Authors/Abelard/logica/GSPred/1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.01

Latin English
DE AEQUIVOCIS
Quod itaque in sequentibus, ubi de secundis substantiis et differentiis et accidentibus agitur, daturus erat differentiam inter ea quae dicuntur de subiecto et ea quae sunt in subiecto, per hoc scilicet quod haec univoce praedicantur, illa quidem aequivoce, determinandum prius fuit, quid aequivocum esset, quid univocum. Quod hoc loco facit.
Cur autem prius de aequivocis, post de univocis tractat? Idcirco (teste Boethio) quod ipsa decem praedicamenta, cum definitionibus diversa sint, uno tamen praedicationis vocabulo nuncupantur. Cuncta enim praedicamenta dicimus, ipsa vero praedicamenta, quoniam rerum genera sunt, de subiectis rebus univoce praedicantur. Omne enim genus de speciebus propriis univoce dicitur. Quare rectius primo de omnium praedicamentorum communi vocabulo tractat, quasi quemadmodum singula de speciebus propriis praedicarentur, exponeret.
Et nota hoc nomen praedicamentum in eo aequivocum dici, quod album et quodlibet accidentale sumptum aequivocum hoc loco Aristoteles accipit, non quod multiplicem sensum habeat sed quia rationem substantiae non habet. Quo etiam modo ens et unum et quodlibet nomen res diversorum praedicamentorum continens de ipsis praedicamentis aequivoce dicitur, non quod multa sint vocabula in sensu, sicut est canis sed quia definitionem non habent in substantia 118 de praedicamentis praedicabilem. Hic enim Aristoteles aequivoca large, univoca stricte accipit, illa videlicet tantum univoca dicens quae habent nomen commune et eandem secundum illud nomen definitionem substantiae.
Definitio vero substantiae dicitur ea quae abesse secundum significationem non potest praeter corruptionem rei subiectae, id est egressum a substantia, ut sunt definitiones datae secundum nomen quodlibet generale vel speciale vel differentiale. Si enim aliquid deserat esse substantia animata sensibilis, id est animal, vel animal rationale mortale, id est homo, vel potens uti ratione, quod est esse rationale, necesse est ipsum in substantia corrumpi. Illa itaque tantum aequivoca appellat quae habent commune nomen et non habent eandem rationem substantiae, ut expositum est, secundum illud scilicet nomen. Bene autem 'secundum nomen' apponit multis de causis, tum quia aliae definitiones ad univocationem vel aequivocationem non pertinent, nisi quae secundum sententiam nominis datae sunt, tum quia aliter bene univoca vel aequivoca non determinaret, sicut in expositionibus definitionum ostendemus.
Illa autem definitio secundum sententiam nominis data est, cuius sensus in sententia definiti nominis includitur, ut in hoc nomine 'homo' rationale mortale, non animal sensibile et in hoc nomine 'rationale' potens uti ratione et in hoc nomine 'album' affectum albedine, licet haec definitio albi, cum secundum nomen sit, non tamen sit substantiae, ut ostensum est. Si quis autem hominem determinans dicat: animal risibile, rerum subiectarum vocabulo hominis continentiam determinat sed sententiam nominis non aperit per 'risibile', cuius sensus in sententia hominis non tenetur. Potest itaque haec descriptio hominis esse quantum ad rerum continentiam, non quantum ad nominis sententiam. Sic et fortasse hoc nomen 'canis' et quodlibet aequivocum secundum rerum continentiam definiri potest, id est determinari, quibus rebus conveniat, veluti si dicamus hoc nomine 'canis' appellari id quod sit latrabile animal vel hoc caeleste sidus vel illa marina belua.
Sed haec quidem definitio in sententia nominis non tenetur, quippe canis nomen non est impositum alicui ex hac communi causa, quod sit aliquid illorum trium, quia iam videlicet multiplex vox in sensu non esset, si idem ubique proponeret. Cum autem Aristoteles univoca tantum dicat, quantum ad rationem substantiae, strictius univoca accipit, quam Porphyrius, ubi propria quoque univoce praedicari dicit, vel Boethius, qui divisionem accidentis in subiecta aequivocationis esse non dicit. Sicut autem univoca strictius Aristoteles accipit, ita aequivoca largius, omnia scilicet illa dicens aequivoca quae commune nomen habent sine communi ratione substantiae, quorum definitionem nunc exponamus. 119
AEQUIVOCA DICUNTUR QUORUM NOMEN SOLUM COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA, UT ANIMAL HOMO ET QUOD PINGITUR.
Aequivocae DICUNTUR res illae quae habent NOMEN idem secundum materiam COMMUNE sibi.
Bene autem dicit: DICUNTUR, et non dicit 'sunt', quia res ex se aequivocationem non habent sed ex nomine quo aequivocantur, quod proprie aequivocatio, id est aequivocans, dicitur, res vero proprie aequivocae, id est aequivocatae.
NOMEN autem hoc loco accipe teste Boethio secundum omnem rerum significationem, qua rebus imposita vocabula praedicamus, hoc est omnem dictionem naturaliter declinabilem.
Cum autem ait: QUORUM NOMEN COMMUNE EST, tam multivoca quam diversivoca excludere videtur, quorum potius sunt diversa nomina. Sunt enim multivoca quae sub eadem definitione diversis designantur nominibus, ut gladius, ensis, mucro, quae quidem pluraliter multivoca dicimus, non secundum rerum pluralitatem, cum sit res subiecta penitus eadem sed magis secundum vocabulorum diversitatem. Diversivocae autem res illae dicuntur, quae secundum diversa nomina diversas definitiones secundum illa habent, ut homo et asinus, quod etiam fortasse eidem rei potest accidere, si ipsa diversis vocetur nominibus, quae eadem non sint in sententia, ut homo et navigabilis dicitur et risibilis, cum tamen haec duo nomina eiusdem sententiae non sint, sicut sunt illa: gladius, ensis, mucro, quae idem dicunt penitus.
Quod autem supponit: SOLUM, univoca separat, quae cum NOMEN COMMUNE habeant, sicut aequivoca, non solum nomen communicant, verum etiam eandem definitionem substantiae habent.
Quod subiungitur: RATIO SUBSTANTIAE EST DIVERSA, determinat, ad exclusionem cuius 'SOLUM' sit appositum, quod, videlicet 'solum', modo ad exclusionem omnium ponitur, veluti cum dicitur:

Solus Deus est omnipotens

ita scilicet quod nulla alia res, modo ad exclusionem alicuius, veluti cum dicitur:

Solam tunicam habeo

id est non etiam pectulam.
Quod autem ait: RATIO SUBSTANTIAE EST DIVERSA, negative accipe, hoc est non est eadem, alioquin non conveniret omnibus sub quocumque nomine aequivocis, ut 'amplectenti et amplexo' aequivocis sub 'amplector', quia 'amplector' diversas definitiones substantiae non habet, cum nullam penitus definitionem datam secundum substantiam habeat, hoc est datam secundum talem statum, qui dum perit, in substantia perimat. Similiter nulla sumpta nomina accidentalia, sub quibus res subiectas aequivocas hoc loco dicimus, nullam substantiae rationem, hoc est definitionem, habent. Tale est ergo: definitio substantiae est diversa, hoc est non est eadem, ut simpliciter neges illud quod univoca, quorum definitioni relinquitur.
Quod autem apponitur: SECUNDUM ILLUD NOMEN DATAM, non uacat. Si enim identitatem 120 definitionis substantiae omnino removeret, sive quantum ad illud commune nomen, sive quantum ad alia, non omnibus aequivocis conveniret, quippe res saepe quae sub uno nomine sunt aequivocae, sub alio sunt univocae, veluti tres significationes canis et sub hoc nomine canis aequivocae sunt et sub hoc nomine corpus vel substantia univocae. Praeterea si dicamus ratione substantiae diversam affirmative, ut videlicet diversas definitiones eidem nomini relinquamus, videtur hominis nomen aequivocationem habere, quod et istam habet definitionem 'animal rationale mortale' et insuper 'animal gressibile bipes', quae quidem in sensu diversae sunt, licet res easdem contineant, quas scilicet definitum vocabulum nominat. At vero cum negative accipimus, nulla relinquitur obiectio.
Nota autem plura vocabula aequivoce praedicari quae aequivocationem non habent, veluti 'hoc forte', quod est nomen Socratis, sive propter uires sive propter hoc quod animam fortem habeat, aequivoce de ipso dicitur, cum diversis definitionibus determinetur nec tamen ad ipsum aequivocationem habet, cum non sit commune. Similiter subiectum pro significato et subiectum pro fundamento de ipso Socrate aequivoce dicitur nec tamen ad ipsum aequivocationem habet, cum propter ipsum commune non sit. Commune enim nonnisi pluribus esse potest. Ex quo apparet Socratis nomen in designatione unius tantum acceptum, cum non sit commune, nec aequivocum dici nec univocum.
UT ANIMAL HOMO. Exemplificat de aequivocis per hominem verum et pictum, quae hoc nomen animal aequivoce habent, dicens: UT HOMO, verus scilicet, ET QUOD PINGITUR, dicitur animal.
HORUM ENIM SOLUM NOMEN COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA.
HORUM ENIM. Commendat exemplum, ac si diceret: Bonum exemplum dedi per ista de aequivocis, quia scilicet ista sunt aequivoca. A causa. Quod autem sint aequivoca sub hoc nomine animal, ostendit per definitionem aequivocorum, dicens scilicet illa habere hoc nomen commune quod est animal et non eandem definitionem secundum illud.
SI ENIM QUIS ASSIGNET QUID EST UTRUMQUE EORUM QUO SINT ANIMALIA, PROPRIAM ASSIGNABIT UTRIUSQUE RATIONEM.
SI QUIS ENIM. Vere non eandem, quia diversas tantum. Quod probat ab effectu, quia videlicet assignantur eis diversae definitiones. Et hoc est: SI aliQUIS ASSIGNET, id est demonstret, QUID EST UTRUMQUE EORUM, tam versus scilicet homo quam pictus, in eo quod SINT ANIMALIA, PROPRIAM definitionem unicuique dabit, dicens scilicet verum esse hominem substantiam animatam sensibilem, picturam vero assimilationem substantiae animatae sensibilis.
Sciendum vero quod aequivocorum alia fiunt casu, alia consilio. Casu namque contingit, ut quo nomine vocatur unus apud nos, vocetur alius apud barbaros, illis quidem ignorantibus impositionem 121 nominis a nobis iam factam. Consilio vero et deliberatione quaedam aequivocatio fit, quando de una re scienter ad aliam transferimus non ornatus gratia sed necessitatis causa. Duobus namque modis translatio fit aut secundum ornatum aut propter necessitatem significandae rei, cum videlicet ipsa nomen non habet per quod designetur. Et haec quidem translatio quae propter penuriam nominis fit, in aequivocatione semper consistit. Illam vero quae ad ornatum sermonis fit, in aequivocatione teste Boethio Aristoteles non recipit, veluti si quis ornatus gratia gubernatorem dicat aurigam, non erit auriga nomen aequivocum, licet id diversa significet, scilicet moderatorem currus et navis. De quo haec ratio est, quod quando sermonem exornamus, uulgaria verba et omnibus nota propter curialitatem vitantes, non nouam impositionem vocis facimus sed ad tempus ad nouam significationem eam accommodamus, quam quidem significationem per se non habet sed magis ex aliquo sibi adiuncto. Si enim dicamus:

Aurigam suum navis amisit

per adiunctionem navis in auriga rectorem intelligimus. Si vero dicamus:

Auriga venit

nonnisi moderator currus intelligitur. Similiter cum dicimus:

Prata rident

pro "Prata florent", in 'ridere' florere intelligimus non ex ui vocis, cum per se hoc non habeat sed ex adiunctione pratorum, quorum scilicet florere esse scimus, non ridere.
Si vero diceremus substantiam ridere, nullo modo nisi risum intelligeremus. Quod itaque in 'auriga' vel in 'ridere' quandoque aliud intelligimus ex adiunctis sibi, quam habeat eorum propria impositio, non est hoc aequivocationis multiplicitati deputandum, cum vox etiam per se dicta diversos non habeat sensus. Si quis autem quaerat, quando in auriga gubernator intelligitur, utrum auriga ipsum significet naturaliter an ad placitum, si large ad placitum sumat, pro omni scilicet quod naturaliter non significat, dicimus ad placitum significare. Si vero ad placitum proprie accipiat, pro eo scilicet quod ex propria inventione sic accommodatum est, ut per se quoque prolatum significationem non perdat, dicimus aurigam neque naturaliter neque ad placitum significare rectorem sed ad tempus per adiunctionem alicuius ad hanc significationem per translationem quandam esse accommodatum nec tunc proprie in vi dictionis esse configuratam orationem, <quia> reddit aliud intra quam extra significans. Unde si quis ei definitionem dare velit, secundum significationem gubernatoris etiam potest, cum videlicet eam per se non habeat.
Nota autem, quod <cum> ait Boethius aequivocationem fieri non solum in nominibus et verbis, verum etiam in praepositionibus et coniunctionibus frequenter, large aequivocationem accepit pro omni 122 multiplicitate sensus, ex quo etiam illud videtur ostendere praepositiones quoque et coniunctiones per se etiam significationem habere. De quo in Peri ermenias definiemus.
DE UNIVOCIS
UNIVOCA VERO DICUNTUR QUORUM ET NOMEN COMMUNE EST ET SECUNDUM NOMEN EADEM SUBSTANTIAE RATIO, UT ANIMAL HOMO ATQUE BOS.
UNIVOCA. Post aequivoca definit res univocas.
Quod autem ait definitionem eandem esse, superius non, 'esse eandem' quantum ad naturam, non quantum ad actum intellige; saepe enim tam univocorum nominum quam aequivocorum definitiones penitus ignoramus ut lapidum et multorum aliorum, nec tamen minus ideo univocum est nomen lapidum, quod in natura suae impositionis definitionem habet, etsi eam ignoremus. Ex ea enim communi causa impositum est, secundum quam ex natura rerum una queat definitio assignari.
Quod etiam supponit: SECUNDUM illud NOMEN, ideo fit quia aliter aequivocationem ex illo nomine contingere non determinaret, quippe, ut iam super meminimus, eadem quae sub hoc nomine canis aequivoca sunt, sub aliis sunt univoca. Quaeritur autem si animal rationale mortale vel animal gressibile bipes, cum totam hominis sententiam singulae non contineant, utrum ad univocationem different. Et fortasse ad hoc proferuntur, ac si in eis omnes hominis differentiae continerentur. Fortasse etiam nihil ad univocationem refert, si non sint convertibiles, cum tantum id quod in sententia definitur, teneant, non totum simul contineant.
COMMUNI ENIM NOMINE UTRIQUE ANIMALIA NUNCUPANTUR, ET EST RATIO SUBSTANTIAE EADEM.
COMMUNI ENIM. Commendat exemplum per hoc quod bos atque homo univoca sunt sub hoc nomine animal. Quod ostendit ad definitionem univocorum, quia scilicet habent illud nomen commune et secundum illud eandem rationem substantiae.
SI QUIS ENIM ASSIGNET UTRIUSQUE RATIONEM, QUID UTRISQUE SIT QUO SINT ANIMALIA, EANDEM ASSIGNABIT RATIONEM.
SI QUIS ENIM. Probat ab effectu, quod eandem est definitio in homine et bove, quia scilicet nos eandem assignamus.
DE DENOMINATIVIS
DENOMINATIVA VERO DICUNTUR QUAECUMQUE AB ALIQUO, SOLO DIFFERENTIA CASU, SECUNDUM NOMEN HABENT APPELLATIONEM, UT A GRAMMATICA GRAMMATICUS ET A FORTITUDINE FORTIS.
DENOMINATIVA VERO. Denominativorum quoque tractatus necessarius est, quia in sequentibus et qualia dici denominative et iacere et stare dici denominative a positionibus dicturus erat, quod nullo modo intelligi posset, nisi prius, quae sint denominativa, ostenderet. Sunt autem omnia denominativa vocabula sumpta, non autem omnia sumpta sunt denominativa. Sumpta autem vocabula ea dicimus quae simpliciter propter adiacentem formam significandam reperta 123 sunt, ut rationale, album. Non enim 'rationale' dicit animal rationale vel 'album' corpus album sed simpliciter 'rationale' ponit affectum rationalitate, 'album' affectum albedine, non etiam substantiam rei, quid sit, determinat.
Sumptorum vero tria sunt genera, quia quaedam cum nomine formae in materia vocis ex toto conveniunt, ut grammatica nomen mulieris cum grammatica nomine scientiae. Quaedam vero penitus a nomine formae differunt, ut studiosus a virtute, quaedam autem cum per principium conveniant, per finem disiuncta sunt, ut fortis fortitudo, quae cum in primis syllabis conveniant, in ultimis differunt. Et haec tantum sumpta quae scilicet principio conveniunt cum nomine formae et fine differunt, denominativa esse determinat dicens: DENOMINATIVA DICUNTUR ea, scilicet vocabula, quae HABENT APPELLATIONEM AB ALIQUO, hoc est inventa sunt ex participatione formae adiacentis, per quod sumpta esse ostenduntur, SECUNDUM NOMEN, id est secundum similitudinem nominis formae, per quod illa sumpta excluduntur quae prorsus differunt, ut studiosus, qui a virtute dicitur; qui enim vel hoc nomen virtus invenit vel hoc nomen studiosus, nullam alterius ad alterum similitudinem vocis attendit.
Sed quia hoc totum habent illa quae prorsus conveniunt cum nomine formae, ut grammatica nomen mulieris, addit: DIFFERENTIA in CASU, id est in fine nominis SOLO, hoc est: non etiam in principio. Vel etiam potest accipi 'solo', ut notet convenientiam significationis sumpti vocabuli ad nomen formae, ac si dicamus: 'casu solo', hoc est non etiam significatione formae differentia. Poterat etiam haec convenientia notari secundum nomen, id est sequendo similitudinem nominis in significatione formae, et si alio modo sumptum nomen eam significet, etiam tunc 'solo' differentiam principii tantum excluderet. Potest etiam haec definitio sic exponi, ut denominativa sit nomen rerum, non nominum, ut videlicet illa res quae fortitudine participat et fortis inde vocatur, denominative dicatur denominativa, id est denominative inde vocata, et sic in designatione rerum definitio haec tunc exponitur.
DENOMINATIVA DICUNTUR subiecta illa quae HABENT APPELLATIONEM AB ALIQUO, hoc est vocabulum quodcumque significans ex forma adiacente SECUNDUM NOMEN, id est similitudinem nominis ipsius formae, ut iam est expositum. Illa subiecta dico differentia tantum in casu sui nominis a nomine formae. Nam etsi vocabula proprie per diversas terminationes suas different, quodammodo tamen etiam res subiectae nominibus et terminatione suorum nominum a se differunt, per hoc scilicet quod haec res habet vocabulum aliter terminatum et illa aliter. In hac autem significatione, hoc est in designatione rerum, Boethius hoc nomen denominativa accipere videtur, cum ait:
Quaecumque re 124 non participant, denominativa esse non possunt.
Et rursus:
Quicquid denominativum esse dicitur, illud et re participabit et nomine et aliqua transfiguratione vocabuli discrepabit.
At vero multa opponuntur contra hoc quod ait esse denominativum re etiam participare. Multa enim participare denominativo nomine videntur quae rem non habent. Nam 'amaturus' propter actionem futuram dicitur, quam nondum habet, et 'amatus' propter passionem praeteritam. Sed fortasse, cum ait 'participat', indifferenter pro omni tempore usus est, ac si diceret: vel participat modo vel participabit vel participavit. Fortasse etiam nihil impedit, si neque denominativa neque sumpta dicamus, quae ex forma praesentialiter adiacente non sunt inventa.
Opponitur etiam, quod unitas quoque una dicitur et accidentalitas accidens et potentia potens et alteratio alterans et significatio significari dicitur et specialitas species appellatur. Quae omnia cum denominativis nominibus participent, rem tamen adiacentem non habent propter infinitatis inconveniens. Nam cum omnis unitas una dicatur, si inde unitatis adiacentia participaret, nullus unitatum terminus in natura contingeret sed ubicumque una esset unitas, cum unaquaeque unitas unitate alia adiacente participaret, infinitas unitates esse contingeret. Dicimus itaque unum, quando de unitate praedicatur, non esse denominativum nec sumptum ab aliquo sed tantundem valere quantum discretum, secundum quod dicitur omne quod est, unum esse, id est discretum personaliter in se a caeteris, non ut discretionem formam aliquam intelligamus sed potius caeterarum rerum essentias ab eo quod unum dicimus removemus, ac si diceremus: est tale quid quod non est aliqua aliarum rerum. Et est quidem vocabulum commune ex communi causa datum sicut 'non-homo' vel 'non-equus', licet non sit subiectum vel substantiale. Sed nec accidens, hoc nomen, sumptum est ab aliqua proprietate quam suscipiant, verum secundum hoc quod subiectis sic insunt, ut etiam abesse queant praeter corruptionem.
Nec cum dicitur:

Albedo est accidens

aliquid albedini attribuere intendimus sed potius subiecto copulare. Potentia quoque cum dicitur posse inesse alicui, talis est sensus quod eam subiectam habere queat, hoc est naturae eius non repugnat, ut habeat, nec iam posse vel potens sumptum est ab aliqua forma sicut nec possibile, quod modales propositiones constituit. Alteratio quoque cum alterare dicitur, nullam ei proprietatem dare intendimus sed potius subiectum secundum eam mutari dicimus. Nec quando significationem 125 significari dicimus aliquam ei proprietatem coniungimus sed potius nomen aliquod eius esse ostendimus vel intellectum illius haberi ab aliquo.
Quod autem dicitur:

Specialitas est species

secundum sententiam nostram, qua solas voces genera vel species appellari volumus, nulla est absurditas, quia alia consideratur essentia vocis, alia specialitatis ei adiacentis, per quam genus suum vox ipsa respicit.
Secundum vero eorum sententiam qui res proprie genera et species appellant, quaestio occurrit. Cum enim relatio generalitatem respectu specialitatis habeat, oportet specialitatem respectu relationis specialitatem suscipere. At vero quomodo eadam res se ipsam informabit?
Sed fortasse facilius se expedient, qui dicunt genus et species, quando sunt nomina rerum, non accipi ut sumpta ab aliquibus formis, quod ex ipsis definitionibus generis et speciei secundum hoc quod rebus eas applicant, potest ostendi. Ita enim exponunt 'genus est quod praedicatur de pluribus etc.', hoc est ea res dicitur genus quae est essentia diversarum specierum, species vero dicitur quod est sub genere etc., id est quae primo loco generi in essentia supponitur, quod totum in substantia rerum subsistere posset omnibus quoque remotis accidentibus. Etsi enim corporis et spiritus substantiam omnibus accidentibus suis spoliari contingeret, non minus definitio generis substantiae aptaretur vel definitio speciei spiritui vel corpori. Unde et tunc quoque genus vel species dicerentur, cum tamen nec generalitatem vel specialitatem nec aliquod accidens haberent. Unde haec nomina apparet genus et species a proprietatibus sumpta non esse nec ea relativa dici quantum ad significationem relationum sed magis quantum ad modum impositionis, eo videlicet quod haec res hoc nomine sit vocata respectu illius. Sic enim chimaeram remotam ab homine vel oppositam homini dicimus secundum hoc tantum, quod ipsa non est homo, eamque hoc nomine quod est oppositum, respectu hominis nominamus nullam ei proprietatem relationis attribuentes sed magis hoc nomine respectum hominis demonstrantes. Si quis autem hoc nomen 'generalitas' vel 'specialitas' quandoque inveniat, non sunt alicuius formae designativa sed tantundem valent quantum genus vel species, quae neque esse sumpta secundum posteriorem sententiam de rebus ostendimus. Nam 'universalitas' vel 'singularitas' sive 'particularitas' pro universali vel singulari vel particulari Boethius frequenter utitur. Ait enim in secundo Commento super Porphyrium, cum ostenderet eandem rem universali et particulari nomini subiacere, ut Socratem qui et homo et animal vocatur et Socrates:
Eadem (inquit) linea caua et eadem curua est. Ita quoque generibus et speciebus, id est singularitati et 126 universalitati unum quidem subiectum est.
Qui etiam in Commento super illam divisionem quae sequitur: 'eorum quae sunt, alia dicuntur de subiecto etc.', sic ait:
At vero neque particularitas neque universalitas in se transeunt. Namque universalitas potest de particularitate praedicari, ut animal de Socrate vel Platone, et particularitas suscipiet universalitatis praedicationem sed <non> ut universalitas sit particularitas nec rursus quod particulare est, universalitas fiat.

Notes