Authors/Abelard/logica/GSP/2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSP
Jump to navigationJump to search

CUM SIT NECESSARIUM, CHRISAORIE

Latin English
LI 1.01
CUM SIT NECESSARIUM, CHRISAORIE, ET AD EAM QUAE EST APUD ARISTOTELEM PRAEDICAMENTORUM DOCTRINAM NOSSE QUID GENUS SIT ET QUID DIFFERENTIA QUIDQUE SPECIES ET QUID PROPRIUM ET QUID ACCIDENS, ET AD DEFINITIONUM ASSIGNATIONEM, ET OMNINO AD EA QUAE IN DIVISIONE VEL DEMONSTRATIONE SUNT UTILI HAC ISTARUM RERUM SPECULATIONE, COMPENDIOSAM TIBI TRADITIONEM FACIENS TEMPTABO BREVITER VELUT INTRODUCTIONIS MODO EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT AGGREDI, ALTIORIBUS QUIDEM QUAESTIONIBUS ABSTINENS, SIMPLICIORES VERO MEDIOCRITER CONIECTANS.
Scripturus de materia praemisit prooemium in quo et materiam ipsam adsignat et utilitatem operis et modum scribendi introductorium promittit, iuxta hoc quod de his philosophi recte senserunt.
Sunt autem 'necessarii' tres consuetae significationes, cum scilicet modo pro inevitabili ponitur, ut necesse est substantiam non esse qualitatem; modo pro utili, ut ire ad forum; modo pro determinato, ut hominem quandoque mori. Duae vero primae necessarii significationes huiusmodi sunt, ut inter se certare videantur quae earum convenientius possit hic accipi. Nam et summa necessitas est haec praenosse ut ad alia perveniatur, cum sine his illa sciri non possint, et aperta utilitas. Si quis tamen seriem litterae diligenter attendat, convenientius utile dici iudicabit quam inevitabile. Cum enim supponit ad quid dicat necessarium, quasi ad aliud relationem quandam intendens utilitatis significationem insinuat.
Utile enim ad aliud spectat, inevitabile per se dicitur. Sic construe: NECESSARIUM EST, id est utile, NOSSE ENIM QUID SIT GENUS etc., id est cuius proprietatis sint singula, quod in eorum definitionibus ostenditur, quae quidem non secundum eorum substantiam adsignatae sunt sed secundum eorum accidentales proprietates -- quippe generis nomen et caeterorum non substantiae sed accidentis designa5tivum est. Unde illud 'quid' magis secundum proprietatem quam substantiam accipimus.
ET AD EAM etc. Quattuor supponit in quibus utilitatem quadrifariam ostendit, ut supra meminimus, scilicet praedicamenta, definitiones, divisiones, demonstrationes (id est argumentationes), quae propositam quaestionem demonstrant.
QUAE, scilicet scientia praedicamentorum, EST APUD ARISTOTELEM, id est in tractatu eius continetur. Nam et liber quandoque nomine auctoris designatur, ut Lucanus.
ET AD ADSIGNATIONEM DEFINITIONUM, id est ad adsignandas et ad componendas definitiones.
ET OMNINO, etiam haec quinque sunt utilia AD EA QUAE IN DIVISIONE SUNT VEL DEMONSTRATIONE, hoc est argumentatione. ET CUM SIT NECESSARIUM, id est ad tot utile est nosse ista, TENTABO AGGREDI EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT FACIENS TIBI TRADITIONEM, id est tractatum, DE SPECULATIONE ISTARUM RERUM, id est consideratione horum quinque.
Traditionem dico COMPENDIOSAM, id est breuem mediocriter. Quod statim exponit dicens: BREVITER ET VELUT INTRODUCTORIO MODO. Possit enim nimia brevitas nimiam obscuritatem inferre iuxta illud Horatii:

Brevis esse laboro --
Obscurus fio.

Unde ne deficeret lector ex brevitate seu confunderetur ex prolixitate, introductorium modum se servare in scribendo promittit.
Qualiter autem tam ad Praedicamenta quam ad alia tria hoc opus ualeat, ipse satis diligenter Boethius adsignat, quae tamen et nos breviter tangamus.
Ac primum ostendamus qualiter illarum quinque singuli tractatus ad Praedicamenta conveniant. Generis notitia in hoc ad Praedicamenta pertinet quod ibi Aristoteles decem genera suprema omnium disponit, in quibus omnium rerum universitatem includit atque in eis decem nominibus omnium aliorum nominum infinitas significationes comprehendit. Quae qualiter genera aliorum sint cognosci non potest nisi generum cognitione praeposita. Speciei quoque cognitio non est ab eis aliena, sine qua nec generis potest esse cognitio -- quippe etiam relativa sunt: suam ab invicem contrahunt essentiam et cognitionem. Unde et alterum definiri per alterum necesse est, sicut et ipse testatur Porphyrius. Differentia quoque quae adiuncta generi speciem complet, ad discretionem speciei necessaria est necnon ad generis, in cuius posita divisione eius significatione<m> quam species continet, ipsa ostendit. Plura etiam ab Aristotele in Pradicamentis inducuntur, ubi de his tribus -- genere, specie, differentia -- arguitur quae nisi praecognita sint ita intelligi non possunt. Qualis est regula illa:
Diversorum generum etc.
Proprii 6 quoque cognitio in eo iuvat, quod ipse praedicamentorum propria adsignat ut cum substantiae <dicit> proprium esse quod cum sit unum et idem numero etc. Ne igitur proprii natura tunc ignoraretur, demonstranda nunc erat. Illud tamen notandum quod tantum propria specialissimarum specierum Porphyrius tractat, Aristoteles vero propria generum investigat sed tamen ex istorum propriorum similitudine illorum quoque manifestatur natura quia eodem modo illa dicuntur propria generum quomodo ista specierum, eo scilicet quod "omni et soli et semper conveniant". Quantum vero accidentis no<ti>tia ad Praedicamenta valeat quis dubitet, cum in novem praedicamentis sola accidentia reperiat? Praeterea ipse Aristoteles frequenter et diligenter eorum quae in subiecto sunt, id est accidentium, proprietates inquirit, ad quod praecipue tractatus pertinet accidentis. Ad discretionem quoque differentiae vel proprii accidentis et proficit notitia quia nec illa perfecte cognoscuntur si istius discretio non teneatur.
Nunc autem quomodo eadem quinque ad definitiones valeant ostendamus. Definitio vero alia substantialis alia descriptio. Substantialis quidem quae speciei tantum est, genus sumit ac differentias ideoque ad eam tam generis quam differentiae quam speciei tractatus valet. Descriptio vero frequenter ab accidentibus trahitur, unde ad eam praecipue accidentis cognitio valet. Proprii autem notitia generaliter ad omnes definitiones prodest quae eius similitudinem in eo tenetur, quod et ipse quoque ad definitum convertitur.
Ad divisiones quoque adeo haec quinque necessaria sunt ut praeter eorum notitiam casu potius quam ratione fiat divisio. Quod per singulas divisio inspiciendum est. Sunt autem tres divisiones secundum se, generis scilicet totius et vocis. Rursus tres secundum accidens, quando scilicet vel accidens in subiecta vel subiecta in accidentia vel accidens in accidentia dividitur. Ea vero divisio quae generis est modo in species fit modo in differentias pro speciebus positas. Unde ad eam tam genus quam species quam differentia conveniunt eademque ad discretionem divisimus totius vel vocis proficiunt, quae quidem cum fierent, generis videri possent nisi generis natura praecognita esset, veluti ea quod omne genus de singulis speciebus praedicatur univoce; totum vero de componentibus se singillatim non praedicatur neque vox multiplex dividentibus suis univoce convenit. Per hoc etiam ad divisionem aequivocae vocis haec plurimum prosunt, quia ad definitiones utilia erant, quippe ex definitioni7bus quid aequivocum sit vel non sit cognoscitur. Ad eam quoque divisionem quae secundum accidens est, accidentis cognitio quo ipsa constituitur necessaria est, caetera vero ad discretionem ipsius quoque prosunt, alioquin ita genus in species vel in differentias dividimus sicut accidens in subiecta.
Ad inveniendas quoque argumentationes vel ad confirmandas inventas horum quinque notitia, ut supra meminimus, aperte valet. Nam et secundum generis et speciei naturam seu aliorum et invenimus argumenta et confirmamus inventa. Quod autem Boethius hoc loco haec quinque sedes syllogismorum appellat, contra hoc videtur quod nolumus esse locos in complexione perfecta syllogismorum. Sed profecto speciale vocabulum pro genere abutitur, syllogismum scilicet pro argumentatione ponens, alioquin utilitatem minveret si eam ad syllogismos tantum dirigeret et non generaliter ad omnes argumentationes, quae similiter a Porphyrio demonstrationes appellantur. Possunt etiam perfectis quoque complexionibus syllogismorum loci quodammodo adsignari, non ut eorum per se sint sed quia ad eorum quoque adduci evidentiam possunt per confirmationem enthymematum quae ex eis ducuntur. Nunc autem his de utilitate ostensis ad litteram redeamus.
ALTIORIBUS QUIDEM. Quomodo introductorium modum seruet supponit, abstinens scilicet a quaestionibus arduis et obscuritate implicitis et simpliciores tractans mediocriter. Nec uacat quod ait MEDIOCRITER: posset enim res esse facilis in se nec tamen dilucide tractari.
MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM SIVE SUBSISTUNT SIVE IN SOLIS NUDIS PURISQUE INTELLECTIBUS POSITA SUNT SIVE SUBSISTENTIA CORPORALIA SUNT AN INCORPORALIA, ET UTRUM SEPARATA AN IN SENSIBILIBUS ET CIRCA EA CONSTANTIA, DICERE RECUSABO. ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS INQUISITIONIS. ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS PROBABILITER ANTIQUI TRACTAVERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI, TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE.
Quae sint altiores illae quaestiones determinat, cum tamen eas non dissolvat. Et de utroque causa redditur, quod videlicet et eas inquirere praetermittat et tamen de eis mentionem faciat. Ideo enim eas non tractat, quia rudis lector ad inquirendas eas et percipiendas non sufficit. Ideo autem easdem commemorat ne lectorem neglegentem faciat. Si enim omnino eas tacuisset, lector omnino nihil amplius de istis inquirendum esse arbitrans earum omnino in quaestione despiceret.
Sunt autem tres, ut Boethius dicit, secretae et perutiles et non a paucis philosophorum tentatae sed a paucis dissolutae. Prima autem est huiusmodi: UTRUM GENERA ET SPECIES SUBSISTANT AN SINT POSITA IN SOLIS etc., ac si diceret: utrum verum esse habeant an tantum in opinione consistant. Secunda vero est, si concedantur veraciter esse, utrum essentiae corporales sint <an incorporales, tertia vero utrum separata sint> a sensibilibus an in 8 eis posita. Duae sunt namque incorporeorum species, quia alia praeter sensibilia ipsa in sua incorporeitate permanere possunt, ut Deus et anima, alia vero praeter sensibilia ipsa in quibus sunt, nullatenus esse valent, ut linea absque subiecto corpore.
Has autem quaestiones sic transcurrit dicens: MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM DICERE RECUSABO SIVE SUBSISTANT etc. SIVE IPSA SUBSISTENTIA SINT CORPORALIA AN INCORPORALIA ET UTRUM IPSA CUM INCORPORALIA DICANTUR, SEPARENTUR A SENSIBILIBUS etc.
ET CIRCA EA CONSTANTIA. Hoc diversis modis accipi potest. Sic enim possimus accipere ac si dicat: haec tria supra posita de eis recusabo dicere et alia quaedam constantia circa ea, quippe istas tres quaestiones. Possunt et aliae fieri de eisdem quae similiter difficiles sunt, sicut est illa de communi causa impositionis universalium nominum quae ipsa sit, secundum quod scilicet res diversae conveniunt, vel illa etiam de intellectu universalium nominum, quo nulla res concipi videtur nec de aliqua re agi per universalem vocem, et aliae multae difficiles.
Possumus sic exponere ET CIRCA <EA> CONSTANTIA ut quartam quaestionem adnectamus, scilicet utrum et genera et species, quamdiu genera et species sunt, necesse sit subiectam per nominationem rem aliquam habere an ipsis quoque nominatis rebus destructis ex significatione intellectus tunc quoque possit universale consistere, ut hoc nomen 'rosa' quando nulla est rosarum quibus commune sit.
De his autem quaestionibus diligentius posterius disputabimus. Sed nunc prohemii literam prosequamur.
Nota cum ait: MOX, id est praesenti tractatu, id eum quodammodo innuere ut alibi solvendas has quaestiones lector exspectet.
ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS INQUISITIONIS.
Causam supponit quare hic ab his quaestionibus abstineat, quia scilicet eas tractare ALTISSIMUM est quantum ad lectorem qui ad eas pertingere non possit, quod statim determinat, ET MAIORIS INQUISITIONIS EGENS, quippe cum auctor sufficiat ad solvendum, lector non sufficit ad inquirendum. MAIORIS, inquam, INQUISITIONIS quam tua sit.
ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS PROBABILITER ANTIQUI TRACTAVERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI, TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE.
Ostensis his quae reticet, docet ea quae ponit, illa scilicet quae DE HIS, genere videlicet et specie AC DE aliis tribus PROPOSITIS, ANTIQUI, non aetate quidem sed sensu, TRACTAVERUNT PROBABILITER id est uerisimiliter, in quibus scilicet omnes convenerunt nec ulla fuit dissensio. Nam in praedictis quaestionibus dissolvendis alii aliter et alii aliter sentiebant. Unde Boethius Aristotele<m> commemorat genera et species in sensi<bi>libus tantum velle subsistere, extra autem intelligi. Platonem vero non solum ea extra sensibilia intelligi, verum etiam esse. ET HORUM ANTIQUI, dico, et MAXIME PERIPATETICI, pars scilicet horum antiquorum; Peripateticos autem dialecticos seu quoslibet argumentatores appellat.
9 Nota etiam quae prohemiis conveniunt in hoc posse adsignari. <Dicit> enim Boethius super Topica Ciceronis sic:

Omne prooemium, quod ad componendum intenditur auditorem, ut in Rhetoricis dicitur, aut beneuolentiam captat aut attentionem praeparat aut efficit docilitatem.

Alterum enim horum trium vel plura simul omni prohemio inesse convenit; duo vero in hoc notari possunt, docilitas quidem, ubi materiam praelibat, quae est illa quinque, et attentio, ubi ex utilitate quadrifaria tractatum commendat de his quae antiqui ad horum instituerant doctrinam, vel ubi modum introductionis promittit. Beneuolentia vero hic non est necessaria, ubi non est perosa scientia ei qui tractatum eius a Porphyrio requirit.
Nunc autem ad suprapositas quaestiones, ut promisimus, redeamus easque diligenter et perquiramus et solvamus. Et quoniam genera et species universalia esse constat in quibus omnium generaliter universalium natura<m> tangit, nos hic communiter universalium per singularium proprietates distinguamus et utrum hae solis vocibus seu etiam rebus <conveniant> perquiramus.
Definit autem universale Aristoteles <in> Perihermeneias: 'quod de pluribus natum est aptum praedicari', Porphyrius vero singulare quidem, id est individuum: 'quod de uno solo praedicatur'. Quod tam rebus quam vocibus adscribere videtur auctoritas, rebus quidem ipse Aristoteles, ubi autem universalis definitionem statim praemiserat sic dicens:
Quoniam autem haec quidem rerum sunt universalia, illa vero singularia; dico autem universale quod de pluribus natum est praedicari, singulare vero quod non... etc.
Ipse etiam Porphyrius, cum voluit speciem ex genere et differentia confici, haec in rerum natura adsignavit. Ex quibus manifestum est universali nomine res ipsas contineri. Universalia quoque nomina dicuntur. Unde Aristoteles:
Genus, inquit, qualitatem circa substantiam determinat; quale enim quiddam significat.
Et Boethius in libro divisionum:
Illud autem, inquit, scire perutile est quod genus una quodammodo multarum specierum similitudo est, quae earum omnium substantialem convenientiam mon10strat.
Significare autem vel monstrare vocum est, significari vero rerum. Et rursus:

Vocabulum, inquit, nominis de pluribus nominibus praedicatur et quodammodo species sub se continens individua.

Non autem proprie species dicitur, cum non sit substantiale sed accidentale vocabulum, universale autem indubitanter est, cui universalis definitio convenit. Ex quo voces quoque universales esse convincitur, quibus tantum praedicatos terminos propositionum esse adscribitur.
Cum autem tam res quam voces universales dici videantur, quaerendum est qualiter rebus definitio universalis possit aptari. Nulla enim res nec ulla collectio rerum de pluribus singillatim praedicari videtur, quod proprietas universalis exigit. Nam etsi hic populus vel haec domus vel Socrates de omnibus simul partibus suis dicatur, nemo tamen omnino ea universalia dicit cum ad singularia praedicatio eorum non veniat. Una autem res multo minus quam collectio de pluribus praedicatur. Quomodo ergo vel rem unam vel collectionem universale appellant, audiamus atque omnes omnium opiniones ponamus.
Quidam enim ita rem universalem accipiunt ut in rebus diversis ab invicem per formas eandem essentialiter substantiam collocent, quae singularium, in quibus est, materialis sit essentia et in se ipsa una, tantum per formas inferiorum sit diversa. Quas quidem formas si separari contingeret, nulla penitus differentia rerum esset, quae formarum tantum diversitate ab invicem distant, cum sit penitus eadem essentialiter materia. Verbi gratia in singulis hominibus numero differentibus eadem est hominis substantia, quae hic Plato per haec accidentia fit, ibi Socrates per illa. Quibus quidem Porphyrius adsentire maxime videtur cum ait:

Participatione speciei plures homines unus, particularibus autem unus et communis plures.

Et rursus:

Individua, inquit, dicuntur huiusmodi, quoniam unumquodque eorum consistit ex proprietatibus, quarum collectio non est in alio.

Similiter in singulis animalibus specie differentibus unam et eandem essentialiter animalis substantiam ponunt quam per diversarum differentiarum susceptionem in diversas species trahunt, veluti si ex hac cera modo statuam hominis, modo bovis faciam diversas eidem penitus essentiae manenti formas aptando. Hoc tamen refert quod eodem tempore cera eadem statuas non constituit, sicut in universali conceditur, quod 11 scilicet universale ita commune Boethius dicit, ut eodem tempore idem totum sit in diversis quorum substantiam materialiter constituat, et cum in se sit universale, idem per advenientes formas singulare sit, sine quibus naturaliter in se subsistit et absque eis nullatenus actualiter permanet, universale quidem in natura, singulare vero actu. Et incorporeum quidem et insensibile in simplicitate universalitatis suae intelligitur, corporeum vero atque sensibile idem per accidentia in actu subsistit et eadem teste Boethio et subsistunt singularia et intelliguntur universalia.
Et haec est una de duabus sententia. Cui etsi auctoritates consentire plurimum videantur, physica modis omnibus repugnat. Si enim idem essentialiter, licet diversis formis occupatum, consistat in singulis, oportet hanc quae his formis affecta est, illam esse quae illis occupata, ut animal formatum rationalitate esse animal formatum irrationalitate. Et ita animal rationale esse animal irrationale et sic in eodem contraria simul consistere, immo iam nullo modo contraria uni eidem penitus essentiae simul coirent, sicut nec albedo nec nigredo contraria essent si simul in hac re contingerent, etiamsi ipsa res aliunde alba, aliunde nigra esset, sicut aliunde alba, aliunde dura est, ex albedine scilicet et duritia. Neque enim contraria diversa etiam ratione eidem simul inesse possunt, sicut relativa et pleraque alia. Unde Aristoteles in 'Ad aliquid' magnum et parvum quae ostendit diversis respectibus simul eidem inesse, per hoc tantum quod simul eidem insunt, contraria non esse convincit.
Sed fortassis dicetur secundum illam sententiam, quia non inde rationalitas et irrationalitas minus sunt contraria quod taliter reperiuntur in eodem, scilicet eodem genere vel in eadem specie, nisi scilicet in eodem individuo funde<n>tur. Quod etiam sic ostenditur: Vere rationalitas et irrationalitas in eodem individuo sunt, quia in Socrate. Sed quod in Socrate simul sint, inde convincitur quod simul sunt in Socrate et Brunello. Sed Socrates et Brunellus sunt Socrates. 12 Et vere Socrates et Brunellus sunt Socrates, quia Socrates est Socrates et Brunellus, quia scilicet Socrates est Socrates et Socrates est Brunellus. Quod Socrates sit Brunellus sic monstratur secundum illam sententiam: Quicquid est in Socrate aliud a formis Socratis, est illud quod est in Brunello aliud a formis Brunelli. Sed quicquid est in Brunello aliud a formis Brunelli, est Brunellus. Quicquid est in Socrate aliud a formis Socratis, est Brunellus. Sed si hoc est, cum ipse Socrates sit illud quod aliud est a formis Socratis, tunc ipse Socrates est Brunellus. Quod verum sit autem id quod supra adsumpsimus -- scilicet "Quicquid est in Brunello aliud a formis Brunelli, est Brunellus" -- inde manifestum est quia neque formae Brunelli sunt Brunellus (cum iam accidentia essent substantia), neque materia simul et formae Brunelli sunt Brunellus (cum iam corpus et iam corpus esse corpus necesse esset confiteri).
Sunt qui diffugium quaerentes verba tantum calumnientur huius propositionis:

Animal rationale est animal irrationale

non sententiam, dicentes quidem id utrumque esse, non tamen per haec verba proprie hoc ostendi, 'animal rationale est animal irrationale', cum videlicet res, etsi eadem, aliunde rationalis, aliunde irrationalis dicatur, ex oppositis scilicet formis. Sed iam profecto oppositionem formae non habent, quae ei penitus simul adhaererent. Nec ideo has propositiones calumniantur:

Animal rationale est animal mortale

vel:

Animal album est animal ambulans

quia non in eo quod rationale est mortale est, non in eo quod album est ambulat sed eas omnino pro veris habent, quia idem animal utrumque simul habet quamvis diversa ratione. Alioquin et <n>ullum animal hominem esse confiterentur, cum nihil in eo quod animal est homo sit.
Praeterea secundum positionem praemissae sententiae decem tantum omnium rerum sunt essentiae, decem scilicet generalissima, quia in singulis praedicamentis una tantum essentia reperitur, quae per formas tantum inferiorum, ut dictum est, diversificatur ac sine eis nullam haberet varietatem. Sicut ergo omnes substantiae idem sunt penitus, sic omnes qualitates et quantiates etc. Cum igitur Socrates et Plato res singulorum praedicamentorum in se habeant, ipsae vero penitus eaedem sint, omnes formae unius sunt alterius, quae nec in se diversa sunt in essentia, sicut nec substantiae quibus adhaerent, ut qualitas unius et qualitas alterius, cum utraque sit qualitas. Non ergo magis ex qualitatum natura diversi sunt quam ex natura substantiae, quia substantiae eorum una est essentia sicut etiam qualitatum. Eadem ratione nec quantitas, cum sit eadem, differentiam facit nec caetera praedicamenta. Quare nec ex formis ulla potest esse differentia, quae nec in se diversae sunt sicut nec substantiae. 13
Amplius quomodo <multa> numero consideremus in substantiis si sola formarum diversitas esset eadem penitus subiecta substantia permanente? Neque enim Socratem multa numero dicimus propter multarum formarum susceptionem.
Illud quoque stare non potest quod individua per ipsorum accidentia effici volunt. Si enim ex accidentibus individua esse suum contrahunt, profecto priora sunt eis naturaliter accidentia sicut et differentiae speciebus quas ad esse conducunt. Nam sicut homo ex formatione differentiae distat, ita Socratem ex accidentium susceptione appellant. Unde nec Socrates praeter accidentia sicut nec homo praeter differentias esse potest. Quare eorum fundamentum non est sicut nec homo differentiarum. Si autem in individuis substantiis ut in subiectis accidentia non sunt, profecto nec in universalibus. Quaecumque enim in secundis substantiis ut in subiectis sunt, eadem in primis ut in subiectis esse universales monstrat.
Ex his itaque manifestum est eam penitus sententiam ratione carere qua dicitur eandem penitus essentiam in diversis simul consistere.
Unde alii aliter de universalitate rerum sentientes magisque ad sententiam rei accedentes dicunt res singulas non solum formis ab invicem esse diversas, verum personaliter in suis essentiis esse discretas nec ullo modo id quod in una est, esse in alia, sive illud materia sit sive forma, nec eas formis quoque remotis minus in essentiis suis discretas posse subsistere, quia earum discretio personalis, secundum quam scilicet haec non est illa, non per formas fit sed est per ipsam essentiae diversitatem, sicut et formae ipsae in se in ipsis diversae sunt invicem, alioquin formarum diversitas in infinitatem procederet, ut alias ad aliarum diversitatem necesse esset supponi. Talem differentiam Porphyrius notavit inter generalissimum et specialissimum dicens:
Amplius neque species fieret unquam generalissimum neque genus specialissimum
ac si diceret: haec est earum differentia quod huius non est illius essentia. Sic et praedicamentorum discretio consistit non per formas aliquas quae eam facia<n>t sed per propriae diversitatem essentiae. Cum autem omnes res ita diversas ab invicem esse velint, ut nulla earum cum alia vel eandem essentialiter materia<m> vel eandem formam participet, 14 universale tamen rerum adhuc retinentes idem non essentialiter quidem sed indifferenter ea quae discreta sunt, appellant, veluti singulos homines in se ipsis discretos idem esse in homine dicunt, id est non differre in natura humanitatis, et eosdem quos singulares dicunt secundum discretionem, universales dicunt secundum indifferentiam et similitudinis convenientiam.
Sed hic quoque dissensio est. Nam quidam universalem rem nonnisi in collectione plurium sumunt. Qui Socratem et Platonem per se nullo modo speciem vocant sed omnes homines simul collectos speciem illam quae est homo dicunt et omnia animalia simul accepta genus illud quod est animal, et ita de caeteris. Quibus illud Boethii consentire videtur:
Species nil aliud esse putanda est nisi cogitatio collecta ex individuorum substantiali similitudine, genus vero ex specierum similitudine.
Cum enim ait 'collecta similitudine' plura colligentem insinuat. Alioquin nullo modo praedicationem de pluribus vel multorum continentiam in universali re haberent nec pauciora universalia quam singularia essent.
Alii vero sunt qui non solum collectos homines speciem dicunt, verum etiam singulos in eo quod homines sunt, et cum dicunt rem illam quae Socrates est praedicari de pluribus figurative accipiunt, ac si dicerent: plura cum eo idem esse, id est convenire, vel ipsum cum pluribus. Qui tot species quot individua quantum ad rerum numerum ponunt et totidem genera, quantum vero ad similitudinem naturarum pauciorem numerum universalium quam singularium adsignant. Quippe omnes homines et in se multi sunt per personalem discretionem et unum per humanitatis similitudinem et iidem a se ipsis diversi quantum ad discretionem et ad similitudinem iudicantur, ut Socrates in eo quod est homo a se ipso in eo quod Socrates est dividitur. Alioquin idem sui genus vel species esse non posset, nisi aliquam sui ad se differentiam haberet, quippe <quae> relativa sunt, aliquo saltem respectu convenit esse opposita.
Nunc autem prius infirmemus sententiam quae prior posita est de collectione et quomodo tota simul hominum collectio quae una dicitur species, de pluribus praedicari habeat, ut universalis sit, perquiramus, tota autem de singulis non dicitur.
Quod si per partes de diversis praedicari concedatur, in eo scilicet quod singulae eius partes sibi ipsis aptentur, nihil ad communitatem universalis, quod totum in singulis teste Boethio esse debet atque in hoc ab illo communi dividitur quod per partes commune est, sicut ager cuius diversae partes sunt diversorum.
Praeterea et Socrates similiter de pluribus 15 per partes diversas diceretur, ut ipse universalis esset.
Amplius quoslibet plures homines simul acceptos universale dici conveniret quibus similiter definitio universalis aptaretur sive etiam speciei, ut iam tota hominum collectio multas includeret species.
Similiter quamlibet corporum et spiritum collectionem unam universalem substantiam diceremus, ut cum tota substantiarum collectio sit unum generalissimum, una qualibet dempta caeterisque remanentibus multa in substantiis haberemus generalissima.
Sed fortasse dicetur nulla collectio quae inclusa sit in generalissimo, esse generalissimum. Sed adhuc oppono quod si una separata de substantiis collectio residua non sit generalissimum et tamen adhuc universalis substantia permanet, oportet eam speciem esse substantiae et coaequam speciem habere sub eodem genere. Sed quae potest ei esse opposita, cum vel species substantiae in ea prorsus contineatur vel eadem cum ea individua communicet, sicut animal rationale, animal mortale?
Amplius. Omne universale propriis individuis naturaliter prius est, collectio vero quorumlibet ad singula quibus constituitur totum est integrum atque eis naturaliter posterius ex quibus componitur.
Amplius. Inter integrum et universale hanc Boethius differentiam adsignat in Divisionibus, quod pars non idem est quod totum, species vero idem est semper quod genus. At vero tota hominum collectio quomodo esse poterit animalium multitudo?
Restat autem nunc ut eos oppugnemus qui singula individua in eo quod aliis conveniunt, universale appellant et eadem de pluribus praedicari concedunt, non ut plura essentialiter sint illa sed quia plura cum eis conveniunt.
Sed si praedicari de pluribus idem est quod convenire cum pluribus, quomodo individuum de uno solo dicimus praedicari, cum scilicet nullum sit quod cum una tantum re conveniat? Quomodo etiam per 'praedicari de pluribus' inter universale et singulare differentia datur, cum eodem penitus modo quo homo convenit cum pluribus, conveniat et Socrates? Quippe homo in quantum est homo est et Socrates in quantum est homo, cum caeteris convenit. Sed nec homo in quantum est Socrates, nec Socrates in quantum est Socrates, cum aliis convenit. Quod igitur habet homo, habet Socrates et eodem modo.
Praeterea cum res penitus eadem esse concedatur, homo scilicet qui in Socrate est, et ipse Socrates, nulla huius ab illo differentia est. Nulla enim res eodem tempore a se ipsa diversa est, quia quicquid in se habet, habet et eodem modo pentius. Unde et Socrates albus et grammaticus, licet diversa in se habeat, a se tamen per ea non est diversus, cum utraque eadem ipse habeat et eodem modo penitus. 16 Non enim alio modo a se ipso grammaticus est vel alio modo albus, sicut nec aliud albus est a se vel aliud grammaticus.
Illud quoque quod dicunt Socratem cum Platone convenire in homine qualiter accipi potest, cum omnes homines ab invicem tam materia quam forma differre constat? Si enim Socrates in re quae homo est cum Platone conveniat, nulla autem res homo sit nisi ipse Socrates vel alius, oportet ipsum cum Platone vel in se ipso convenire vel in alio. In se autem potius diversus est ab eo; de alio quoque constat, quia nec ipse est alius.
Sunt autem qui 'in homine convenire' negative accipiunt, ac si diceret<ur>: Non differt Socrates a Platone in homine. Sed et sic quoque potest dici quod nec differt ab eo in lapide, cum neuter sit lapis. Et sic non maior eorum convenientia notatur in homine quam in lapide -- nisi forte propositio quaedam praecedat, ac si dicatur ita: Sunt homo, quia in homine non differunt. Sed nec sic stare potest, cum omnino falsum sit eos non differre in homine. Si enim Socrates a Platone non differt in re quae homo est, nec in se ipso. Si enim in se differt ab eo, ipse autem sit res quae homo est, profecto et in re quae homo est, differt ab ipso.
Nunc autem ostensis rationibus quibus neque res singillatim neque collectim acceptae universales dici possunt in eo quod de pluribus praedicantur, restat ut huiusmodi universalitatem solis vocibus adscribamus. Sicut igitur nominum quaedam appellativa a grammaticis, quaedam propria dicuntur, ita a dialectis simplicium sermonum quidam universales, quidam particulares, scilicet singulares, appellantur. Est autem universale vocabulum quod de pluribus singillatim habile est ex inventione sua praedicari, ut hoc nomen 'homo', quod particularibus nominibus hominum coniungibile est secundum subiectarum rerum naturam quibus est impositum. Singulare vero est quod de uno solo praedicabile est, ut Socrates, cum unius tantum nomen accipitur. Si enim aequivoce sumas, non vocabulum sed multa vocabula in significatione facis, quia scilicet iuxta Priscianum:

Multa nomina in unam vocem incidunt.

Cum ergo describitur universale esse quod de pluribus praedicatur, illud 'quod' praepositum non solum simplicitatem sermonis insinuat ad discretionem orationum, verum etiam unitatem significationis ad discretionem aequivocorum.
Ostenso autem quid in definitione universalis operetur illud 'quod' praemissum, duo alia quae sequuntur, scilicet 'praedicari' et 'de pluribus', diligenter consideremus. Est autem praedicari coniungibile esse alicui veraciter vi enuntiationis verbi substantivi praesentis, ut 'homo' diversis per substantivum 17 verbum vere potest coniungi. Ipsa etiam verba, ut 'currit' et 'ambulat', de pluribus praedicata vim substantivi verbi in copulando habent. Unde Aristoteles in Perihermeneias secundo:
In his, inquit, in quibus 'est' non contingit, <ut> in eo quod currere et ambulare, idem faciunt sic posita, ac si 'est' adderetur.
Et rursus:

Nihil est, inquit, differt hominem ambulare et hominem ambulantem esse.

Quod autem ait 'de pluribus' colligit nomina quantum ad diversitatem nominatorum. Alioquin Socrates de pluribus praedicaretur, cum dicitur: 'hic homo est Socrates, hoc animal est, hoc album, hoc musicum'. Quae quidem nomina etsi diversa sint in intellectu, tamen rem subiectam penitus eandem habent.
Nota autem aliam esse coniunctionem constructionis quam attendunt grammatici, alia<m> praedicationis quam considerant dialectici. Nam secundum vim constructionis tam bene per 'est' coniungibilia sunt 'homo' et 'lapis' et quilibet recti casus, sicut 'animal' et 'homo', quantum quidem ad manifestandum intellectum, non quantum ad ostendendum rei statum. Coniunctio itaque constructionis totiens bona est, <quotiens> perfectam demonstrat sententiam, sive ita sit sive non. Praedicationis vero coniunctio quam hic accipimus ad rerum naturam pertinet et ad veritatem status earum demonstrandam. Si quis ita dicat:

Homo est lapis

non hominis vel lapidis congruam fecit constructionem ad sensum quem uoluit demonstrare, nec ullum vitium fuit grammaticae et licet quantum ad vim enuntiationis lapis hic praedicetur de homine, cui scilicet tamquam praedicatum construitur, secundum quod falsae quoque categoricae praedicatum terminum habent, in natura tamen rerum praedicabile de eo non est. Cuius tantum vim praedicationis hic attendimus dum universale definimus.
Videtur autem numquam prorsus universale esse quod appellativum, nec singulare quod proprium nomen, sed invicem excedentia sese et excessa. Nam appellativum et proprium non solum casus rectos continent verum etiam obliquos qui praedicari non habent, atque ideo in definitione universalis per 'praedicari' exclusi sunt; qui etiam obliqui, quia minus necessarii sunt ad enuntiationem -- quae sola teste Aristotele praesentis est speculationis (id est dialecticae considerationis), quippe ea sola argumentationes componit -- ab ipso Aristotele inter nomina quodammodo non recipiuntur, quos et ipse non nomina sed casus nomina appellat. Sicut autem non omnia appellativa vel propria nomina necesse est dici universalia vel 18 singularia, sic e converso. Nam universale non solum nomina continet, verum etiam verba et infinita nomina, quibus, scilicet infinitis, definitio appellativi quam Priscianus ponit non videtur aptari.
Nunc autem universalis quam singularis definitione vocibus adsignata praecipue universalium vocum proprietatem diligenter perquiramus. De quibus universalibus positae fuerant quaestiones, quia maxime de earum significatione dubitatur, cum neque rem subiectam aliquam videantur habere nec de aliquo intellectum sanum constituere.
Rebus autem nullis videbantur imponi universalia nomina, cum scilicet omnes res discrete in se subsisterent nec in re aliqua, ut ostensum est, convenirent, secundum cuius rei convenientiam universalia nomina possint imponi. Cum itaque certum sit universalia non imponi rebus secundum suae discretionis differentiam, quippe iam non essent communia sed singularia, nec iterum eas possint ut convenientes in aliqua re nominare; quippe nulla res est in qua conveniant, nullam de rebus significationem contrahere videntur universalia, praesertim cum nullum de re aliqua constituant intellectum. Unde in Divisionibus Boethius hanc vocem 'homo' dubitationem in intellectu facere dicit, qua scilicet audita: Intelligentia audientis multis, inquit, raptatur fluctibus erroribusque traducitur. Nisi enim quis definiat dicens:

Omnis homo ambulat

(aut certe "quidam") et hunc si ita contingat, designet, intellectus audientis quod quidem rationabiliter intelligat non habet.
Nam quoniam 'homo' singulis impositum est ex eadem causa, quia scilicet sunt animal rationale mortale, ipsa communitas impositionis ei est impedimento ne quis possit in eo intelligi, sicut in hoc nomine 'Socrates' econtra unius propria persona intelligitur, unde singulare dicitur. In nomine vero communi quod homo est nec ipse Socrates nec alius nec tota hominum collectio rationabiliter ex vi vocis intelligitur nec etiam in quantum homo est, ipse Socrates per hoc nomen, ut quidam volunt, certificatur. Etsi enim solus Socrates in hac domo sedeat ac pro eo solo vera sit haec propositio:

Homo sedet in hac domo

nullo tamen modo per nomen hominis subiectum ad Socratem mittitur nec in quantum etiam ipse homo est. Alioquin ex propositione rationabiliter intelligeretur sessio ei inesse, ut videlicet inferri posset ex eo quod homo sedet in hac domo Socratem in ea sedere. Similiter nec alius in hoc nomine 'homo' potest intelligi sed nec tota hominum collectio, cum ex uno solo vera possit esse propositio. Nullum itaque 19 significare videtur vel homo vel aliud universale vocabulum, cum de nulla re constituat intellectum. Sed nec intellectus posse esse videtur qui rem subiectam quam accipiat non habet. Unde Boethius in Commento:
Omnis intellectus aut ex re fit subiecta ut sese res habet aut ut sese non habet. Nam ex nullo subiecto fieri intellectus non potest.
Quapropter universalia ex toto a significatione videntur aliena. Sed non est ita. Nam et res diversas per nominationem quodammodo significant, non constituendo tamen intellectum de eis surgentem sed ad singulas pertinentem. Ut haec vox 'homo' et singulos nominat ex communi causa, quod scilicet homines sunt, propter quam universale dicitur, et intellectum quendam constituit communem non proprium, ad singulos scilicet pertinentem quorum communem concipit similitudinem.
Sed nunc ea quae breviter tetigimus diligenter perquiramus, scilicet quae sit illa communis causa secundum quam universale nomen impositum est, et quae sit conceptio intellectus communis similitudinis rerum, et utrum propter commune<m> causam in qua res conveniunt vel propter communem conceptionem vel propter utrumque simul commune dicatur vocabulum.
Ac primum de communi causa consideremus. Singuli homines discreti ab invicem, cum in propriis differant tam essentiis quam formis (ut supra meminimus rei physicam inquirentes), in eo tantum conveniunt quod homines sunt. Non dico in homine, cum res nulla sit homo nisi discreta sed in esse hominem. Esse autem hominem non est homo nec res aliqua, si diligentius consideremus, sicut nec non esse in subiecto res est aliqua nec non suscipere contrarietatem vel non suscipere magis et minus, secundum quae tamen Aristoteles omnes substantias convenire dicit. Cum enim in re, ut supra monstratum, nulla possit esse convenientia, si qua est aliquorum convenientia, secundum id accipienda est quod non est res aliqua, ut in esse hominem Socrates et Plato simul sunt, sicut in non esse hominem equus et asinus, secundum quod utrumque non-homo vocatur. Est itaque res diversas convenire eas singulas idem esse vel non esse, ut esse hominem vel album vel non esse hominem vel non esse album. 20
Abhorrendum autem videtur quod convenientiam rerum secundum id accipiamus quod non est res aliqua, tamquam in nihilo ea quae nunc sunt uniamus, cum scilicet hunc et illum in statu hominis, id est in eo quod sunt homines, convenire dicimus. Sed nihil aliud sentimus nisi eos homines esse et secundum hoc nullatenus differre -- secundum hoc, inquam, quod homines sunt, licet ad nullam vocemus essentiam. Statum autem hominis ipsum esse hominem, quod non est res, vocamus, quod etiam diximus communem causam impositionis nominis ad singulos, secundum quod ipsi ad invicem conveniunt. Saepe autem causae nomine ea quoque quae res aliqua non sunt appellamus, ut cum dicitur:
Verberatus est quia non vult ad forum.
"Non ipse <vult> ad forum", quod ut causa ponitur, nulla est essentia. Statum quoque hominis res ipsas nunc natura hominis statutas possumus appellare, quarum communem similitudinem ille concepit qui vocabulum imposuit.
Ostensa autem significatione universalium de scilicet rebus per nominationem et communi causa impositionis eorum monstrata, quid sint eorum intellectus quos constituunt ostendamus.
Ac primum generaliter intellectuum omnium naturam distinguamus. Cum igitur tam sensus quam intellectus animae sint, haec eorum est differentia, quod sensus per corporea tantum instrumenta exercentur atque corpora tantum vel quae in eis sunt percipiunt, ut visus turrem vel eius qualitates visibiles. Intellectus autem sicut nec corporeo indigens instrumento est, ita <nec> necesse est eum subiectum corpus habere in quod mittatur sed rei similitudine contentus est, quam sibi ipse animus conficit, in quam suae intelligentiae actionem dirigit. Unde turre destructa vel remota sensus qui in eam agebat perit, intellectus autem permanet rei similitudine animo retenta. Sicut autem sensus non est res sentita in quam dirigitur, si<c> nec intellectus forma est rei quam concipit sed intellectus actio quaedam est animae, unde intelligens dicitur, forma vero in quam dirigitur res imaginaria quaedam est et ficta, quam sibi quando vult et qualem vult animus conficit -- quales sunt illae imaginariae civitates quae in somno videntur vel forma illa componendae fabricae quam artifex concipit instar et exemplar rei formandae, quam neque substantiam neque accidens appellare possumus. 21
Quidam tamen eam idem quod intellectum vocant, ut fabricam turris quam absente turre concipio et altam et quadratam in spatioso campo contemplor, idem quod intellectum turris appellant. Quibus Aristoteles adsentire videtur, qui passiones animae quas intellectus vocant, rerum similitudines in Perihermeneias appellat. Nos autem imaginem similitudinem rei dicimus. Sed nihil obest si intellectus quoque quodammodo similitudo dicatur, quia scilicet id quod proprie rei similitudo dicitur concipit. Quod nos ab eo diversum diximus et bene. Quaero enim utrum illa quadratura et illa altitudo vera forma sit intellectus, qui ad similitudinem quantitatis turris ducatur et compositionis eius. Sed profecto vera quadratura et vera altitudo nonnisi corporibus insunt, ficta etiam qualitate nec intellectus nec ulla vera essentia formari potest.
Resta<t> igitur ut sicut ficta est qualitas, ficta substantia sit ei subiecto. Fortasse autem et ea speculi imago quae visui subiecta apparere videtur, nihil esse vere dici potest, quoniam scilicet in alba speculi superficie contrarii coloris qualitas saepe apparet. Illud autem quaeri potest cum simul anima sentit et intelligit idem, veluti cum lapidem cernit, utrum tunc quoque intellectus in imagine lapidis agat vel simul intellectus et sensus in ipso lapide. Sed rationabilius videtur ut tunc intellectus imagine non egeat, cum praesto est ei substantiae veritas. Si quis autem dicat ubi sensus est intellectum non esse, non concedimus. Saepe enim contingit animam aliud cernere atque aliud intelligere, ut bene studentibus apparet, qui cum apertis oculis praesentia cernant, alia tamen, de quibus scribunt, cogitant. Nunc autem natura intellectuum generaliter inspecta universalium et singularium intellectus distinguamus. Qui quidem in eo dividuntur, quod ille qui univeralis nominis est, communem et confusam imaginem multorum concipit, ille vero quem vox singularis generat, propriam unius et quasi singularem formam tenet, hoc est ad unam tantum personam se habentem. Unde cum audio 'homo', quoddam instar in animo surgit, quod ad singulos homines sic se habet ut omnium sit commune et nullius proprium. Cum autem audio 'Socrates' forma quaedam in animo surgit quae certae personae similitudinem exprimit. Unde per hoc vocabulum quod est 'Socrates' quod propriam unius formam ingerit in animo, res quaedam certificatur et determinatur, per 'homo' vero cuius intelligentia 22 in communi forma omnium nititur, ipsa communitas confusioni est ne quem ex omnibus intelligamus.
Unde neque Socratem neque alium recte significare 'homo' dicitur, cum nullus ex vi nominis certificetur, cum tamen singulos nominet. Socrates vero vel quodlibet singulare non solum habet nominare, verum etiam rem subiectam determinare. Sed quaeritur, quia secundum Boethium superius diximus omnem intellectum rem subiectam habere, quomodo intellectibus universalium conveniat? At certe notandum quod istud Boethius in ea argumentatione sophistica inducit, quia intellectum universalium uanum esse ostendit. Unde nihil obest si et hoc in veritate non astruat; unde falsitatem vitans aliorum rationes comprobat.
Rem etiam subiectam intellectui possumus uocare sive veram rei substantiam, veluti quando simul est cum sensu, sive rei cuiuscumque formam conceptam, re scilicet absente, sive ea forma communis sit, <ut> diximus, sive propria; communis, inquam, quantum ad similitudinem multorum quam retinet, licet tamen in se ut res una consideretur. Sic enim ad omnium leonum naturam demonstrandam una potest pictura fieri nullius eorum quod proprium est, repraesentans et rursus ad quemlibet eorum distinguendum alia commodari, quae aliquid eius proprium denotet, ut si pingatur claudicans vel curtata vel telo Herculis sauciata. Sicut ergo quaedam rerum communis figura, quaedam singularis pingitur, ita etiam concipitur, scilicet quaedam communis, quaedam propria.
De forma autem ista in quam scilicet intellectus dirigitur, non absurde dubitatur utrum ea<m> quoque nomen significet, quod tam auctoritate quam ratione confirmari videtur.
In primo namque Constructionum Priscianus, cum communem impositionem universalium ad individua praemonstrasset, quandam aliam ipsorum significationem, de forma scilicet communi, visus est subiunxisse dicens:
Ad generales et speciales rerum formas quae in mente divina intelligibiliter constituunt<ur>, antequam in corpora prodirent, haec quoque propria possunt esse quibus genera vel species naturae rerum demonstrantur.
Hoc enim loco de Deo sic agitur quasi de artifice aliquid composituro, qui rei componendae exemplarem formam, ad similitudinem cuius operetur, anima praeconcipit, quae tunc in corpus procedere dicitur, cum ad similitudinem eius res vera 23 componitur. Haec autem communis conceptio bene Deo adscribitur, non homini; quia opera illa generales vel speciales naturae status sunt Dei non artificis, ut homo <vel> animal vel lapis Dei, domus autem vel gladius hominis. Unde haec naturae non sunt opera domus et gladius, sicut illa, nec eorum vocabula substantiae sunt sed accidentis atque ideo nec genera sunt nec specialissima. Inde etiam bene divinae menti, non humanae huiusmodi per abstractionem conceptiones adscribuntur, quia homines, qui per sensus tantum res cognoscunt, vix aut numquam ad huiusmodi simplicem intelligentiam conscendunt et ne pure rerum naturas concipiant, accidentium exterior sensualitas impedit. Deus vero cui omnia per se patent, quae condidit, quique ea antequam sint novit, singulos status in se ipsis distinguit nec ei sensus impedimento est qui solus veram habet intelligentiam.
Unde homines in his quae sensu non attractaverunt, magis opinionem quam intelligentiam habere contingit, quod ipso experimento discimus. Cogitantes enim de aliqua civitate non visa, cum advenerimus, eam nos aliter quam sit excogitasse invenimus. Ita etiam credo de intrinsecis formis quae ad sensus non veniunt, qualis est rationalitas et mortalitas, paternita<s>, sessio, magis nos opinionem habere. Quaelibet tamen quorumlibet existentium nomina quantum in ipsis est intellectum magis quam opinionem genera<n>t, quia secundum aliquas rerum naturas vel proprietates inventor ea imponere intendit, etsi nec ipse bene excogitare sciret rei naturam aut proprietatem. Communes autem has conceptiones inde generales vel speciales Priscianus vocat, quod eas nobis generalia <vel> specialia nomina utcumque insinuant. Ad quas quidem conceptiones quasi propria nomina esse dicit ipsa universalia, quae licet confusae significationis sint, quantum ad nominatas essentias ad communem illam conceptionem statim dirigunt animum auditoris sicut propria nomina ad rem unam quam significant.
Ipse quoque Porphyrius cum ait:

Quaedam constitui ex materia et forma, quaedam ad similitudinem materiae et formae

hanc conceptionem intellexisse videtur cum ait "ad similitudinem materiae et formae" -- de quo plenius suo loco dicetur.
Boethius quoque cum ait cogitationem collectam ex similitudine 24 multorum genus esse vel speciem, eandem communem conceptionem intellexisse videtur. In qua etiam sententia Platonem fuisse quidam autumant, ut videlicet illas ideas communes quas in *Nous* ponit genera vel species appellaret. In quo fortasse Boethius <eum> ab Aristotele dissensisse commemorat ubi is ait eum voluisse genera et species caeteraque non solum intelligi universalia, verum etiam esse ac praeter corpora subsistere -- ac si diceret illas communes conceptiones quas separatas a corporibus in *Nous* constituit eum intellexisse universalia, non fortasse accipientem universale secundum communem praedicationem (sicut facit Aristoteles) sed magis secundum communem multorum similitudinem. Illa namque conceptio de pluribus nullo modo praedicari videtur, sicut nomen quod pluribus singillatim aptatur. Potest et aliter solvi quod ait Platonem putare universalia extra sensibilia subsistere, ut nulla philosophorum sit sententiae controversia. Quod enim ait Aristoteles universalia in sensibilibus semper subsistere, quantum ad actum dixit, quia scilicet natura illa quae animal est, quae universali nomine designatur ac secundum hoc, per translationem quandam universalis dicitur, nusquam nisi in sensibili re actualiter reperitur, quam tamen Plato naturaliter subsistere in se sic putat, ut esse suum retineret non subiecta sensui, secundum quod esse naturale universali nomine appellatur.
Quod itaque Aristoteles quantum ad actum denegat. Plato, physicae inquisitor, in naturali aptitudine adsignat, atque ita nulla est eorum controversia. Inductis autem auctoritatibus, quae astruere videntur per universalia nomina conceptas communes formas designari, ratio quoque consentire videtur. Quippe eas concipere per nomina quid aliud est, quam per ea significari? Sed profecto cum eas ab intellectibus diversas facimus, iam praeter rem et intellectum tertia exiit nominum significatio. Quod etsi auctoritas non habet rationi tamen non est adversum. Quod autem superius promisimus definire, utrum scilicet propter communem causam impositionis vel propter communem conceptionem vel propter utramque communitas universalium nominum iudicetur, adsignemus. Nihil autem obest si propter utramque sed maiorem vim obtinere videtur communis causa quae secundum rerum accipitur naturam.
Illud quoque quod supra meminimus, intellectus scilicet universalium fieri per abstractionem et quomodo eos solos, nudos, puros nec tamen cassos appellemus, definiendum est. 25
Ac primum de abstractione. Sciendum itaque materia<m> et formam permixta simul semper consistere, animi tamen ratio hanc vim habet, ut modo materiam per se speculetur, modo formam solam attendat, modo utraque permixta concipiat. Duo vero primi per abstractionem sunt, qui de coniunctis aliquid abstrahunt, ut ipsam eius naturam considerent. Tertius vero per coniunctionem est. Verbi gratia huius hominis substantia et corpus est et animal et homo et infinitis uestita formis, quam dum in materiali essentia substantiae attendo formis omnibus circumscriptis, per abstractionem intellectum habeo. Rursus cum in ea solam corporeitatem attendo, quam substantiae coniungo, hic quoque intellectus, cum per coniunctionem sit quantum ad primum qui tantum naturam substantiae attendebat, idem per abstractionem quoque fit quantum ad formas alias a corporeitate, quarum nullam attendo, ut est animatio, sensualitas, rationalitas, albedo. Huiusmodi autem intellectus per abstractionem inde forsitan falsi vel uani videbantur quod rem aliter quam subsistit percipiant. Cum enim materia<m> per se vel formam separatim attendant, nulla tamen earum separatim subsistat, profecto rem aliter quam sit, videntur concipere atque ideo cassi esse. Sed non est ita. Si quis enim hoc modo aliter quam se habeat res, intelligat, ut videlicet ipsam attendat in ea natura vel proprietate quam ipsa non habeat, iste profecto cassus est intellectus. Sed hoc quidem non fit in abstractione.
Cum enim hunc hominem tantum attendo in natura substantiae vel corporis, non etiam animalis vel hominis vel grammatici, profecto nihil nisi quod in ea est intelligo sed non omnia quae habet attendo. Et cum dico me attendere tantum eam in eo quod hoc habet, illud 'tantum' ad attentionem refertur non ad modum subsistendi, alioquin cassus esset intellectus. Non enim res hoc tantum habet sed tantum attenditur ut hoc habens. Et aliter tamen quodam <modo> quam sit, dicitur intelligi, non alio quidem statu quam sit, ut supra dictum est sed in eo aliter, quod alius modus est intelligendi quam subsistendi. Separatim namque haec res ab alia, non separata intelligitur, cum tamen separatim non existat, et pure materia et simpliciter forma percipitur, cum neque haec pure sit nec illa simpliciter, ut videlicet puritas ista vel simplicitas ad intelligentiam non ad subsistentiam rei reducantur, ut sint scilicet modus intelligendi non subsistendi. Sensus etiam saepe de compositis diversim agunt, veluti si sit statua dimidia aurea et dimidia argentea, aurum et argentum coniuncta separatim cernere possum, modo scilicet aurum adspiciens, 26 modo argentum per se, coniuncta cernens divisim, non divisa, quippe divisa non sunt. Sic et intellectus per abstractionem divisim attendit, non divisa, alioquin cassus esset.
Posset tamen fortasse et sanus esse intellectus, qui ea quae coniuncta sunt, uno modo considerat divisa, alio modo <coniuncta> et e converso. Rerum namque tam coniunctio quam divisio dupliciter accipi potest. Nam quaedam coniuncta sibi dicimus per similitudinem aliquam, ut hos duos homines in eo quod homines sunt vel grammatici, quaedam vero per appositionem et aggregationem quandam, ut forma et materia vel vinum et aqua. Quae ita sibi adiuncta sunt, alio modo divisa, alio modo <coniuncta> concipit. Unde Boethius animo potestatem hanc adscribit ut ratione sua possit et disiuncta componere et composita resoluere, in neutro tamen rei naturam excedens sed solum id quod in rei natura est percipiens. Alioquin non esset ratio sed opinio, scilicet si a statu rei intelligentia deviaret.
Sed hic quaestio occurrit de providentia artificis utrum cassa sit dum futuri operis iam formam animo tenet, cum nondum sic se res habet. Quod si concedamus, etiam illam Dei providentiam quam ante operum suorum constitutionem habuit cassam dicere compellimur. Sed si quis hoc quantum ad effectum dicat, ut scilicet opera non compleret, quod provideat, falsum est cassam fuisse providentiam. Si quis autem inde eam cassam dicat, quod nondum cum statu rei futuro concordaret, verba quidem pessima abhorremus sed sententiam non infringimus. Verum enim est quod nondum futurus mundi status materialiter esset, dum ipsum adhuc futurum iam disponebat intelligibiliter. Cassam autem vel cogitationem vel providentiam alicuius dicere non solemus nisi quae effectu caret, nec frustra cogitare dicimus, nisi ea quae opere non complebimus. Verba itaque commutantes non cassam providentiam dicamus, quae frustra non cogitat sed concipientem iam quae nondum materialiter sint <tamquam> subsistant, quod quidem naturale est omnium providentiarum. Cogitatio nempe de futuris providentia dicitur, de praeteritis memoria, de praesentibus proprie intelligentia. Si autem deceptum dicat eum qui de futuro statu quasi iam de existenti providendo cogitat, ipse potius qui <deceptum> dice<n>dum puta<t> decipitur. Non enim qui futurum providet decipitur nisi iam ita credat esse sicut providet. Neque enim conceptio non existentis rei deceptum facit sed fides adhibita. Etsi enim cogitem coruum rationalem nec tamen ita credam deceptus non sum. Sic nec providens, quia id quod quasi iam 27 existens cogitat, non sic existere putat sed sic ut praesens cogitat, ut in futuro praesens ponat.
Omnis quippe animi conceptio quasi de praesenti est. Ut si considerem Socratem vel in eo quod puer fuit vel in eo quod senex erit, ei puer<i>tiam vel senium quasi praesentialiter copulo, quia eum praesentialiter attendo in praeterita vel futura proprietate. Cassam tamen nemo hanc dicit memoriam, quia quod ut praesens concipit, in praeterito attendit. Sed de hoc super Perihermeneias plenius disputabitur. Illud quoque de Deo sanius solvitur eius substantiam, quae sola incommutabilis est ac simplex, nullis conceptionibus rerum vel formis aliis variari. Nam licet consuetudo humani sermonis de creatore quasi de creaturis loqui praesumat, cum videlicet ipsum vel providentem vel intelligentem dicat, nihil tamen in eo diversum ab ipso vel intelligi debet vel esse potest nec intellectus scilicet nec alia forma.
Atque ideo omnis quaestio de intellectu quantum ad Deum superuacua est. Sed <si> expressius veritatem loquimur, nihil aliud est eum futura providere, quam ipsum qui vera ratio in se est, futura non latere. Nunc autem multis de natura abstractionis ostensis ad intellectus universalium redeamus, quos semper per abstractionem fieri necesse est. Nam cum audio 'homo' vel 'albedo' vel 'album', non omnium naturaram vel proprietatum quae in rebus subiectis sunt ex vi nominis recordor sed tantum per 'homo' animalis et rationalis mortalis, non etiam posteriorum accidentium conceptionem habeo, confusam tamen non discretam. Nam et intellectus singularium per abstractionem fiunt, cum scilicet dicitur: haec substantia, hoc corpus, hoc animal, hic homo, haec albedo, hoc album. Nam per 'hic homo' naturam tantum hominis sed circa certum subiectum attendo, per 'homo' vero illam eandem simpliciter quidem in se, non circa aliquem de hominibus. Unde merito intellectus universalium SOLUS et NUDUS et PURUS dicitur. SOLUS quidem a sensu, quia rem ut sensualem non percipit. NUDUS vero quantum ad abstractionem formarum vel omnium vel aliquarum. PURUS ex toto quantum ad discretionem, quia nulla res, sive materia sit sive forma, in eo certificatur, secundum quod superius huiusmodi conceptionem confusam diximus.
His itaque praelibatis ad absolvendas quaestiones de generibus et speciebus a Porphyrio propositas veniamus, quod facile iam possumus omnium universalium natura iam aperta.
Prima itaque huiusmodi erat UTRUM GENERA ET SPECIES SUBSISTANT, id est significent aliqua vere existentia, AN SINT POSITA IN 28 INTELLECTU SOLO etc., id est sint posita in opinione cassa sine re, sicut haec nomina chimaera, hiroceruus, quae sanam intelligentiam non generant.
Ad quod respondendum est quia re vera significant per nominationem res vere existentes, easdem scilicet quas singularia nomina, et nullo modo in opinione cassa sunt posita; quodam tamen modo intellectu solo et nudo et puro, sicuti determinatum est, consistunt. Nihil autem obest si proponens quaestione<m> aliter quasdam voces accipiat in quaerendo, aliter qui solvit in solvendo, ac si diceret ita is qui solvit: quaeris utrum sint posita <in> intellectu solo etc. Quod ita potes accipere, quod verum est, ut supra iam determinavimus. Possunt et eodem penitus modo voces ubique accipi tam ab soluente quam a quaerente, et tunc fiet una quaestio non per opposita de prioribus membris duarum dialecticarum quaestionum, harum scilicet: utrum sint vel non sint, et item utrum sint posita in solis et nudis et puris vel non.
Idem in secunda dici potest quae est huiusmodi: UTRUM SUBSISTENTIA SINT CORPORALIA AN INCORPORALIA, hoc est cum concedantur significare subsistentia, utrum alia subsistentia significent, quae sint corporalia, an quae sint incorporalia. Quippe omne quod est, ut ait Boethius, aut corporeum aut incorporeum, sive scilicet haec nomina corporeum et incorporeum accipiamus pro corpore substantiali et non-corpore sive pro eo quod corporeo sensu percipi potest, ut homo, lignum, albedo, vel non potest, ut anima, iustitia. Potest etiam corporeum accipi pro 'discreto' ac si ita quaeratur: cum significet subsistentiam, utrum significet eam <discretam vel non discretam>.
Qui enim rei veritatem bene investigat non tantum attendit quae vere dici possunt sed quaecumque in opinione poni possunt. Unde etsi alicui certum sit nulla subsistere praeter discreta, quia tamen posset esse opinio, ut alia essent, non immerito et de eis quaeritur. Et haec quidem ultima acceptio corporei magis ad quaestionem accedere videtur, ut scilicet de discretis vel non discretis quaeratur. Sed fortasse cum ait Boethius omne quod est vel corporeum esse vel <in>corporeum, 'incorporeum' superfluere videtur, cum nullum existens sit incorporeum, id est non discretum. Nec quicquam illud quod ad ordinem quaestionum inducitur, valere videtur, nisi forte in eo quod sicut corporeum et incorporeum in alia significatione dividunt subsistentia, ita et in hac videtur, ac si ita is qui quaeret diceret: Video quod existentium alia dicuntur corporalia, alia incorporalia, quae horum dicemus esse ea quae ab universalibus significa<n>tur? Cui respondetur: corporalia quodammodo (id est discreta) 29 in essentia sua et incorporalia quantum ad universalis nominis nominationem, quod scilicet ea non discrete ac determinate nominant sed confuse, ut supra satis docuimus. Unde et nomina ipsa universalia et corporea dicuntur quantum ad naturam rerum et incorporea quantum ad modum significationis, quia etsi ea quae discreta sunt nominent, non tamen discrete et determinate.
Tertia vero quaestio, UTRUM SINT POSITA IN SENSIBILIBUS etc., ex eo descendit quod incorporea conceduntur, quia videlicet incorporeum quodam modo acceptum dividitur per esse in sensibili et non esse, ut supra quoque meminimus. Et dicuntur universalia subsistere in sensibilibus, id est significare intrinsecam substantiam existentem in re sensibili ex exterioribus formis et cum eam substantiam significent, quae actualiter subsistit in re sensibili, eandem tamen naturaliter separatam a re sensibili demonstrant, sicut superius iuxta Platonem determinavimus. Unde Boethius genera et species intelligi praeter sensi<bilia> dicit, non esse, eo scilicet quod res generum et specierum quantum ad naturam suam rationabiliter in se attenduntur prae<ter> omnem sensualitatem, quia in se ipsis remotis quoque exterioribus formis per quas ad sensus veniunt vere subsistere possent. Nam omnia genera vel species concedimus sensualibus inesse rebus.
Sed quia intellectus eorum a sensu solus semper dicebatur, nullo modo in sensibilibus rebus esse videba<n>tur. Unde merito quaerebatur an unquam possent in sensibilibus esse; et respondetur de quibusdam, quod sint, sic tamen, ut praeter sensualitatem, sicut dictum est, naturaliter permaneant. Possumus autem in secunda quaestione corporeum et incorporeum pro sensibili et insensibili sumere ut sit ordo quaestionum convenientior, et quia intellectus universalium solus a sensu, ut dictum est, dicebatur, quaesitum recte est an sensibilia essent an insensibilia, et cum respondeatur eorum quaedam esse sensibilia quantum ad naturam rerum, eadem et insensibilia quantum ad modum significandi, quia scilicet res sensibiles, quas nominant, non designant eo modo quo sentiuntur, id est ut discretas nec per eorum demonstrationem sensus eas reperit, restabat quaestio, utrum ipsa sensibilia tantum appellarent an etiam aliquid aliud significarent; cui respondetur quod et sensibilia ipsa significant et simul communem illam conceptionem quam Priscianus divinae menti praecipue adscribit.
ET CIRCA EA CONSTANTIA. Secundum hoc quod hic quartam intelligimus quaestionem, ut supra meminimus, haec est solutio quod 30 universalia nomina nullo modo volumus esse cum rebus eorum peremptis iam de pluribus praedicabilia non sint, quippe nec ullis rebus communia, ut rosae nomen <non> iam permanentibus rosis, quod tamen tunc quoque ex intellectu significativum est licet nominatione careat. Alioquin propositio non esset:
Nulla rosa est.
Bene autem de universalibus non de singularibus vocibus quaestiones fiebant, quia non ita de significatione singularium dubitabatur. Quippe modus eorum significandi bene cum statu rerum concordabat. Quae sicut discretae in se sunt, ita discrete ab eis significantur et intellectus eorum rem certam tenet, quod universalia non habent. Praeterea universalia, cum res ut discretas non significarent, nec convenientes videbantur significare, cum nulla sit res in qua conveniunt, ut supra quoque docuimus. Quia itaque tanta erat de universalibus dubitatio, sola elegit Porphyrius universalia ad tractandum, singularia ab intentione excludens, quasi per se satis manifesta, licet ea tamen incidenter propter alia quandoque tractet.
Notandum vero quod licet solas voces definitio universalis vel generis vel speciei includat, saepe tamen haec nomina ad res eorum transferuntur, veluti cum dicitur species constare ex genere et differentia, hoc est res speciei ex re generis. Ubi enim vocum natura secundum significationem aperitur, modo de vocibus, modo de rebus agitur et frequenter harum nomina ad illas mutuo transferuntur. Unde maxime tractatus tam logicae quam grammaticae ex translationibus nominum ambiguus multos in errorem induxit non bene distinguentes aut proprietatem impositionis nominum aut abusionem translationis.
Maxime autem Boethius in Commentariis hanc confusionem per translationes facit et praecipue super inquisitione harum quaestionum, ita quidem ut <anxium lectoris animum> relinquere videatur quid genera uocet aut species. Cuius quide<m> quaestiones et nos breviter transcurramus atque ad praedictam sententiam, sicut oportet, applicemus. Hic igitur in investigatione quaestionum ut melius rem dissolvat, prius eam per aliquas sophisticas quaestiones <et> rationes perturbat, ut ab eis nos postmodum expedire doceat. Et tale proponit inconveniens quod omnis cura et inquisitio de generibus et speciebus sit postponenda, ac si dicat: quia videlicet genera et species ea quae videntur, vocabula dici non possunt sive quantum ad rerum significationem sive quantum ad intellectum. De rerum autem significatione in eo ostendit, quod numquam res, sive una sive multiplex, universalis reperitur, id est 31 praedicabilis de pluribus, sicut ipse diligenter aperit et nos superius comprobavimus. Quod vero una res universalis non sit atque ideo nec genus nec species, primo confirmat dicens: Omne quod unum est, unum numero est, id est discretum in propria essentia; sed genera et species quae communia pluribus esse oportet, unum numero esse non possunt atque ita nec unum. Sed quia aliquis <contra> adsumptionem dicere posset, quod sint tale unum numero quod sit commune, hoc ei diffugium aufert dicens: omne unum numero commune aut per partes commune esse aut per successionem temporum totum aut eodem tempore totum sed ita quod non constituat eorum substantias quibus est commune. Quos omnes modos communitatis statim tam a genere quam a specie removet dicens ea potius ita communicari, ut eodem tempore tota sint in singulis et eorum substantiam constituant. Quippe universalia nomina non per partes a diversis quae nominant participantur sed tota et integra singulorum sunt eodem tempore nomina. Substantias quoque eorum quibus communia sunt constituere dici possunt vel in eo quod per translationem significant res constituentes alias, ut animal quiddam nominat in equo vel in homine quod materia est eorum vel etiam inferiorum hominum, <vel> in eo quod substantiam conficere dicuntur, quod quodammodo in eorum sententiam veniunt, unde substantialia eis dicuntur. Quippe homo totum id notat quod animal et rationale et mortale.
Postquam autem Boethius de re una ostendit quod non sit universalis, comprobat de multiplici, ostendens scilicet nec multitudinem discretarum rerum speciem aut genus esse et illam destruit sententiam, qua posset aliquis dicere omnes substantias simul collectas esse illud genus 'substantia' et omnes homines speciem illam quae homo est, ac si ita diceretur: Si ponamus omne genus esse multitudinem rerum convenientium substantialiter, omnis autem talis multitudo <habebit> naturaliter aliud supra se, et illud rursus aliud habebit usque ad infinitum, quod <est> inconveniens. Itaque ostensum est universalia nomina quantum ad rerum significationem sive unius sive multiplicis non videri universalia, cum nullam scilicet rem universalem significent, id est de pluribus praedicabilem. Quantum etiam ad significationem intellectus ea non debere universalia dici inde arguit quod eum intellectum uanum esse sophistice ostendit, eo scilicet quod aliter quam res subsistat, habeatur, cum sit per abstractionem.
Cuius quidem sophismatis nodum et ipse satis et nos diligenter superius absolvimus. Illam autem aliam partem argu32mentationis qua ostendit nullam rem universalem esse, quia sophistica non erat, determinatione non iudicavit indigere. Rem enim ut rem, non ut vocem accipit, quia scilicet vox communis, cum quasi una res essentia in se sit, communis est per nominationem in appellatione multorum, secundum quam scilicet appellationem, non secundum essentiam suam de pluribus est praedicabilis. Rerum tamen ipsarum multitudo est causa universalitatis nominis, quia, ut supra meminimus, non est universale nisi quod multa continet; universalitatem tamen quam res voci confert, ipsa in se res non habet. Quippe et significationem gratia rei vox non habet et appellativum nomen iudicatur secundum multitudinem rerum, cum tamen neque res significare dicamus neque esse appellativas.

Notes