungitur propositionibus hoc modo:

si est homo, est homo

cum enim dicimus:

si est homo, est animal

ƿ si ad intellectus propositionum consecutionem referamus, ut videlicet de ipsis intellectibus agamus, nulla est consequentiae veritas, cum scilicet alter intellectu{u}m sine altero omnino subsistat. Neque enim ƿ qui 'hominem' Socrati in animo suo coniungit, 'animal' simpliciter in ipso intelligit, quem scilicet intellectum sequens propositio designat. Qui enim 'hominem' intelligit, formas quoque ipsius concipit; qui vero 'animal' simpliciter, formas hominis non attendit; alioquin numquam unum tantum intellectum contingeret haberi.
Cum enim infinita sint singulorum consequentia, ut ex 'omnis homo est animal' et 'omnis homo est animatus vel corpus vel substantia', vel 'quidam homo est animal', vel econverso, vel fortasse 'quidam homo non est lapis vel non est lignum vel color', et multa alia consequuntur, necesse esset hos omnes intellectus haberi, cum omnem hominem animal esse intelligeremus; quod aperta est falsitas. Quamvis enim non possit esse ut aliquis sit animal quin inde sit vel corpus vel substantia etc., potest tamen cohaerentia animalis ad hominem sine respectu inhaerentiae corporis simpliciter accipi vel substantiae. Amplius: cum necessaria saepe sit consequentia inter falsum et verum veluti ista:

si Socrates est asinus, Socrates est animal vel quoddam animal est asinus

falsa omnino apparet consecutio, si de intellectibus accipiatur, ut videlicet intelligamus si ille existat intellectus et istum necesse sit esse, cum videlicet simul in anima eiusdem non possint existere. Alioquin veritatem ac falsitatem contraria, quae ipsis intellectibus insunt, in eodem esse contingeret, in ipsa videlicet anima, quae indivisibilis esse creditur. Ipse etiam ego, si volo Socratem esse asinum intelligere, quod falsum est, non tamen simul hunc intellectum habeo quod sit animal, qui verus est.
Ex his itaque manifestum est in consequentiis per propositiones de earum intellectibus agendum non esse, sed magis de essentia rerum, hoc modo scilicet ut, si ita est in re quod 'omnis homo est animal', ita est in re quod 'omnis homo est corpus', et quaecumque eiusdem sunt consequentia, necesse est in re esse, sed non intelligi. Et in hac quidem significatione eorum quae propositiones loquuntur, vera tamen exponitur regula quae ait:

posito antecedenti poni quodlibet consequens eius ipsius

hoc est, existente aliqua antecedenti rerum essentia necesse est existere quamibet rerum existentiam consequentem ad ipsam. Quae quidem regula de intellectibus propositionum falsa manifeste ex praemissis apparet.
ƿ Siquis autem in consequentiis ad ipsas propositiones confugiat ex quibus ipsae coniunguntur, ut scilicet de ipsis propositionibus annuntiet in consequentiis agi, ea utique nomina oportet poni per quae de propositionibus agatur. Quodsi tota propositionis materia ipsi propositioni sit imposita ad agendum de ea, ut scilicet per hanc vocem: 'omnis homo est animal', de ipsa agamus propositione quae est: 'omnis homo est animal', ac rursus ista: 'omnis homo est substantia' in officio nominis alterius proponendi utamur iam utique consequentia ex duobus constituta nominibus, ac si ita diceremus: 'si homo animal est', nec quicquam veri vel falsi in ea existit. Amplius: si de propositionibus ageremus, ut videlicet una existente aliam existere diceremus, falsa omnino consecutio esset, cum videlicet quamlibet sine alia existere ac proferri contingat ac veram esse vel falsam alia omnino tacita. Rursus: sive de intellectibus sive de propositionibus agatur, imperfecta est omnino locutio, cum nihil illis vel attribuatur vel ab eis removeatur. Neque enim posita sunt vocabula per quae aliquid de eis affirmetur vel negetur, sed nec etiam nomina quae ipsa significent. Non enim propositiones ex quibus consequentia consistunt, {cum} perfectae sint orationes, {in} impositionem nominis possunt incidere, sicut definitiones possunt et quae praedicantur et subiciuntur secundum suam impositionem ad res singulas.
Restat itaque ut de solis rebus, ut dictum est, propositiones agant; sive id de rebus quod in re est enuntient, ut 'homo est animal', 'homo non est lapis', sive id quod in re non est proponant, ut 'homo non est animal', 'homo est lapis', ut etiam de significatione reali propositionum, non tantum de intellectuali, supraposita propositionis definitio possit exponi sic: significans verum vel falsum, id est dicens illud quod est in re vel quod non est in re, et in hac quidem significatione 'verum' et 'falsum' nomina sunt earum existentiarum rerum quas ipsae propositiones loquuntur. Cum autem eamdem definitionem et de intellectibus ipsis hoc modo exponimus: significans verum vel falsum, hoc est generans secundum inventionem suam de rebus de quibus agitur, verum vel falsum intellectum, tunc quidem ipsos nominant intellectus.
Nota autem, sive de intellectibus sive de rerum existentiis exponamus, orationis praemissionem necessariam esse, ne scilicet impersonalia verba, ut 'diescit', 'uesperascit', 'pugnatur' in proprietate propositionis claudantur, cuius habere significationem videntur. Qui enim dicit: 'diescit' vel 'pugnatur', id{em} proponit ac si diceret: 'dies vel ƿ pugna fit'. Primae quoque et secundae personae verba, ut 'pugno' vel 'pugnas', quorum persona, quia certa est, quando ipsius quoque significatio personae in ipsis attenditur, propositionis sensum implere videntur ac si ita resolvatur: 'ego pugno', 'tu pugnas'. Videntur itaque dictiones istae propositionis habere sensum, non constitutionem, quippe orationes non sunt. Ex earum quoque negationibus 'non pugno', 'non pugnatur', earum sensus affirmativus convincitur. Atque ex eo propositionis esse sensus earum dinoscitur quod consequentiam constituunt hoc modo:

si pugnatur ab eo, tunc {pugnatur}

Ob huiusmodi ergo dictiones a propositione separandas oratio{nis} praemissio necessaria fuit.
UTRUM SINT ALIQUAE RES EA QUAE A PROPOSITIONIBUS DICUNTUR
Dignum autem inquisitione censemus utrum illae existentiae rerum quas propositiones loquuntur, sint aliquae de rebus existentibus, sive una sive multae res sint putandae; ut istud quod haec propositio dicit: 'homo est animal' vel 'homo non est lapis'. Ac fortasse dicetur quia aliquando una res est quod propositio dicit, cum scilicet de una tantum re in ea agitur, hoc modo: 'Socrates est Socrates'; aliquando vero multae, quando videlicet de multis, hoc modo: 'Socrates est homo vel non est lapis'. Neque enim est ratio ut, cum in aliqua propositione de diversis rebus agatur, una magis res quam alia propositionis significatio dicatur.
At vero si ab hac propositione: 'Socrates est Socrates', solus Socrates designari dicatur, iam non plus significat aut dicit ipsa propositio quam hoc nomen 'Socrates'. Unde et hoc vocabulum 'Socrates' sensum propositionis habet atque ipsum quoque verum vel falsum dici oportet secundum propositionis sententiam quam tenere dicitur; sed falso. Si enim id{em} diceret 'Socrates' quod illa propositio: 'Socrates est Socrates', iam utique prolato subiecto propositionis intellectus fieret perfectus ac iam superflue vel 'est' apponeretur vel 'Socrates' in praedicato repeteretur. At fortasse dicitur non solus Socrates significari a propositione, verum cum ipso inhaerentiam quoque ipsius, quam per verbum poni concedunt.
Sed ad haec dico non per 'est' verbum inhaerentiam Socratis determinate poni; iam enim superflueret 'Socrates' quod post 'esse' adiungitur. Sed si fortasse aliqua inhaerentiae proprietas in verbo sit intelligenda, simpliciter inhaerentia in ipso est accipienda, ne praedicati submissio, ut dictum est, superfluat. Quodsi Socrates et inhaerentia simpliciter a propositione tantum designari conceduntur, iam profecto ƿ haec dico: nomina 'inhaerentia' et 'Socrates' idem dicunt; unde et affirmationis sensum exprimunt qui numquam sine verbo, ut Periermeniae docent, generatur. Amplius: si ad ea de quibus in propositionibus agitur, aspiciamus, cum ipsius propositionis significationem pensamus, profecto cum dicitur: 'Socrates est lapis', oportet esse quod propositio dicit, cum videlicet illa tria existant, Socrates videlicet et inhaerere et lapis. Sed nec inhaerentia aliqua est proprietas quae per verbum designetur cum dicitur: 'Socrates est lapis', sicut nec remotio cum: 'Socrates non est lapis'.
Si enim et in vera propositione, cum dicitur: 'Socrates est animal', secundum hanc expositionem animal inhaeret homini per 'esse' verbum, inhaerentiam aliquam proprietatem animali velle{n}t attribuere respectu hominis, iam profecto 'animal' in subiecto et 'inhaerentia' in praedicato, et 'hominem' in determinatione oportet accipere; aut si in eadem propositione et inhaerentia animali et animal homini attribueretur, profecto multiplex propositio esset, quae et diversa praedicata et diversa subiecta haberet. Rursus: cum in ea propositione: 'homo est animal', 'homo' solus subici recte concedatur, si per 'esse' aliqua attribuatur proprietas quae, ut volunt, inhaerentia dicitur, profecto homini qui subicitur eam oportet attribui; ut videlicet 'homo' qui subicitur, dicatur inhaerens, non 'animal', quod praedicatur, cum nos potius praedicatum inhaerere subiecto quam subiectum praedicato proponimus.
Quodsi cum inhaerentia et animal simul homini attribuatur, necesse est sic quoque propositionem esse multiplicem quae diversa de homine ipso enuntiat, nec solum genus de specie amplius enuntiari contingit, cum ubicumque per 'esse' inhaerentiam praedicamus, quae quoddam accidens esse creditur; numquam etiam contingit amplius solius substantiae praedicationem fieri, sine accidentis scilicet attributione, nec aliquam amplius unam esse propositionem. Quod aperte falsum est; etsi enim Divina Substantia simplex; sit et nullis accidentibus informata, veraciter tamen et proprie de Ea dicetur et quod {sit} simplex et quod sit Deus. Similiter et si hanc substantiam contingeret spoliari ab omnibus suis accidentibus et in natura substantiae, prout natura pateretur, remaneret, non minus de ea vere diceretur quia substantia est. Amplius: si per 'esse' inhaerentiam necesse sit attribui, et cum dicitur: 'inhaerentia est inhaerentia', inhaerentiam quoque in inhaerentia per verbum copulamus, in adiacentia scilicet sicut in aliis propositionibus. Si[cut] enim in essentia attribueretur per verbum inhaerentia ƿ inhaerentiae, superflue subderetur post verbum nomen 'inhaerentiae'.
Quodsi per 'est' verbum inhaerentia secundum adiacentiam {at}tribuatur inhaerentiae et rursus cum de illa quae attribuitur vere dicatur quia est inhaerentia, in ipsa quoque rursus inhaerentiam oportet esse, ita ut in infinitum ratio procedat. Amplius: si per 'esse' oportet inhaerentia dari, necessaria est consequentia quae ait:

si substantia est, inhaerentia est

aut

si aliquid est, inhaerentia est

Sed neque substantia ex necessitate inhaerentiam exigit, quippe prior est in natura tamquam fundamentum, neque aliquid, cum maius sit ea.
Patet itaque ex praemissis nullum per 'est' interpositum accidens attribui. Non enim, si in 'est' verbo aliquid accidens poneretur quod per ipsum copularetur, posset per idem verbum alia essentia copulari. Quod ex aliis verbis apparet. Non enim potest fieri ut, cum dicitur: 'Socrates currit homo', 'homo' per 'currit' copuletur 'Socrati', quod 'Socrati' 'cursum' iam copulaverit. Similiter nec cum dicimus: 'Socrates est homo', id est {Socrati} inhaeret homo, posset 'esse' 'homine{m}' copulare, quod iam inhaerentiam copulaverat, quippe nec ullius constructionis esse{t} proprietas; nullum enim praeter substantivum et nuncupativum verbum aliquam significationem praeter propriam actionem vel passionem copulare potest.
Unde etsi dicatur: 'Socrates legit sedens vel currit homo', si proprietatem constructionis attendamus, 'homo' vel 'sedens' cum ipso Socrate in subiecto intelliguntur, ac si scilicet ita diceretur: 'Socrates ens sedens legit' vel 'ens homo currit'. Substantivum autem et nuncupativum verbum, ut quibusdam placet, etiam quaslibet essentias copulare possunt, quia omnium in essentia acceptorum designativa sunt. Unde, quia tantum secundum essentiam ipsas copula{n}t substantias, nihil refert sive habeat sive non habeat accidentia, dummodo haec essentia sit illa. Si enim etiam omnibus aliis rebus destructis, tam scilicet substantiis quam accidentibus, solus existeret Socrates, non minus de ipso dici posset quia est aut quia est Socrates. Non itaque per verbum interpositum inhaerentia copulatur, cum etiam illa sit proprietas, sed sola hominis substantia attribuitur, cum dicitur: 'Socrates est homo' illisque duobus casibus 'Socrates' et 'homo' verbum intransitive coniungitur, cum eorum ad se substantias copulat interpositum. Nec aliud quidem intelligendum 'hominem Socrati inhaerere' quam 'Socratem hominem esse', nec aliam per 'esse' designari substantiam quam Socratem.
Similiter ƿ et cum haec propositio: 'Socrates non est lapis' sic exponatur: 'lapis removetur a Socrate', nulla per 'removeri' proprietas attribuit{ur}, quippe iam sequeretur quia si Socrates non est aliqua res, est; unde et

si nulla res est, aliqua res est

infertur. Nihil ergo aliud dicit 'lapis removetur a Socrate', quando negationis expositoria est, quam 'Socratem non esse lapidem', ut videlicet non aliquid lapidi attribui, immo lapidem Socrati auferri intelligamus. Et sunt quidem figurativae ac quodammodo impropriae locutiones vel 'animal praedicari de Socrate' vel 'animal removeri ab ipso', quando superiorum sunt expositoriae, ut videlicet aliud in ipsis intelligamus quam verba sonare videntur; in illa quidem animal homini inesse, non praedicationem animali, in ista autem lapidem auferri, non remotionem lapidi conferri.
Clarum itaque ex suprapositis arbitror esse res aliquas non esse ea quae a propositionibus dicuntur; quod quidem et ex sensu hypotheticarum propositionum vel ex sensu modalium de possibili apparet. Omnibus enim rebus destructis incommutabilem consecutionem tenet huiusmodi consequentia:

si est homo, est animal

et quaecumque verae sunt consequentiae, verae sunt ab aeterno ac necessariae, ut in Hypotheticis nostris aperiemus.
Rursus: antequam omnino Socrates subsisteret, vere praedici poterat quia possibile est eum esse. Patet insuper ea quae propositiones dicunt nullas res esse, cum videlicet nulli rei praedicatio eorum aptari possit; de quibus enim dici potest quod ipsa sint 'Socrates est lapis' vel 'Socrates non est lapis'? Iam enim profecto nomina oporteret esse, si res designarent ipsas ac ponerent propositiones, quae quidem ab omnibus in hoc dictionibus differunt quod aliquid esse vel non esse aliud proponunt. Esse autem rem aliquam vel non esse nulla est omnino rerum essentia. Non itaque propositiones res aliquas designant simpliciter, quemadmodum nomina, immo qualiter sese ad invicem habent, utrum scilicet sibi conveniant annon, proponunt; ac tunc quidem verae sunt, cum ita est in re sicut enuntiant, tunc autem falsae, cum non est in re ita. Et est profecto ita in re, sicut dicit vera propositio, sed non est res aliqua quod dicit. Unde quasi quidam rerum modus habendi se per propositiones exprimitur, non res aliquae designantur.
ƿ Nunc autem propositionum expedita definitione et quid per eas designetur patefacto ipsas quoque secundum divisionem tractemus.
{DIVISIO PROPOSITIONUM}
Harum itaque aliae sunt categoricae, id est praedicativae, ut 'homo est animal'; aliae hypotheticae, id est conditionales, ut 'si est homo, est animal'. Sed hae quidem quae categoricae sunt, in praesenti tractentur; illae vero quae hypotheticae, hypotheticorum syllogismorum tractatui reseruentur. Est autem categoricarum natura secundum membra sive species demonstranda. Sunt autem membra ex quibus coniunctae sunt, praedicatum ac subiectum atque ipsorum copula, secundum hoc scilicet quod verbum a praedicato seorsum per se accipimus, veluti in ea propositione qua dicitur: 'homo est animal', 'animal' praedicatur, 'homo' vero subicitur, verbum vero interpositum praedicatum subiecto copulat; et in his quidem tribus categoricae propositionis sensus perficitur.
DE TERMINIS CATEGORICAE PROPOSITIONIS
Hos quoque terminos propositionis categoricae vocavit auctoritas, inde scilicet quod divisionem propositionis terminent; ne videlicet ipsa vel ad syllabas vel ad litteras porrigatur, quae non ut partes propositionum accipiendae sunt, cum videlicet significationem per se non impleant, sed magis dictionum.
Sed fortasse dicitur Boethius non alios terminos categoricis enuntiationibus assignare quam praedicatum et subiectum.
DE VERBO PROPOSITIONIS
Et sunt nonnulli qui in praedicato ipsum quoque verbum includi velint, cum etiam dictionem per se sumunt iusta illud Aristotelis: "quando autem 'est' tertium adiacens praedicatur, dupliciter fiunt oppositiones. Nam et quando verbum simpliciter praedicatur, veluti cum dicitur: 'Socrates est vel currit', et quando ipsum tertia vox interiacet, ut cum ita proponitur: 'Socrates est homo vel currens', praedicari ipsum dicitur. Sed tunc quidem cum simpliciter praedicatur, officio duplici fungitur, et praedicati scilicet et copulae. Cum autem tertium tenet locum et interponitur, tantum copulat praedicatum subiecto. Cum ƿ enim dicitur: 'Socrates ambulat', tale est ac si dicatur: 'Socrates est ambulans'. Unde et ipse Aristoteles in Secundo Periermenias "nihil, inquit, differt hominem ambulare et hominem ambulantem {esse}." Unde {cum} in 'ambulat' et participii significatio et substantivi verbi intelligitur copulatio atque per 'ambulat' secundum Aristotelem iam principalis significatio copulata est, tertia{m} non potest rem coniungere, ut videlicet dicatur: 'homo ambulat animal'. Non ergo huiusmodi verba quae caeteras ponunt actiones vel passiones, simpliciter eas copulant, verum simul praedicatum.
Unde et quotiens ipsa in propositionibus ponuntur, duplici, ut dictum est, officio funguntur. Sed non ita substantivum verbum. Cum enim medium interiacet, tantum copulat quod subiungitur, non etiam rem in se aliquam continet quam praedicet. Si enim per 'est' aliquid ac per 'animal' aliud praedicatur, cum dicitur: 'homo est animal', profecto multiplex est {pro}positio cuius multa sunt praedicata: per 'est' aliquid existentium indeterminate praedicatur, per 'animal' vero certa animalis essentia datur. Atque si hoc ubique 'est' verbo deputetur ut aliquid existentium praedicet, falsa est propositio quae proponit 'chimaera est opinabilis vel non-homo vel non-existens'. Id quoque et es hac propositione: 'Socrates est ens' convincitur. Si enim in 'est' participii quoque sui significatio includatur, superfluit certe ipsius suppositio; tale enim est ac si dicatur: 'Socrates est ens {ens}'. -- Ea enim quae sibi vel in eodem praedicato vel in eodem subiecto ita apponuntur, ut in praecedenti subsequens intelligatur, superfluere dicimus, veluti si dicas: 'Socrates est homo homo vel homo substantia, vel ita: 'homo homo currit'.
Dicuntur autem a quibusdam et ea superflue post alia apponi quaecumque praecedentia prorsus continent, eo scilicet quod ad determinationem non valeant. Sed non ita vel mihi vel, ut arbitror, Aristoteli visum est. Ea enim tantum supposita superfluere monstravit quae in praecedentibus intelliguntur, ut cum dicitur 'homo animal' vel 'homo bipes', sed non ita: 'corpus coloratum'. Licet enim ad demonstrationem {essentiae} non ponatur 'coloratum', ad demonstrationem tamen accidentis valet, quod in praecedenti non notabatur. De subiecto autem ad praedicatum {praedicatio}, sicut nec de antecedenti ad consequens, quamvis alterum possit in altero intelligi, non est superfluitas iudicanda. Veluti cum dicimus: 'homo est animal', quamvis in specie ƿ genus accipi possit, id est 'animal' in 'homine', non est tamen eius superflua praedicatio ad 'hominem', quae adhuc nullomodo aut per 'hominem' aut per verbum demonstrata fuerat.
Sed fortasse dicetur quia nec cum dicimus: 'homo animal currit', id est 'homo ens animal currit', 'animal' quod post 'ens' appositum intelligitur, superfluit, quippe cum 'homo' animal esse {non} enuntiet. Sed dico quia non est positum 'est' verbum, quod esse dicat, sed 'ens' participium, quod ut existentem designat; 'homo' autem rem suam ut existentem animal nominat, sed non existere animal demonstrat. Unde et post 'ens' subiunctum 'homini' 'animal' superfluere convincitur, cum videlicet 'homo' rem suam ut existentem animal designet, non autem simpliciter ut animal, sed ut differentiis informatum. Sed quoniam ut informatum animali hominem monstrat, procul dubio et ut animal ipsum significat. Inquantum enim tale est animal, animal est.
Non autem solum in appositione dictionum superfluitas existit, sed etiam in appositione propositionum, quando scilicet praemissa propositio adiunctae sibi propositionis sensum continet, ut si ita dicatur: 'Socrates est homo et ipse est animal'. Cum itaque vel in uno antecedenti vel in uno consequenti duas huiusmodi propositiones proponimus, quarum illa quae adiungitur, in praemissa contineatur, veluti cum hoc modo proponimus:

si Socrates est homo et est animal, est corpus

vel

si est homo, est animal et corpus

altera quidem in ipso antecedenti vel in ipso consequenti post alteram superfluit, cum videlicet id quod secunda enuntiat, prima quoque contineat. Et est quidem haec in partibus consequentiae superfluitas, sed non in consecutione; quae quidem consecutio perfecta [non] est, donec totum subiungatur quod a propositione voluimus consequens.
Non est autem praetereundum, quod, {ut} supra diximus, 'est' tertium interpositum praedicatum vocari, cum tamen nullam rem, ut dictum est, praedicet, sed tantum quod suppositum praedicatum copulet. Sed aliud est ipsum proprie et primo loco praedicari, aliud secundum accidens et secundo loco praedi{ca}tum dici. Primo loco et proprie tunc praedicatur, cum simpliciter de aliquo dicitur hoc modo: 'Socrates est'; tunc non solum habet copulare, sed etiam rem praedicatam ponere; quando autem tertium adiacens est, secundum accidens et non proprie praedicatur, sed gratia praedicati copulandi poni{tur}. Cui quidem non ƿ solum intransitive, verum etiam transitive coniungitur, ut hic: 'chimaera est opinabilis vel non ens'; ex quo maxime liquet nullam rem per 'esse' praedicari, sed tantum, cum tertium ponitur, praedicatum in ipso copulari. Unde et bene praedicato adiacere dicitur, cui quidem, ut tantum ipsam copulet, apponitur.
Partes terminos, id est metas, nominamus, quae extremae compositi sui quantitatem terminant ac finiunt; verbum autem medium inter ponitur. Si igitur praedicatum proprie velit Boethius accipere, quando in praedicatum ac subiectum simplicem, id est categoricam, propositionem divisit in Categoricis Syllogismis dicens: "dividitur autem simplex propositio in duas partes, in subiectum et praedicatum, ut 'homo est animal', 'homo' subiectum est, 'animal' praedicatur de homine," ad principales partes respiciendum est, id est subiectum et proprium praedicatum, quorum ad se inhaerentiam propositio monstrat; quae tamen sine verbo nullatenus exprimi potest. Unde et ipse Aristoteles: "erit, inquit, omnis affirmatio vel nomine et verbo vel infinito nomine et verbo; praeter verbum namque nulla est affirmatio vel negatio." Quod autem Boethius ad principales partes respexit, tam exemplis perpenditur quam ex illis quae sequuntur. Subiunxit enim in proximo:
Hae autem partes termini nominantur; quos definimus sic: termini sunt partes simplicis propositionis in quibus dividitur principaliter propositio.
Ac rursus:
Est enim simplicis propositionis universalis secunda divisio, ut in propositione 'omnis homo est animal', 'omnis homo' unus terminus est, alius terminus 'animal' est, sed hoc secundo loco, illud vero principaliter.
Patet itaque ex sequentibus Boethium in supradicta divisione principales tantum partes accepisse, de quarum scilicet inhaerentia agitur, non etiam signa aut verbum interpositum inclusisse, sicut in sequenti divisione. Sic etiam et quando hypotheticae propositionis terminos computat, antecedens tantum et consequens nominat, quorum ad se consecutionem ipsa ostendit, cum etiam praeposita conditio per quam coniungitur, nihilominus de consequentia sit putanda.
Possumus quoque non incongrue verbum interpositum partem propositionis, non terminum, appellare. Illas tantum partes terminos, id est metas, proprie nominamus quae extremae compositi sui quantitatem ƿ terminant ac finiunt; verbum autem medium interpositum ut extrema coniungat. Quod autem de verbo dictum est, secundum communem sententiam diximus, quae ipsum a praedicato dividit. Nam in eo quod ex verbo et nomine praedicatum componimus, sicut in Tertio Postpraedicamentorum docuimus, nulla est rationis obiectio; quae quidem etsi sit expeditior, aliam tamen, quae communis sit, maxime tractari oportuit, ut, sicut plures eam recipiunt, ita plures quibuscumque rationibus eam disserere sciant.

DE PRAEDICATO

Latin English
DE PRAEDICATO
Nunc autem, quia verbi in propositione positi tam secundo loco quam primo loco praedicati proprietatem ostendimus, aliarum quoque partium, tam subiecti scilicet quam praedicati quodcumque ponatur, proprietates exsequemur. Ac primum praedicati naturam inspiciamus. Ex cuius quidem privilegio praedicativa nominata est huiusmodi propositio, sive etiam ab ipso verbo, quod ipsum praedicat atque copulat; sicut enim propositio hypothetica et a consequenti consequentia et a conditione conditionalis nominata est, ita praedicativa propositio et a verbo quod praedicat et ab eo quod per verbum praedicatur nomen suscipere potest. Quod autem praedicatum inter terminos propositionis privilegium habeat et subiecto dignius dicatur, ex eo manifestum est quod omne proprium et naturale praedicatum vel aequale subiecto , ut risibile homini, vel maius subiecto esse oporteat; unde numquam minus subiecto regulare ac proprium praedicatum invenietur, sicut saepissime subiectum praedicato. Oportet namque huiusmodi praedicatum totam subiecti substantiam complecti, quod fieri non possit nisi aut maius eo sit aut aequale. In his autem quae secundum accidens praedicantur nec totam subiecti substantiam continent, sed in parte tantum subiectum attingunt, ut 'rationale' 'mortale', sive econverso, ut 'homo', 'animal', non est necesse praedicatum vel maius esse subiecto vel aequale, veluti cum dicitur: 'animal est homo', vel 'quoddam animal est homo'.
Quamvis tamen et hic quidam concedunt 'animal' quod subicitur non esse maius 'homine'; dicunt enim quia animal quod homo est, ibi subicitur, quod non est maius homine. Sed dico quia, sicut ideo maius subici negant cum dicitur: 'animal est homo', quia animal illud quod homo est, (quod scilicet in re subicitur), non est maius homine, et quando dicitur: 'homo est animal', oportet similiter confiteri quod animal quod ƿ ipse homo est ac de homine realiter praedicatur atque ipsi inhaeret, non est homine maius, immo ad{est} prorsus in essentia; ac sicut falsam propositionem esse dicunt, si animal aliud quam homo homini subiceretur, sic et falsa esset, si aliud praedicaretur. Si quis itaque secundum rerum inhaerentiam realem acceperit praedicationem ac subiectionem, secundum id scilicet quod unaquaeque res in se recipit ac subsistit, sicut nihil esse eam videret praeter ipsam, ita eam nihil esse per se ipsam invenerit.
At vero magis praedicationem secundum verba propositionis quam secundum rei existentiam nostrum est attendere qui logicae deseruimus, secundum quod quidem de eodem diversas facimus enuntiationes hoc modo: 'Socrates est Socrates vel homo vel corpus vel substantia'. Aliud enim in nomine 'Socratis' quam in nomine 'hominis' vel caeteris intelligitur; sed non est alia res unius nominis quod Socrati inhaeret quam alterius. Quod itaque praedicatum subiecto maius vel aequale dicitur, ad vocum enuntiationem, non ad essentiam rei reducitur.
Oportet autem praedicatum subiecto intransitive copulari, ut videlicet in eadem re ipsius impositio in subiecto inveniatur; veluti cum dicitur: 'homo est animal vel albus', et 'homo' et 'animal' vel 'album' eiusdem nomina esse oportet. Quidam tamen transitivam grammaticam in quibusdam propositionibus esse volunt; qui quidem propositionum alias de consignificantibus vocibus, alias vero de significante et significato fieri dicunt, ut sunt illae quae de ipsis vocibus nomina sua enuntiant hoc modo: 'homo est nomen vel vox vel disyllabum'. Sed hos profecto talis ratio confundit: cum dicitur: 'homo est nomen', quaero de quo per subiectum nomen agitur, ac dicitur quia de se ipso; at si de se ipso per ipsum agitur, tunc in ipso ipsum intelligitur atque ab ipso ipsum etiam significatur; quodsi vox subiecta se ipsam nominat ac rursus praedicata ipsa nominetur, profecto praedicata vox et subiecta in eadem re conveniunt atque hoc modo consignificant. Sic etiam cum dicitur: 'divini est genitivus casus', illud 'divini' quod in subiecto profertur, nomen est divini, quod nomen est rei et rectus quidem casus, non obliquus; alioquin per 'est' verbum non subiceretur.
Non est autem hoc loco reticendum quo de praedicatione disputatur, quae coniunctim praedicata vere etiam singula per se praedicantur, quae vero minime, aut quae simpliciter praedicata coniunctim quoque debeant praedicari, aut quae non; quae quidem in Secundo Periermenias Aristoteles strictim designavit. Omnia autem quae coniunctim ƿ praedicantur, vere etiam per se praedicari concessit, in quibus non est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio: coniunctionem autem tam in appositione quam in compositione accepit. Nam 'homo mortuus', in quo de oppositione in adiecto exemplum dedit, compositum nomen est humani cadaveris, sicut in Primo Postpraedicamentorum ostendimus.
Accidentalis vero praedicationis coniunctio in appositione tantum consistit secundum eos qui 'est' tertium adiacens praedicato non componunt, sed dictionem per se sumunt, ut in eo quod dicitur: 'Homerus est aliquid, ut poeta' vel 'Homerus non est homo'. Accidentaliter autem praedicari tunc verbum videtur, cum ipsum secundo loco praedicatum ad eius tantum copulationem ponitur, cuius significationi in quibusdam adest et in quibusdam abest, ut in praemissis exemplis. Nam 'aliquid', quod existentium nomen ac non-existentium invenitur iuxta illud Aristotelis: "'hircocervus' significat aliquid," tale est ut 'est' verbum per quod copulatur, [quod] simul cum ipso contineat ut existentia quaedam, non ut non-existentia. Quia 'est' verbum ab eo quod subiungitur praedicato in quibusdam excluditur, non necesse est, cum ipsi apponitur ad praedicandum de aliquo, per se quoque ipsum de eodem subiecto praedicari. Nam in quibusdam deficit, cum videlicet tale apponitur subiectum quod in verbo non tenetur, hoc modo: 'chimaera est aliquid vel non-homo'. Differre autem coniunctionem accidentalis praedicationis a coniunctione oppositionis in adiecto {in} eo volunt, quod hic inter coniuncta oppositio sit, quando per se sumuntur, ut inter 'mortuum' et 'hominem', illic vero non. Cum enim 'est' verbum quaedam contineat simul cum 'aliquid' vel cum 'non-homo', non est ipsis oppositum.
Sed iam profecto illud exemplum quod de opinabili subiungit, cum scilicet dixit: "opinabile illud quod non est, ut chimaera," non erit de accidentali praedicatione, quemadmodum volunt, sed magis de oppositione in adiecto, hoc est in adiuncto. Nam 'opinabili' opponitur 'est' secundum id quod 'opinabile' proprie accipitur in designatione tantum non-existentium. Unde etiam subiunxit: "opinio enim eius non est quoniam est, sed quoniam non est." Non itaque solum in compositione oppositio in adiecto servatur, veluti, cum dicitur: 'hoc cadaver est homo mortuus', inter partes huius compositionis 'homo mortuus' quaedam oppositio consistit, si per se dictiones accipiantur, atque ideo de eodem singula vere non praedicantur; verum etiam in appositione consistit ƿ huiusmodi oppositio, veluti cum dicitur: 'chimaera est chimaera vel opinabilis vel non-existens'.
Omnia itaque quae coniunctim tam in appositione quam in compositione praedicantur, vere singula praedicari possunt, in quibus non est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio; veluti, cum dicitur: 'Socrates est homo albus vel animal rationale', sive haec pro una dictione sive pro oratione sumantur, per se quoque singula praedicari vere poterunt; aut cum vere dicitur: 'Socrates est animal', et 'est' per se et 'animal' de eodem praedicabuntur; quippe non inter ea oppositio vel in altero eorum accidentalis praedicatio.
Magister autem noster V. accidentalem praedicationem secundum figurativam atque impropriam locutionem totius enuntiationis accipiebat; impropriam autem locutionem eam dicebat cuius verba aliud sententia proponunt quam in voce videant{ur} habere; veluti cum Homero iam mortuo dicitur: 'Homerus est poeta', ac si diceretur: 'Homeri opus existit quod ex officio poetae composuit'. Operi itaque Homeri esse attribuitur, quando Homero aliquid. Sic quoque et cum tyranno aliquo defuncto filiis eius superstitibus patrisque tyrannidem exercentibus solemus dicere quod tyrannus ille adhuc vivat in filiis suis, non in sensu tyranno aliquid attribuimus, sicut constructionis verba habere videntur, sed magis illis quos genuit.
Sic quoque et eam accidentalem et impropriam locutionem {dicebat} qua dicitur: 'chimaera est opinabilis', in cuius sensu nulla proprietas per 'opinabilis' chimaerae, quae non est, attribuitur, sed magis opinio datur animae alicuius opinantis chimaeram, ac si aperte diceretur aliquis opinari chimaeram. Sed profecto cum 'opinabile' non-existentium tantum proprie nomen sumatur, secundum id quod de eo habeatur opinio, proprie eius praedicatio ad chimaeram ponitur cum dicitur: 'chimaera est opinabilis', hoc est 'unum eorum de quibus habetur opinio', sicut et cum dicitur: 'chimaera est non-ens', id est 'aliquid eorum quae non sunt'. De carmine autem Homeri potius quam de homine ipso, quem iam defunctum esse volebat, suprapositam enuntiationem Magister noster intelligebat, eo scilicet quod ipsum esse simpliciter Aristoteles negare videretur, quod nequaquam faceret, si viveret. Ait enim Aristoteles: "ut 'Homerus est aliquid, ut poeta', ergo etiam est, {an} non?"
Sed ad haec dico, cum in sensu de dictamine agatur, quod eius nomen apponitur, per quod de ipso agatur. Quodsi 'Homerus' nomen est dictaminis, quid non et Homerus simpliciter esse concedatur, hoc est ƿ dictamen Homeri, quod de ipso quoque defuncto remanet; aut si 'Homerus' nomen est dictaminis, quid in 'poeta' intelligitur? Si vero et ipsum poema a nomine poetae nominetur, non est locutio figurativa, sed noua vocis acceptio secundum aequivocationem. Ego autem, memini, ut ad defensionem Magistri nostri aliquid praetenderem, dicebam figurativas locutiones in eo a proprietate rectae constructionis recedere quod earum sententia non ex significatione partium veniat, sicut earum quae propriae sunt enuntiationum; sed tota simul enuntiatio coniu{n}cta est et invecta ad aliquem sensum demonstrandum qui a significatione partium longe recedit secundum seriem constructionis acceptarum. Nam cum 'Homerus' et 'poeta' hominem ipsum nominent et rectae sint impositionis utpote casus nominativi, non hoc in resolutione sensus custodiunt nec 'est' interpositum secundo loco, sed primo praedicatur. Hic est enim sensus: 'poema Homeri est poeta'. Itaque quod de {poeta, de} poemate quoque quidem innuebat – ex eo enim poeta dicitur, quod poema componit, -- in resolutione sensus sensum poematis tenet atque ipsum dictamen nominat; in quo est figura, cum potius 'Homeri' impositum sit, 'Homerus' vero oblique pro 'Homeri' utimur. Unde, quia in sensu 'Homerus' ad determinationem carminis ponitur, 'poeta' vero ad eius nominationem, non potest per se dici: 'Homerus est', cum id scilicet subtrahitur quod eius quod est, esse propositum nomen in sensu accipitur, hoc est 'poeta'. Sic quoque et cum dicitur: 'ille tyrannus vivit in filiis' ac 'uivere' 'tyranni' nomini gratia filiorum coniungitur, qui potius in sensu vivere proponitur, 'filiorum' nomine subtracto non dicitur simpliciter: 'tyrannus vivit'.
Haec autem ego ad defensionem sententiae Magistri praetendebam. Sed omni quidem ambage remota saluisque regulis constructionis accidentalem praedicationem seruemus in enuntiatione supraposita de Homero ipso quoque vivente, sicut supra disseruimus.
Quod autem illud {'an non'} subiunxit, non ad negationem illatae propositionis dixit, sed ad destructionem inferentiae posuit, eius videlicet quod ex eo quod Homerus esse aliquid conceditur, tam videlicet existens quam non-existens, esse simpliciter ostendit. Non enim 'esse poetam', ut quidam putant, praemisit, sed 'esse aliquid, ut poeta' dixit. Quod itaque 'ut poeta' subiunxit, non ad praedicationem accidentalem vel ad inferentiam pertinet, sed quasi quaedam determinatio subditur praecedenti propositioni, ostendens quod aliquorum ipse sit; ƿ aut fortasse tamquam probationem supposuit de parte ad totum, qui de toto ad partem inferentiam negat, hoc est de 'aliquid' ad 'existens'.
Licet autem omnia praedicata coniunctim praedicentur disiunctim in quibus non est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio, saepe contingit ut in accidentali praedicatione singula per se praedicari valeant, cum scilicet tale subiectum ponitur quod in verbo quoque contineatur, ut hic: 'Socrates est non-equus' vel 'Homerus est aliquid'. Potest autem et ea differentia inter coniunctionem oppositionis in adiecto et accidentalis praedicationis {dari}, quod haec per coniunctionem fit, illa vero per appositionem, ut fit etiam exemplum de accidentali praedicatione /170.l0/ 'chimaera est opinabilis'. Quamvis enim 'opinabile' oppositum sit ad 'esse', non est tamen oppositio in adiecto, quia non fit per compositionem coniunctio. Bene autem hoc exemplum post primum posuit, in quo alterum ad subiectum veram praedicationem non habet, hoc est 'esse' ad 'chimaeram'; in quo non solum inferentia falsa fit, rerum {etiam} illata propositio. Possumus quoque dicere 'esse' per accidens ubique praedicari ubicumque secundo loco praedicatur, ut hic etiam: 'Petrus est homo', licet singula per se quoque valeant praedicari atque ex homine inferri. Sed quia ex accidentali praedicatione non contingit, eoquod aliquando deficiat, merito accidentalem quoque praedicationem removit.
Si vero eam sententiam et hic quoque velimus tenere quam in Tertio Postpraedicamentorum posuimus, quando scilicet verbum cum adiuncto praedicato unum componere verbum diximus, oportet accidentalis quoque praedicationis coniunctionem secundum compositionem accipere; et tunc quidem haec erit differentia, quod hic oppositionem inter coniuncta, ibi non, et ibi copula quoque verbi continetur, unde praedicatio dicitur, hic vero minime. Et fit quidem oppositio in adiecto in 'est opinabile', nisi forte in eo quod adiectivum non adiungitur per compositionem substantivo ad eumdem casum et numerum, sicut {etiam} in oratione.
Manifestum est ergo ex suprapositis omnia disiunctim vere quoque praedicari quae coniunctim praedicantur in quibus aut accidentalis praedicatio non est aut oppositio in adiecto; coniunctionem autem secundum dictionis compositionem secundum novissimam sententiam oportet accipi; quemadmodum, cum econverso ostenditur, quae disiunctim praedicata coniuncta quoque et composita debeant praedicari ut 'homo' et 'albus' et 'animal rationale', quod de Socrate singula praedicantur, ƿ composita quoque in unum nomen possunt simul enuntiari; quod ex coniunctione 'citharaedus bonus' manifestum est, quod ipse posuit, de cuius nos compositione in Primo Postpraedicamentorum disputavimus. In quo praecipue ostendit non omnia quae praedicantur disiunctim, de eodem necessario coniunctim et vere praedicari, cum scilicet ait: "sed non si citharaedus est et bonus, est etiam citharaedus bonus." Nec solum compositionem disiunctim praedicatorum impediri ex falsa praedicatione monstravit, verum etiam ex infinitate aut superflua loquacitate.
Si enim, inquam, quaecumque singula praedicantur, coniuncta quoque enuntiantur, cum 'homo' et 'album' de eodem singula praedicantur, coniunctim quoque enuntiantur quotiens volumus geminata aut multiplicata, ita ut usque in infinitum proferamus 'homo albus homo albus' vel 'homo homo' vel 'album album'. Amplius. Et si 'homo' {et} 'bipes' de eodem singula praedicantur, quorum 'bipes' 'homini' appositum in oratione superfluit, in compositione quoque ipsi bene coniungitur. Ea quoque diversorum accidentium sumpta vocabula adiectia a quae de eodem singula praedicantur, ut 'album' et 'musicum' – quae sibi per accidens apponi dixit, eo videlicet quod unum vel alterum eidem non insit – unum nomen non componunt sicut nec duo substantiva. Unum autem accidens per alterum eidem contingit ut bonitas per citharizationem.
Unde etsi sumpta sint nomina 'citharaedus' et 'bonus', tamen unum componunt vocabulum: 'citharaedus bonus'. Sic quoque et quodlibet substantivum cum adiectivo suo unum efficit nomen ut 'homo albus', 'animal bipes', nisi forte superfluitas quandoque impediat, veluti cum dicitur 'homo rationalis', 'animal sensibile'; aut, ut quibusdam placet, 'corpus coloratum'; sed etsi omne corpus sit coloratum nec ullam corporum determinationem secundum differentiam faciat 'coloratum', quia tamen in sensu 'corporis' non tenetur quemadmodum differentia eius 'corporeum', non videtur per 'corporis' nomen superfluere; quae enim in alio sunt, illa superfluere dixit, id est quae in praecedentibus intelliguntur, veluti si dicamus 'homo animal', 'homo bipes', 'homo homo'.
DE SUBIECTO
Cum autem verbum interpositum ad praedicatum copulandum subiecto intercedat, maxime tamen ad personam et numerum subiecti in constructione respicit; cuiuscumque enim personae vel numeri ƿ subiectum fuerit, et verbum oportet esse. Unde et cum dicitur: 'omnia Caesar erat', secundum proprietatem constructionis et singularitatem personae oportet 'Caesarem' subici, ut scilicet ita dicamus: 'Caesar erat omnia'. Si autem 'omnia' in subiecto intelligeretur, quod pluralis est numeri, 'erant', quod eius{dem} est numeri, oportuit apponi hoc modo: 'omnia erant Caesar'. Cuiuscumque ergo numeri praedicatum ponatur, numerum subiecti semper verbum oportet sequi. Neque enim quamvis 'Caesar' in praedicato ponatur, quod singularis est numeri, vel 'omnia', quod pluralis est, aut ibi singularis numeri verbum, aut hic pluralis est apponendum, sed eius semper numeri cuius fuerat subiectum. Similiter et cum dicitur: 'paries et tectum et fundamentum sunt domus' vel 'domus est paries et tectum et fundamentum', ad pluralitatem vel singularitatem subiecti verbi coniunctio respicit secundum numerum, similiter et secundum personam; eius namque personae semper fuerit cuius et subiectum, cuiuscumque personae ponatur praedicatum. Unde cum dicitur: 'ego sum ille quem tu persequeris' vel 'ego sum homo', quamvis 'ille' et 'homo' praedicata tertiae sint personae, non minus tamen verbum primae personae, quod ad subiectum in hoc maxime, ut dictum est, refertur, ea copulat. ƿ

LIBER SECUNDUS

Latin English
DE SPECIERUM DIFFERENTIIS CATEGORICARUM
{INTRODUCTIO}
Categoricarum igitur propositionum partibus seu membris quibus ipsae componantur, diligenter pertractatis specierum quoque differentias exsequamur. Quas quidem considerare possumus secundum enuntiationem praedicati vel acceptionem subiecti, aut secundum ipsorum multiplicitatem {vel totius enuntiationis}, sive secundum temporum verbi diversitatem. Ad praedicati vero enuntiationem pertinet quod propositiones ipsum affirmando vel negando enuntiantes affirmativae dicuntur vel negativae; quodque aliae ipsum simpliciter, aliae cum aliquo modo praedicant, unde alias simplices, alias modales appellamus. Ad subiectum vero illud refertur quod aliae universales, aliae particulares, aliae indefinitae, aliae singulares nominantur. Ad multiplicitatem vero terminorum illud attinet quod aliae unae sunt, aliae multiplices. Ad diversitatem vero temporum, quod aliae de praesenti, aliae de praeterito, aliae de futuro proponuntur.
Nunc vero in singulis immoremur. Ac prius de affirmatione et negatione, quae primae sunt propositionis species, disputemus.
DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE
Est autem affirmatio enuntiatio affirmativa, ut 'omnis homo est animal', 'quidam homo est animal'; negatio vero enuntiatio negativa, ut 'quidam homo non est animal', 'nullus homo est animal'. Habet autem omnis affirmatio unam tantum propriam negationem secundum contradictionis oppositionem. Alia autem est contradictionis oppositio, alia contrarietatis. Quae enim invicem sunt contrariae propositiones, oppositione contrarietatis sibi maxime adversantur, veluti istae: 'omnis homo iustus est', 'nullus homo iustus est'; quae vero contradictoriae sunt atque inter se verum falsumque semper dividentes, contradictionis oppositione sibi repugnant, ut 'omnis homo iustus est', 'non omnis homo iustus est, et rursus 'nullus homo iustus est', 'quidam homo iustus est'; sic etiam singulares 'Socrates est iustus', 'non est Socrates iustus'. Quae autem invicem contrariae propositiones vel contradictoriae, quae etiam subalternae vel subcontrariae dicantur, aut quas ad invicem inferentias vel differentias ƿ qualesque conversiones habeant, in his Introductionibus diligentius patefecimus quas ad tenerorum dialecticorum eruditionem conscripsimus.
Nec in his rursus nobis immorandum est, sed ad altiora tractatum transferamus atque affirmationum et negationum proprietates subtilius distinguamus. Cum enim singulare subiectum ponitur, unam tantum negationem vel affirmationem una acceptio subiecti facit; cum autem universale subicitur, multas affirmationes vel negationes subiecti variatio secundum signa tenet. Eius namque affirmationis quae dicit: 'omnis homo iustus est', cum ea videtur negatio quae ait: 'nullus homo iustus est', tum illa quae proponit: 'quidam homo iustus non est', vel 'non omnis homo iustus est'. Eius quoque negationis: 'nullus homo iustus est', duae videntur affirmationes, vel [et] 'omnis homo iustus est', vel 'quidam homo iustus est'. Cumque eidem affirmationi vel negationi duae sint oppositae, quae videlicet simul cum ea verae esse non possint, altera contrarietatis oppositione quam longissime ab ea recedit, altera vero contradictionis oppositione, ut quod ea proponebat tantum perimit ac simpliciter ei contradicit. Cum enim huic propositioni: 'omnis homo iustus est' haec contrarie opponatur: 'nullus homo iustus est', illa vero contradictorie: 'non omnis homo iustus est', atque utraque ipsius sententiam perimat, haec quidem: 'non omnis homo iustus est' simpliciter priori contradicit, illa vero: 'nullus homo iustus est', plus facit, quae non tantum ostendit non omni homini iustum convenire, verum etiam ab omni removeri.
UNDE MAGIS OPPOSITAE SINT CONTRARIAE QUAM CONTRADICTORIAE
Merito ergo haec tamquam contraria priori opponitur quae ei maxime est adversa. Ea namque opposita contraria definiunt quae prima fronte sibi opponuntur, hoc est quae maxime sibi repugnant, velut album et nigrum, quae nullo modo eidem simul inesse possunt. Plus autem adversa est, hoc est opposita, 'nullus homo iustus est' ei quae est 'omnis homo iustus est' quam 'non omnis homo iustus est'; magis enim consentit ei 'non omnis homo iustus est' quam 'nullus homo iustus est'; haec enim propter unum vera est, si iustitia careat, illa vero non nisi omnes careant. Facilius autem uno non existente iusto contingere posset quod universalis affirmatio dicit quam nullis existentibus iustis. Unde manifestum est universalem negationem magis adversari universali affirmationi ƿ quam particularem negationem; quippe haec omnibus aufert quod illa omnibus attribuit.
Quod autem dicitur particularis nec secum in falsitate posse pati universalem, sed, si haec falsa sit, illam necessario veram, hoc ad oppositionem non pertinet contrarietatis, immo ad dividentiam contradictionis. Quod enim falsae non possunt simul esse, {id est quod non possunt simul abesse} ea quae dicunt, ad immediationem potius attinet quam ad contrarietatem. Quod autem verae non possunt simul esse, id est quod non possunt simul esse ea quae dicunt, id solum ad oppositionem pertinet vel contrarietatem. Nulla enim contraria ex natura contrariorum destructa se ponunt, sed omnia posita sese mutuo auferunt; quod tam in complexis quam in incomplexis licet inspicere.
Quod itaque simul abesse non possunt, oppositionem non exigit, sed dividentiam seu immediationem; immediatio autem oppositionem non exigit. Sunt enim multa immediatorum non opposita, sicut infinitum speciei et finitum nomen generis, sicut 'non-homo' et 'animal'. Nec in his etiam, ubi immediatio compositionem incumbit, immediatio oppositionem facit maiorem; quod ex 'albo' et 'non-albo' et 'nigro' perpenditur. Non enim tantum adversa sunt album et non-album, quamvis nec simul absint, quantum album et nigrum quae simul abesse contingit. Quae enim non alba sunt, non est necesse contrarium albi dicere, id est nigrum, sed crocea esse possunt vel alterius coloris. Quod itaque quaelibet simul esse non possunt, ad oppositionem pertinet; quod autem simul abesse nequeunt, ad immediationem. Unde, etsi subcontrariae simul abesse non possint, non tamen oppositae videntur, eo videlicet quod simul possint adesse, in contingenti scilicet materia propositionum, sicut earum dividentes abesse, universales scilicet affirmativa et negativa, quas ex maxima oppositione, ut ostensum est", contrarias convenit appellari, caeteras vero contradictorias.
Ex his itaque manifestum est ei quae dicit: 'omnis homo iustus est' magis repugnare 'nullus homo iustus est' quam 'non omnis homo iustus est'. Unde merito ab universali affirmativa illa contraria ponitur quae universalis est negativa, haec vero contradictoria quae particularis dicitur. Eadem enim haec: 'non omnis homo iustus est' cum ea videtur quae proponit: 'quidam homo iustus non est'; atque pro una et eadem utramque Boethius accipit, cum tamen earum sententia diversa appareat his qui eam perspicacius inspiciunt.
Multum enim refert ad sententiam enuntiationis, ƿ cum praeposita negativa particula totam exigit et destruit affirmationem, et cum eadem interposita terminorum separationem facit, quod quidem ex hypotheticis quoque enuntiationibus ostenditur. Non enim eadem est sententia istarum:

si est homo, non est iustus

et

non si est homo, est iustus

Illa namque demonstrat 'hominis' positionem non pati 'iustum', haec vero non necessario exigere 'iustum'; quod verum est, illud autem falsum. Et haec quidem quae negatione[m] praemissa totam hypotheticam perimit, hanc scilicet:

si est homo, est iustus

eius propria negatio dicitur ac recte dividens, quae scilicet nec vera simul cum ea nec falsa esse potest, quippe eius sensum simpliciter destruit. Illa vero simul esse falsa potest, numquam autem simul vera. Unde potius contraria ei videtur quam contradictoria.
Sic quoque in categoricis propositionibus ea tantum propria contradictio ac recte dividens cuilibet affirmationi videtur quae negatione[m] praeposita totam eius sententiam destruit, ut eius quae est: 'omnis homo est homo' ea quae est: 'non omnis homo est homo', non ea quae est: 'quidam homo non est homo'; haec enim fortasse simul erit falsa cum ea. Re enim hominis prorsus non existente neque ea aera est quae ait: 'omnis homo est homo' nec ea quae proponit: 'quidam homo non est homo', hoc est 'quaedam res quae est animal rationale mortale, non est animal rationale mortale'; 'hominis' enim nomen nonnisi ex praesentia animalis rationalitate et mortalitate informati impositum fuit. Qui ergo hanc dicit, id proponit quod est animal rationalitate {et} mortalitate informatum.
Haec igitur: 'quidam homo non est homo', id est 'quaedam res quae est animal rationale mortale non est animal rationale mortale vel animal simpliciter', semper falsa est; est enim omnino impossibile quod ipsa dicit nec ullo tempore contingere potest nec eius exemplum natura patitur. Quo enim tempore in aliquo ostendere possemus quod {id} quod est homo, non est homo?: quippe ipsum simul esse hominem et non esse non contingit; quod enim in negatione non clauditur sed extra eam ponitur, quasi permanens constituitur. Cum autem 'quidam homo non est homo' semper falsa sit atque, 'omnis homo est homo' homine non existente, patet simul easdem falsas esse; unde nec recte dividentes dici poterunt. Sic quoque homine destructo et quae ait: 'omnis homo [est] albus est albus' falsa est, et quae ƿ dicit: 'quidam homo albus non est albus', hoc est 'quidam homo qui est informatus albedine non est ipsa informatus', immo caret ea'. Remotione namque praedicati determinatio subiecti, in qua praedicatum ipsum subiecto relinquitur, quod in ipso subiecto non invenitur, falsam facit enuntiationem. Sicut et istam subiecti determinatio impedit: 'homo rudibilis est animal'; quae fortasse determinatione subtracta vera remaneret.
Patet itaque ei quae dicit: 'omnis homo est homo' vel 'omnis homo albus est homo albus' eam tamquam rectam dividentem opponi quae negatione {prae}posita totum eius sensum exstinguit, hoc modo: 'non omnis homo est homo', 'non omnis homo albus est albus', non eam scilicet quae negationem interponit ad praedicatum disiungendum a subiecto. Aliud autem est res a se invicem disiungere, aliud ostendere non omnes sibi eas convenire. Qui enim de eis ut de disiunctis ab invicem agit, eas tamquam existen{te}s accipit; qui autem ut de non convenientibus sibi, non magis earum existentiam quam non-existentiam innuit, sed [non] solum quod non sibi inhaereant proponit. Aliam itaque vim negatio habet praeposita, aliam interposita. Unde et quae dicit: 'omnis homo non est albus' non eadem videtur cum ea: 'non omnis homo est albus' et quae proponit: 'quidam homo non est albus' non eadem est cum ea: 'non quidam homo est albus'.
Qui enim dicit: 'omnis homo non est albus' ab omni homine albedinem removet ac si universalem faciat remotionem dicens omnem carere albedinem; qui autem universalis affirmationis sensum exstinguit, id solum demonstrat quod non omni conveniat, non etiam quod ab omni separata sit; illa enim vera est, etsi unus albus non sit. Ea quoque quae ait simpliciter: 'quidam homo non est albus', albedinem a quodam removet. Qui vero proponit: 'non quidam homo est albus' sensumque particularis affirmativae tollit, in contradictoriam eius incidit, universalem scilicet negativam, ac si diceret nullum esse album. Qui enim negatione praeposita sensum propositionis exstinguit, ipsam profecto falsam esse ostendit. Si autem falsa sit 'quidam homo est albus', vera ipsius contradictoria relinquitur 'nullus homo est albus'. Tantumdem ergo proponit 'non quidam homo est albus', quantum 'nullus homo est albus'; et merito. Quod enim dicit[ur] 'nullus homo' tale est quale etiam 'ullus homo' et qui negat quemdam hominem esse album, omnia quoque eius accidentia perimit, id est et Socratem esse album denegat et Platonem et quemcumque alium Quanto enim ad plura vel praedicatio vel consecutio se habuit, tanto plura in ipsis perimuntur. Unde et qui dicit: 'Socrates non ƿ est quidam homo', cum unusquisque quidam sit, omnem hominem aufert, ac si diceret: 'non est homo'. Qui vero ipsum non omnem esse proponit, nullum excludit, quippe nullus est omnis.
Sed fortasse dicitur haec remotio in qua 'omnis' ponitur, maior esse quam ea in qua 'quidam', quippe hic 'quidam', ibi 'omnis' excluditur. At si vocum remotionem magis quam rerum pensemus, ibi quidem 'quidam homo' ista vox, hic vero 'omnis homo' ponitur atque negatione removetur. Si vero rei designatae remotionem pensemus, cum 'quidam homo' ad unumquemque hominem praedicationem habeat, 'homo' vero ad nullum, hic in 'quidam homo' unusquisque aufertur, nullus vero in 'omnis'. Qui vero dicit 'quidam' removeri, si sensum negationis hic accipiat quod non sit quidam, omnes exclusit, si vero quod non sit omnis, neminem. Si vero affirmativas easdem intelligat, cum scilicet aut 'quidam' removetur vel 'omnis', hoc est separatus ac diversus, nihil ad expositionem negationum. In negatione itaque quanto plura in praedicato continentur, tanto in ipso excluduntur, omnia scilicet quae ab ipso clauduntur. Nam sicut in affirmatione unum ex omnibus attribuitur, ita in negatione 'omnis' removetur: veluti si dicatur: 'Socrates est homo', tale est tamquam aliquis homo [non] esse dicatur; si vero ipsum non esse hominem dicamus, 'omnis' ab ipso removeremus. Unde cum ex uno affirmatio inferatur, ex uno tamen negatio non potest monstrari. Si quis enim hic homo fuerit, homo est, sed si non sit hic homo, non est homo. Quod itaque in affirmatione circa aliquem praedicatur, in negatione circa omnes removetur, sensu tamen praedicatae dictionis eodem in utraque remanente. Cum enim affirmatio dicere videatur quod sit aliquis hominum, negatio idem aufert, quod videlicet non sit aliquis, in quo scilicet unusquisque, cum aliquis sit, excluditur.
Manifestum est autem ex suprapositis omni affirmationi eam in contradictionem recte opponi negationem tamquam propriam dividentem quae negatione praeposita totam eius sententiam perimit, ut ei quae est: 'Socrates est homo' ea quae est: 'non Socrates est homo', non ea quae dicit: 'Socrates non est homo'; et ei quae est: 'omnis homo est homo, ea quae est: 'non omnis homo est homo', non ea quae est: 'quidam homo non est homo'; eius vero quae est: 'quidam homo est homo' ea quae est: 'non quidam homo est homo', non ea quae est: 'nullus homo est homo'.
Quae vero remotivae sunt negationes, nihil prohibet eas quoque alias, quae earum destructivae sunt, negationes habere tamquam proprias ƿ dividentes, ut eam quae dicit: 'Socrates non est homo' ea quae proponit: 'non Socrates non est homo', quae id quidem destruit quod prima proponebat, ac si scilicet eam falsam esse ostenderet. Sic quoque et eius quae est: 'quidam homo non est homo' ea est propria negatio destructiva: 'non quidam homo {non} est homo', quae quidem dicit non esse in re quod prima dicebat, id est quod 'homo' a quodam homine disiungatur.
Sic quoque et in hypotheticis propositionibus his negationibus quae separativae sunt, aliae quae earum destructivae sint negationes applicantur, ut ei quae est:

si est homo, non est lapis

ea quae est:

non si est homo, non est lapis

quae scilicet eius totam sententiam denegat, ac si ipsam falsam esse diceremus, ostendentes quidem non esse in re quod ipsa dicit. Nec solum autem his negationibus quas separativas diximus, destructivae ac rectae negationes possunt aptari, verum etiam fortasse his quae destructivae sunt, quae scilicet totam earum sententiam exstinguant ac falsificent. Veluti cum dicitur: 'non non omnis homo est animal', ac si aperte diceretur non esse in re quod negativa illa dicit: 'non omnis homo est animal'. Sed huiusmodi quidem negatio eoquod universali affirmationi quae ait: 'omnis homo est animal' aequipolleat, in sensu potius affirmativa videtur; qui enim unam dividentium aufert, alteram constituere videtur.
Sed licet quamdam ad ipsam habeat aequipollentiam, in sensu tamen maximam habet differentiam, cum haec scilicet in affirmatione, illa vero in negatione proponatur, ac si sese semper comitari videntur, non tamen mutuam ad se inferentiam custodiunt. Omnis itaque propositio propriam videtur habere negationem, quae sensum eius simpliciter destruit ac praeposita negatione perimit. Ut ei quae dicit: 'omnis homo est albus' ea opponatur negatio quae ait: 'non omnis homo est albus' vel ei quae dicit: 'quidam homo est albus', 'nullus homo est albus', quae eadem est cum ista: 'non quidam homo est albus'; et ei quae est: 'homo est albus', 'non homo est albus', 'Socrates est albus', 'non Socrates est albus'.
Propriae ergo illae sunt negationes quae affirmationis sententiam simpliciter auferunt, ut scilicet non plus aut minus in eis denegetur quam affirmatio proponebat. Cum enim de eodem subiecto universali diversis modis enuntiato multae fiant affirmationes et negationes hoc modo: 'omnis homo est albus', 'nullus est albus', 'quidam est albus', 'quidam ƿ non est albus' vel 'non omnis est albus', eius quae est: 'omnis homo est albus', ea sola propria est et recta negatio {quae} simpliciter id aufert quod illa dicebat, hoc modo: 'non omnis homo est albus', non illa scilicet quae ab omnibus albedinem removet quibus illa albedinem attribuebat, quae scilicet ait: 'nullus homo est albus'; plus enim haec negat quam recta negatio, quae scilicet non solum negat quod affirmatio proponebat, hoc est non solum ostendit non omne esse album, immo nullum esse; in quo maior negatio proponitur. Illa enim unoquoque non existente albo vera est, ista autem non nisi omnes albedine careant; plus itaque in ista quam in illa denegatur ac plus ista tollit quam ea quae sensum affirmationis simpliciter perimit, hoc modo: 'non omnis homo est albus'.
Unde ea sola est: 'non omnis homo est albus' proprie dividens et recta negatio eius quae dicebat: [non] 'omnis homo est albus', non ea quae est: 'nullus homo est albus', quae et simul cum ea falsa potest esse plusque denegat quam illa proponebat; vel ea etiam, ut quibusdam placet, separativa particularis quae dicit: 'quidam homo non est albus', quae etiam, ut ostensum est, simul falsa esse poterit. Unde subtilius Aristoteles negationem universalem quam Boethius distinxit. Hic enim 'non omnis homo est albus, recte semper opponit, Boethius autem 'quidam homo non est albus', particularem negatione{m} separativam, quam eamdem esse cum ea quae destructiva, falso, ut ostensum est, arbitratur, cum scilicet aliquando simul falsa cum universali reperiatur particularis, ut supra docuimus. Dividentium autem affirmationis et negationis cum una vera sit, aliam necesse est falsam esse, et cum falsa sit, veram, sive scilicet res ipsa sit de qua agitur, sive non sit, sicut in oppositione affirmationis et negationis Aristoteles docuit. Sive enim Socrates sit, sive non sit, semper in re est quod una dividentium dicit, et non est in re quod altera proponit, harum scilicet: 'Socrates est', 'non Socrates est'. Cum enim ipse est, vera est affirmatio et falsa negatio; cum autem non est, econverso.
Fortasse tamen opponitur, postquam Socrates perierit, nec veram nec falsam esse 'non Socrates est Socrates', cum videlicet propositionis amittat proprietatem pro subiecta voce, quae iam significativa non est sive etiam praedicativa. Si enim destructo Socrate ipsius nomen priorem et propriam impositionem retineat, quae in ipso tamquam existente facta est, profecto ipso quoque destructo, Socrates dicitur; unde etiam homo, quippe ipsius nomen, ut hominis, tale quod ante fuit. At vero ƿ quod non est, homo dici non potest. Si enim quod non est, homo diceretur, aequivocatio ad non-existentem rem transferatur; iam non erat {pro}positae affirmationis, quae falsa erat, negatio {vera} qua de existente agebatur, nec iam etiam vera[m] quae vocis impositione mutata idem a se removet, tamquam 'hoc cadaver' a se ipso disiungeret. Oportet itaque 'Socratis' nomen tam in affirmatione quam in negatione in eadem significatione accipi, in designatione scilicet eius qui periit tamquam existentis; alioquin non ess{et} oppositio contradictionis, nisi scilicet in eodem sensu acceptis. Unde ipse Aristoteles in Primo Periermenias, cum contradictionem affirmationis et negationis describeret, ait: "sit haec contradictio: affirmatio et negatio oppositae; dico autem opponi eiusdem de eodem, non autem aequivoce et quaecumque caetera talium determinavimus contra argumentorum sophisticas importunitates." Ac si aperte diceret: si contradictionem dividentium propositionum proponere velis, oportet utriusque propositionis terminos in eodem sensu accipi, omni videlicet genere sophismatis excluso.
Sex autem sophismatum genera Aristotelem in Sophisticis Elenchis suis posuisse Boethius in Secunda Editione Periermenias commemorat, quae quidem omnia contradictionis oppositionem impediunt. Haec autem ipse dixit aequivocationem, univocationem, diversam partem, diversum tempus, diversum relatum, diversum modum. Deficit autem oppositio contradictionis terminis aequivoce sumptis, cum scilicet {dicimus}: 'Alexander rapuit Helenam', 'Alexander non rapuit': utraque enim vera est, affirmatio quidem de filio Priami, negatio vero de rege magno Macedonum. Saepe enim voce in diversis accepta de quibus univoce dicitur, contradictio perit; ut si quis dicat Socratem esse hominem 'hominis'que nomen circa inferiora intelligat, verum proponit; quodsi ad speciem illam hominis quam fingunt puram per abstractionem accidentium, ipsum nomen referat, vera quoque erit negatio 'Socrates non est homo'. Nam et Socrates aliquodest de individuis hominis, et illa species quae homo est, vere denegatur esse; de utroque autem homine tam de simplici quam {de} individuo univoce nomen 'hominis' dicitur, cum ea scilicet definitione quae est animal rationale mortale.
Univocationem non dicunt cum circa eamdem rem vox accipitur, sed identitatem. Sicut enim aequivocum ad multa dicitur, ita univocum; unde 'Socratis' nomen, si commune non sit, neque aequivocum neque univocum dicitur. Diversae partis acceptio ƿ contradictionem impedit, veluti, si oculus et albus esse dicatur propter hanc partem et non esse albus propter illam, verae utraeque erunt. Sed et diversum tempus contradictionem potest perimere, veluti si dicatur: 'iste legit ac non legit' ibique 'legit' praeteriti temporis designativum, hic vero praesentis accipiatur. In diverso quoque relatu contradictio falsa dicitur veluti si dicatur: 'Anchises {est} pater, et intelligatur 'Aeneae respectu', {verum est; atque {si} idem non esse pater intelligatur respectu} Priami, hoc quoque verum est. Diversus quoque modus enuntiationis contradictionem auferre dicitur. Si enim dicatur: 'rusticus est episcopus' et id secundum potentiam sumatur, verum est; si vero non esse episcopus et ad actum negatio referatur, haec quoque vera est.
Apparet autem ex suprapositis determinationibus Aristotelem contradictionem affirmationis et negationis non {tam} secundum sententiam quam secundum constitutionis materiam demonstrasse. Si enim sententiam in rebus ipsis acciperet, dixisset idem in negatione de eodem auferri quod in affirmatione proponebatur, remque eamdem ab eadem re dixisset removeri. Aequivocationis exclusio, quae ad voces pertinet, inutilis videretur. Quae enim eamdem rem ab eadem aufert, negationis sententiam tenet, etsi quandoque in constitutione deficiat, veluti cum dicitur: 'Socrates est ensis', 'non est Socrates mucro'; 'Socrates est homo', 'non Socrates est animal rationale mortale'. Hae enim contradictionem in sensu custodiunt, sed non in voce proponunt, cum vocum materiam permutent. Quia vero Aristoteles non solum sententiam contradictionis, verum etiam constitutionem demonstrare intendit, quae in eorumdem terminorum voce consistit, recte postquam eosdem terminos negationem habere dixit secundum prolationem, caetera secundum sententiam determinanda videbantur.
At vero illa sophismatum genera de diverso modo vel diverso relatu, quae Boethius annumerat, his qui rationem bene perspiciunt inutiliter adiuncta videntur. Diversum autem enuntiandi modum in eo intellexit quod ait: 'ouum est animal', 'ouum non est animal', {illud} ad potentiam, hoc ad actum referens. Nam in affirmatione, ut veritatem conseruet, 'est' verbi significationem secundum potentiam sumit; quod tamen nec in a{u}ctoritate inveni, nec ratio tenet. Si enim substantive non ponitur, quod subditur, animal scilicet praedicatum, non copulabit; ƿ quodsi est 'animal' totum nomen, nonnisi ea quae iam animata sunt continet, ouum vero non erit aliquid horum quae iam animata sunt. Ista quoque negatio: 'Aeneas non est pater', non potest simpliciter ostendere ipsum non esse patrem vel Priami vel alicuius alterius, sed omnino eum esse patrem denegare atque omnem qui in 'patris' nomine continetur, excludere. Nec qui dicit ipsum esse patrem, cuius sit pater [non] monstrat, sed simpliciter quod sit pater enuntiat. Non enim demonstratio fit eius cuius pater est, cum nomen eius reticetur. At licet secundum rei veritatem determinationes huiusmodi non essent apponendae, propter importunitates tamen sophistarum fuerant tangendae, qui non tam rationem quam opinionem usumque sectantur. Unde et ipse Aristoteles: "quae nos, inquit, determinamus contra sophisticas argumentorum importunitates." Est itaque recta ac propria tam voce quam sensu negatio, quae negatio praeposita propositae enuntiationi sententiam eius exstinguit. Cum autem sententia eadem perimitur, vocum significatio non mutatur. In his autem recta contradictio continetur.
Ex his itaque manifestum est subtilius Aristotelem considerasse negationem universalis affirmationis quam Boethium. Illi enim quae ait: 'omnis homo iustus est' particularem illam separativam quae ait: 'quidam homo non est iustus' Boethius opponit; cum tamen utrasque, ut ostensum est, falsas simul esse contingat. Aristoteles autem eam assignat quae dicit: 'non omnis homo iustus est', quae numquam simul vera est vel falsa; sed semper invicem ita verum et falsum dividit quod, quotiens haec vera est, illa falsa est, et econverso, sive scilicet res earum sint, sive non sint. Cum tamen res non sunt, non videntur orationis constitutionem habere, cum iam partium significatio perierit, ut supra quoque docuimus. Sed si eis constitutionis proprietas quandoque deficiat, divisio sensus numquam deest; semper enim alterum erit quod dicitur, alterum non erit. Omni enim tempore constat esse vel id quod 'omnis homo iustus est' proponit, vel quod 'non omnis homo iustus est' dicit, ac similiter non esse; unde rectam contradictionem faciunt.
Quaerent autem fortasse de huiusmodi negatione: 'non omnis homo iustus est', cum particularis sententiam non teneat, -- eius scilicet quae ait: 'quidam homo non est iustus' – quae sit propositio dicenda. Nos vero nec particularem eam proprie nec universalem dicimus negativam, ƿ sed propriam universalis negationem. Non itaque necesse est eas quae destructoriae sunt ac propriae negationes, sub ea divisione categoricarum cadere quam Boethius per universalis ac particularis materiam ac sententiam proponit, in qua tamen omnes conclusit categoricas opinans, ut ostensum est, 'non omnis homo iustus est' particularem sententiam habere, eius scilicet: 'quidam homo iustus non est'.
Quoniam autem signa quantitatis subiectis apposita vel subtracta multas faciunt differentias affirmationum et negationum, cum videlicet alias universales, alias particulares, vel indefinitas esse secundum ea contingat, oportet eorum officia subtilius distinguere et quam in {pro}positione vim significationis et locum obtineant, considerare.

DE SIGNIS QUANTITATIS

Latin English
DE SIGNIS QUANTITATIS
Quidam autem nec in constitutionem propositionis signa recipiunt, haec scilicet 'omnis', 'quidam', 'nullus'. Aiunt enim categoricae propositionis solas esse partes quas terminos dicimus, id est praedicatum et subiectum. Sed hi quidem nec ipsum verbum, quod inhaerentiae designativum est, partem concedunt esse, ubi scilicet secundo loco praedicatur. At vero, ut supra diximus, partes propositionis esse possunt quae termini non sunt aut principales tamquam praedicatum et subiectum, sine quibus propositio nullo modo potest consistere, cum eorum cohaerentiam vel remotionem demonstret. Et nos quoque tam ex ratione quam ex auctoritate signa quoque propositionis partes esse possumus conuincere. Hoc enim totum {pro}positio est: 'omnis homo est albus', quia est oratio verum vel falsum significans; ac quidem universalis enuntiatio, quod signi appositio facit quod cui apponitur, sensum extendit atque implet, cum hominem circa omnia colligit. Sic etiam determinationes vel subiecti vel praedicati propositionum partibus secundo loco possunt admisceri, veluti cum dicimus: 'Socrates non videt Platonem,. Id enim totum unum verum est et ad veritatem quam maxime obliqui determinatio saepissime vitiat, qua substracta falsa remanet propositio.
Recipit autem auctoritas inter partes propositionis signa, cum in Categoricis suis Boethius huius propositionis: 'omnis homo est animal, divisionem fecit in 'omnis homo' et 'est animal'; sicut etiam signa sunt partes orationis ac per impositionem designativa. Neque enim voces sunt naturales, quae omnibus eaedem non sunt, sed inventae ad formandas ƿ locutiones et sine tempore ac simplices; nec infinitae significationis nec obliquae positionis: eiusdem enim sunt casus cuius est ipsum cui apponitur subiectum, ac quasi eius adiectiva constat ea adhaerere {et} nomina dici; sed utrum propria vel appellativa, consequitur.
{DE 'OMNIS'}
Sed 'omnis' quidem appellativum esse non potest, cum videlicet multis singillatim non possit aptari. De nullo enim dici potest quod sit omne, quippe nec omne alicui sic impositum est ut diceretur: 'istud sit omne'. Amplius appellativum non est, cum universale non sit. Unde Aristoteles: "'omnis', inquit, universaliter est, sed quoniam universaliter consignificat." Proprium quoque esse non potest cum plurale faciat nec singularem eius significationem ostendere possimus. Dicitur tamen a quibusdam quod eius significatio sit omnium rerum simul acceptarum collectio, ut talis etiam possit fieri praedicatio: 'omne est omne', id est 'collectio omnium rerum est collectio omnium rerum'. Sed in hac quidem significatione, si forte ita possit accipi ut etiam partes quantitatis sicut totum colligat – cum dicitur: 'omne est omne', id est 'tota collectio rerum est tota collectio rerum' – nullo modo ut signum universalitatis accipitur nec ad inferiora universalis nos mittit. In hoc enim 'totum' et 'omne' discrepant quod 'omne' ad species, id est ad inferiora, 'totum' vero ad partes, scilicet constituentes, ponitur. Et utrumque quidem quantitatis signum esse potest, illud quidem quantitatis universalis rei secundum comprehensionem singularum specierum, hoc vero individui compositi secundum constitutionem componentium partium. Unde et totum Socrates dici potest, sed non omnis.
Sunt autem quibus placet 'omnis' et 'quidam', eoquod quantitatis signa dicantur, sumpta esse ab universalitate et unitate quantitatibus, quas ipsa subiectis adiuncta circa ipsa det{erm}inent. Sed falso. Si enim 'omne' sumptum esset ab universalitate [et unitate quantitatibus], sic 'universalis' idem diceret quod 'omnis', ac tantumdem valeret 'homo universalis est species' quantum 'omnis homo est species'; quod aperte falsum est.
DE 'QUIDAM'
Si vero et 'quidam' signum particularitatis sumptum sit ab unitate, ƿ profecto cum dicitur: 'quidam homo', tantumdem valet quantum 'unus homo', id est hominis unitatem; ac iam non particularis, sed magis indefinita propositio erit, ac si diceretur: 'homo {est} albus'. Ac sicut potest dici 'omne vel quoddam album' vel 'omnis homo albus vel quidam', sic et 'omne quoddam vel quoddam quoddam {album}' vel 'omnis quidam vel 'quidam quidam homo'. Videtur itaque mihi quod signum particulare non sumptum esse ab unitate, sed discretivum esse particularis essentiae, sicut 'aliquis', quod indefinitae atque indeterminatae substantiae nomen est, tamquam '{ali}quis' ex 'quis' per adiectionem factum est. Patet hinc quoque ab unitate ipsum sumptum non esse, quod et ipsum unitati quoque apponitur, cum dicitur 'quaedam unitas', {unitas} tamen ipsa cum unitate formari ratio non permittat.
'Omnis' autem multorum est singillatim comprehensivum et eadem singillatim colligit quae vox ipsa [apposita est] cui apponitur, signumque universalitatis secundum comprehensionem omnium singulorum inferiorum dicitur. Nam universalis rei quantitas in diffusione sua per inferiora consistit. Ac quoniam singulorum semper est collectivum, de nullo enuntiari potest, quia nulla sunt quibus diversa conveniant singula nec numquam ita impositum fuit ut diceretur de aliquo: 'istud sit omne'. Sic et 'uterque', cum duo quaelibet singillatim accepta colligat, de nullo enuntiari valet; inventum tamen est ut per ipsum de quibuslibet duobus singillatum acceptis agatur. Sicut autem circa quotlibet 'omnis' et 'nullus' et 'quidam' se habent et universales ac particulares tam affirmativas quam negativas faciunt enuntiationes, ita 'uterque' et 'neuter' et 'alter' circa duos. Sunt enim contrariae 'uterque currit' et 'neuter'. Sub his autem velut earum contradictoriae angulariter acceptae atque subalternae ad supra se positas et invicem subcontrariae 'alter currit' et 'alter non currit' continentur; ut subiectae descriptionis formula monstrat:

uterque eorum currit contrariae neuter currit / X / alter currit subcontrariae alter non currit

ƿ Sicut autem, ut 'omnis' comprehensivum singulorum quae nomina{n}tur a voce cui apponitur, et 'nullus', -- sed id quidem in remotione singulorum est collectivum, illud autem non --, 'quidam' autem unius indeterminate designativum est, ita 'uterque' et 'neuter' et 'alter' circa duos. Unde et secundum adiectionem subiecti, ut ostensum est, contrarias, subcontrarias, subalternas sive contradictorias faciunt enuntiationes.
Quale autem nomen 'omnis' esse confiteatur, utrum scilicet proprium an appellativum, propter suprapositas rationes non est facile definire. Magis tamen propriorum naturam quam universalium in ipso percipiemus, si primam ipsius inventionem tenuerimus. Sic enim omnibus rebus tamquam singulis datum fuisse videtur, ut singula sic colligeret quasi propria ipsarum nomina. Ut in sono vox una videatur, significatione{m} tamen multorum propriorum nominum tenet; ac si 'haec res et haec' diceretur ac quotcumque sunt similiter, singula colligeremus. Quod autem plurale facit, secundum multiplicitatem aequivocationis contingit, secundum quam plures Aiaces vel plures Alexandros dicimus; ac fortasse haec erit {differentia} inter 'omnis' et omnium rerum propria nomina, quod in 'omnis' non solum singula colliguntur, verum etiam innuitur quod nullum excipiatur. In 'omne' vero singula possunt colligi, sed quod nullum remaneat ex ipsis non innuitur, sed magis si singula proferri contingeret, certus rerum numerus secundum vocabula monstraretur; 'omnis' vero, cum omnia colligat, certum numerum non explicat, sed quotcumque sint ea singula, ita colligit ut nullum praetermissum esse innuat. Ex nominibus autem secundum ipsorum inventionem non tenemus quod nullum relinquitur, sed magis fortasse in quibusdam ex discretione nostra quam ex impositione nostra hoc anima{d}uertimus, veluti, si omnia eiusdem nominis subiecta notitiae nostrae subiaceant eorumque nomina omnia proferamus, quod omnia collegerimus, nullo scilicet praetermisso, discretione nostra magis quam nominum impositione teneamus, eo scilicet quod scierimus nihil aliud quam ea quae nominata sunt in nomine ipso contineri. Quoniam autem non est definita secundum numerum ea singularum rerum collectio quam 'omnis' demonstrat, sed quotcumque sunt singula colligit, non solum his nominibus quae omnia continent, apponitur, verum etiam omnibus appellativis quotcumque rerum comprehensivis. Sicut enim '{collectio} omnium rerum', ita et 'omnis homo' et 'omne albam' dicimus; etsi hic non sit tanta rerum comprehensio quanta ibi secundum ƿ nominum differentiam, signi tamen universalis eadem sententia videtur persistere.
Quantum enim ad ipsum pertinet, nulla res relinquitur, verum subiectum nomen cui apponitur, vel 'homo' vel 'album', pro inventione sua quaedam tamen continet quae in ipso determinantur. Quantum vero ad sententiam signi pertinet, nulla est determinatio essentiae, sed tantumdem hic quantum et ibi proponit, nullam scilicet rem praetermittens. Cum enim in 'omnis homo' 'omnis' praecedit, si per se ipsum attendatur, nulla res in ipso excluditur, sicut et cum dicitur: 'omnis res'. Tale est enim ac si diceretur: 'omnis res quae est animal rationale mortale'. Cum ergo 'omnis' impositio quae praecedit, ad 'omnia' nos mittere vellet, submissio adiuncti nominis ad ea intellectum reducit atque 'omnis' comprehensionem quodammodo castigat ac restringit.
Cum quidem submissi{o} nominis secundum unam, non multiplicem, significationem sententiae, qua omnes quidem homines secundum eamdem naturam uniuntur, unam, non multiplicem, {propositionem faciat, unam, non multiplicem,} huiusmodi quoque propositionem Aristoteles dicit. Cum itaque vel 'omnis equus' vel 'omnis homo' dicitur, licet diversis et oppositis nominibus 'omnis' apponatur, eadem tamen eius sententia permanet, sicut 'animalis', cum dicimus vel 'animal rationale' orationem, non nomen, proferentes vel 'animal irrationale' vel cum etiam proponitur: 'equus est animal' {vel 'homo est animal'}. Etsi enim aliud sit animal quam equus et aliud quam homo est, non aliud tamen hic nomen 'animalis' quam ibi dicit. Sic quoque et cum dicitur: 'equus non est animal rationale' 'animal' quod praecedit large sumptum per 'rationale' determinari concedunt, ne falsa fiat enuntiatio.
Fortasse autem facilius nos absolueremus, si 'omnis' signum cum adiuncto nomine tamquam compositam dictionem acciperemus, non tam quidem auctoritatem quam rationem sectantes. Veluti cum dicitur 'omnis homo', per 'omnis homo' tamquam per compositum nomen de singulis hominibus ageremus in ea quae universalis propositio diceretur, quod de omnibus nullo excluso proponeretur aliquid, particularis vero vel singularis, quod de aliquo indeterminate vel determinate proponeret.
Sunt autem qui nec inter dictiones signa huiusmodi proprie velint admittere nec ipsa dicant propriam vocum significationem ex impositione tenere, sed quamdam indicationem {per repraesentationem} facere de voce subiecta, qualiter ipsa accipiatur, circa omnes scilicet, non circa unum tantum, secundum quod Boethius in Secundo Divisionum ƿ huiusmodi signa determinationes appellat. Cum enim 'homo' et circa unum per se et circa omnes possit accipi, cum 'omnis' aut 'quidam' ponitur, quodammodo determinant quot in nomine ipso accipiantur, hoc quoque signare dicitur, non per propriam vocis impositionem, sed tamquam per realem repraesentationem, qua et circulus.
Quantitatis autem signa non aliunde dicuntur nisi quia ex comprehensione significationis subiectae vocis [quam] determinant, utrum scilicet omnis subiecta res in ipso comprehendatur an quaedam. Sicut autem 'omnis' singularis numeri ad singulos singillatim singulariter acceptos nos mittit, ita 'omnes' plurale ad singulos pluraliter acceptos. Veluti cum dicitur: 'omnes homines', profecto et hos duo et illos tres et quotlibet colligimus secundum quemlibet eorum numerum. Sicut enim 'homo' quemlibet per se acceptum nominat, ita 'homines' quotcumque simul collectos comprehendit. Unde quemadmodum ex 'omnis homo est albus', 'Socrates est albus' innuitur, ita ex 'omnes homines sunt albi', 'hi duo sunt albi' vel 'hi tres', quando scilicet 'omnes' ad divisibiles partes, sicut 'omnis', reducitur, ad eas scilicet quae singulae praedicationem totius accipiunt. Sicut enim hic homo dicitur hic homo, ita hi duo homines vel hi tres homines dicuntur homines.
Si autem 'omnes' {magis} collective quam individue accipiatur, non videntur singula inferri; veluti cum dicitur: 'omnia generalissima sunt decem', simul videlicet accepta, ex quo inferri nullo modo conceditur quod Substantia et Quantitas sint decem, quippe iam ad singula quae generalissima nominantur, illud 'omnia' nos non mittebat, sed ad totam magis simul generalissimorum collectionem, sicut et 'omnis', ut cum dicitur: 'omnis mundus'.
DE 'NULLUS'
'Nullus' quoque singulos in remotione colligens universalitatis signum dicitur, quod bene ex 'non' et 'ullo' compositum est. Cum enim nec ullus relinquitur, omnium fit remotio, quippe unusquisque est ullus, id est aliquis; aut enim unusquisque in se est aliquis aut aliquis non est aliquis; sed falsa ultima, vera fuit prima.
Cum autem signa subiectis tantum apposita universales aut particulares faciant propositiones, non tamen tantum subiectis, verum etiam praedicatis apponi possunt, ut etiam in singularibus propositionibus contrarias, subcontrarias, subalternas, seu contradictorias secundum enuntiationem praedicati possimus assignare. Sunt namque contrariae ac uehementer oppositae: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates non est aliquis ƿ homo'. Sub his autem quae continentur 'Socrates est aliquis homo', 'Socrates non est omnis homo' subcontrariae invicem dicuntur. Subalternae vero sunt hinc quidem: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates est aliquis homo', illinc vero: 'Socrates non est aliquis homo', 'Socrates non est omnis homo'. Contradictoriae vero: sunt hinc quidem: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates non est omnis homo', illinc vero: 'Socrates non est aliquis homo', 'Socrates est aliquis'.
Apparent autem in his contrariarum, subcontrariarum, subalternarum, contradictoriarum proprietates ex ipsa quoque conversionis aequipollentia. Sunt namque pares 'Socrates est omnis homo' et 'omnis homo est Socrates'; rursus 'Socrates non est aliquis homo' et 'nullus homo est Socrates'. Qui enim nec aliquem esse Socratem dicit, cum unusquisque sit aliquis, omnem hominem ab eo excludit. Sunt hae quoque invicem aequipollentes: 'Socrates est aliquis homo' et 'aliquis homo est Socrates', et hae quoque ad invicem: 'non est Socrates omnis homo' et 'non omnis homo est Socrates'.
Potest quoque in propositionibus duplex universalitas aut particularitas accipi signis quantitatis tam subiecto quam praedicato appositis et tunc quoque suprapositarum propositionum nat{ur}a dupliciter servari. Sicut enim dupliciter universales videntur 'omnis homo est omne animal' et 'nullus homo est omne animal', ita et dupliciter contrariae dicendae sunt. Subcontrariae vero 'quidam homo est aliquod animal', 'quidam homo non est omne animal'. Subalternae vero hinc quidem: 'omnis homo est omne animal', 'quidam homo est aliquod animal', illinc vero: 'nullus homo est aliquod animal', 'quidam homo est omne animal'. Contradictoriae: 'omnis homo est omne animal', 'quidam homo non est omne animal, vel potius 'non omnis homo est omne animal'; rursus 'nullus homo est aliquod animal' et 'quidam homo est aliquod animal'.
Quoniam autem propositionum proprietates in his ostendimus propositionibus quae de puro inesse proponuntur et sine modo aliquid enuntiant, ut 'Socrates legit' – hic enim lectio de Socrate simpliciter enuntiatur --, ad eas quas moda1es appellant, descendamus; quae quidem non simpliciter, sed cum modo et determinatione aliquid praedicant ut 'Socrates bene legit', et inde quidem, hoc est ex modificata praedicatione, modales nominantur.
DE MODALIBUS
ƿ Harum itaque, id est modalium propositionum, aliae adverbiales continent modos, aliae casuales. Adverbiales quidem modi sunt ut 'bene', 'possibiliter'. 'necessario'; casuales vero ut 'possibile', 'necesse'. Modi itaque dicuntur tam adverbia quam huiusmodi nomina quia modum inhaerentiae vel remotionis determinant, ut cum dico: 'Socrates bene legit', qualiter lectio Socrati cohaereat, per 'bene' determino; vel cum dico: 'Socrates possibiliter est episcopus', episcopum quidem non simpliciter inhaerere Socrati, sed possibiliter propono. Id quoque per eas quae casuales habent modos contingit enuntiari, ut cum dicimus: 'bonum est Socratem legere vel possibile est vel necesse'. Resoluuntur enim huiusmodi nomina in adverbia, quae videlicet adverbia proprie modos dicimus et inde adverbia vocamus quia verbis adposita eorum determinant significationem, sicut adiectiva nomina substantivis adiuncta, ut cum dicitur: 'homo albus'. Idem itaque {est} dicere: 'Socratem possibile est esse episcopum' et 'Socrates possibiliter est episcopus'.
Et, si sensum attendamus, idem quod in simplicibus praedicatur vel subicitur, et in istis; ut in ea quae dicit: 'Socrates est episcopus', 'Socrates' subicitur et 'episcopus' praedicatur; similiter et in ea quae dicit: 'Socrates est possibiliter {episcopus}' vel 'possibile est Socratem esse episcopum'. Idem enim de eodem modales debent enuntiare modaliter, id est cum determinatione, quod illae de puro inesse simpliciter, et de his oportet fieri determinationem de quibus simplicem facimus enuntiationem. Unde simplices ipsis modalibus, quasi compositis, priores sunt: ex ipsis modales descendunt et ipsarum modificant enuntiationem; in qua quidem modificatione tantum ab ipsis abundant et discrepant. Cum autem in sensu modales cum simplicibus eosdem retineant terminos, in his tamen modalibus quae casuales habent modos, quantum ad constructionis {materiam} alii considerantur termini, ut cum dicimus: 'possibile {est} Socratem episcopum esse', 'esse' quidem subicitur, et modus ipse, id est 'possibile', praedicatur. Neque enim secundum regulas constructionum 'est' copula obliquis poterat coniungi casibus. Unde 'esse' locum obtinet in constructione recti casus; similiter et 'non esse' in affirmationibus illis in quibus ponitur, ut cum dicitur: 'possibile est non esse episcopum'. Modi vero ubique praedicantur, ut: 'possibile', 'contingens', 'impossibile', 'necesse'; unde ad praedicationem modificatio ista refertur.
Cum autem plures sint modi qui modales faciunt propositiones, horum naturam tractare sufficiat quorum propositiones ad se aequipollentiam ƿ habent, ut sunt: 'possibile', 'contingens', 'impossibile', 'necesse', quorum propositiones Aristoteles inde ad tractandum elegit quod ad se habea{n}t aequipollentiam. Et ex istis etiam aliarum modalium in quibusdam proprietas apparet, in quibus etiam simplicium naturam supradictam licet inspicere, id est quod aliae sunt affirmativae, aliae negativae, aliae universales, aliae particulares, et caetera quae de simplicibus sunt data. Prius itaque in eis quae sunt affirmativae, quae negativae, demonstremus. In his enim quae casuales habent modos, multi Aristotele teste in assignandis negationibus peccaverunt inducti ex simplicibus propositionibus, in quibus illae quae secundum esse et non esse disponuntur, affirmationem et negationem reddunt.
Sic etiam in modalibus contingeret, ut videlicet quaecumque secundum esse et non esse disponuntur, essent affirmatio et negatio; ut ita: 'possibile esse' et 'possibile non esse' et aliae; cum tamen simul vel verae reperiantur utraeque, ut 'possibile {est} Socratem sedere' vel 'possibile est non sedere'; vel utraeque falsae, ut 'necesse est ipsum sedere' vel 'necesse est non sedere'. Sed siquidem et illam regulam ita in modalibus sicut in simplicibus acciperent, ut videlicet 'esse' quod copulativum est, non quod subiectum, negativa[m] particula[m] adhaereret, quod videlicet 'esse' inhaerentiam et in his facit sicut in simplicibus, negationem rectam facerent, ut videlicet ita dicatur: 'Socratem possibile est esse', 'Socratem non est possibile esse', non ita: 'Socratem non esse est possibile'.
Est similiter et in aliis sive de contingenti sive de impossibili sive de necessario. Nam 'impossibile est esse' negationem habet: 'non est impossibile esse', non: 'impossibile est non esse'; et 'contingit esse': 'non contingit esse', non: 'contingit non esse'; et 'necesse est esse': 'non est necesse esse', non: 'necesse est non esse'. Oportet enim ut et in istis negatio praedicatum removeat, modum scilicet, ab eodem subiecto, sive scilicet 'esse' sive 'non esse'. Tot enim fiunt de 'non esse' affirmationes et negationes quot de 'esse', ut in exemplis apparet: 'possibile est non esse', 'non possibile est non esse', 'contingit non esse', 'non contingit non esse', et similiter de impossibili et necessario. Variantur autem huiusmodi affirmationes et negationes, sicut simplices, per universales, {particulares}, indefinitas, singulares propositiones. Sunt autem universales ut 'possibile est omnem hominem esse album' vel 'nullum hominem possibile est esse album'; {particulares quidem ut} 'quemdam hominem possibile est' vel 'quemdam hominem non est possibile'; {indefinitae autem ut} 'hominem possibile est' vel 'hominem non est possibile'; {singulares ut} 'Socratem est possibile' vel 'Socratem non ƿ est possibile'; de qua quidem variatione in Hypotheticis ait Boethius Syllogismis.
Longe autem numerus propositionum multiplex existeret, si inesse significantes et necessarias et contingentes affirmativas propositiones per universales ac particulares et oppositas et subalternas variaremus. Haec autem variatio secundum subiectum sententiae, non constructionis, contingit. Neque enim ad 'esse' vel 'non esse', quae subiecta sunt, secundum locutionem signa quantitatis apponuntur, sed ad 'hominem', quod hic quoque, si sensum attendamus, subiectum est, sicut et in simplicibus ex quibus descendunt et in eis quae adverbialem habent modum; quod itaque in istis: 'omnis homo est albus' vel 'omnis homo possibiliter est albus' subiectum est vel praedicatum, et in ista: 'possibile est omnem hominem esse album', quantum quidem ad sensum. Aliter enim istius sensum non constituere{t}, vel illius sensum non modificaret. Quia ergo et illius quae simplex est, praedicationem modificat et illius in quam resolvitur sensum explanat, oportet idem cum eis praedicatum aut subiectum habere, saltem secundum sententiam.
Sed nunc quiden qualiter praedicationes modificent aut qualiter ex simplicibus descendant propositionibus, monstrandum est. Cum ergo dicimus: 'Socrates est episcopus possibiliter' et verum enuntiamus, quomodo per 'possibiliter' inhaerentiam episcopi ad Socratem determinamus, cum ipsa omnino non sit? Nullo enim modo proprietas episcopi Socrati laico cohaeret. Nec 'posse cohaerere' dicendun est 'cohaerere'. Quomodo etiam 'impossibile' determinare cohaerentiam potest quam omnino destruit? Qui enim dicit: 'Socratem impossibile est esse lapidem', non tantum lapidem dici monstrat non esse in Socrate, sed nec posse. Aut qualiter 'necessario' inhaerentiam hominis determinat, cum nullam habeat ad aliud ex necessitate inhaerentiam nec talis inhaerentia hominis sit inhaerentia? Nulla enim res homo est ex necessitate. Sed prius quae sit proprietas singulorum modorum inspiciamus.
'Possibile' quidem et 'contingens' idem prorsus sonant. Nam 'contingens' hoc loco {non} quod actu contingit accipimus, sed quod contingere potest, si etiam numquam contingat, dummodo natura rei non repugnaret ad hoc ut contingat, sed patiatur contingere; ut, cum dicimus: 'Socratem possibile est esse episcopum', etsi numquam sit, tamen verum est, cum natura ipsius episcopo non repugnet; quod ex aliis eiusdem speciei individuis perpendimus, quae proprietatem episcopi ƿ iam actu participare videmus. Quicquid enim actu contingit in uno, idem in omnibus eiusdem speciei individuis contingere posse arbitramur, quippe eiusdem sunt omnino naturae; et quaecumque uni communis est substantia, et omnibus; alioquin specie differrent quae solis discrepant accidentibus. 'Impossibile' vero 'possibile' est abnegativum et solam in sensu negationem 'possibile' facit, etsi privatorio proferatur vocabulo. 'Necessarium' autem id dicit quod ita sit et aliter esse non possit. Hoc loco 'necessarium' idem accipiatur quod 'inevitabile'; quae quidem consueta et propria significatio est 'necessarii'. Nunc autem singulorum modorum dictis significationibus, quae sit eorum modificatio inspiciamus /194.1O/ et qualiter simplicem determinent, ut aiunt, inhaerentiam.
Cum ergo dicimus: 'Socrates est episcopus', simplicem inhaerentiam episcopi ad Socratem ostendimus; cum vero 'possibiliter' vel 'necessario' adiungimus, non solum quod inhaereat, sed etiam qualiter inhaereat, aliquo modo inhaereat, et ita inhaereat. Ait in Topicis Boethius quod aliquid cum modo propositum pars accipiatur, et simpliciter acceptum totum intelligatur, ut: 'cito currere' et 'currere': 'currere' enim totum est, 'cito currere, autem pars; unde et dicitur quod

si cito currit, currit

sed non convertitur.
Similiter autem et si 'possibiliter' modus est inhaerendi, ad ipsum veluti pars eius videtur antecedere. Quare si aliquis possibiliter sit episcopus, tunc est episcopus; quod omnino a veritate alienum est. Sunt namque multa possibilia quae tam ad non esse quam ad esse se habent et plura sunt in quibus numquam esse contingit, ut in supraposito exemplo, quod rusticum sive laicum episcopum possibiliter esse confirmabat. At vero 'possibiliter', si veritatem attentius inspiciamus, non est in sensu modus, sed in voce. Quantum enim ad enuntiationem 'episcopus' et 'Socrates', qui duo sunt nominativi, per 'est' verbum coniunguntur in constructione; quantum vero ad sensum accidentaliter praedicatur 'episcopus', id est non per se, sed gratia 'possibile'.
Invenimus autem saepissime tales modos qui quidem quantum ad enuntiationem, non quantum ad sensum, modi vocantur, ut 'vere' vel 'falso'. Neque enim cum dicimus: 'Plato vere est philosophus', 'vere' inhaerentiam philosophi determinat, cum videlicet quicquid inhaeret, vere inhaereat, nisi forte per quamdam expressionem et excellentiam 'vere' apponatur. 'Falso' autem inhaerentiam omnino perimit, tamquam ƿ si negativa apponatur particula. Qui enim {dicit}: 'Socrates est falso asinus', idem dicit quod 'non est asinus'. Non ergo 'falso' inhaerentiam determinat, sed enecat.
'Necessario' autem proprie modus videri potest, cum partem in natura faciat, ut scilicet 'necessario esse hominem' pars sit in natura 'esse hominem'. Unde si necessario est homo, consequitur ut sit homo; sed non convertitur. In natura autem partem diximus, eoquod, si actum rei consideremus, nihil esse hominem necessario inveniemus. Est itaque 'necessario' quantum ad sensus proprietatem recte modus, cum videlicet esse necessario sit esse aliquo modo.
Restat autem nunc qualiter modales propositiones ex simplicibus descendant confiteri. Est autem Magistri nostri sententia eas ita ex simplicibus descendere, quod de sensu earum agant, ut cum dicimus: 'possibile est Socratem currere vel necesse', id dicimus quod possibile est vel necesse quod dicit ista propositio: 'Socrates currit'. Sed, si ita omnes exponant modales, miror quare conversiones in modalibus recipiant, aut quomodo pro vera teneant hanc: 'possibile est omnem hominem esse non hominem', id est, 'possibile est quod dicit ista propositio: omnis homo est non homo'. Insuper iuxta hanc sententiam expositionis contingit veras illas {esse} quae falsae sunt, et affirmativas esse quae negativae sunt, ut in ista apparet: 'nullum hominem possibile est esse album'. Si enim ita exponamus: 'possibile est quod dicit haec propositio: nullus homo est albus', affirmatio est de 'non esse', et vera, nec etiam modalis dici debet, quia non est ibi modale praedicatum; non enim modi, sed simplicis praedicati. Ibi enim 'possibile' attribuitur simpliciter essentiae quam simplex propositio loquitur.
Sed nunc quidem singula quae adversus sententiam Magistri nostri proposuimus, persequamur. Miror, inquam, cum modales de sensu simplicium agere faciat, non de rebus ipsis de quibus simplex agit, cur non in istis, sicut in simplicibus, conversiones omnes recipiant. Neque enim secundum eorum expositionem conversiones in istis magis deficiunt quam in illis nec, si sensum suae expositionis attendant, unam veram {in} conversionibus et aliam falsam, sicut aestimant, invenient; quod tam in conversione simplici quam in conversione per contrapositionem licet inspicere. Cum enim possibile sit esse quod dicit una aequipollentium, possibile est esse et quod alia proponit; et de impossibili similiter, et necessario. Nihil ergo est quod in quibusdam ƿ conversionibus opponunt, si suas attendant expositiones.
Opponunt autem tam in simplici conversione quam in simplici etiam contrapositione sic: aiunt quidem istam propositionem: 'omnem non-lapidem esse non-hominem possibile est' veram esse, et eam quidem sic confirmant a partibus, quia omnem hominem et omnem non-hominem possibile est esse non-hominem. De non-homine autem patet, cum scilicet iam sit non-homo; de homine etiam patet quia non-homo erit. Quod enim futurum est, possibile {est}; aliter enim futurum non esset, nisi scilicet possibile esse{t}; neque enim futurum est quod natura non patitur. Cum autem veram teneant istam: 'omnem non-lapidem possibile est esse non-hominem', falsam tamen eius conversam per contrapositionem non dubitant, id est 'omnem hominem possibile est esse lapidem'. Sed, si quidem suae sententiae expositionem attenderent, et primam falsam dicerent, hanc scilicet: 'possibile est omnem non-lapidem esse non-hominem', id est 'possibile est quod dicit haec propositio: omnis non-lapis est non-homo'. Sed nec simplex secundum eorum expositionem fallit conversio, quam tamen in istis fallere putant: 'nullum caecum possibile est videntem esse', 'nullum videntem possibile est caecum esse' vel per accidens: 'quemdam ridentem non est possibile caecum esse'; rursus: 'nullum mortuum possibile est hominem esse', 'nullum hominom possibile est mortuum esse, vel 'omnen hominem possibile est mortuum esse' et 'quemdam mortuum possibile est hominem esse'; amplius: 'nullum corpus necesse est hominem esse', 'nullum hominem necesse est esse corpus'. In his enim omnibus alteram partem conversionis veram, alteram falsam concedunt. Sed, si secundum sententiam suam de sensu propositionum, non de rebus, eas exponant, invenient easdem hoc modo: 'si nullum corpus necesse est esse hominem', et 'nullum hominem corpus', id est 'si necesse est quod dicit ista propositio: nullum corpus est homo, necesse est quod ista dicit: nullus homo est corpus'.
Restat autem nunc post conversiones ut ostendamus secundum eorum expositionem eas falsas quas veras aestimant, ut istam: 'possibile est hominem mortuum esse', sic scilicet expositam: 'possibile est quod haec propositio dicit: homo est mortuus'. Si enim possibile est quod illa dicit propositio, possibile simul mortuum et hominem cohaerere, quod quidem falsum est, cum ex natura oppositionis alterum non possit pati alterum. Neque enim homine[m] vivente in eodem existere possunt, quippe cum 'mortuum' 'uitam' non perferat, nec homine[m] mortuo, quippe cum 'hominem' 'mors' non patiatur. Quia ergo nec homine vivente nec mortuo nec etiam antequam homo crearetur, natura hominem et mortuum patiatur, numquam simul ea patitur. Nullo itaque modo videtur ƿ vera haec propositio: 'possibile hominem mortuum esse', ut scilicet de sensu simplicis exponatur.
Cum vero de rebus exponitur, vera videtur hoc modo: 'possibile est hominem esse mortuum', id est id quod est homo, potest mortuum fieri. Sed dico quia fieri mortuum non est esse mortuum; fieri enim mortuum, mori est, non mortuum esse. 'Moriens' autem et 'mortuum' adversa sunt; 'moriens' enim viventis nomen est: neque enim moritur nisi vivens. Videtur ergo possibile hominem mori, unde mortalis dicitur, sed non mortuum esse. 'Homo' enim 'morienti' non est adversus, sed 'mortuo': simul enim moriens est et homo, sed non simul mortuus et homo. Ea ergo quae natura rei non exspectat, non possumus confiteri posse illi inesse, sed quae tantum in esse advenientia natura{m} rei non expellunt.
Possumus itaque hoc corpus, quod tamen homo est, confiteri posse mortuum esse, si corporis proprietatem tantum attendamus, sed non hunc hominem. 'Corpori' enim 'mortuum' non repugnat, sed 'homini'. Quodsi per istam: 'homo erit mortuus' probare contenderit istam; 'possibile est hominem esse mortuum', oportet ut prius illam confirmet: 'homo erit mortuus', quae omnino falsa videtur. Cum enim categorica sit propositio, oportet ut de inhaerentia agat, et cum sit quidem de futuro, oportet ut futuram demonstret inhaerentiam. Quod ergo dicit 'homo erit mortuus', id proponit quod mors homini inhaerebit. Sicut enim 'esse' ad 'inhaerere', sic 'erit' ad 'inhaerebit', vel 'fuit' ad 'inhaesit' referendum est. At vero mortuum numquam homini inhaerebit: neque enim ipso existente neque non existente; quod quidem patens est, cum videlicet alterum non patiatur alterum. Sed tamen hoc corpus, quod homo est, mortuum erit; quippe ut 'corpus' acceptum 'mortuo' non repugnat. Sicut ergo fatemur quia hoc corpus erit mortuum, sic et recipimus quia possibile est hoc corpus esse mortuum, sed non ideo hominem, quamvis tamen et hoc corpus homo sit. Aliud est enim corporis simplicem attendere in eo naturam, aliud hominis proprietatem in eodem considerare. Secundum namque substantiam quae homo est, corpus remanebit homine in se destructo, non tamen homo.
Nunc autem monstremus eas quae falsae sunt, veras esse, vel quae negativae sunt, affirmativas esse secundum supradictam expositionem, ut istam: 'nullum hominem possibile est esse album'. Haec enim secundum eos ex ista descendit: 'nullus homo est albus', et de sensu illius agit, ita scilicet quod dicit: 'possibile est esse illud quod ipsa dicit'. Sed iam vera est, si i[s]ta exponatur, et affirmativa de non esse. Posset enim omni homini contingere albedo, sicut et omni animali sanitas. Unde Aristoteles: ƿ "sanis namque omnibus sanitas quidem erit" etc. Nullo enim modo natura hominis albedini repugnat. Affirmativa etiam est, cum scilicet possibile convenire dicat ei quod propositio dicit.
Nec iam etiam modalis appellari potest, sed simplex, quia simpliciter possibile attribuit subiectae propositionis essentiae. Unde nec ulla est ibi modificatio rerum inhaerentiae, quippe nec de rebus agitur, sed de sensu propositionis. Quare, quoniam in vi modi non est 'possibile', modalem non facit propositionem. Unde oportet ut rectae sint modales, ut etiam de rebus, sicut simplices, agant; et tunc quidem de possibili et impossibili et necessario; quod quidem tam in his quae singulare subiectum habent, quam in his quae universale, licet inspicere.
Sed prius omnes apponamus, et quae scilicet singulare subiectum, et quae universale habent. Sunt autem hae de singulari: 'possibile est Socratem esse album', 'non est possibile Socratem esse album', 'impossibile est', 'non est impossibile', 'necesse est', 'non est necesse,; et in his quidem omnibus 'esse' subicitur. Totidem etiam erunt si 'non esse' subiciatur, sic: 'possibile est Socratem non esse album' vel 'non impossibile est non esse' vel [non] 'necesse est non esse' vel 'non'. Sunt itaque in singulari secundum singulos modos quattuor propositiones, videlicet duae de esse, affirmativa et negativa, et duae de non esse similiter.
Quando autem universale apponit{ur} secundum modos enuntiandi duplicantur propositionum numeri, ut scilicet de unoquoque modo octo nascantur propositiones secundum signorum quantitatis appositionem; quattuor quidem de esse, duae scilicet affirmativae et earum negativae, et quattuor similiter de non esse, ut in exemplis apparet: 'omnem hominem possibile est esse album', 'nullum hominem possibile est esse album', 'quemdam possibile {est', 'non omnem possibile est' vel 'quemdam possibile} non est'. Totidem etiam sunt de non esse ex eodem modo sic: 'omnem hominem possibile est non esse album', 'nullum hominem possibile non esse album', 'quemdam possibile est non esse', {'non omnem possibile est non esse,}, vel 'quemdam non est possibile non esse'. Sicut autem duplicantur propositiones de universali agentes, ita et ordines aequipollentiae earum. Sub{s}cribantur autem secundum propositionum aequipollentiam ordines propositionum tam de singulari quam de universali agentium; et secundum earum dispositionem regulas aequipollentiae depromamus:
possibile est Socratem esse album non impossibile est Socratem esse album non necesse est Socratem non esse album non possibile est Socratem esse album impossibile est esse album necesse est non esse album possibile est Socratem non esse album non impossibile est Socratem non esse album non necesse est Socratem esse album non possible est Socratem non esse album impossibile est Socratem non esse album necesse est Socratem esse album
ƿ Et hi quattuor ordines ita sunt dispositi quod primus incipit ab affirmatione possibile de esse, secundus a negatione de esse, tertius ab affirmatione de non esse, quartus ab ipsius negatione, id est de non esse. Et sunt quidem propositiones secundi dividentes cum propositionibus primi, et quarti cum tertii. Inferunt autem propositiones quarti propositiones primi, sed non convertitur; et propositiones secundi propositiones tertii, sed non convertitur. Si enim non est possibile Socratem non esse album, possibile est esse album, sed non convertitur. Similiter et quaelibet aliarum propositionum quarti ordinis quamlibet primi infert, sed non convertitur. Neque enim verum est quod si possibile est esse album, non est possibile non esse album. Utrumque enim possibile est, id est et esse et non esse album. Rursus: si non est possibile Socratem esse album, possibile non esse album, sed non convertitur propter supradictam causam.
Quaedam enim, ut dictum est, possibilia sunt quae ad utrumque, id est ad esse et non esse, se habent, ut etiam istud. Potes autem has supra[dictas]positas consequentias probare secundum aequipollentiam propositionum earum, ut, si quis de illa priori consequentia dubitet:

si non est possibile non esse album, possibile esse album

mutet antecedentem et ponat ei aequipollentem in eodem ordine sic:

si necesse est Socratem esse album, possibile Socratem esse album

Sunt enim omnes cuiuslibet ordinis propositiones ad se aequipollentes; quicquid autem ad unam sequitur aequipollentium, et ad aliam; vel ad quodcumque una sequitur, et alia.
Sed nunc quidem antequam {regulas} aequipollentiae huiusmodi propositionum tradamus, et earum propositionum ordines disponamus qui ex propositionibus universalis subiecti constituuntur; quos quidem secundum numerum propositionum dupliciter fieri praediximus, vel etiam, si per in{de}finitas propositiones variemus, tripliciter. Sed quia indefinitae {ad} particulares, ut supra dictum est, aequipollent, superfluum duximus indefinitas admisceri. Unde solas universales et particulares satis est apponere hoc modo:
possibile omnem hominem esse album nullum hominem impossiblile est esse album nullum hominem necesse est non esse album nullum hominem possibile esse album omnem hominem impossibile est esse album omnem hominem necesse est non esse album quemdam hominem possibile esse album quemdam hominem non impossibile est esse album quemdam hominem non necesse est non esse albumÕ quemdam hominem non esse possibile esse album quemdam hominem est impossibile esse album quemdam hominem [non] necesse est non esse albumÕ
Nostra tamen sententia, memini, prohibere solet non ita in modalibus ƿ sicut in simplicibus particulares fieri negativas dupliciter, id est vel {si} signum particularitatis apponatur vel signum universalitatis exstinguatur. Non enim sicut has simplices: 'non omnis homo est albus' et 'quidam homo non est albus' particulares utrasque concedunt, sic etiam istas modales: 'non omnem hominem possibile est esse album' et 'quemdam hominem non est possibile esse album'. Haec enim: 'quemdam hominem non est possibile esse album' secundum Magistri praedictam expositionem, quae de sensu simplicis agit, sic: 'non est possibile quod dicat haec propositio: quidam homo est albus' in universalem redigitur sensum. Qui enim particularem destruit, universalem ponit, et qui universalem tollit, particularem relinquit.
At qui dicit: 'non omnis homo est albus' vel 'quidam homo non est albus', in illa quidem particulariter, in ista removet universaliter. Sed, ut quidem praediximus, non placet nobis ita modales ex simplicibus descendere propositionibus, quod de sensu ipsarum agant, sed de rebus ipsis de quibus illae simplices, sicut et illae faciunt modales quae adverbiales habent modos, in quas istae quae casuales habent, resoluuntur. Sunt enim, ut dictum est, eiusdem sensus ut 'omnis homo possibiliter est albus' et 'omnem hominem possibile est esse album'; sic itaque ex simplicibus modales descendere concedimus, quod cum modo de hisdem rebus enuntiant, de quibus illae simpliciter proponebant.
Et sunt quidem simplices natura priores quasi simplicia compositis; oportet enim prius inhaerentiam considerare quam modificare. Relinquitur ergo particularem negativam esse 'quemdam hominem non est possibile esse album', sicut et 'quidam homo non est albus'. Et est talis sensus: 'cuiusdam hominis natura repugnat albo vel non patitur album'. Sic enim recte videntur mihi omnes huiusmodi propositiones exponi, ut de rebus ipsis agamus sic: 'omnem hominem possibile esse album', id est: 'natura omnis hominis patitur albedinem', id est: 'nullius hominis natura repugnat albedini'; 'nullum hominem possibile est esse album': 'nullius hominis natura patitur album', id est: 'uniuscuiusque hominis natura repugnat albo; quemdam hominem possibile est esse album': 'cuiusdam hominis natura patitur album', id est: 'non repugnat albo'; particularis autem negativa iam superius exposita est.
Sic etiam alias modales de rebus exponas, ut eas quae de necessario fiunt, sic: 'omnem hominem necesse est esse album', id est: 'omnis hominis natura albedinem necessario exigit', ut videlicet sic eam habeat, ut praeter eam nullatenus subsistere queat. Sed sic vera erit haec propositio: 'necesse {est} Socratem esse corpus'; cum enim sit corpus, non potest existere ƿ sine corpore. Atque falsa mihi omnino videtur illa propositio, quamvis Magistro nostro placeat. In his enim quae sempiterna sunt, solis necessitas ista contingit. Socrates autem semper corpus non habuit, quia, antequam esset, non erat corpus; cum enim omnino non esset, corpus esse non poterat. Videtur itaque mihi sic exponendum 'necessariumÕ quod illud ex necessitate est {illud} quod ita est illud quod non potest aliter esse, id est non potest non esse, ut Deus necessario immortalis est; sic enim est immortalis quod non potest aliter esse, id est non potest contingere ut non sit (im}mortalis. At vero de Socrate potest contingere quod non sit corpus, quia adhuc continget quod non erit corpus; mortuo enim Socrate verum erit dicere quia non est Socrates corpus, sicut et antequam crearetur, verum erat. In his itaque solis necessitas contingit quorum existentiam vel actum potestas non praecessit, ut in Deo; neque {enim} prius potuit Deus immortalis esse quam fuit. Quaecumque igitur vel aliquando non fuerunt aliquod vel aliquando non erunt, non sunt ex necessitate illud. Si enim umquam fuerunt vel erunt sine eo, non exigit illud ex necessitate natura.
Nunc autem alios quattuor ordines apponamus, qui a {pro}positionibus universalis subiecti circa non esse de possibili incipiunt.
Possibile est omnem hominem non esse album non impossibile est omnem hominem non esse album omnem hominem non necesse est esse album nullum hominem possibile non esse album omnem hominem impossibile est non esse album omnem hominem necesse est esse albumÕ quemdam hominem possibile est non esse album quemdam hominem non impossibile est non esse album quemdam hominem {non} necesse est esse album quemdam hominem non possibile est non esse album quemdam hominem impossibile est non esse album quemdam hominem necesse esst esse album
Omnium autem harum propositionum sensus facilis est ex suprapositarum expositione. Sed tamen propter facilitatem intelligentiae et ex istis aliqua exponamus. 'Omnem hominem possibile est {non} esse albumÕ, id est: 'omnem hominem possibile non habere albedinem seu carere albedine, sive, ut quibusdam placet, esse sine albedineÕ, quae quidem expositio mihi non videtur idonea. Cum enim chimaeram possibile sit non esse hominem, quippe cum iam non sit homo, non tamen possibile est esse sine homine, quia nullo modo possibile est eam esse. 'Chimaera' enim rei non-existentis nomen est ut non-existentis. Nullo itaque modo ex non-esse concedimus esse provenire; quod tamen quidem in his propositionibus adstruere volunt quod de singulari proponunt. Dicunt enim quod si possibile est vel necesse est Socratem non esse equum, possibile est vel necesse esse non-equum; quod aperte falsum est. Iam enim sequeretur quod si necesse est non esse, necesse est esse, vel si possibile ƿ est non esse, possibile est esse. Si quid enim infert aliud, antecedens antecedentis infert consequens consequentis. Est autem 'possibile non esse' antecedens ad 'possibile est non esse equum'; et 'possibile est esse non equum' ad 'possibile est esse', sicut 'non esse' ad 'non esse equum', et 'esse non-equum' ad 'esse'; et de 'necesse' similiter. Quod quidem ex his perpenditur: quodsi possibile est esse antecedens, et consequens – quia si impossibile {est} esse consequens, et antecedens – et si necesse est esse antecedens, et consequens.
In his autem propositionibus quae de universalibus agunt rebus, non ita concedunt, ut videlicet tantumdem valeat 'non' ad 'esse' praepositum, quantum ei quod 'esse' copulat compositum. Dicunt enim quod, cum vera sit 'omne animal necesse est non esse hominem', falsa est 'omne animal necesse est esse non-hominem'. Primam enim ita de sensu propositionis particularis exponunt: 'necesse est quod non omne animal est homo'; impossibile est enim quod omne animal sit homo. Si autem impossibile est unam dividentium esse veram, necesse est aliam esse veram. Sed non sic videtur exponenda mihi, sed in sensu universalis sic: 'unumquodque individuum animalis necesse est carere homine'; et tunc quidem falsa est, sicut et 'omne animal necesse est esse non-hominem'. Et similiter videtur in istis aequipollentia sicut in singularibus; sed in neutris concedimus. Neque enim cum necesse sit Socratem non esse equum, necesse est esse non-equum. Si enim necesse esset esse non-equum, sempiternum esse et semper verum. Sed antequam esset Socrates vel postquam morietur, falsum est dicere: 'Socrates est non-equus', ut in tractatu affirmationis et negationis ostendimus. Id etiam in universalibus fallit.
Nunc autem dispositis in utroque genere propositionum ordinibus modalium regulas aequipollentiae tradamus. Qui enim ordines ad alios sint dividentes vel consequentes, etiam in his propositionibus universalium terminorum ex ordinibus singularium facile cognosci potest. Illae ergo de possibili et impossibili aequipollentes redduntur circa idem subiectum ad eamdem quantitatem et diversam qualitatem ut videlicet utraque 'esse' vel utraque 'non esse' subiciat, et utraque sit universalis vel utraque particularis vel utraque singularis, sed una quidem affirmativa, altera negativa.
Ad illas vero de necessario aequipollentiam habent eaedem de ƿ possibili circa diversa subiecta ad diversam qualitatem et eamdem quantitatem; illae vero de impossibili ad eas de necessario circa diversa subiecta ad eamdem qualitatem et quantitatem. Quas quidem aequipollentiae regulas in suprapositis ordinibus inspicere licet.
Sunt autem quidam qui et nostram tenent sententiam, qui in consequentiis modalium inferentiae simplicium locos vel regulas non admittunt. Dicunt enim totius vel partis naturam in talibus omnino deficere inferentiis. Falsum enim aiunt quod

si omne animal impossibile est esse hominem, omnem hominem impossibile est esse hominem

vel

si omne animal necesse est non esse hominem, tunc omnem hominem necesse est non esse hominem

vel

si hanc rem neque secundarie neque non secundarie necesse est, nec rem esse necesse est

vel

si futurum hominem necesse est non esse hominem, neque Socratem neque Platonem possibile est esse

et similiter

quemlibet alium hominem qui existit nec hominem possibile est esse

vel

si Socratem impossibile est esse asinum, impossibile est esse animal

Sed prima quidem consequentia, si prima propositio recte exponatur sic: 'omne animal impotens est ad hoc ut sit homo', id est: 'unius cuiusque animalis natura repugnat homini', non magis invenietur falsa quam simplex, haec scilicet:

si omne animal est homo, omnis homo est homo

Secunda quidem quae a partibus est sicut nec simplex necessaria est, et magis quidem fortasse simplex probabilitatis videtur habere. Tertia autem sicut et simplex probabilis videtur, si 'homo' circa ea quae existunt accipiatur, id est circa existentes tantum species. Ut si impossibile sit esse Socratem vel Platonem, (et similiter de aliis), et hominem aliquem existentem; 'impossibile' autem quia, ut dictum est, abnegativum est, quartam cassat consequentiam ad modum simplicium. Neque enim in simplicibus parte abnegata totum removetur.
ƿ Nunc autem utrum aliqua proprietas per modalia nomina, ut quidam volunt, praedic[ar]etur, persequamur. Aiunt enim per {'possibile'} possibilitatem praedicari, per 'necesse' necessitatem, ut, cum dicimus: 'possibile est Socratem esse vel necesse', possibilitatem aut necessitatem ei attribuimus. Sed falso est. Multae verae sunt affirmationes huiusmodi etiam de non-existentibus rebus, quae, cum non sint, nullorum accidentium proprietates recipiunt. Quod enim non est, id quod est sustentare non potest. Sunt itaque huiusmodi verae: 'filium futurum possibile est esse', 'chimaeram possibile est non esse', vel 'necesse est non esse hominem'; nihil tamen attribui per ista his quae non sunt, intelligitur, sed, ut superius dictum est, per 'possibile' id demonstratur quod natura patiatur, per 'necesse' quod [dicit] exigat et constringat. Alioquin haberemus quod, si erit, tunc est, vel, si non est, est. Quodsic ostenditur: 'si erit, possibile est esse; unde et possibilitatem existendi habet, unde et est; quare si erit, et est'. Sic quoque: 'si non est, est', ostenditur: 'si non est, possibile est non esse; unde et possibilitatem non-existendi habet; unde est; sic igitur si non est, est'.
De his quoque modis 'vero' et 'falso' pauca sunt a{n}notanda. Qui quidem ad supradictos mutuam non habent inferentiam secundum aequipollentiam. Sed ad hoc quidem 'serum' antecedit et ad illud sequitur; antecedit quidem ad 'possibile', sequitur vero ad 'necessarium'; 'falsum' autem ad 'impossibile' tantum sequitur. Si enim necesse est esse, verum est esse, et si verum est esse, possibile est esse; si vero impossibile est esse, falsum est esse.; quae quidem {inferentia} ex praeposita proxime per destructionem consequentis ostenditur. Sicut enim 'possibile' et 'impossibile' dividentia sunt et omni medio privata, ita 'falsum' et 'verum'. Unde et sicut illa sibi contraria {sunt}, sic et ista sibi constat aequipollere, affirmationem videlicet negationi, et econverso.
Sed nunc quidem 'veri' 'falsi'que significationes distinguamus, ut quae modalibus applicentur, cognoscamus. Sunt autem tres utriusque significationes. 'Verum' enim nomen est propositionis et tunc sumptum dicitur a significatione veri intellectus vel rei existentiae, ut cum dicimus: 'propositio est vera'. Inde enim vera dicitur quia illum generat de re aliqua intellectum vel quia dicit illud quod in re est. Rursus accipitur nomen intellectus et tunc sumptum est a qualitate veritatis, quae, cum intellectum informet, in ipsa fundatur anima. Accipitur quoque nomen existentiae rei et nihil dicit aliud nisi quia ita est in re. 'Falsum' quoque tribus modis accipitur, id est et nomen orationis et dicitur sumptum a significatione falsi intellectus vel a demonstratione non-existentiae rei, eo videlicet quod dicat propositio id quod non est in re; vel nomen intellectus sumptum a qualitate quadam ipsius quae falsitas dicitur, vel ipsius non-existentiae rei sicut et verum existentiae: sicut enim 'impossibile' abnegativum est 'possibilis', sic et 'falsum' 'veri'.
Sed duae quidem primae significationes a modalibus alienae sunt propositionibus. Sive enim orationi sive intellectui suas attribuam formas, simplicem facio praedicationem, sicut si albedinem Socrati vel quodlibet accidens suo fundamento. Et ex hac quidem propositione: 'Socratem esse hominem verum est', manifeste ostenditur quia neque de oratione neque de intellectu agimus. Neque enim haec oratio quae subiecta dicitur 'Socratem esse hominem', vera est nec eius intellectus verus; quippe cum ipsa propositio non sit, sed imperfecta oratio. Quodsi dicatur ibi 'Socratem esse hominem' unum nomen vel orationis vel intellectus – quod quidem oportet secundum intransitionem constructionis, si vel orationi vel intellectui verum attribuimus – iam, ut dictum, simples est, non modalis propositio.
Restat ergo tertiam significationem congruere modalibus, quae scilicet est de existentia rei, ut, cum dicimus: 'Socratem esse hominem rerum est', id intelligimus quod hoc quod dicit haec propositio: '{Socrates} est homo', verum est de his quae in re sunt, id est una est de numero existentium rerum. Oportet enim per 'est' alicui verum dari, id est ut aliquid dicamus esse in re, id est ipsam essentiam quam simplex loquitur propositio; quamvis tamen illud, ut supra monstravimus, non sit aliqua res existens. Similiter et quando dicimus: 'possibile est Socratem esse hominem', non aliquam alicui attribuimus proprietatem, sed id dicimus quod id quod dicit haec propositio: 'Socrates est homo', est unum de his quae natura patitur esse. Videtur itaque in huiusmodi propositionibus secundum copulationem verbi modus praedicari et de existentia rei et ita ubique agi de rei existentia, quod superius falsum ostendimus, secundum conversionis proprietatem et secundum sensum universalium negativarum, ut huius: 'nullum hominem possibile esse album'; quae quidem vera videtur, si de sensu universalis negativae exponatur affirmativa. Sed potest et aliter de sensu propositionum exponi quod falsa erit et universalis negativa, ut scilicet removeat 'possibile' ab existentiis singularum ƿ propositionum in quibus album alicui homini attribuitur, ac si diceret: 'nullum hominem possibile est esse album'. Et tamen non secundum hanc acceptionem modalis videtur, sed secundum expositionem de rebus. Quantum ergo ad principalem modum, id est ad existentiae rei praedicationem accepta {est} propositio, modalis non dicitur, sed quantum ad inhaerentiam simplicis refertur.
Contingit autem modales istas aliquando simpliciter et sine determinatione proponi, ut in suprapositis exemplis; aliquando cum determinatione, ut istam: 'possibile est vel necesse est Socratem vivere, dum vivit, vel dum est homo'. Quamvis enim modales omnes, si ad eas de puro in esse referantur , non simplices inveniantur , ad se tamen invicem comparatae illae simplices et sine determinatione, istae autem cum determinatione et quasi compositae, invenientur.
Sed quoniam de his quae sine determinatione proferuntur, egimus, de his continuo agendum restat quibus determinationes apponuntur. Haram igitur aliae cum determinationibus intrasumptis, aliae cum extrasumptis enuntiantur. Intrasumpta est determinatio, quando praedicatio simplicis ex qua modalis descendit, in determinatione repetitur, ut hic: 'possibile est Socratem esse hominem, dum est {homo}', vel 'possibile est non esse hominem, dum non est homo, vel 'non possibile est esse hominem, dum est homo' vel 'non possibile est non esse hominem, dum non est homo'. Extrasumpta autem dicitur determinatio, quando alia apponitur praedicatio hoc modo: 'possibile Socratem esse hominem, dum vivit'.
Et notandum est quod huiusmodi determinatae modales non solum in sensu categoricarum modalium accipiuntur, verum etiam in sensu hypotheticarum temporalium possunt exponi, ut istae: 'necesse est Socratem currere, dum currit' vel 'possibile est Socratem currere, dum sedet'. Si enim illud 'dum' coniungat totos propositionum sensus hoc modo: 'dum ita est in re quod Socrates currit, ita est in re quod necesse est eum currere, {vel} 'dum ita est in re quod Socrates sedet, ita est in re quod possibile est cum [sedere] currere', temporales sunt hypotheticae; et prima quidem falsa est quae alteram habet partem falsam, secunda quidem vera quae utramque habet veram in eo tempore quo sedet Socrates. Si vero illud 'dum' modo praedicato tantum apponatur, tunc proprie modales erunt cum determinationibus et vere, quando scilicet modus determinatur sic: 'Socratem currere est necesse, dum currit' vel 'Socratem currere est possibile, dum sedet'. Sic enim expositis vera est prima et falsa secunda. ƿ
In his autem omnibus determinatis modalibus, ut veritas consistat, oportet ita esse ut apposita dicit determinatio; alioquin nulla temporis esse{t} ostensio. Sed cum aequaliter veras habeant determinationes quae verae sunt, illae solae quae intrasumptas habent, aequipollere dicuntur illis de puro inesse, non illae quae extrasumptas. Etsi enim, ut dictum est, inferant illas, non consequuntur ex illis. Si enim possibile est Socratem vivere dum legit, vel necesse est, tunc legit. Sed conversionis nulla est natura, ut scilicet si legit, necesse est eum vivere dum legit, vel possibile. Iam enim sequeretur quod, si Socrates legit, 'legere' et 'uivere' non sunt opposita, vel si Socrates legit, 'non vivere' et 'legere' sunt opposita; si enim legit Socrates, possibile est eum vivere dum legit, et necesse, illud autem ex possibili, hoc vero ex necessario sequitur. Si enim pos{s}ibile est eum vivere dum legit, tunc 'uivere' et 'legere' sese pati possunt; quare non sunt opposita; rursus, si necesse est eum vivere dum legit, impossibile est eum non vivere, dum legit; quare sese non possunt pati 'non vivere et legere'. Cum itaque illae modales quae determinationes extrasumptas habent inferunt illas de puro inesse, non sequuntur ad illas; quare non aequipollent illis.
Sed nec illae quidem cum determinationibus intrasumptis illis de puro inesse videntur mihi aequipollere, quamvis Boethium id voluisse imponant. Qui enim concedit istas duas: 'possibile Socratem legere dum legit' et 'necesse est legere dum legit' aequipollere huic: 'Socrates legit', tunc ad se invicem ipsas aequipollere recipit; quaecumque enim eidem aequipollent, etiam sibi necesse est aequipollere. Sunt igitur aequipollentes 'possibile est Socratem legere dum legit' et 'necesse est Socratem legere dum legit', quod omnino mihi pro falso constat, sicut et {de} modalibus cum extrasumptis determinationibus, veluti istae: 'possibile est Socratem sedere, dum est homo' et 'necesse est Socratem sedere dum est homo'; illa enim vera est, haec falsa. Similiter et istae cum determinationibus intrasumptis, {si} proprietatem modorum attendamus, non aequipollent. Neque enim 'possibile' 'necessarium' infert, sed ab eo infertur.
Quamvis ergo una numquam sine alia ita reperiatur, gratia scilicet identitatis terminorum, quantum tamen ad complexionem et naturam modorum cas{s}a est et in his consecutio 'possibilis' ad 'necessarium'. Aequipollentiam ergo, secundum Boethium, comitationis concedimus in istis, non inferentiae. Cum ergo 'Socrates sedet' non antecedat, sed sequitur ad 'Socratem necesse est sedere dum sedet', mutuam habet inferentiam ƿ ad 'Socratem possibile selere dum sedet' et ista sic ex illa ostenditur: 'si Socrates sedet, tunc sedet, et rursus: si sedet, sedet; quare si sedet, simul et sedet, tunc possibile est simul sedere et sedere, id est sedere dum sedet. Patet hoc quod supra posuimus in huiusmodi modalibus determinationem ad modum apponendam, ut cum dicimus: 'necesse est Socratem vivere dum legit'; quod quidem ex natura constructionis ostenditur ex et subiecta propositionis essentia. Si enim dicamus hoc totum subiectum 'cum legere dum legit', id est hanc temporalem, falsum est, quia hoc quod ipsa dicit, non semper est, sed saepissime deficit, quando non legit. Si vero ita exponamus: 'eum legere est necesse quamdiu legit', verum est, id est: 'est unum de his quae necesse est esse quamdiu legit'. Sed non ideo necesse est esse simpliciter. Non enim sicut in 'possibile', ita est {in} 'necessario'; determinatum enim 'possibile' ponit absolutum, sed non 'necesse'. {Sed verum est admodum in 'impossibile'. Non enim si impossibile est esse dum est, impossibile est esse simpliciter. Quod iam contingit quod quaedam in istis est negatio}. Idem tamen ubique dicit 'necesse' per se acceptum, sed apposita determinatio simul cum 'necesse' accepta sensum mutat. Non itaque si necesse est legere dum legit, necesse est legere simpliciter. Neque enim determinatum necessarium omnino est necessarium.
Sunt autem qui in his modalibus cum determinationibus regulas aequipollentiae supradictas, quas simplicibus modalibus aptavimus, non concedunt. Dicunt enim quod, cum falsa sit propositio '{possibile est} Socratem esse lapidem dum est lapis', vera est 'non est possibile Socratem esse lapidem dum est lapis'; quare impossibile est eum esse lapidem dum est lapis; quare necesse est eum non esse lapidem dum est lapis. Quod eis apertissimum inconveniens videtur. Rursus cum non necesse sit eum esse lapidem dum est lapis, possibile est eum non esse lapidem dum est lapis; quare ita est ut dicit determinatio, quod scilicet est lapis.
Sed contra dico quia, si aequipollentias servare volumus, oportet in negativis non modum, sed {praedicatum} cum determinatione ipsa removeri. Cum ergo dicimus: 'si falsa est Socratem esse lapidem dum est lapis, tunc vera est non possibile est Socratem esse lapidem dum est lapis', per negativam particulam totum propositionis sensum exstinguimus, id est ipsum praedicatum cum determinatione ipsa removemus. Si enim determinationem relinqueremus, falsum esset, quippe ita oporteret esse ut dicit determinatio Similiter et quando dicimus: 'impossibile est Socratem esse lapidem dum est lapis', totum propositionis sensum privare et exstinguere ƿ debemus. Cum etiam dicimus necesse non esse lapidem, dum est lapis, per negativam particulam similiter et esse lapidem cum determinatione ipsa denegamus, ac si diceremus: 'necesse est hoc totum: non esse lapidem dum est lapis', id est: 'necesse est quod non cum lapidem habeat lapidem. Sed tunc negativa est de necesse, non affirmativa, sicut oportet secundum regulas supradictas aequipollentiae, nec aequipollentiam etiam ad alias habet. Neque enim si non est necesse Socratem sedere dum est homo, non possibile est sedere dum est homo. Quare non videntur posse servari et in determinatis modalibus simplicium modalium regulae, nisi forte per 'non' ad 'esse' appositum ipsum 'esse' cum determinatione ipsa removeamus, ut prius dictum est.
Sunt autem quaedam determinationes universales ex quibus videntur inconvenientia extrahi in modalibus determinatis, ut cum dicimus: 'possibile est Socratem legere omni tempore vitae suae vel quamdiu vivit vel quotiens legit'. Nam 'dum' vel 'cum' indefinitae sunt significationis, 'quotiens' vero vel 'quamdiu' quasi universales. Si itaque possibile {est} Socratem legere quamdiu vivit, id est omni tempore vitae suae, tunc possibile est eum legere et quando legit et quando non legit. A toto. Quicquid enim convenit alicui in omni tempore aliquo, convenit ei in qualibet parte illius temporis; quare possibile est eum legere quando non legit. Rursus: si possibile est eum legere quando non legit, tunc legit. Itaque duas simul habemus dividentes, quod est inconveniens.
Sed dico illam consequentiam omnino falsam:

si possibile est eum legere omni tempore vitae suae, tunc {legit} quando legit et quando non legit

si in 'legit' praesens tempus et in affirmatione et negatione attendatur. Tempus enim in quo praesentialiter legit et in quo praesentialiter non legit, non sunt partes temporis. Neque enim simul existere possunt tempus in quo praesentialiter legit et in quo praesentialiter non legit, sicut nec ipse simul legere et non legere potest. Quodsi 'legit' et 'non legit' omnis temporis accipiatur, sicut, {cum} dicimus de aliquo: 'aliquando ridet, aliquando plorat', 'ridet' et 'plorat' omnis temporis accipiuntur, et primam secundum illos qui huiusmodi locum a toto concedunt, circa illud tempus quo legit et quo non legit, accipi oportet et falsam eam dicere[t].
Mihi autem nullo modo hic locus a toto necessitatem videtur ƿ tenere, sed semper constantia egere, ut etiam cum dicimus de Socrate etiam legente:

si possibile est Socratem legere omni[s] tempore vitae suae, tunc possibile est legere dum legit

ac scilicet 'cum tempus in quo legit, sit pars vitae illius'. Alioquin sequeretur quod si possibile eum legere omni tempore vitae suae, tunc legit, quod nullo modo de eo vivente, legente sive non legente, cons{e}quitur. Neque enim potentia actum inferre potest.
Sed [si] dicetur quod et ista:

si possibile est eum legere omni tempore ritae suae, tunc cum legit et cum non, legit

in hac sequitur constantia quod tempus in quo legit et in quo non legit, sit pars vitae illius. Sed tunc falsum erit antecedens et 'legit' et 'non legit' omnis sunt temporis. Locum vero a toto omnino calumniari hic oportet, etiamsi tempus in quo legit sit pars. Sed {si} possibile est eum legere omni tempore vitae suae, tunc possibile est eum {non} legere dum legit, quia omne tempus vitae illius et illud in quo legit sine lectione potest esse.
Atque haec de modalibus sufficient.

DE PROPOSITIONIBUS DE PRAETERITO ET DE FUTURO

Latin English
{DE PROPOSITIONIBUS DE PRAETERITO ET DE FUTURO}
Quoniam autem propositionum naturam in his enuntiationibus ostendimus quae praesenti utuntur tempore, earum quoque tractatum non praetermittamus quae alia tempora recipiunt, praeteritum scilicet seu futurum. Fiunt enim affirmationes et negationes verae vel falsae circa alia tempora, ut 'Socrates fuit, erit'. Unde contradictionem rectam Aristoteles intendens ostendere in omnibus, cuiuscumque temporis sint, propositionibus et post propositiones de praesenti adiecit: "et circa ea, inquit, quae sunt extra praesens tempora similiter contingit omne quod quis affirmaverit negare et quod quis negaverit affirmare." In quo quidem maxime alia tempora aggregasse mihi videtur propter enuntiationes de futuro contingenti, de quo contradictio quibusdam non videbatur posse fieri, hoc est affirmatio et negatio dividentes, eo scilicet quod nulla pro positio de huiusmodi futuro vera videretur; pro eo videlicet quod, dum adhuc futurum est, non sit eventus rei determinatus. Nulla enim vera videbatur posse dici propositio nisi quae determinate esset vera, et falsa similiter, ut sunt omnes illae de praesenti vel praeterito et necessario futuro ƿ vel naturali.
Quia enim omnium praesentium vel praeteritorum vel futurorum necessariorum vel naturalium eventus in natura sui determinatus est, quaecumque propositiones de istis verae sunt, determinate verae sunt, et quaecumque falsae, determinate sunt falsae, in eo scilicet quod determinatos eventus rerum enuntiant de quibus agunt. Determinatos autem eos rerum eventus dicimus quicumque vel ex existentia sui cognosci possunt vel ex natura rei certi sunt. Ex existentia quidem sui cognosci potuerunt tam praesentia quam praeterita. Ipsa namque praeterita, quia quandoque praesentia fuerunt, [quare] ex praesentia sui cognosci valuerunt. Futura vero necessaria sive etiam naturalia ex proprietate naturae determinata sunt. Necessarium autem futurum dicunt quod dicitur: 'Deus erit immortalis', naturale vero quod: 'homo morietur'. Poterit vero fortasse utrumque naturale dici, sed non utrumque necessarium; quod enim necessarium est, deesse non potest; homo vero necessario non morietur; omnibus enim mortuis nullum amplius mori contingeret.
Videtur itaque necessarium futurum species naturalis futuri: quod enim necessarium est, secundum naturam, non secundum actum, pensatur. Futuri quoque duae rursus dicuntur species, naturale scilicet et contingens futurum. Contingens autem futurum appellant quod ad utrumlibet se habet, id est quod non magis ad esse se habet quam ad non esse, sed aequaliter ad utrumque, ut me hodie prans{ur}um esse vel lecturum. Aeque enim contingere potest ut prandam hodie et non prandam, et legam et non legam; nec magis ex actu vel natura meae substantiae certi sumus de esse quam {de} non esse. Ex actu quidem rei nulla est certitudo, cum actus ipse qui futurus est, nondum est vel fuit; ex natura quoque nulla est certitudo, cum caeteros homines qui eiusdem naturae sunt, hos quidem homines legere, illos non legere, vel prandere fortasse et non prandere contingat.
Sicut autem eventus contingentis futuri indeterminatus est, ita et propositiones quae illos eventus enuntiant indeterminate verae vel falsae dicuntur. Quae enim verae sunt, indeterminate verae sunt, et quae falsae, indeterminate falsae sunt secundum indeterminatos, ut dictum est, eventus quos pronuntiant. Nam fortasse et verae determinate vel falsae quodammodo secundum praesentem inhaerentiam veritatis vel falsitatis videbuntur enuntiationes de huiusmodi quoque futuro. Cum enim omnia praesentia determinatum eventum habeant omniumque dividentium certum sit alteram veram esse, alteram falsam, de quocumque tempore proponatur, cum dicimus: 'Socrates hodie leget', oportet iam alteram veram esse, alteram falsam, ut ƿ iam videlicet huic praesentialiter verum insit, illi vero falsum. Quod autem praesens est, determinatum est saltem in natura. Cum enim secundum hominum scientiam numerus astrorum incertus sit, utrum videlicet ipsa paria sint an imparia, in natura tamen determinatum est illud quod est, hoc est, non recusat ex se cognosci, quod iam actu subsistit; sic quoque et quaelibet praesentia naturaliter ex se ipsis determinata sunt. Unde et quaecumque propositio veritatem iam habet, determinate eam habet, ac determinate fortasse vera dici potest secundum susceptionem veritatis, non secundum certitudinem eventus de quo agit.
Sed fortasse dicitur et ipse eventus rei determinatus esse. Cum enim ex veritate propositionis rei eventus numquam videatur inferri, quicumque de veritate propositionis certus est, de eventu quoque dubitare non potest; si enim certum est antecedens, et consequens. Sed aliud certum est, aliud determinatum. Ea namque tantum determinata sunt quae iam ex se ipsis cognosci possunt. Futura vero ex se cognosci non valent, sed si aliquam certitudinem per responsum divinum vel per signa aliqua de futuris habere contingeret, certa quidem esse possent quocumque modo cognita, sed non determinata, nisi ex proprio eventu cognoscerentur. Non ergo verum recipimus quod si determinatum sit antecendens, determinatum sit et consequens.
Sed fortasse si certum fuerit antecedens, certum erit et consequens. Est autem 'certum' quasi genus 'determinati'; fortasse enim certa possunt esse contingentia futura, sed indeterminata; quae quidem sola Aristoteles futura vocare consuevit. Quae enim ex natura rei determinata sunt futura, tamquam praesentia dixit pro determinatione sui. Sed nec fortasse futura dici possunt quae necessaria dicimus; quod enim necessario futurum est, semper erit futurum [numquam erit praesens]; quod autem semper erit futurum, numquam erit praesens; quod autem numquam erit praesens, non est futurum; omne quod futurum est, praesens erit quandoque; quod itaque necessario est futurum, non videtur esse futurum. Sed non est ita; non enim verum est quod omne quod semper futurum erit, numquam erit praesens. Idem enim et simul futurum est circa idem et praesens, sicut iste circa sessionem qui et iam sedet et sessurus est, et quaecumque perpetuum actum habent, ut caelum, quod et semper voluendum est et semper voluitur, et Deus {qui} semper est et fuit et erit.
Cum autem propositionum de contingenti futuro nulla sit vera vel falsa determinate, omnium tamen dividentium determinatun est et ƿ necesse alteram esse veram et alteram falsam, cuiuscumque sint temporis, ut sunt illae et quae defuturo contingenti fiunt, veluti istae: 'Socrates hodie leget', 'Socrates hodie non leget'; quas tamen dividentes esse denegabant, cum neutram illarum veram esse vel falsam dic{er}ent, eoquod determinate quae vera vel falsa esset, nescirent.
Cum enim neutram per se veram esse vel falsam re{co}gnoscerent, neutram veram esse vel falsam volebant; ac si minus, aliquid eorum quae propositiones dicunt, in re esset vel non esset propter eorum cognitionem vel ignorantiam, secundum quae scilicet ipsae propositiones verae esse vel falsae dicendae sunt. Si enim ita {est} ut propositio dicit, vera est; si autem non, falsa, sive haec nobis cognita sint sive non. Si[t] enim par[s] sit numerus astrorum, etsi nos nesciamus, non minus propositio vera est quae illud dicit. Similiter etiam in futuro; si enim futurum sit ut propositio dicit, etsi ignora[n]tum nobis sit, vera est propositio; sin autem futurum non sit, falsa est. Certum autem est quia est futurum vel non est futurum; unde et certum est vel eam esse veram propositionem quae dicit esse futurum, vel quae dicit non esse futurum. "Amplius si est album nunc, inquit Aristoteles, verum erat dicere prius quoniam erit album"; quare omnia futura, antequam praesentia sint, vere possunt praedici quia futura sunt, licet nondum nobis determinatum sit quod futura sint.
Sed fortasse dicitur non esse vera illa propositio quae id dicit quod in re non est; verum propositiones de futuro id quod nondum est enuntiant; unde verae esse non videntur. Sed ad haec dico quod dum adhuc ipsa res futura est de qua propositio agit, id tamen etiam in re esse potest quod propositio dicit, ut ea quae de bello futuro fit, hoc modo: 'bellum fiet'. Dum enim nondum fit, ita est ut propositio dicit, quod scilicet fiet; dum autem ipsum fit, non iam {quod} fiet dicetur, sed quia fit.
{DE ARGUMENTATIONE ADVERSUS PROPRIETATEM DIVIDENTIUM}
Erant quoque quidam qui adversus proprietatem dividentium propositionum quam Aristoteles dederat, ex huiusmodi propositionibus de contingenti futuro argumentationem componebant, quam ipse quoque Aristoteles in Primo Periermenias ponit ac dissolvit, Cum enim "{si} omnium affirmationum et negationum", cuiuscumque sint temporis, necesse est esse alteram veram, alteram autem falsam" praemisisset, quidam minus capientes verborum sententiam {ex} expositionibus ƿ de contingenti futuro id falsificare nitebantur sic argumentantes: si omnium affirmationum et negationum, dividentium scilicet, necesse est esse alteram veram et alteram falsam, tunc omnium eorum quae dividentes propositiones enuntiant, alterum necesse est esse, quod scilicet vera dicit, alterum non esse, quod videlicet falsa proponit. Quare et eorum quae contingentia futura sunt, necesse est alterum esse, quando scilicet, alterum non esse. Hic enim 'esse' et 'non esse' circa quaelibet tempora propositionum accipienda sunt, cum iam scilicet nulla amplius ad esse et non esse aequaliter sese habeant, quod est proprium utrumlibet, ubi scilicet omnia ex necessitate contingunt; ii namque addunt quod irrita fiunt amplius consilium et negotium. Utquid enim oporteret consiliari vel negotiari ut ea quae fieri volumus, fierent, {cum} ex necessitate futura sint, quippe vel quae fierent, etsi nullum esset aut consilium aut negotium nostrum? Quod enim ex necessitate contingendum est, nullo poterit casu disturbari vel impediri. Assumunt autem postea per consequentis destructionem, hoc modo: sed ista non pereunt; idque ex eo demonstrant quod multa futura sunt quae ad utrumlibet se habent, hoc est quae fieri et non fieri aequaliter possunt, ut hanc uestem, quae incidenda est, possibile incidi et non incidi. Plura etiam contingere videremus per consilium et negotium nostrum. Concludunt itaque illud quoque destruendo quod in proximo praecessit, hoc modo: quare non omnium eorum quae dividentes propositiones dicunt, necesse est alterum esse, alterum non esse. Unde etiam primum destruunt antecedens, hoc modo: quare non omnium dividentium propositionum necesse est alteram esse veram, alteram falsam.
Occurrit autem hoc loco, priusquam hanc argumentationem dissolvamus, ut 'utrumlibet' eiusque species demonstremus, quas quidem Boethius casum, liberum arbitrium, naturae facilitatem appellat. Ad 'utrumlibet' autem omnia illa sese habere volunt quaecumque aequaliter ad fieri et non fieri se habent. Unde Aristoteles: "similiter enim", hoc est, aequaliter, "fieret vel non fieret res quaelibet," si scilicet utrumlibet esset, hoc est aeque sese haberet ad fieri et non fieri, ut scilicet utrumque aequaliter posset. Qui etiam adiunxit: "utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet aut habebit," quamd{i}u scilicet utrumlibet fuerit. In his namque quae praesentia sunt vel praeterita, iam utrumlibet esse non volunt, licet plura iam ita sint ƿ ut possint etiam non esse. Non enim iam aequaliter sese habent ad esse et non esse, eum iam scilicet in ipsis determinatum {est} esse atque ex ipso eventu de esse iam certi sumus, quod iam conti[n]gisse videmus. Quae autem ad utrumlibet se habe{n}t, aliquando contingere secundum liberum arbitrium nostrum Boethius docuit, aliquando casu, aliquando vero secundum naturae facilitatem. Unde haec tria sub 'utrumlibet' quasi species ipsius collocavit. Quarum etiam proprietates secundum ipsum distinguamus.
Casus, inquit, est inopinatus rei eventus ex confluentibus actionibus propter aliud inceptis; ut, si aliquis abscondit thesaurum in agro et alius fodiens agrum causa agriculturae inveniat thesaurum, secundum casum est illa inventio; ex absconsione enim thesauri et ex fossione agri praeter intentionem abscondentis et fodientis evenit. Haec igitur casu evenire dicuntur quae per alias actiones propter aliud tamen inceptas, eveniunt. Liberum arbitrium est, ut ipsa indicia sunt vocabula, liberum de voluntate iudicium, ut cum ad aliquam rem perficiendam venimus, praesumpta prius animi deliberatione et diiudicatione, utrum ea res sit facienda an non, nullo tamen extrinsecus violenter cogente aut violenter impediente. Non enim teste Boethio in sola voluntate liberum consistit arbitrium, sed etiam in iudicio mentis. Quotiens enim imaginationes animo concurrunt et voluntatem prouocant, eas ratio perpendit, ac diiudicat quod, melius sibi videtur. Cum arbitrio perpenderit et diiudicationem collegerit, tunc facit, atque ideo quaedam dulcia et specie utilitatis auferentia spernimus, quaedam amara licet nolentes, fortiter tamen sustinemus; usque adeo {non} in sola voluntate, sed in iudicio voluntatis liberum arbitrium consistit. Alioquin muta animalia, quae sponte aliqua fugiunt, aliqua sponte appetunt, liberum arbitrium dicerentur habere. Rursus: facilitas consideratur naturae in rebus quae conveniunt non ex libero arbitrio nec ex casu fiunt, sed ita quod ex facilitate naturae et fieri et non fieri possunt, ut hic calamus frangi possibilis est, non quantum ad nostram potentiam, sed ad huius rei referatur natura(m}.
In his autem supradictis Stoici a Peripateticis longe dissentiunt. Stoici enim omnia fato, id est necessitati, supponi putant, scilicet quod, ut ab aeterno provisa sunt, necessario pro[e]veniant et non provenire non possunt; casu tamen dicunt aliqua fieri non quantum ad incertam rei ƿ constantiam, sed quantum ad nostram ignorantiam, scilicet quod, cum in natura sua necessitate fiant, tamen ab omnibus ignorentur, secundum casum fieri dicuntur. Peripatetici vero dicunt potius nobis esse ignota quod in sua natura nullam necessitatis constantiam {habent}. Item Stoici, quamvis omnia necessitatibus {supponant}, liberum arbitrium custodire conantur. Dicunt enim naturaliter ipsam animam necessariam quamdam habere voluntatem ad quod ex propria natura ipsius voluntatis ipsa anima impellitur, ut quicquid facimus, ex voluntate illa necessaria facimus, {ita quod} ipsam voluntatem providentiae necessitas constringat. Ita quoque dicunt omnia ex necessitate contingere quotiens voluntas necessitatem consequitur ut constringat. Sed quia voluntas ex nobis est, in eo servare liberum arbitrium volunt quod quicquid facimus, ex voluntate nostra facimus. Sed, ut supra dictum est, non in eo constat liberum arbitrium quod quisque voluerit, sed quod quisque iudicio aut actione rationis collegerit. Item Stoici definiunt 'possibile' quod potest fieri et non, hoc ad nostram possibilitatem, non ad rerum naturam referentes, ita scilicet quod hoc quod possumus possibile dicunt, quod vero non possumus, id impossibile concedunt. Sed, ut dictum est, res potius in sua natura possibiles sunt esse et non esse.
Est autem et illud annotandum cuius nomen vel casus vel utrumlibet dici possit. Certum namque est liberum arbitrium dici animi liberam diiudicationem; naturae vero facilitatem ipsam rei possibilitatem, qua scilicet res ex propria natura ad fieri et non fieri sese habet. Casus igitur nomen est inopinati eventus, hoc est rei ipsius quae inopinabiliter evenit, aut potius cuiusdam proprietatis in ipsa ex qua inopinabiliter contingere dicitur. Inopinatum autem dicimus huiusmodi eventum [quam] non tantum quantum ad nostrae cognitionis actionem, verum etiam quantum ad naturam, in eo scilicet quod nec naturae illud cognitum. Si enim secundum nostram tantum cognitionem inopinatum eventum dicemus, fortasse et quae necessaria sunt futura vel naturalia casui subiacent, in eo scilicet quod contingere possunt nobis prius ea ignorantibus.
At vero si quantum etiam ad naturam inopinatus est eventus contingentium futurorum, mirum est quod dicunt per astronomiam quosdam horum quoque futurorum praescios esse. Quod enim naturae inopinatum est atque incognitum, quomodo per artem naturalem cognosci ƿ possit, aut quomodo ex aliqua rei natura certi esse possimus de eo quod naturae quoque incognitum est? Ea insuper argumenta quae Physicae sunt, necessaria dicuntur. Haec vero futura ab omni necessitate sunt seiuncta. Asserunt tamen per artem istam sectatores ipsius futura quoque huiusmodi praenoscere atque vere praedicere hunc hominem in crastino moriturum esse, quod contingens est futurum naturale, {non} vero ipsum esse mortuum, quod semper determinatum est. At vero id quod nobis ignotum est, potius dimittamus quam quicquam temere de eo definire praesumamus, atque ad negotii nostri propositum redeamus. 'Utrumlibet' ergo nomen ponunt omnium futurorum contingentium secundum id quod fieri et non fieri possunt, ut huius uestis, quae ita circa incis[s]ionem futura est ut etiam non incidenda esse possit; vel etiam huius proprietatis nomen esse potest quae in rubus futuris circa aliquod iam existit, antequam fiant, quasi scilicet cuiusdam proprietatis possibilitatis earum ad fieri et non fieri.
{DE FATO SEU PROVIDENTIA DIVINA}
Nunc autem de fato, hoc est Providentia Divina, superest uberius disputare, secundum quod quidem omnia necessario videntur contingere. Cum enim ab aeterno Deus omnia futura esse, sicut futura erant, providerit, Ipse autem in dispositione suae providentiae falli non possit, necesse est omnia contingere sicut providit; si enim aliter contingere possent quam Ipse providerit, possibile esset Ipsum falli. Cuiuscumque antecedens possibile est, et consequens; et cuius impossibile est consequen{s}, et antecedens. At vero vera est haec consequentia:

si aliter contingunt futura quam Deus providerit, Deus fallitur

Unde et istam secundum propositam regulam veram esse oportet:

si possibile est futura aliter evenire quam Deus providit, possibile est Deum falli

At vero pessimum est omnium inconveniens atque dictu abominabile quod falli possit Hic cui omnia tam futura quam praesentia sive praeterita tamquam praesentia sunt, a cuius dispositione omnia contingunt! Non igitur possibile est res aliter evenire quam Deus providerit. Quodsi aliter quam Ipse providet, evenire nequeant, nec aliter quam eveniunt contingere possunt; quippe Ipse eo tantum modo quo contingunt, eas evenire providit, nec dissidet eventus a Providentia nec Providentia ab eventu. Quodsi aliter quam eveniunt, evenire non possunt, tunc ita ex necessitate eveniunt ut eveniunt. Itaque omnia ex necessitate fieri ipsa ƿ Dei providentia compellit, ut iam amplius nulla ad utrumlibet se habeant nec per consilium aut negotium nostrum contingant.
Sed non est ita. Licet ut Deus ab aeterno omnia providerit sicut futura erant, ipsa tamen eius providentia nullam rebus necessitatem infert. Si enim Ipse providet futura evenire, {ea ita providet} ut non evenire etiam possint, non ita ut ex necessitate eveniant; alioquin aliter ea provideret quam contingent; sic namque ipsa eveniunt ut non evenire etiam possint. Unde cum ipsa Eius providentia ea providerit evenire sicut eveniunt, ipsa autem ita eveniunt ut etiam non evenire possint, non solum Eius providentia in eo est quod eveniant, verum etiam quod non evenire queant; omnia namque quae in omnibus sunt, simul providet.
Unde et secundum ipsius providentiam potius ad utrumlibet futura se habent quam ad necessitatem, quae scilicet ita providet evenire ut etiam queant non {e)venire. Illud quoque firmissimum est apud mentes omnium fidelium Deum, cuius solius dispositione omnia contingunt, nullo modo falli posse, cuius solius velle efficere est. Res tamen aliter evenire quam eveniunt possibile est atque aliter evenire quam in providentia Dei fuit, quam iam habuit, nec tamen ideo Ipsum posse decipi. Si enim res aliter eventurae essent, alia fuisset Dei providentia quam ipse eventus sequeretur, nec istam quam modo habuit providentiam, umquam habuisset, immo aliam quae alii eventui congrueret, sicut ista isti.
Sed quid adversus consequentiam illam dicemus:

si possibile est rem aliter evenire quam Deus providit, possibile est Deum falli

quam praemissa rebula probare videtur? Dicimus autem ea{m}, quodammodo intellectam, veram esse, cum scilicet antecedens quoque ipsius verum est, alio vero modo, falsam, cum videlicet ipsum antecedens falsum accipitur. Est autem verum hoc modo intellectum, cum illud 'aliter quam Deus providit' determinatio est praedicati quod est 'possibile', hoc modo: 'rem evenire est possibile aliter quam Deus providit', quippe potentiam aliter proveniendi habet. Si vero ad subiectum determinatio ponatur, quod est 'evenire', atque ita dicatur: 'rem evenire aliter quam Deus providit (istud totum) est possibile', falsum est nec probari potest. Omnino enim impossibile est quod haec propositio dicit: 'res aliter evenit quam Deus providit', quod scilicet totum subiectum est, 'possibile' vero simpliciter praedicatum, sicut et istud: 'res aliter evenit quam evenit'. Multum autem refert ad sententiam orationis determinationes ƿ praedicatis modis adiungi seu eorum subiectis, sicut in tractatu modalium supra monstravimus.
Cum autem 'possibile' simpliciter enuntiatur atque id totum subicitur: 'rem evenire aliter quam Deus providit', tunc quidem regula supraposita aptari potest consequentiae quae ait:

cuiuscumque antecedens possibile est, et consequens

quippe hoc totum: 'res aliter evenit quam Deus providit', antecedens erat ad illud: 'Deus fallitur'. Quare huic toti, sicut et illi, 'possibile' attribuendum erat. Aliter enim regula nihil ad consequentiam, cum haec vera, illa falsa esse, ut dictum est, possit. Illa quoque fortasse consequentia necessitatem non tenet:

si res aliter quam providit Deus evenire non possibile, nec aliter quam eveniunt evenire queunt

licet eventus rei ac Dei providentia in eodem consistant, sicut nec ipsius conversa vera est, haec scilicet:

si possibile est aliter evenire quam evenit, possibile aliter evenire quam Deus providit

quemadmodum nec illa simplex:

si res aliter evenit quam evenit, aliter evenit quam Deus providit

Posset enim aliter evenire quam evenit, et secundum Dei providentiam contingere, pro eo scilicet quod aliam providentiam habuisse posset quam istam quam habuit secundum alium eventum. Insuper quamvis paria concedantur {et} sese comitantia rei eventus et Dei providentia quae de ipso est, non tamen necessariam inferentiam tenent, quorum neuter in enuntiatione alterius intelligitur.
{DE SOLUTIONE SUPRAPOSITAE ARGUMENTATIONIS}
Nunc ad solutionem suprapositae argumentationis veniamus singulasque ipsius propositiones perquiramus. Prima quidem propositio huiusmodi erat: si omnium affirmationum et negationum necesse est alteram esse veram et alteram falsam, tunc alterum eorum quae dicunt necesse est esse, alterum vero non esse. Si quam enim necesse est esse veram, et illud quod dicit esse necesse est; vel, si falsam, non esse. Sed prius nobis inspiciendum est qualiter ipsius antecedens Aristoteles intellexerit, a quo argumentatio incipit, hoc videlicet: omnium affirmationum et negationum necesse est alteram esse veram, alteram esse falsam, ut hoc prius discusso ipsum ab inconvenienti facilius absolvamus.
Potest autem et vere et falso accipi, sicut et illud ƿ quod in tractatu oppositorum de eisdem affirmationibus et negationibus dixit, alteram scilicet semper esse veram et alteram falsam, veluti istarum: 'Socrates est sanus', 'Socrates non est sanus'. Si enim ita intellexeris quod uni et eidem semper verum inhaereat, falsum est, cum potius neutra illarum veritatem custodiat, sed modo vera sit eadem, modo falsa. Si vero ita sumpseris ut 'alteram' non circa unam tantum teneas, sed indifferenter accipias ac si dicas 'alterutra{m}, verum est. Semper enim alterutra vera est, hoc est semper ita se habet quod vel haec vel illa vera est. Haecque Aristotelis acceptio exstitit, cum scilicet ait alteram semper esse veram et alteram falsam, ut illud scilicet 'alteram' dividue sumeret ac (si} 'alterutram' diceret.
Sic quoque et hoc loco, cum ait alteram necesse est esse veram et alteram falsam'; quod quidem ipse manifeste in sequentibus in solutione huius argumentationis declaravit, cum ait: "igitur esse quod est, quando est, et non esse quod non est, quando non est, necesse est; sed non omne quod est necesse est esse nec quod (non} est necesse est non esse; non enim idem est omne quod est esse necessario, quando est, et simpliciter esse ex necessitate. Similiter autem et in eo quod non est. Et in contradictione eadem ratio est; esse quidem vel non esse omne necesse est et futurum esse vel non: non tamen dividentem dicerentum alterum necessario. Dico autem: necesse est futurum esse bellum nauale cras vel non futurum esse, sed non futurum esse bellum nauale cras necesse est vel non futurum, futurum autem esse vel non esse necesse est.
Quare quoniam orationes similiter verae sunt quemadmodum res, manifestum est quoniam quaecumque sic habent se ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere queant, necesse est similiter se habere et contradictionem. Quod contingit in his quae non semper {sunt, et non semper non sunt. Horum enim necesse est quidem alteram partem} contradictionis veram esse vel falsam, non tamen hoc vel illud, sed utrumlibet et magis quidem alteram veram, non tamen iam veram vel falsam. Quare manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes et negationes oppositas, hanc quidem veram, illam vero falsam. Neque enim quemadmodum in his quae sunt, sic se ƿ habe[n]t etiam in his quae non sunt, possibilibus tamen esse vel non esse, sed quemadmodum dictum est."
Ex his itaque Aristoteles manifeste demonstrat ipsas affirmationes et negationes in proprietate veri ac falsi sequi illos eventus rerum quos enuntiant, gratia quorum tantum verae esse vel falsae dicuntur, in eo scilicet quod quemadmodum quamlibet rem necesse est esse, quando est, vel non esse, quando non est, ita quamlibet propositionem veram necesse est veram esse, dum vera est, vel non veram non esse veram, dum vera non est. Sed non ideo omnem veram necesse est esse veram simpliciter nec omnem quae non est vera, necesse est non esse veram; alioquin numquam quae vera est, posset esse non vera nec ea quae non est vera, posset fieri vera: quod enim ex necessitate est, aliter esse non potest. Rursus: quemadmodum 'necessarium' simpliciter enuntiamus sub disiunctione de his omnibus quae dividentes affirmationes et negationes dicunt, sic et de orationibus. Omne enim esse vel non esse necesse est et futurum esse vel non. Sic quoque omnem affirmationem et negationem veram esse vel falsam necesse est, sed non semper veram esse necesse est nec semper falsam esse necesse est. Et hoc est quod ait: "quare manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes vel negationes oppositorum hanc quidem veram, illam vero falsam esse", ac si ita singula distinguat: non necesse est hanc esse veram, non necesse est illam esse falsam, sed utramque vel veram esse vel falsam vel alteram esse veram et alteram falsam, sicut superius determinatum est.
Nunc vero propositae propositionis sententiis diversis expeditis propter solutionem praesentis argumentationis inquirendam illud discernendum est quod, si procedat adversarius ex posito Aristotelis sicut ipse intelligit -- dividue scilicet, sicut dictum est -- et quod inde infert, dividue similiter debet accipere hoc modo: omnium quae dicit affirmatio et negatio alterum necesse est esse et alterum non esse, hoc scilicet vel illud esse necesse est, similiter et non esse. At vero non iam poterit inferri interitus utrumlibet vel consilii sive negotii; quod secunda consequentia proponebat. Si vero ex ver{b}is Aristotelis {aliter} procedat quam ipse ea intellexerit atque aliter quam vera sint, quod etiam discussum est superius, vera etiam fortasse erit secunda consequentia; sed nihil adversus Aristotelem. Si enim eorum quae futura sunt alterum necessario conti{n)geret et alterum necessario non conti{n}geret, oporteret perire utrumlibet ac consilium sive negotium.
ƿ Sed fortasse dicitur quod non necesse esset consilium ideo vel negotium perire. Possent enim ex necessitate per consilium et negotium contingere, ut similiter in necessitate consilium et negotium tenere{n}tur, et ita essent. Sed esse quidem Aristoteles ea non denegat, sed efficaces causas esse futurorum. Unde etiam ait: "uidemus enim esse principium futurorum et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid", quod quidem non esset, si ex necessitate contingeret. Si enim ex necessitate fierent, per illud non contingeret quod ex necessitate certum est non esse, nec causam sui illud haberent quod ad esse et non esse se habet, ut sunt consilium nostrum et negotium. Sed fortasse Aristoteles non hic satisfecit adversario, qui fortasse et consilium et negotium ex necessitate fieri volet, sed magis ad inconveniens secundum rei veritatem quam secundum ipsius concessionem ducit.
Sed nec Aristotelis fortasse haec argumentatio fuit, sicut supra diximus, immo adversus se commotam ipse eam proponit ut dissolvat. Cui quidem cum in pluribus fortasse resistere posset, ut in secunda consequentia, quae inter opposita proponitur et quando ipsius antecedens falsum accipitur, illud tamen praecipue curavit resecare quod maxime adversum se videbat contendere, atque de proprietate[m] contradictionis proposita sententiam suam aperire. Sic autem falsa potest ostendi secunda consequentia: si quia hoc ex necessitate continget, non eveniet per consilium vel negotium, et quia per illa ex necessitate continget, non continget per ipsa; unde si per illa ex necessitate continget, non continget per illa ex necessitate, quod falsum est. Omnem insuper inferentiam inter opposita calumniamur, sicut in loco ab oppositis demonstrandum esse proposuimus.
DE UNIS ET MULTIPLICIBUS SEU COMPOSITIS ET SIMPLICIBUS PROPOSITIONIBUS
Nunc autem quae sint unae quaeue multiplices propositiones ordo est exsequendi. Sunt enim, quemadmodum dictiones, aliae unae in sensu, ut quae unam habent impositionem, sicut univocae et singulares, aliae vero multiplices, quae scilicet diversas habent impositionis causas, sicut aequivocae; sic etiam orationes alias unas esse, alias contingit esse multiplices; nec solum perfectas quemadmodum propositiones huiusmodi divisio comprehendit, verum etiam imperfectas, ut definitiones seu descriptiones. Est enim huius definitionis: 'animal rationale mortale' una sententia secundum hominis constitutionem quam ostendit; huius autem: 'homo albus ambulans', multiplex est sensus; quae quidem homines albos ƿ ambulantes describit nec eorum constitutionem ostendendo, -- quippe accidens substantiam non constituit, cum non sit prius in natura, immo posterius, -- sed eos accidentium informatione quodammodo depingendo. Sed de hac quidem multiplicitate uberius in sequentibus disputabitur.
Multiplicium autem propositionum aliae in parte multiplicitatem habent, aliae in toto. Quae vero in toto multiplicitatem habent atque diversarum propositionum sensus continent, modo ambiguae sunt, velut ista: 'uideo lupum comedere panem'; modo non, velut ista: 'Socrates dormit et idem stertit'. Ambiguae vero sunt quae in eadem vocis materia diversos exprimunt intellectus, sive in eodem constructionis ordine sive in diverso illud faciant. Casus enim aliquando loca permutant secundum sensuum diversitatem, hoc modo: cum enim dicitur: 'mancipium defert pomum', potest et 'mancipium' praeponi nominativas et 'pomum' subiungi accusativus, vel econverso. In eodem autem ordine structurae multiplicitas quandoque existit, veluti cum dicitur: 'quoddam animal est rationale et irrationale'. Potest enim hic intelligi sensus unius propositionis falsus aut duo veri. Si enim illud 'et' unam propositionem particularem alii coniungat hoc modo: 'quoddam animal est rationale et quoddam animal est irrationale', duae sunt verae enuntiationes. Si vero sola praedicata coniungat circa {idem} illud subiectum, ut videlicet quoddam animal utrumque esse intelligatur, falsus est omnino sensus, cum potius nullum animal sit utrumque.
Multiplicitas vero partis alia est in dictione, alia in oratione; in dictione quidem hoc loco: 'canis est substantia'; in oratione vero hic: 'Socrates est homo albus ambulans'. Hanc {enim} orationem Aristoteles in Secundo Periermenias unam enuntiationem non efficere propter sui multiplicitatem ostendit. "ex 'albo' autem, inquit, et 'homine' et 'ambulare' non fit unum," quare non sunt unum; "quare nec, si unum aliquid de his affirmet aliquis, erit affirmatio una, sed vox quidem una, affirmationes vero multae, nec si de uno ista, sed similiter plures. "At vero inquirendum nobis est quare mag{is} 'homo albus' una sit dicenda oratio quam 'homo albus [et] ambulans'. Si enim illud quod praemiserat ipse Aristoteles, pensemus, cum scilicet ait: "at vero unum de pluribus vel plura de uno affirmare vel negare, si non est unum ex pluribus, non est affirmatio una vel negatio", non magis unam hanc appellare posse videmur quam illam, cum nulla res ex 'homo' et 'albo' constituatur; quippe accidens substantiam non constituit. Ipse tamen 'homo albus' unam videtur accipere ƿ cum in sequentibus ait: "de homine enim verum est dicere et extra animal et extra bipes et ut unum et hominem et album et haec ut unum", ut videlicet ita 'homo albus' unam praedicationem reddat sicut 'animal bipes'.
Sed, sicut in Primo Postpraedicamentorum ostendimus, non de unitate sensus hoc loco agitur, sed magis de unitate dictionis per compositionem. Unam tamen fortasse praedicationem haec oratio 'homo albus' facit atque eam in sensu unam esse confiteri possumus. Quod tamen illam 'homo albus ambulans' unam esse omnino negamus; quodque ait superius Aristoteles non unam praedicationem fieri in pluribus vocabulis ex quibus non efficitur unum, ita accipiendum est: ex quibus unus sensus non generetur, ut videlicet illud 'unum' magis ad unitatem intellectus quam ad constitutionem eiusdem rei referatur. Unum autem intellectum demonstrat unius adiectivi nominis ad substantivum suum adiunctio, ut 'homo albus', 'animal rationale'; unde et unum nomen effici possunt. Si vero plura accidentia circa fundamentum determinentur, veluti si dicamus: 'homo albus ambulans', albedinem et ambulationem circa hominem determinamus. Dum videlicet ipsum tamquam informatum illis accipimus, non est una praedicatio nec una sententia orationis. Sed cum utraque eidem, hoc est homini, accidentia sint atque singula circa hominem accipiantur atque ad ipsum refera{n}tur, talis est sententia ac si diceremus: 'homo albus', 'homo ambulans', duas scilicet orationes diversim ponentes.
Unde et cum dicimus: 'animal rationale mortale', si unam sententiam velimus efficere, non sunt circa eamdem animal{is} essentiam rationalitas et mortalitas accipienda neque utraeque formae ad eamdem materiam referendae, sed 'mortale' circa speciem illam quae est animal rationale, determinatur; alioquin multiplex esset oratio, tamquam diceretur: 'animal rationale', 'animal mortale', si videlicet utraque circa animal acciperetur. Est itaque 'animal rationale' in definitione hominis pro uno substantivo nomine speciei animalis positum, cui 'mortale' tamquam adiectivum copulatur, et sic una est in sensu definitio, sicut 'homo albus'.
At vero quaeritur, cum 'homo albus' hominem et albedinem significet, ex quibus rebus una non fit substantia, quomodo una sit ipsius sententia. Ait namque Aristoteles in Primo Periermenias: "si vero unum nomen duobus impositum sit ex quibus non fit unum, non est una affirmatio vel negatio, ut si quis ponat hoc nomen 'tunica' homini et equo." Sed ibi quidem ebisse videtur de significatione per impositionem quae in ƿ sententia continetur. Nam 'homo albus' et hominem album per impositionem demonstrat et albedinem circa ipsum determinat. De significatione quoque sententiae determinamus pro eo quod 'animal' et homini et equo, ex quibus unum fit, per impositionem datum est; sed nullius sententiam determinate in se continet atque ideo in significatione multiplex dictio non est. Quae vero multiplex est dictio secundum impositionem multas continet sententias atque res singulas in sententia tenet.
At vero quod Aristoteles ait hoc modo potius accipiendum est, ut multiplicem illam dictionem dicamus quae pluribus imposita est ex quibus non fit unum, hoc est plura in sententia tenet non secundum id quod ex eis unus procedat intellectus. Sic autem econverso omnis illa una est dictio quae plurium significativa est, secundum id quod ex eis unus intellectus procedit. Sed non necesse est omnes illas dictiones unas esse quae talia significant ex quibus una res constituitur. Nam etsi animalitas et rationalitas hominem constituant, potest tamen illud unum nomen aequivoce dari. Quaecumque ergo voces plura ita significant quod ex ipsis non unus intellectus consistat, multiplices dicuntur; quae vero ita quod unus ex eis intellectus proveniat, unae erunt, etsi unius rei substantiam non perficiant res significatae; ut 'homo albus' una est in sensu oratio, licet ex albedine et homine nullius rei substantia constituatur. At vero 'homo albus ambulans' nonnisi multiplex esse potest; nec 'homo albus' pro uno substantiae vocabulo poni potest, cum id quoque designet quod per accidens inest. Nec hominis substantia in eo quod alba est tamquam fundamentum ambulationis recte sumitur, vel in eo quod ambulans est tamquam subiectum albedinis; sed utrique aequaliter ipsa hominis essentia subiecta est nec alterum per alterum homini inest, sed unumquodque quod {in} se subiecta hominis essentia suscipit, quae tunc tantum tamquam fundamentum proprie sumitur, cum in essentia sua tantum accipitur, quam integram et cum accidentibus et sine eisdem conservare potest.
Sunt autem qui adstruant diversa accidentia unam enuntiationem facere, cum talia sumuntur quae ad diversa referuntur, veluti si dicatur: 'homo citharaedus bonus'. Nam citharaedus per se inest homini, bonitas vero per citharizationem, cum non bonus nisi in arte citharizandi intelligitur; ut sicut 'homo' subiectum ponitur 'citharaedi', ita 'citharaedus' 'boni'. At si multiplicitatem enuntiationis facit relatio diversorum ad idem, multo magis relatio diversorum ad diversa, quando non solum ea quae referuntur multa sunt, verum etiam ea ad quae referuntur, multiplicitas ƿ geminatur. Sic namque magis multiplicem dicimus enuntiationem quae plura de pluribus enuntiat, quam quae plura de uno vel unum de pluribus praedicat. Fortasse etiam nec una oratio dici potest 'homo citharaedus bonus', cuius partium coniunctio competens non videtur. Cum enim pro substantivo utimur vocabulo 'citharaedi', alii substantivo, quod est 'homo', non recte adiungitur tamquam ipsius adiectivum nec est insuper 'citharaedus' tale sumptum quod adiectivum debeat dici, sicut nec 'uir' nec 'femina' seu 'uirgo' aut 'miles', et quae in neutro genere deficiunt. Non enim in constructione substantivis bene adiunguntur, ut videlicet dicamus 'homo vir' vel 'homo miles', immo haec quoque tamquam substantiva praeiacere facimus, hoc modo: 'uir bonus', 'uir pius', 'miles strenuus', 'uirgo sapiens'. Quodsi 'citharaedus bonus' pro uno nomine sumamus, sicut oportet, ut bonitatem in citharizando intelligere valeamus, quemadmodum in Primo Postpraedicamentorum ostendimus, tunc quoque competens non erit coniunctio, {cum} 'citharaedus bonus' propter suprapositam causam adiectivum dici minime possit, quod scilicet neutro caret. Verum etiam adiectivum dici non potest quod ex his componitur quae sibi in oratione tamquam substantivum et adiectivum apponi dicuntur; sicut nec 'homo albus' nec 'miles fortis' ullo modo adiectiva esse substantivi permittit adiunctio, quando nomina composita sumuntur.
Patet autem ex suprapositis descriptiones quae ex pluribus accidentibus fiunt unam praedicationem non facere nec unas in sensu consistere, licet unam rem subiectam habeant quam describunt, ut haec descriptio: 'homo albus crispus Sophroni{s}ci filius'. Cum autem partis multiplicitas non solum in sensu, verum etiam in rebus significatis est, multo magis multiplex enuntiatio est, veluti ista: 'latrabile animal est canis' vel 'omnis canis est substantia'; cum 'canis' aequivoce in designatione trium ponitur et dicitur: 'latrabile animal est canis', tantumdem proponitur ac si diceretur esse illa tria quae {a} 'canis' nomine significantur. Ut sit semper enuntiatio falsa, {cum} in quadam una significatione sua huiusmodi voces multiplices enuntiantur.
Quidam tamen has etiam veras servare volunt in quibus multa de uno praedicari dicunt, eam praedicationem sub disiunctione ponentes, veluti cum dicitur: 'latrabile animal est canis', id volunt intelligi: latrabile animal esse vel latrabile animal vel marinam beluam vel caeleste sidus, hoc est aliquam de his tribus rebus quas significat 'canis'. Sed hoc quidem non est praedicari multa, sed unum, quando scilicet unum ƿ tantum illorum trium attribuit; nec 'canis' nomen secundum aequivocationem ita est accipiendum, ut unum de illis tribus indeterminate in ipso intelligatur, quippe iam esset una impositio ipsius secundum sensum unum, sed pro tribus nominibus convenit ipsum locari. Sic enim Priscianus multa nomina in unam vocem incidere dixit, quando scilicet eadem vocis materia diversorum nominum significationis sententia{m} tenet atque officium. Unde oportet, cum dicitur: 'latrabile animal est canis', si 'canis' nomen aequivoce sumatur, tantumdem ipsum efficere quantum tria nomina quibus aequipollet. Unde bene Aristoteles cum 'tunicae' nomen homini et equo aequivoce imponi dixisset talemque enuntiationem fieri: 'tunica est alba', "nihil, inquit, differt dicere quam dicere equus est albus et homo est albus," quippe 'tunicae' nomen unicuique per se tamquam proprium nomen datum fuit, secundum id scilicet quod unumquodque erat in se, non ex ea communi causa quidem impositum illis duobus quod ipsa sit de collectione; alioquin illa non esset multiplex impositio, sed semel facta ex eadem causa utrumque designaret nec diversa vocis sententia esset, sed eadem.
Patet autem ex superioribus multiplicitatem in parte propositionis consistere, quotiens ipsa pars multos generat intellectus, sive oratio sit sive dictio. Est autem multiplex intellectus, vel {cum} multae res subiectae sunt, vel cum una. Nam 'homo albus ambulans', cum vel praedicatur vel subicitur, unam tantum rem demonstrat, quae scilicet albedinem et ambulationem suscipit; 'canis' autem multiplicitas non solum {in} intellectu est, verum etiam in rebus; unde multa per ipsum vel praedicari vel subici possunt. Si quis enim dicat: 'omni{s} canis est substantia', id tantum proponit ac si diceret et latrabile animal et marinam beluam et caeleste sidus substantiam esse. At in eo multiplex apparet illa.
Sed opponitur quod similiter quaelibet universalis propositio multiplex debeat iudicari, veluti ista, quae una est: 'omnis substantia est substantia', multiplex debet vocari, in eo scilicet quod multis aequipolleat propositionibus, his scilicet: 'omne corpus et omnis spiritus est substantia', quas quidem cum inferre dicatur, ab ipsis quoque mutuo inferri conceditur. Sed licet mutuam inferentiam ad alias habere concedatur, non tamen ideo propter illas multiplex iudicanda est, nisi earum sententias contineret; quod falsum est. In nomine enim substantiae nullo modo sententia inferiorum nominum continetur, immo ƿ potius in inferioribus sensus superiorum tenetur; cumque substantiae nomen univocum sit, non est ipsius intellectus multiplex, sed unus, quod ex eadem naturae convenientia significatis est impositum. At vero 'canis' sicut multiplicem habuit impositionem, ita etiam multiplicem tenet significationem secundum intellectuum diversitatem. Unde ea propositio quae dicit: 'omnis canis est substantia', recte pluribus propositionibus aequipollere videtur ea{m}demque cum ipsis tenere sententiam, cum his scilicet quas supra posuimus.
Sed fortasse opponitur quod, si ea quae dicit: 'omnis canis est animal', eadem est in sensu cum his tribus: 'latrabile animal est animal', 'marina belua est animal', 'caeleste sidus est animal', oportet, cum haec falsa sit, illas quoque tres falsas esse; quod enim falsae propositioni aequipollet, falsum esse necesse est. At vero hae tres neque tantum falsae neque tantum verae dici possunt, quarum una falsa est, duae autem verae. Illa vero tantum falsa dicitur cum sit eius dividens vera 'non omnis canis est animal', ut caeleste sidus. At vero si aequipollentiam secundum inferentiam, non secundum identitatem sententiae, accipiamus, non necesse erit fortasse omnia quae falsis aequipollent falsa[s] esse; quippe 'omnis substantia est corpus' ad istas duas: 'omne corpus est corpus' et 'omnis spiritus est corpus' secundum mutuam inferentiam dicitur habere aequipollentiam; quae cum tantum falsa sit, istae tamen duae neque falsae dici neque verae possunt, sed una tantum vera est et altera falsa.
At vero quaecumque veris aequipollent, vera esse necesse est. Si vero aequipollentiam non tantum secundum mutuam inferentiam, verum etiam secundum identitatem sententiae sumamus, verum est et quaecumque eadem sunt cum falsis, falsa esse. Sed fortasse 'omnis canis est animal', quando in sententia trium propositionum sumitur, neque vera tantum neque falsa dici potest, sed partim vera et partim falsa, secundum veri vel falsi continentiam. Possunt autem vel plura praedicari vel plura subici singillatim, nec tamen multas propositio [ei] sententias in se continet. Si enim dicam: 'hoc latrabile animal est canis', hoc est unumquodque illorum trium, unius tantum enuntiationis sensum facio falsum; veluti si dicam: 'Socrates est rationalis et irrationalis', haec tantum falsa est enuntiatio cuius dividens tantum vera esse comprobatur, haec scilicet: 'Socrates non est et rationalis et irrationalis', hoc est non est utrumque. Si autem haec propositio: 'Socrates est utrumque' eadem esset cum his duabus: 'Socrates est rationalis', 'Socrates est irrationalis', neque vera tantum neque falsa esse diceretur.
Sic quoque et 'quoddam animal est rationale et irrationale', cum falsa sit, eo videlicet ƿ quod nullum animal sit utrumque, duarum verarum sensus non continet, harum videlicet: 'quoddam animal est rationale', 'quoddam animal est irrationale'; nec ista: 'quoddam animal neque est rationale neque est irrationale' hoc est 'quoddam animal est neutrum', quae etiam falsa est, harum sententias continet quae verae sunt: 'quoddam animal non est rationale', 'quoddam animal non est irrationale'; cum enim 'quoddam animal' semel ponitur, idem animal in ipso accipitur. Cum autem bis profertur, potest secundum diversa animalia verus consistere sensus. Nam et quoddam animal rationale est et quoddam irrationale, quantum ad diversa animalis individua; sed non ideo quoddam est utrumque, immo nullum utrumque est, sicut et nullum neutrum dici potest.
Possunt itaque {plura} de eodem singillatim praedicari, nec tamen diversi erunt propositiones sensus, si videlicet subiectum semel sumatur. Oportet enim, ut multae sint sententiae utrorumque terminorum in quibus propositiones consistunt, aequaliter plures acceptiones esse atque ad singulas copulationem referri; alioquin non erunt multae propositiones in sensu, nisi multis propositionibus earum sensus exprimi possint. Ad sensum vero uniuscuiusque propositionis et terminorum necessaria est positio et copulae interpositio.
Possunt etiam multa esse subiecta quibus singulis unum attribuatur; nec tamen multi propositionum sensus erunt, veluti cum dicitur: 'omnis canis est animal', hoc est 'unaquaeque de significationibus illius nominis quod est 'canis', est animal'; quod tantum falsum est. Similiter et eius aequipollens, haec scilicet: 'latrabile animal, marina belua, caeleste sidus sunt animalia', falsa est tantum et unius propositionis sententiam tenet, hanc scilicet quod animal unicuique illorum trium convenit.
Possunt etiam plura singula de pluribus singulis pruaedicari in sensu unius propositionis, veluti si dicam unumquodque illorum trium esse unumquodque illorum trium, et Socratem et Platonem singulos esse Socratem et Platonem singulos.
Cum autem propositiones aliae unitatem vel multiplicitatem in parte, aliae in tota enuntiationis sententia habeant, illae quae in parte multiplicitatem habent, dividentem propositionem habere possunt. Sunt namque dividentes: 'hoc latrabile animal est illa tria', et 'ipsum non est illa tria'. At vero quando multiplex in sensu est tota enuntiatio, multis propositionibus multae dividentes debentur, ut sunt quidem in contradictione hinc multae affirmationes, illinc multae negationes; nec iam necesse est hanc partem esse veram, illam vero falsam. Unde in Primo ƿ Periermenias Aristoteles: "quare non necesse est hanc quidem contradictionem veram esse, illam vero falsam." Bene autem dixit: "non necesse est in multiplicibus enuntiationibus hanc partem contradictionis esse veram, illam vero falsam," innuens scilicet quod aliquando altera pars vera sit, altera falsa; quando scilicet multiplicitas est in parte vel quando etiam multiplicitas est secundum totam enuntiationem, aliquando una pars contradictionis est vera et alia falsa, veluti 'hic homo est rationalis' et 'hic homo est mortalis'; aliquando minime, veluti cum dicitur: 'hic homo est homo', 'hic homo est equus', 'hic homo non est homo', 'hic homo non est equus'. Unam enim partem contradictionis hinc duas affirmationes ponimus, illinc vero duas negationes, quarum utraeque nec verae sunt nec falsae, sed utrarumque una vera est et altera falsa.
At vero si multis propositionibus unam velimus dividentem reddere quae omnium simul sensum perimat, tunc quoque non necesse erit alteram partem esse veram et alteram falsam; nam illae plures quae destruentur, tales esse poterunt quod verae erunt nec falsae. Licet autem Aristoteles unam definiat enuntiationem quae unum de uno enuntiat, saepe tamen unitatem propositionis destruit vel diversa enuntiatio praedicati, hoc modo: 'Socrates est homo', 'Socrates non est homo', vel 'Socrates currit', 'Socrates non currit', vel diversa subiecti acceptio, sic 'omnis homo est homo', 'quidam homo est homo', vel diversa verbi tempora, ut cum 'est' et 'fuit' et 'erit' proponitur, et quicquid insuper diversum propositionis sensum facit. Saepe etiam partis multiplicitas in terminis non est, sed in determinatione, hoc modo: 'ego video canem, illa videlicet tria'.
Cadunt autem sub divisione unarum et multiplicium propositionum non solum categoricae enuntiationes, verum etiam hypotheticae. Sunt multiplices hypotheticae in quibus vel ex uno plure vel ex pluribus unum vel ex pluribus plura consequuntur; ex uno quidem plura sic:

si est homo, e{s}t rationale et mortale

ex pluribus vero unum hoc modo:

si est rationale vel mortale, est animal

ex pluribus autem plura ita:

si est homo et equus, est rationale et irrationale

Unarum autem vocum aliae unae sunt naturaliter, aliae coniunctione; et rursus multiplicium aliae naturaliter sunt multiplices, aliae per [in]coniunctionem. Sunt autem unae naturaliter, quae ƿ secundum suam inventionem unam tantum tenent sententiam. Unas vero coniunctione dici volunt ad quarum sensus unitatem vel continuatio proferendi est necessaria vel aliqua coniunctio. Continuatio quidem proferendi, ut, si in definitione hominis 'animal rationale mortale' unum velim intellectum secundum unam subiectam substantiam designare, oportet continve dictiones ipsas proferri. Si enim cum interuallo eas protulerim, unitatem sensus destruo; quippe tunc non ita designantur res sicut in constitutione hominis conveniunt, quando per se singulae capiuntur. Una etiam dicitur esse per coniunctionem hypothetica propositio, quae cum ex diversis propositionibus copulata sit quae singulae diversos continent sensus, in unam tamen sententiam consequentiae ipsae conveniunt, per appositam conditionem, quae una est coniunctio. Naturaliter autem multiplices sunt, quae ad unum sensum applicari nequeunt; per coniunctionem vero multiplices fieri dicuntur voces illae quae vel per incontinuam prolationem vel per subtractam coniunctionem efficiuntur multiplices. Nota autem quod continuatio proferendi ad unitatem orationis quandoque necessaria sit, non tamen ad eam efficiendam sufficit.
Unde Aristoteles: "quare autem unum sit et non multa 'animal gressibile bipes'". Neque enim in eo quod propinquae sunt partes, unum erit; {sed de hoc} est alterius tractare negotii. Si enim hoc sufficeret ad unitatem quod propinquae partes proferuntur, omnes multiplices orationes unae possent fieri. At vero quae naturaliter sunt multiplices, nullo modo unae esse possunt. Ivuat itaque ad unitatem orationis continuatio proferendi, sed non sufficit. Non est autem idem simplex quod unum, nec multiplex quod compositum; unum namque et multiplex secundum sensum dicuntur, simplex vero et compositum secundum constitutionem. Quaecumque enim ex simplicibus terminis iungitur nec scilicet orationem in terminis habet, simplex dicitur, sive una sit, ut ista: 'Socrates est', sive multiplex, sicut ista: 'canis est'. Composita vero appellatur quae orationem aliquam terminum habet, sive una sit, ut ista: 'homo est animal rationale mortale' sive multiplex, ut ea quae ait: 'Socrates est homo albus ambulans'.
Haec autem de proprietatibus categoricarum enuntiationum dicta sufficiant Nunc autem in figuris et modis syllogismorum qui ex ipsis fiunt, propositum nostrum perficiamus. ƿ

LIBER TERTIUS

Latin English
DE SYLLOGISMIS CATEGORICIS
{DE SYLLOGISMO}
Syllogismum itaque in Primo Analyticorum suorum Aristoteles tali definitione terminavit: "syllogismus, inquit, oratio est in qua positis aliquibus aliud quid a positis ex necessitate consequitur ex ipsis esse; dico autem ex ipsis esse per ipsa contingere; per ipsa vero contingere nullius extrinsecus egere termini ut fiat necessarium." Quam etiam definitionem Boethius in Secundo Categoricorum suorum commemorat ac diligenter singulas expediendo differentias pertractat, sicut in illa altercatione de loco et argumentatione monstravimus quam ad simplicem dialecticorum institutionem conscripsimus. At vero hic quoque ubi syllogismorum naturam principaliter tractandam suscepimus, non incommode singula breviter annotamus.
Quod igitur syllogismum orationem vocavit quamdam, ipsius differentiam a simplicibus dictionibus ostendit. Per id vero quod plures propositiones ponit in argumento ex quibus conclusio infertur, ab enthymemate sive exemplo dividitur. In eo vero quod ex concessis infert, argumentum habere monstratur atque a quibusdam hypotheticis propositionibus differt, quae, cum formam syllogismi tenea[n]t earum complexio, non sunt tamen antecedentes propositiones concessae, veluti ista:

si omnis homo est asinus et nullus asinus est equus, nullus homo est equus

In hoc vero quod necessario ex praemissis conclusio provenit, ab inductione differre dicitur. Hoc vero quod ipsa conclusio diversa a praemissis propositionibus esse debet, ridiculosos syllogismos excludit, ut sunt isti:

omnis homo est risibilis sed omne risibile est risibile ergo omnis homo est risibilis

rursus:

omnis homo est homo sed omnis homo est homo ergo omnis homo est homo

Hi quidem nec syllogismi proprie debent dici nec argumentatio, quod eam quae iam concessa fuerat propositio, tamquam dubiam concludunt. Quod vero ait ipsam conclusionem provenire per proposita, tale est ut ita perfecta sit inferentia syllogismi ut complexione[m] antecedentium propositionum quodammodo iam innuatur complexio conclusionis. Idque ipsum poni dicimus ad differentiam talium complexionum in quibus aliquid aut plus quam debeat aut minus ponitur. Plus autem quam debeat {si} superflue aliquid aggregatur hoc modo:

omne bonum iustum est omnis virtus bona est et sol in Cancro est {omnis} igitur virtus iusta est

Minus autem ponitur hoc modo:

omnis homo animal est sed omne animal animatum est igitur omnis homo corpus est

Defuit enim ad perfectionem inferentiae ea propositio quae omne animatum corpus esse ostenderet.
Syllogismorum autem alii categoricae formae sunt, alii hypotheticae. Categoricam quidem compositionem habent qui ex solis categoricis propositionibus componuntur, qui etiam categorici nominantur, ut sunt hi de quibus in praesenti tractandum est nobis. Hypotheticam formam tenent qui aliquam hypotheticam propositionem in sui constitutione continent; unde etiam hypothetici nominantur, veluti iste:

si est homo est animal sed est homo ergo est animal

Licet enim et assumptio et conclusio categorica sit enuntiatio, ex sola tamen propositione prima quae hypothetica est, hypotheticus syllogismus totus appellatur. Sed de his alias. Nunc vero de solis categoricis cura est disputare.
{DE SPECIEBUS CATEGORICORUM}
Horum autem Aristoteles alios perfectos, hoc est evidentes per se, esse dixit, alios imperfectos, id est non per se perspicuos. "Perfectum autem, inquit, dico syllogismum qui nullius alterius indigeat ƿ praeter assumpta ut appareat esse verus," ut illi quattuor quos in prima figura ipse disponit; "imperfectum vero quod indiget aut unius aut plurimorum", ut sunt omnes illi quos ipse in secunda et tertia figura posuit, quarum complexio cum per se evidentiam non habet ut statim inferentiae credatur eius, in modos primae figurae resoluntur, a quibus etiam principium sumunt per conversionem, sicut posterius apparebit, ac per ipsos qui evidentes sunt, fidem capiunt, modo quidem una propositione conversa, modo duabus, sicut in sequentibus liquebit.
{DE FORMA, FIGURA ET MODO SYLLOGISMI}
Nunc vero quid formam syllogismi quidue figuram aut modum /234.l0/ appellemus, distinguendum censeo. Significant autem diversas ipsius compositiones. Formam quidem eam dicimus compositionem syllogismorum secundum quam categorici et hypothetici dividuntur ab invicem, in eo scilicet quod {hi} categoricam constitutionem habent -- in eo quod ex solis categoricis propositionibus constant --, illi hypotheticam, secundum id quod aliquam continent propositionem hypotheticam.
Figuram vero secundum dispositionem medii termini accipimus, quem tribus modis variari contingit in his quae praeponuntur propositionibus ad demonstrationem conclusionis. Cum enim singulae figurae syllogismorum minus quam tribus terminis contineri non possint, ille qui medius intendit, modo ita disponitur ut, cum in una propositione subiciatur, in alia praedicetur, quae prima est figura, hoc modo: 'omne bonum iustum est, omnis virtus bona est'; modo vero ita communis est utrique propositioni ut in utraque praedicetur, quam quidem secundam figuram dicimus, hoc modo: 'omne iustum bonum est, nullum malum bonum est'; modo etiam ita ab utraque participatur ut in utraque subiectus sit, quae tertia figura vocatur, hoc modo: 'omne bonum iustum est; omne bonum virtus est'.
Modorum vero diversitates secundum qualitatem aut quantitatem propositionum syllogismi consideramus, in eo scilicet quod quidam ex solis affirmativis, quidam vero ex affirmativis simul et negativis constituuntur, aut quidam ex solis universalibus, alii vero ex universalibus simul et particularibus. Nam affirmativum et negativum ad qualitatem enuntiandi, universale vero et particulare ad quantitatem subiciendi referuntur, in eo scilicet quod praedicatum modo affirmando, modo negando enuntiatur. Subiectum vero modo circa omnes, modo circa unum accipitur hoc modo: 'omnis homo est albus', 'quidam homo est albus', 'nullus homo albus est', 'quidam homo albus non est'.
ƿ Manifestum est autem ex his quae dicta sunt, figuras syllogismorum in his consistere propositionibus quae altero termino participant. Sunt autem propositiones aliae invicem participantes, quae scilicet aliquem communem terminum habent, aliae vero non participantes, quae scilicet nullum eumdem terminum communicant, veluti istae: 'Socrates legit', 'Plato disputat'. Participantium autem duo sunt modi. Aliae namque utroque termino participant, aliae vero altero tantum. Quae vero utroque participant, aliae ad eumdem ordinem, aliae ad ordinis commutationem; ad eumdem quidem ordinem sicut contrariae vel subcontrariae, subalternae sive contradictoriae; ad ordinis vero commutationem participatio in conversione consistit. Sed de his quidem quae utroque termino participant in Secundo poicherii nostri satis dictum esse arbitror.
Nunc vero de his superest tractare quae altero termino participant in quibus figuras syllogismorum consistere supra diximus. Prima namque figura in his dinoscitur in quibus id quod in una subicitur, in alia praedicatur, hoc modo: 'omne iustum bonum est', 'omnis virtus iusta est'; vel ita: 'omne iustum bonum est', 'omne bonum virtus est'; sive enim id quod in prima subicitur, in secunda praedicetur, sive quod in prima praedicatur, in secunda subiciatur, primam figuram facimus. Non enim transpositio ordinis propositionum diversam figuram facit, sed conversio terminorum. Procrea{n}tur enim ex prima figura secunda et tertia per conversionem alterius propositionis. Secundam quidem ex prima procreari Boethius [qui] in Secundo Categoricorum ostendit maiore extremitate conversa, tertiam vero ex eadem nasci per conversionem minoris extremitatis.
Extremitates autem vocamus terminos conclusionis, ad quorum inter se cohaerentiam vel remotionem comprobandam medius terminus in propositis enuntiationibus intercedebat. Medium vero terminum illum dicimus qui ad conclusionem eorum quae probare volumus, interponitur, utrique quidem antecedentium propositionum communis, cum in conclusionem numquam veniat. Maior autem et minor extremitas non secundum continentiam rerum, sed secundum quamdam dignitatem accipitur. Illam namque maiorem, hoc est digniorem, dicimus quae in conclusione praedicatur; quae vero in ipsa subicitur, minorem et posteriorem appellamus, quippe principalis terminus propositionis praedicatus dicitur, a quo etiam propositio praedicativa nominatur, de quo ƿ etiam quaestio quae probatur, fieri dicitur, cuius quoque inhaerentiam ad minorem extremitatem vel remotionem syllogismus ostendit.
Si quis igitur ex prima figura secundam procreare desideret, convertat eam propositionum in qua maior extremitas ponitur, alia propositione manente, veluti cum tales sint primae figurae propositiones: 'omne iustum bonum est', 'omnis virtus iusta est', talem in primo modo primae figurae conclusionem habentes: {'omnis virtus bona est'}; ex qua quidem conclusione apparet 'bonum' maiorem extremitatem appellari. Si quis eam praecedentium propositionum converterit, quae scilicet fuit prima propositio syllogismi, secundam figuram efficiet hoc modo: 'omne bonum iustum est', 'omnis virtus iusta est'. Si vero eam propositionem convertat in qua minor ponitur extremitas, quae scilicet secunda ponebatur superius, tertia figura provenit, ex eadem figura, ex prima scilicet, et erunt tales propositiones: 'omne iustum bonum est', 'omne iustum virtus est'.
Continet autem unaquaeque figura plures modos secundum diversitatem, ut dictum est, qualitatis aut quantitatis propositionum. Prima namque figura auctore Aristotele quattuor modos habet; secunda quoque totidem tenet; tertia vero sex comprehendit.
Sunt autem hi primae figurae:

omne iustum bonum est nullum bonum malum est omnis virtus iusta est omne iustum bonum est omnis igitur virtus bona est nullum igitur iustum malum est omne bonum virtus est nullum bonum malum est quoddam iustum bonum est quoddam iustum bonum est quoddam igitur iustum virtus est quoddam igitur iustum malum non est

Hi vero quattuor perfecti dicuntur, eo scilicet quod per se evidentiam habent nec ullius propositionis indigent ut necessario provenire conclusio ex praemissis enuntiationibus videatur, propositione scilicet et assumptione syllogismi. Quippe ipsa complexionis dispositio directa est, non per reflexionem conversionis implicita, sicut complexiones aliarum figurarum quae ex prima per conversionem provenire demonstratae sunt. Ita quoque recta est huius figurae dispositio ut qui medius in sensu terminus intercedit, medius quoque in constructione locum teneat, quae vero extrema sunt, extremum. Sed non ita in caeteris figuris est. Unde omnes earum syllogismi in hos quattuor primae figurae syllogismos resoluendi sunt, ut evidentiam ex ipsis accipiant, sicut posterius ostendendum est.
ƿ Nunc vero propositos quattuor syllogismos diligenter inspiciamus eorumque regulas generales apponamus. Primus quidem omnino simplex est, cuius propositiones nec qualitate differunt nec quantitate, quippe omnes sunt affirmativae et omnes universales. Huius autem regula talis est:

si aliquid praedicatur de alio universaliter et aliud subiciatur subiecto universaliter, idem quoque subicitur praedicato eodem modo, id est universaliter

veluti cum 'iustum' 'bono' supponatur universaliter et 'uirtus' 'iusto', 'bono' quoque ipsam necesse est supponi. Omnes vero alii syllogismi, cuiuscumque figurae sint, propositionibus vel qualitate vel quantitate differentibus coniunguntur; omnes namque alii propositionem vel particularem vel negativam continent. Quicumque vero particularem habent propositionem, universalem quoque habere oportet; quippe ex solis particularibus nulla est syllogismi necessitas; et quicumque negativam aliquam habent, aliquam quoque affirmativam habere necesse est; nullus enim verus est qui ex solis negativis texatur syllogismus.
Eius autem quem secundum modum posuimus, cuius propositiones sola qualitate disiunctae sunt, talis est regula: si aliquid removetur ab alio universaliter et aliud subicitur subiecto universaliter, primum praedicatum removetur a secundo subiecto universaliter, veluti cum 'malum' removeatur a 'bono' universaliter et 'iustum' supponatur 'bono' universaliter, ab ipso -- 'iusto' scilicet, quod erat subiectum secundae propositionis, -- 'malum' universaliter removetur, quod in prima propositione praedicabatur.
Tertii quoque modi, cuius propositiones sola distant quantitate, regula talis est:

si aliquid praedicatur de alio universaliter et aliud subiciatur subiecto particulariter, idem subicitur praedicato quoque particulariter

Quarto vero modo cuius propositionum hae qualitate invicem, illae vero quantitate dissident, talem regulam assignamus:

si aliquid removetur ab alio universaliter et aliud subiciatur subiecto particulariter, primum praedicatum removetur a secundo subiecto particulariter

Sicut autem tertius a primo differt in eo tantum quod posteriores propositiones particulares habet, ita quartus a secundo, et sicut ƿ isti ab eadem propositione, ita et illi incipiunt, ut sint novem primae figurae modi; quattuor quidem ab Aristotele inventi, quinque vero a Theophrasto et Eudemo superadditis, quibus, ut Boethius {dicit}, Porphyrius in hac additione visus est consensisse. Hi vero quinque a primis quattuor exordium sumunt atque ex ipsis per quamdam propositionum conversionem descendunt; qui quidem katÕ ainauklasin vocantur, id est per refractionem quamdam conversionemque propositionum.
Ac prius quidem omnes ordine disponamus; deinde qualiter ex quattuor suprapositis nascantur, aperiamus.
omne iustum bonum est nullum bonum malum est omnis virtus iusta est omne iustum bonum est quoddam bonum virtus est nullum malum iustum est omne bonum virtus est omne bonum iustum est quoddam iustum bonum est nullum malum bonum est quaedam virtus iusta est quoddam iustum malum non est.

{quoddam bonum iustum est nullum malum bonum est quoddam iustum malum non est}

Nascitur autem quintus ex primo primis propositionibus manentibus atque universali conclusione particulariter conversa; a quo etiam comprobatur. Quicumque enim universalem affirmativam in conclusione demonstrat, particularem quoque conversionem ipsius per accidens ostendit; quippe omnis universalis affirmativa particularem conversam infert. Sextus vero ex secundo venit primis propositionibus manentibus et conclusione universali universaliter conversa; a quo etiam fidem accipit. Quicumque enim universalem negationem concludit, eius quoque simplicem conversionem probavit: omnis enim universalis negativa sibi ipsi convertitur. Septimus vero ex tertio manat primis enuntiationibus manentibus et conclusione particulariter conversa; a quo etiam probationem sumit. Quisquis enim particularem affirmativam ostendit, eius quoque conversionem simplicem comprobavit: omnis namque particularis affirmativa sibi ipsi convertitur. Ex quarto vero per conversionem conclusionis nullus procreari potuit, pro eo scilicet quod particularis negatio conversionem quam inferat nullam habet. Immo octauus et nonus qui restant, conversis prioribus propositionibus quarti in ipsum resoluuntur. Octauus quidem in quartum resolvitur prima ƿ quarti propositione in secunda{m} octavi universaliter conversa et prima octavi particulariter in secunda{m} quarti conversa, eadem in utroque manente conclusione. Nonus quoque in eumdem resolvitur prima propositione quarti in secundam noni universaliter conversa et secunda quarti particulariter in primam noni, eadem in utroque conclusione retenta.
His autem conversionibus factis priorum propositionum octauus et nonus ex quarto demonstratur iuxta hanc regulam:

quicquid ex consequenti provenit, et ex antecedenti.

At vero primae propositiones octavi et noni primas propositiones quarti inferunt; unde eadem primis propositionibus horum conclusio venit quae ex primis propositionibus quarti. In propositionibus vero aliorum trium qui per conversionem conclusionis nascebantur, talis erat regula:

quidquid infert antecedens, et consequens.

Hi igitur quinque superadditi modi, qui in quattuor primos resoluuntur, imperfecti dicuntur, sicut omnes alii tam secundae quam tertiae. Si quis autem vel in his vel in caeteris regulas generales requisierit, secundum terminorum dispositionem assignandae sunt, sicut in quattuor praemissis ostendimus; nec in his assignandis ulterius immorandum nobis esse censemus, sed ad caeterarum figurarum modos transeamus.
Illud tamen notandum quod aliis verbis in regulis syllogismorum usi sumus quam Aristoteles; pro eo namque quod diximus 'aliud de alio universaliter praedicari', ipse ponit 'aliud omni alii inesse'; pro eo quod diximus 'universaliter removeri', ipse dicit 'nulli inesse'; pro eo vero quod diximus 'particulariter praedicari vel removeri', ipse usus est 'alicui inesse vel non inesse'. At vero haec verba magis elegimus quae contemporaneorum nostrorum exercitium in usum deduxit, nihil quidem aliud quam in verbis Aristotelis accipientes.
{DE SECUNDA FIGURA EIUSQUE REGULIS}
In secunda vero figura quattuor tantum modos communis omnium sententia tenet. Cuius quidem conclusiones in eo a conclusionibus primae figurae differunt quod, cum in prima figura per novem supradictos modos et affirmatio et negatio universalis et affirmatio et negatio particularis in conclusionem veniat, in secunda figura solae negativae universales sive particulares concluduntur.
Fit igitur secundae figurae primus modus, quotiens per primam figuram ex universali negatione et universali affirmatione universalis negatio concluditur. Secundus vero est qui ex universali affirmatione et universali negatione universalem negationem colligit. Tertius vero, ƿ quando ex universali negatione et particulari affirmatione particularis negatio infertur. Quartus autem fit, cum ex universali affirmatione et particulari negatione particularis negatio provenit, ut subiecta descriptio monstrat:

nullum malum bonum est omne iustum bonum est omne iustum bonum est nullum malum bonum est nullum igitur iustum malum est nullum igitur malum iustum est

nullum malum bonum est omne iustum bonum est quoddam iustum bonum est quoddam malum bonum non est quoddam igitur iustum malum non est quoddam igitur malum iustum non est

Primi quidem talis est regula:

si aliquid removetur ab aliquo universaliter et aliud subicitur praedicato universaliter, primum subiectum removetur a secundo subiecto universaliter.

Secundi vero ea est:

si aliquid praedicatur de aliquo universaliter et praedicatum removetur ab aliquo universaliter, subiectum removetur ab eodem universaliter.

E regulis autem istorum caeterorum quoque regulas perpende, qui tantum ab istis in particularitate posteriorum propositionum differunt -- tertius quidem a primo, quartus vero a secundo -- ab eadem incipientes propositione.
{DE MODORUM EIUS RESOLUTIONE IN PRIMAE}
Quoniam autem imperfectos omnes huiusmodi syllogismos supra esse diximus atque fidem sui capere ex his quattuor quos in prima figura Aristoteles posuit, qualiter hi quoque in eos resolvantur, ostendamus. At vero primus et secundus et tertius per conversionem resoluuntur, primus quidem et secundus secundae figurae modus in secundum primae figurae modum; tertius vero secundae figurae in quartum primae figurae; quartus vero secundae figurae ex primo primae figurae per impossibilitatem solam ostenditur. Resolvitur autem primus secundae figurae in secundum primae hoc modo: conversa prima universali negatione universaliter et manente secunda, quae universalis affirmatio fuit, eadem in utroque conclusio consistit.
Secundus vero secundae figurae in eumdem primae figurae resolvitur sic: convertatur secunda universaliter manente prima et commutetur propositionum ordo ut hic affirmativa praeponatur, ibi vero secunda sit; fiet conclusio universalis negativae quae ƿ consequebatur, conversio.
Tertius autem modus secundae de quarto primae procreatur, ita ut universalis negatio in prima propositione convertatur caeteris propositionibus non mutatis.
Quartus vero modus secundae per solam impossibilitatem, ut dictum est, in primum primae figurae resolvitur, eo videlicet quod eius propositiones simplicem conversionem non habeant: non enim universalis affirmativa vel particularis negativa simpliciter converti possunt.
Unde non aliam de hoc modo ostensionem facere possumus quam per impossibile. Quae quidem impossibilitas per primum modum primae figurae demonstratur hoc modo: si quis duas propositiones quarti concesserit, particularem quoque negationem quae ex his infertur, concedere cogitur, ex eo scilicet quod ex praemissis propositionibus necessario infertur. Aut enim praemissae propositiones necessario consequentem exigunt, aut ipsae dividentem ipsius secum patiuntur. At vero sumit adversarius quod dividentem patiantur, quae est huiusmodi: 'omne malum iustum est'; quae, cum primae propositioni eiusdem quarti modi aggregatur hoc modo:

omne iustum bonum est
omne malum iustum est

evenit per primum modum primae figurae ut haec quoque vera sit:

omne malum bonum est

At vero, cum iam prius concessa fuerit assumptio quarti: 'quoddam malum bonum non est', et modo comprobata sit eius contradictoria: 'omne malum bonum est', duas simul habemus contradictorias veras, quod est impossibile.
{DE TERTIA FIGURA EIUSQUE REGULIS}
Restat autem nunc ut de modis tertiae figurae disputemus, quorum quidem conclusiones a conclusionibus superiorum figurarum in eo differentiam tenent quod, cum in superioribus et universales et particulares colligantur, in hac solae particulares concluduntur. Cuius quidem modos sex esse praediximus. Primus autem tertiae figurae modus ex duabus universalibus affirmativis particularem affirmativam concludit; secundus autem ex universali affirmativa et universali negativa particularem negativam; tertius vero ex particulari affirmativa et universali affirmativa particularem affirmativam; quartus quidem ex universali affirmativa et particulari affirmativa particularem affirmativam; quintus autem ex particulari negativa et universali affirmativa particularem negativam; at vero sextus ex universali negativa et particulari ƿ affirmativa particularem negativam infert. Quorum quoque exempla subiciemus:

omne bonum iustum est nullum bonum malum est
omne bonum virtus est omne bonum iustum est
quaedam virtus iusta est quoddam iustum malum non est
quoddam bonum iustum est omne bonum virtus est
omne bonum virtus est quoddam bonum iustum est
quaedam virtus iusta est quoddam iustum virtus est
quoddam bonum malum non est nullum bonum malum est
omne bonum iustum est quoddam bonum iustum est
quoddam iustum malum non est quoddam iustum malum non est

Erant autem quidam, ut Boethius meminit, qui septem in hac figura modos constituebant addentes unum, quem secundum faciebant transpositis tantum praecedentibus propositionibus primi modi et conclusione conversa hoc modo:

omne bonum virtus est
omne bonum iustum est
quoddam iustum virtus est

Sed hunc, inquit, a primo {modo Aristoteles non dividit, sed} hos duos unum putat, quorum eadem est complexionis regula, haec scilicet:

si aliqua duo praedicantur de eodem universaliter, primum praedicatum secundo convenit particulariter

Unde et nos Aristotelem sequentes sex tantum modos huius figurae esse deprehendimus. Secundi vero modi talis est regula:

si aliquid removetur ab aliquo universaliter et aliud praedicatur de eodem subiecto universaliter, primum praedicatum removetur a secundo particulariter

Tertio quoque talis aptari poterit:

si aliquid praedicatur de aliquo particulariter et idem alio praedicato supponatur universaliter, primum praedicatum de secundo dicitur particulariter.

Ex his autem suprapositis regulis caeterorum quoque regulas perpende.
Est autem annotandum quod in hac figura per omnes modos idem in prima propositione et conclusione praedicatur, quod est maior extremitas; minor vero dicitur quae in assumptione praedicatur. In secunda vero figura id quod in prima propositione subicitur, in conclusione praedicatur, quod maiorem dicimus extremitatem; minorem vero quae ƿ in secunda subicitur. In prima autem figura per quattuor priores et perfectos modos idem in propositione et conclusione praedicatur, quod maior extremitas vocatur; secunda vero quae in assumptione subicitur. In caeteris vero quinque qui in eadem figura superadditi sunt, conversio propositionum id non servat, sed quae minor fuit extremitas in superioribus quattuor, maior est hic appellanda secundum praedicationem conclusionis, quae per conversionem provenit. Ac fortasse non multum necessitatis habuit horum quinque appositio, sed satis ad naturam complexionum ostendendam illos fuisse arbitror quos Aristoteles posuit, ex quibus liquide caeterorum quoque complexiones per eamdem figuram apparent.
{DE MODORUM EIUS RESOLUTIONE IN PRIMAE}
Nunc vero superest ut tertiae figurae modos quos novissime posuimus, qui etiam per se perspicui non sunt, in primos quattuor primae figurae modos resolvamus. Quorum quidem quintus per solam impossibilitatem ostenditur, sicut quartus secundae figurae; reliqui vero omnes per conversionem quoque possunt comprobari. Primus enim tertiae figurae modus in tertium primae figurae modum resolvitur hoc modo: ut si[t] prima propositio primi modi tertiae figurae particulariter convertatur et secunda eius hanc particularem praecedat, tertium primae figurae modum efficis eadem conclusione retenta; qui quidem tertius conversus sit, et de hoc dubitare non poteris: quicquid enim provenit ex consequenti, et ex antecedenti. Verum propositiones quae in tertio praeponuntur, ex his consequi possunt quae in primo praecedunt.
Secundus quoque tertiae figurae in quartum primae ita resoluendus est, ut prima manente propositione et secunda, quae universalis est, particulariter conversa, eadem inferatur conclusio.
Tertius in tertium resolvitur hoc moda: ut prima huius et secunda illius eadem maneat et prima huius in secundam illius particulariter convertatur fiatque prima in illo quae secunda est in isto, conversa vero alterius secunda ponatur. Per conversionem quoque conclusionis redit tertius primae figurae syllogismus.
Quartus quoque in eumdem resolvitur manentibus prima et tertia propositionibus et secunda particulariter conversa. Sextus quoque de primo procreatur prima et tertia propositione manentibus et secunda particulariter conversa.
Quintus vero qui restat per impossibile tantum ostenditur propter eamdem causam quam de quarto modo secundae figurae supra reddidimus. Haec autem impossibilitas ex primo primae figurae modo demonstratur hoc modo: vere positis praemissis ƿ propositionibus quinti conclusio eius necessario ponitur. Aut enim illis positis conclusio necessario provenit, aut ipsae praecedentes dividentem conclusionis patiuntur. Ponit autem adversarius quod praemissae propositiones simul esse possunt cum dividente conclusionis. Quae quidem dividens talis est: 'omne iustum malum est', cui quidem cum assumptio quinti adiungitur, haec scilicet: 'omne bonum iustum est', per primum primae figurae modum infertur: 'omne bonum malum est'; quae quidem contradictoria est primae propositionis quinti, quae iam concessa fuit. Duae itaque contradictoriae simul verae conceduntur, quod est impossibile.
Non solum autem quartus secundae figurae et quintus tertiae in priores et perfectos primae figurae per impossibile resolvi poterant, verum etiam omnes alii qui per conversiones ostensi sunt, per impossibile ex eisdem quoque monstrari possunt. Tertius enim secundae ex secundo primae per impossibile monstratur, secundus ex tertio, primus ex quarto. Quas quidem resolutiones eodem modo dispone quo modo in resolutione quarti fieri monstravimus, ipsa videlicet conclusio{ne} in contradictoriam suam mutata atque adiuncta assumptione eius modi quem resoluere volumus. Omnes quoque tertiae figurae modi ex eisdem quattuor primae figurae per impossibile demonstrari possunt, quemadmodum quintus resolutus est, sextus quidem tertiae figurae in tertium primae, quartus in quartum, tertius in secundum, secundus in primum, primus in secundum. Nec nos illud contrahet quod in quibusdam haec impossibilitas per contradictorias, in quibusdam per contrarias ostenditur; aeque enim, immo magis, peccat qui contrarias concedit quam qui contradictorias, quippe magis sibi contrariae quam contradictoriae adversantur. Illud quoque in perturbatione{m} duci non debet si aliis quandoque terminis usi sumus in resoluendo modos quam prius in disponendo.
At vero illud aliquos movere poterit quod in ostensione impossibilitatis pro contradictoriis ac rectis dividentibus utimur his propsitionibus quas superius in Secundo contradictorias esse negavimus, cum quandoque eas non esse veras contingat, universalem scilcet affirmativam et particularem negativam, ut sunt istae: 'omne iustum virtus est', 'quoddam iustum virtus non est'. At vero etsi non necessitate huiusmodi resolutio constringat, probabilitatem tamen maximam tenet. In eo etiam ipsa ex necessitate non cogit, quod non est necesse ex praemissis propositionibus ƿ aut hanc sequi contradictoriam aut illam. Multa enim sunt ex quibus neutra duarum contradictoriarum sequitur. Ex hac enim propositione quae ait: 'omnis homo est animal', neque 'omnis homo est rationalis' provenit nec multo minus ipsius contradictoria, quae falsa est. Idem quoque in figuris syllogismorum contingit. Ex his namque duabus:

omne iustum bonum est omnis virtus iusta est

neque ista provenit:

omnis corvus est niger

neque ipsius contradictoria. Illud quoque disiunctionis propositum quod apponimus, satisfacere non videtur, cum scilicet dicimus: aut praemissae propositiones necessario inferunt conclusionem, aut ipsius patiuntur dividentem.
Multae enim videntur propositiones quae duarum contradictoriarum hanc quidem non inferunt nec illam patiuntur: neque {enim} hoc recipimus:

si Socrates est hic lapis, non est homo

nec antecedens dividentem sequentis patitur.
At vero de calumnia huius consequentiae Topicis nostris discutiendum reservamus. Sicut tamen haec consequentia maximam tenet probabilitatem, ita et supraposita resolutio impossibilitatis maxima probabilitate obnixa est.
DE PERMIXTIONIBUS MODORUM
Contingit autem aliquando modales enuntiationes simplicibus aggregari in modis suprapositarum figurarum, sicut in Analyticis suis Aristoteles ostendit, in prima quidem hoc modo:

omne iustum possibile est esse bonum omnis virtus iusta est omnem igitur Virtutem possibile est bonam esse

Similiter et necessarium et verum per modos singulos. Sic quoque et in secunda figura contingit. Si quis enim istas concedat:

nullum malum possibile est esse bonum omne iustum possibile est bonum esse

huic quoque non contradicet:

nullum iustum est malum

Idem in caeteris modis accidit. Tertiae quoque figurae sic adiunguntur:

omne bonum possibile est iustum esse omne bonum virtus est ƿ quamdam igitur virtutem possibile est iustam esse

Sic et in caeteris.
Videntur quoque syllogismi ex solis modalibus veraciter componi. Si quis enim dicat:

omne quod possibile est mori possibile est omnem autem hominem possibile est mori omnem igitur hominem possibile est vivere

recte primum primae figurae modum perfecisse videtur. Tales namque etiam syllogismos, qui videlicet ex solis modalibus componantur, Aristoteles disposuisse invenitur. Ut enim ostenderet quod id quod futurum est necesse est fieri, tale praemisit argumentum in Primo Periermenias quod {id quod} futurum est non potest non fieri: "quod autem non potest non fieri impossibile est non fieri; quod vero impossibile est non fieri necesse {est} fieri"; quare intulit: "quod futurum est necesse est fieri." Idem quoque in Secundo ad falsam opinionem recidendam de aequipollentia modalium propositionum talis syllogismi usus est argumentatione, cum ait: "an certe impossibile est sic poni necessarii contradictionem; nam quod necessarium est esse possibile est esse;" adiecit autem postea: "at vero quod est possibile esse non impossibile est esse; quod vero non impossibile est esse non necesse est esse;" secundum malam dispositionem conclusit itaque: "quare quod necesse est esse non necesse est esse, quod est inconveniens."
At vero mihi hi non esse syllogismi videntur qui ex solis modalibus compositi sunt, quorum primae propositiones medio termino non connectuntur. Cum enim dicitur: 'omne quod possibile est mori, possibile est vivere', 'illud quod possibile est mori' subiectum est in sensu, sicut 'homo', cum dicitur: 'omnem hominem possibile est vivere'. Tale est enim: 'omne illud quod possibile est mori, id est omnem illam rem quam mori contingit, possibile est vivere'. Si ergo in secunda propositione ipsum praedicaretur hoc modo: 'sed omnis homo est illud quod possibile est mori', 'ergo omnem hominem possibile est vivere' recte in syllogismo per primam figuram conclusisset. Sed iam secunda propositio simplex esset, in qua 'illud quod possibile est mori' simpliciter de homine praedicatur.
Talis autem et iste syllogismus est: ƿ

omne corpus quod possibile est mori, possibile est vivere sed omnis homo est corpus quod possibile est mori quare omnem hominem possibile est vivere

Cuius quoque assumptio simplex est, in qua corpus simpliciter homini attribuitur, determinatum quidem per illud quod subiungitur 'quod possibile est mori'.
Sic quoque in simplicibus saepe syllogismi esse vide{n}tur qui non sunt. Si quis enim dicat:

omne quod homo non est, est non-homo sed hic lapis non est homo ergo est non-homo

primam, quam non fecit, figuram fecisse videtur, cum praemissae propositiones medium terminum non communicent. In prima namque propositione illud 'quod homo non est, subiectum fuit, quod in secunda praedicari debuit hoc modo: 'sed hic lapis non est illud quod non est homo'. At tunc recte concluderetur: 'quare hic lapis est homo'. Quod autem 'homo' in secunda propositione removetur, nihil ad participationem medii termini, cum videlicet 'homo' nec praedicatus terminus nec subiectus in prima propositione fuerit, sed in determinatione subiecti positum. Sic quoque nec medius terminus intercedit cum dicitur: 'quod necesse est esse possibile est esse', et 'quod possibile est esse non impossibile est esse', nisi ita intelligatur: 'quod necesse est esse est illud quod possibile est esse' et 'quod possibile est esse non est impossibile esse'. Sed iam prima propositio simplex, non modalis, fuerit, in qua illud 'quod possibile est esse' simpliciter enuntiatur de eo quod necesse est esse.
Licet autem syllogismi recte dici non possint hi quos ex solis modalibus constitutos adiecimus, quia tam{en} maximam probabilitatem tenent, non incommode quandoque a disputantibus inducuntur. Videtur autem aliquando medius terminus syllogismi in altera propositione nec praedicari nec subici, sed in determinatione terminorum poni, quando videlicet obliquitas casuum incumbit hoc modo:

omnis homo est animal sed quaedam albedo est hominis ergo est animali

{vel}:

omnis homo est animal sed quaedam albedo accidit homini ergo animali

vel ita:

informat hominem ergo in animal

vel etiam ita:

fundatur in homine ergo {in} animali

DE PERMIXTIONE TEMPORUM
Possunt quoque per tempora propositiones syllogismorum variari in singulis figuris; in prima autem sic:

omnis homo morietur omnis citharaedus est homo quare omnis citharaedus morietur

vel ita:

omnis senex fuit puer Nestor autem est senex quare fuit puer

In secunda vero hoc modo:

nullus lapis morietur omnis homo morietur quare nullus homo est lapis

vel ita:

nullus puer fuit iuvenis omnis autem senex fuit iuvenis quare nullus senex puer est

In tertia quoque talis fit [ad] temporum admixtio:

omne mortale morietur omne autem mortale vivum est quoddam igitur vivum morietur

vel ita:

omnis senex fuit puer omnis senex est non puer quoddam non puer fuit puer

Sic quoque per singulos modos trium figurarum praesenti tempori caetera quoque potuerunt aggregari. Ex solis autem propositionibus caeterorum temporum nulla secundum aliquam figuram syllogismi necessitas videtur contingere, ƿ sicut nec ex solis particularibus aut negativis. Si quis enim talem primae figurae dispositionem faciat:

nullus puer fuit iuvenis omnis senex fuit puer nullus senex fuit iuvenis

falsum omnino videtur. Erunt tamen fortassis qui subtilius inspicientes dicant hic quoque necessariam esse conclusionem, si medius terminus, id est 'puer', eodem modo et in prima et in secunda propositione sumatur, sicut in singulis singularum figurarum modis convenit.
Si {enim} medius terminus dissimiliter, hoc est in diversa significatione, ponatur, ad extremorum conclusionem non est idoneus. At si 'puer' in secunda quoque propositione, sicut in prima, circa existentes modo tantum accipiatur, falsa prorsus videbitur ipsa secunda quae ait: omnis senex fuit puer. Tale est enim ac si diceret: 'omnis senex fuit aliquis eorum qui modo pueritiam habent'. Quod quidem intelligi convenit, si per se una dictio '{fuit} puer' accipiatur, sicut in Primo Postpraedicamentorum ostendimus. Si vero 'fuit puer' in secunda propositione pro una dictione acceptum praedicetur, vera fortassis enuntiatio erit, sicut in eodem monstravimus. Sed iam figura syllogismi, sicut et necessitas, deperit, quippe medius terminus non consistit, scilicet cum in prima propositione 'puer' subiectus {est}, in secunda 'fuit puer' praedicatur.
Sic quoque et si dicatur:

omnis qui fuit iuvenis fuit puer omnis autem senex fuit iuvenis quare omnis senex fuit puer

licet necessario provenire conclusio videatur, nulla tamen est figurae dispositio, sicut nec in his complexionibus quas ex solis modalibus supra coniunximus. In prima namque propositione 'ille qui iuvenis fuit' subicitur, qui in secunda non praedicatur. Non enim ita dicebatur: 'omnis senex est ille qui fuit iuvenis', immo ita: 'omnis senex fuit iuvenis', in quo tantum 'iuvenis' praedicari a pluribus dicitur. Si vero 'fuisse ivuenem' pro uno praedicato sumamus, eaedem fortassis propositiones erunt, hae scilicet: 'omnis senex fuit iuvenis' et {'omnis senex est ille qui fuit iuvenis', et} tunc medii termini communitas figurae complexionem servabit. Sed iam secunda propositio de praesenti videbitur in qua 'est' copula intelligitur, ac si hoc modo diceretur: 'omnis senex est ille quifuit iuvenis'. Haec de categoricis tam propositionibus quam syllogismis dicta doctrinae sufficiant.
FINIS CATEGORICORUM


Notes