Authors/Abelard/logica/GSP/7

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSP
Jump to navigationJump to search

TRACTATUS DE ACCIDENTE

Latin English
LI 1.05 TRACTATUS DE ACCIDENTE
ACCIDENS VERO EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM.
ACCIDENS EST. Accidens describit hoc loco in designatione omnium accidentalium formarum tam risibilitatis quam aliarum quaecumque differentiae non sunt. Nec hoc loco proprium sub accidenti cadit, quippe accidens hoc nomen est rerum, accidens vero quod ad speciem convertitur, nisi vocabulum esse non potest. Si autem accidens voces quoque ipsas, in quantum quantitates sunt, dicatur continere, non iam voces sicut voces sed sicut res accipimus.
Sic autem definitionem expone: ACCIDENS, hoc est accidentalis forma, EST ea forma quae subiectae materiae potest et adesse et abesse PRAETER CORRUPTIONEM ipsius, hoc est ita, ut ea adveniente vel recedente non necesse sit propter eam subiectam materiam in natura substantiae suae corrumpi, hoc <est> generalem vel specialem statum egredi. Quod quidem substantialibus formis non convenit. Nam animatio adveniens et generationem animati corporis facit et corruptionem inanimati et eadem recedens substantiam animati perimit.
Et attende potentiam adesse et abesse potius ad subiectum referendam esse quam ad accidens, ut scilicet subiectum cum accidenti et sine accidenti esse possit incorruptum, non accidens sine subiecto.
Nota etiam quod <cum> ait: abesse et adesse PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM, hoc substantialibus quoque formis conveniat. Sic enim rationalitas adest huic homini, ut non corrumpatur, et sic posset hic homo sine ea esse, ut ideo non corrumperetur. Posset enim contingere, ut haec substantia hominis numquam rationalis fuisset, ideoque numquam corrumperetur propter rationalitatem, cum eam numquam habuisset. Posset etiam fortassis contingere, ut sic ista careret, quod aliam rem habuisset et nunquam istam et ideo numquam per istam corrumperetur. Unde divisim non est accipiendum adesse et abesse sed coniunctim ita scilicet, quod ipsum subiectum possit formam istam et habere et non habere, id est secundum eam permutari praeter corruptionem, ut videlicet cum prius habeat ac postea amittat, non sit substantialiter corruptum.
Nec hoc loco subiectum pro sustentamento tantum est accipiendum sed pro omni quod actualiter altero informatur, ut corpus albedine, albedo claritate. Nec accidens hoc loco respectu substantiae tantum, quae sola <est>, describitur, verum cuiuslibet subiectae materiae, quam accidentaliter, non substantialiter informat, ut claritas quoque albedinem. Et fortasse hoc loco ita stricte accidens sumitur, ut non omnes includat formas, quae specificae non sunt, sicut risibilitatem, 93 unitatem, capitationem sed illas tantum, quae omnino praeter corruptionem tam adesse quam abesse possunt. Unde secundum hanc acceptionem accidentis non necesse est omnem formam vel specificam esse vel accidens.
DIVIDITUR AUTEM IN DUO, IN SEPARABILE ET IN INSEPARABILE; NAMQUE DORMIRE EST SEPARABILE ACCIDENS, NIGRUM VERO ESSE INSEPARABILITER CORVO ET AETHIOPI ACCIDIT (POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORVUS ALBUS ET AETHIOPS AMITTENS COLOREM PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM).
DIVIDITUR AUTEM. Post definitionem accidentis supponit divisionem. Qui tamen in tractatibus aliorum superius divisiones, non definitiones praeponit. Prius enim nomen generis in significationes suas divisit, quam ipsum definiret, et similiter alia. Hic vero definitionem accidentis prius posuit quam divisionem. Quod ideo hic factum arbitror, quod hoc loco accidentis nomen aequivoce non sumit, ut scilicet aequivocatio impedimento definitioni non esset. Eadem namque definitio tam separabile accidens quam inseparabile includit. 'Separabile' autem vel 'inseparabile' secundum actum accipit, non secundum naturam. Ut enim definitione apparet, omnia sunt in natura separabilia. Quorum quaedam contingit actu separari manente susceptibili, ut sessionem, somnium, quae ideo separabilia dicuntur; quaedam vero minime separantur, ut nigredo corui vel Aethiopis, quae ipsos numquam deserit.
NAMQUE DORMIRE. Probat a partibus, quod quaedam separantur, quaedam non, quia ista.
POTEST AUTEM. Quia nigrum vocatur inseparabile, ne hoc quantum ad naturam acciperetur et iam non esset accidens, ideo dicit, quod licet actu non separatur, tamen in natura separabile. Et hoc est: POTEST SUBINTELLIGI CORVUS ALBUS, hoc <est>: rationabiliter possumus eum attendere in tota sua substantia omnino praeter nigredinem, quia videlicet ipse omnino in substantia corui subsistere potest ita, ut niger non sit, Aethiops in proprietate quoque Aethiopis ita quod non sit niger. Aethiops namque a patria, non a nigredine dictus est. Vel etiam si nigredinem notaret nomen Aethiopis, non minus tamen substantia sine nigredine posset esse praeter corruptionem. Nam et corpus album omnino amittere albedinem potest, ut nullo modo omnino in substantia corrumpatur.
DEFINITUR AUTEM SIC QUOQUE: ACCIDENS EST QUOD CONTINGIT EIDEM ESSE ET NON ESSE.
DEFINIUNT AUTEM. Haec definitio eadem penitus est cum superiori in sensu. Tale enim est quasi diceret: Illud EST ACCIDENS quod potest ESSE ET NON ESSE in eodem, ipso scilicet permanente eodem in substantia.
VEL: QUOD NEQUE GENUS NEQUE DIFFERENTIA NEQUE SPECIES NEQUE PROPRIUM, SEMPER AUTEM EST IN SUBIECTO SUBSISTENS.
VEL QUOD NEQUE GENUS. Postquam definivit accidens in designatione rerum, definit ipsum in designatione vocum, earum videlicet tantum quae subiectae sunt ab accidentalibus formis et non sunt propria. Et hoc est: vel etiam sic definiunt hoc nomen accidens, quod dicunt illam vocem esse accidens, QUOD NEQUE est GENUS scilicet NEQUE DIFFERENTIA NEQUE PROPRIUM. Quod quia habent individua substantiae et multa alia, ut non-homo et non-equus et res, ens, addit 'in subiecto', id est adiacenter. 94
Nunc autem hoc loco pauca de materia accidentium, quae inquiri solent, consideremus.
Quale est illud, utrum indivisibile accidens divisibili subiecto inesse possit et divisibile rursus indivisibili. Et utrumque quidem verum esse videtur, quippe unitas partibus omnino carere auctoritate omnium confirmatur, quod tamen rei compositae saepe accidit, ut huic homini, qui licet ex pluribus sit membris coniunctus, una tamen dicitur naturaliter substantia. Similiter indivisibile tempus, simplex alicuius actio, quae in instanti est, compositum habet subiectum. Sic et paternitas et pleraque alia, cum simplicia videantur, in rebus tamen compositis inveniuntur. Sed quomodo subiecto habenti partes id quod partes non habet, inesse potest, si ipsum totum occuparet? Quomodo enim unitas totius hominis magnitudinem comprehenderet, si ipsa in se sit nullius magnitudinis?
Et sunt nonnulli qui in toto simul homine unitatem non collocant, qua ipse homo unus est sed potius in quadam parte ipsius hominis indivisibili ipsam esse autumant, ex qua totus homo unus dicatur.
Sed profecto quaerendum est, qui sit sensus, cum dicitur:
Homo unus est.
Non enim vere dici potest id quod homo est, formari unitate. Homo enim non dicitur, nisi omnia simul membra, quae omnia simul unitatem non habent sed partes tantum indivisibiles, ut dictum est. Quod si hic est sensus, ut dicatur homo unus secundum hoc quod partem unam habet, iam non unitas homini iungitur sed habitus unius partis. Sicut et cum dicitur corpus hominis vel rationale vel grammaticum, dicunt attribui non grammaticam vel rationalitatem, quae animae tantum insunt sed magis habitus grammaticae animae vel animae rationalitatem praedicari uolunt.
Praeterea cum unaquaeque pars indivisibilis propriam habeat unitatem, ex qua in se una est, contingeret unam duas habitudines habere, ut binarium et ita duo esse id quod est indivisibile.
Dicamus itaque non esse incongruum, si id quod indivisibile est, divisibili subiecto toti simul insit et non velut per partes, ideo non esse necessarium accidens dividi cum subiecto, nisi illud quod per partes inest, sicut albedo, linea, quorum scilicet diversae partes diversas subiecti partes occupant atque ideo ista sectionem unam cum subiecto recipiunt. Nec mirum, si indivisibile accidens divisibili subiecto insit, sicut e contrario divisibile indivisibili. Nam anima, cum partes nullas in essentia habeat, composita tamen habet accidentia, ut dialecticam, quae in scientiam inveniendi et iudicandi dividitur. Hoc indivisibile corpus collectionem accidentium in se habet, colorem scilicet suum, unitatem et multa alia. 95
Illud quoque quaeritur utrum accidentia sola sensu percipiantur an subiecta tantum corpora an potius utraque simul et, si utraque, <quae> eorum praecipue. Sed cum nos tam de accidenti quam de subiecto per sensum iudicemus, utrumque sensus percipere videtur. Cernentes enim equum album non solum albedinem in fundamento noscimus, verum etiam substantiam equi cognoscimus, quia non solum esse album, verum etiam esse equum animadvertimus.
Sed fortasse dicetur quod similiter anima visui subiaceat et sessio, quia scilicet videntes aliquem ambulare, quod animam habeat, certi sumus, et de sessione quoque visus nos certificat et de ira etiam animi, cum aliquem adspiciamus verberare alium vehementer, audito etiam latratu canis iram intelligimus. Multa quoque sensus videtur certificare, quae tamen ipse percipiendo non attractat sed potius ratio animi ex his quae anima percipit, quaedam alia quae eis adiuncta sunt, intelligit, ex natura quidem rerum, non ex perceptione sensus. Unde aliquis sine quod naturam canis novisset eumque audiret latrare, vocem latrantis statim discerneret sed nequaquam iram intelligeret, pro eo scilicet, quod nesciret vocem huiusmodi ex motu tantum irae procedere.
Dicimus itaque ea sola proprie ad sensum venire, de quibus statim sensus iudicium facit nulla alia intercedente cognitione, ut color sonus, dulcedo, foetor; haec autem tantum accidentia videntur, quod tam ratione quam experimento confirmatur. Cui etiam maxime consentit auctoritas. Rationabilius enim videtur, ut cum anima quae sensus habet, res incorporea sit et ipse similiter sensus res sit corporea, uis eorum praecipue ad accidentia quae similis sunt naturae, id est corporeae, dirigatur, quae etiam ipso experimento addiscimus. Viso namque corpore albo procul existente statim de colore iudicamus et album esse discernimus sed non statim naturam substantiae deprehendimus, utrum scilicet iste equus est <an> aliud. Quod autem accidentia sensus percipiat, Aristoteles in Qualitate patenter monstrat:
Dulcedo enim, inquit, secundum gustum quandam passionem efficit et calor secundum tactum.
Si quis autem cum accidentibus etiam subiecta sentiri dicat, non negamus, ut et colorem penetrans visus subiecti corporis naturam percipiat. Quid enim mirum, si per colorem corpus videat, cum etiam corporis intus positi substantiam saepe penetret, ut de aliquo quoque corpore supposito iudicet? Nam et per vitrum suppositum corpus cognoscimus. Sed si quis ipsum 96 quoque corpus cum colore videri dicat, praecipue sensu colorem percipi arbitror, quo aliquando remoto uisus omnino uacaret nec quicquam in corpore discuteret. Si vero color in alio quam in corpore posset esse, credo equidem eum sensu percipi. Boethius tamen super Ad aliquid, ubi de sensu agitur, quicquid ad corporis materiam referri potest, sensuum varietati dicit subiacere et quae sunt incorporea sentiri non posse. Qui etiam super definitionem qualitatis ostendens qualia notiora esse secundum sensus quam qualitates ait:
Omnia enim quae sensibus sunt subiecta, sunt notiora nobis quam ea quae sensibus non tenentur.
Unde sola corporea sentiri videtur constare et non accidentia. At vero in prioribus Commentis quae ad simplicem puerorum intelligentiam praeparantur, plura secundum opinionem dicuntur, sicut est illud quod asperum et lene positiones vocat, cum potius sint qualitates.
Haec quidem de accidenti dicta sufficient.
De natura vero comparationis accidentium in Praedicamento qualitatis disseremus, ubi plura Aristoteles de ea tangit.

Notes