Authors/Abelard/logica/GSPred/10

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.10 DE OPPOSITIS

Latin English
QUOTIENS SOLENT OPPONI, DICENDUM EST. DICITUR AUTEM ALTERUM ALTERI OPPONI QUADRUPLICITER, AUT UT AD ALIQUID, AUT UT CONTRARIA, AUT UT HABITUS ET PRIVATIO, AUT UT AFFIRMATIO ET NEGATIO.
QUOTIENS SOLET OPPONI. Expeditis praedicamentis omnibus quaedam alia supponit, tractatum scilicet Oppositorum, Prioris, Simul et Motus et denique aequivocationes Habere prosequitur. Quorum quidam additionem superfluam esse dicebant, sicut Andronicus, nec ab Aristotele fuisse factam. Porphyrius vero eam esse Aristotelis asserit et causas insuper addit, quare scilicet facta sit. Sicut enim ante praedicamenta Aristoteles quaedam praemisit quae utilia ad praedicamenta iudicavit, sicut est tractatus aequivocorum, univocorum, denominativorum et quaedam alia, ita post praedicamenta ista supposuit 260 a praedicamentis non aliena. Quod enim in praedicamentis de quadam specie oppositorum, id est de contrariis, frequenter mentionem fecerat, cum videlicet singulorum praedicamentorum proprietates investigaret dicens substantiis et quantitatibus et relationibus nil esse contrarium, qualitatibus vero inesse contrarietatem, idcirco gratia contrariorum generaliter de oppositis tractat. In Ad aliquid vero de Priori et Simul mentionem facit dicens Ad aliquid simul esse natura et scibile prius scientia. Quare quot modis Prius vel Simul dicatur, annumerat. De cremento quoque, quod est species motus, in comparatione fecerat mentionem, veluti cum diceret in Qualitate: "Sed et ipsa crementum suscipiunt", nec non de alteratione vel de mutatione simpliciter in proprietate substantiae, dicens scilicet substantiam alterari circa contraria secundum sui mutationem. Quare convenienter et motum tractat. Qui etiam bene pro actione et passionem tractat, secundum instantiam quarum motus alterationis maxime contingit. Ostensio quoque aequivocationis Habere ad discretionem praedicamenti Habere, id est ipsius generalissimi, non est inutilis.
De his autem quinque praedictis tractat non inter praedicamenta, ne videlicet tractatum praedicamentorum interrumperet, et primum de oppositis, dividendo scilicet opposita quattuor modis et assignando naturas singulorum modorum et differentias ipsorum ab invicem, tandem immoratur in oppositione contrariorum, propter quam, ut dictum est, de oppositis tractat et diligenter naturas contrariorum aperit.
Et attende quod opposita vocantur tam res ipsae quam voces gratia rerum significatarum. Res autem tribus modis opponi videntur, vel in essentia scilicet, sicut homo et asinus, albedo et sessio, quarum scilicet una res non est altera, vel in adiacentia quoque, sicut albedo et nigredo, quae simul eidem subiecto non possunt inesse, vel in respectu <sicut pater et filius qui> eiusdem rei esse non possunt, quia nullus eiusdem potest esse pater et filius. Voces quoque oppositas secundum significationem pluribus modis dicimus, sive sint complexae voces, sicut affirmatio et negatio, sive incomplexae, ut sunt dictiones singulae. Et voces quidem incomplexae, quae res sigificant, <quae> secundum rerum naturas oppositionem habent, ut homo et asinus oppositae voces dicuntur secundum hoc quod res oppositas in essentia significant. Album vero et nigrum quae sumpta sunt nomina, quia et fundamenta nominant quae in essentia sunt opposita, et formas determinant quae in adiacentia quoque sunt oppositae, secundum utramque significationem oppositae voces dici possunt sed secundum alteram tantum iudicantur contrariae, illam scilicet quae est de formis; quippe 261 formae tantum proprie dicuntur contrariae. Albedo quoque et nigredo, haec nomina substantialia, non sumpta, licet formas tantum significant, non subiecta, quantum ad formas tamen dupliciter opposita sunt.
Quippe et ipsae formae dupliciter oppositae dicuntur, tam in adiacentia scilicet quam in essentia. Omnia enim, quae in adiacentia sunt opposita secundum utramque naturam formarum, secundum alteram tantum sunt contraria. Quippe contrarietas formarum secundum adiacentiam pensatur, non secundum essentiam. Similiter et caecus et uidens vel caecitas et visio dupliciter opposita dicuntur; sed privatio et habitus secundum naturam adiacentiae formarum tantum dicuntur; pater autem et filius, haec nomina relativa, opposita dicuntur secundum adiacentiam formarum, in eo scilicet quod respectu eiusdem rei eidem subiecto non potest contingere. Complexae quoque voces sicut affirmatio et negatio, licet res subiectas non habeant, quippe ea quae a propositionibus dicuntur, non sunt aliquae essentiae, tamen oppositae dicuntur secundum ea quae ab eis dicuntur, quae simul non possunt contingere, ut:

Socrates est homo

et:

Non est Socrates homo

quae ponunt eundem esse hominem et non esse, talia dicuntur quae natura non permittit simul contingere, scilicet Socratem simul esse hominem et non esse.
Cum itaque tam res quam voces oppositae dicantur, in hac tamen divisione oppositorum voces accipit partim incomplexas, ut sunt relativa, privatio et habitus et contraria, partim complexas, ut affirmatio et negatio. Quod in sequentibus manifeste ostendit dicens:
Omnino autem <eorum> quae secundum nullam complexionem dicuntur, neque verum neque falsum est; <porro autem> quae dicta sunt, sine complexione dicuntur…
quod suo loco diligentius expediemus. At vero cum hic sub oppositis voces tantum includat, non omnes tamen voces oppositas accipit sed tantum complexas, quippe homo et asinus sub his quattuor modis oppositorum <non> cadunt, quae tamen voces oppositae dicuntur, sicut homo mortuus, in quibus oppositio dicitur esse in adiecto. Sed nec omnes complexae voces oppositae hic continentur, quippe contrariae quoque propositiones oppositae sunt et magis etiam quam contradictoriae, nec tamen hic comprehenduntur, quibus dividentia veri et falsi semper non convenit, quam affirmationi et negationi assignat. Illas itaque tantum voces oppositas hic accipit, secundum quas una vox uni tantum est opposita; eiusdem enim plura non sunt contraria vel plures privationes vel plures habitus vel plura relativa vel plures affirmationes dividentes vel negationes sed unum tantum unius contrarium, unus tantum habitus unius est privationis, unum 262 tantum relativum unius relativi, una tantum contradictoria unius contradictoriae.
Plures vero fortasse contrariae eiusdem esse poterunt, veluti istius:

Omnis homo est albus

tum ista extinctiva:

Nullus homo est albus

est contraria, tum ista separativa:

Omnis homo non est albus.

Homo quoque oppositione quae respicit asinum, respicit equum et infinita alia.
Si quis autem secundum hanc acceptionem opposita velit definire, nulla nobis definitio promptior occurrit quam ea quae sub disiunctione quattuor modorum proponitur hoc modo: opposita sunt ea quae dicuntur invicem vel contraria vel relativa vel privatio et habitus vel affirmatio et negatio propria. Nam fortasse illa descriptio quam hoc loco Boethius inducit, ut scilicet ostendat nomen oppositi de his quattuor univoce, non aequivoce praedicari, non satis est commoda, cum videlicet sit multo largior quam descriptum.
Sunt enim, inquit, opposita quae in eodem secundum idem in eodem tempore circa unam eandemque rem simul esse non possunt.
Et attende quod idem est 'in eodem tempore' et 'simul', quasi alterum sit expositio alterius. Quod ait 'circa unam eandemque rem', tale est, ac si diceret 'in eodem penitus subiecto', quia contraria, licet in eodem subiecto sint, quandoque circa diversas partes sicut albedo et nigredo in diversis membris eiusdem subiecti, numquam tamen in eodem essentialiter subiecto contingere possunt. Quod vero ait: 'secundum idem', tale est, ac si diceret 'respectu', quia pater et filius licet eadem persona essentialiter dicatur, numquam respectu eiusdem rei utrumque dicitur. Is qui pater est illius, non potest esse simul filius eiusdem. Affirmatio vero et negatio quantum ad ea quae dicit, eodem tempore simul esse non possunt, quia simul contingere non possunt que ab affirmatione et negatione dicuntur, ut videlicet simul contingat Socratem et esse hominem et non esse, sic nec privatio et habitus simul eidem subiecto inerunt. Sunt itaque in hac descriptione oppositorum diversa opposita secundum diversos oppositionum modos.
Nos tamen hanc descriptionem non approbamus, cum hos quattuor modos oppositorum excedat et his insuper aptari possint quae oppositione carent. Quaero enim, cum dicitur quod opposita esse non possunt in eodem secundum idem etc., utrum singula posita in descriptione per se removeantur, ac si scilicet dicatur 'non possunt esse in eodem, <id est> non possunt contingere, ut scilicet sint in eodem secundum idem' etc. Si singillatim omnia removeri intelligamus, non convenit omnibus oppositis, quippe et relativa in eodem sunt penitus et contraria secundum diversas partes. Si vero unam remotionem de omnibus simul faciamus, multis conveniet quae sub 263 his quattuor oppositionum modis non cadunt, veluti homini et asino, rationi et rudibili nec homini et animali, quae nullam habent oppositionem. Verum est enim quod homo et animal hoc totum non habent, quippe cum omnino in respectu non conveniant, nec respectu eiusdem rei inesse possunt.
Contrariae quoque propositiones sicut:

Omnis homo est albus

et:

Nullus homo est albus

et pleraeque aliae quae contradictoriae non sunt, totam simul descriptionem oppositorum recipiunt nec tamen sub his modis continentur.
Si quis dicat contrarias quoque propositiones sub contrariis hic includi, fallitur, quia contraria tantum incomplexa accipit. Unde in sequentibus dicet certa opposita sub affirmatione et negatione, quia incomplexa sunt, neque vera esse neque falsa.
Dicimus itaque eam oppositorum descriptionem quam Boethius inducit non congruam esse nec eum secundum se eam ponere sed magis secundum alios, quod per eam innuere videbantur oppositorum nomen generis loco praeponi quattuor his modis quos Aristoteles computat, hoc est de illis univoce dici, non aequivoce. In quo quidem et nos non dissentimus, quia unam oppositorum descriptionem esse <diximus>, quam nos supra sub disiunctione quattuor oppositionum assignavimus. Aut fortasse alia potest esse convenientior descriptio, licet nos ignoremus.
Et notandum quod haec divisio: opposita alia, ut relativa, alia ut contraria etc. vocis in modos esse potest, quia diversi oppositionum modi in dividentibus assignantur. Cum videlicet dicitur quaedam esse opposita ad modum relativorum, id est hoc modo quod sunt relativa, et caetera quae omnia hoc loco sunt nomina vocum accidentalia, vocabula sunt a quibusdam proprietatibus vocum sumpta. Sed si accidentis in accidentia fuit, in eo fortasse irregularis erit, quod reciprocari non potest, sicut et ista: risibile aliud vir, aliud femina.
Sic continua: De propositis generibus quae dicenda erant, dicta sunt. Nunc vero dicendum est: QUOTIENS SOLENT OPPONI, id est quot modis accipiantur opposita. Et statim ostendit numerum modorum dicens ALTERUM OPPONI ALTERI QUADRUPLICITER, id est quattuor modis, quos quidem modos mox enumerat dicens: AUT ENIM. Et est probatio a parte, quod scilicet quattuor modis dicuntur opposita, quia istis quattuor.
Sed cum nullum oppositum respectu alterius hos quattuor oppositionis <habeat modos>, quomodo dicit ALTERUM ALTERI OPPONI? QUADRUPLICITER profecto sub disiunctione accipi potest, ac si dicatur: ea quae invicem sunt opposita, vel ut relativa sunt opposita vel ut contraria etc. Unde et ipse disiunctivas coniunctiones apponit.
Poterit 264 fortasse dici alterum alteri opponi his quattuor modis secundum hoc quod dicimus quoddam animal esse rationale et irrationale, coniungendo quidem totas propositiones, non praedicata, hoc modo: quoddam animal est rationale et quoddam animal est irrationale. Similiter enim dicere possumus quod opponitur alteri <alterum> ut relativum et alterum opponitur alteri ut contrarium etc.
OPPONITUR AUTEM UNUMQUODQUE ISTORUM, UT SIT FIGURATIM DICERE, UT RELATIVA UT DUPLUM DIMIDIO, UT CONTRARIA UT MALUM BONO, UT SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM UT CAECITAS VISUI, UT AFFIRMATIO ET NEGATIO UT SEDET – NON SEDET.
OPPONITUR AUTEM. Enumeratis modis oppositionum supponit exempla de singulis dicens: UNUMQUODQUE ISTORUM OPPONITUR alteri, id est quaedam de omnibus istis opponuntur aliis ut relativa, sicut duplum dimidio, quaedam ut contraria, sicut bonum malo etc.
UT SIT FIGURATIM DICERE, quia scilicet ubi dixit "unumquodque istorum opponitur alteri" pro 'quaedam de omnibus istis opponuntur aliis', figuram fecit in locutione.
QUAECUMQUE IGITUR UT RELATIVA OPPONUNTUR, EA IPSA QUAE SUNT OPPOSITORUM DICUNTUR, AUT QUOMODOLIBET ALITER AD EA; UT DUPLUM DIMIDII, IPSUM QUOD EST, ALTERIUS DICITUR (ALICUIUS ENIM DUPLUM DICITUR).
QUAECUMQUE IGITUR. Facta divisione et declarata in exemplis aperit naturas singularum oppositionum, et prius agit de oppositione relativorum repetens eam proprietatem relativorum quam posuit in 'Ad aliquid' secundum nominum constructionem. Quippe, ut dictum est, haec divisio circa voces est, non circa res.
Continuatio. Quandoquidem dicendum est de omnibus oppositis, ergo de relativis. A toto. Hoc scilicet dicendum est quod QUAECUMQUE vocabula OPPONUNTUR UT RELATIVA, in propria voce assignantur ad alia mutuo vel per genetivum vel aliter. Et nota quod simile vel aequale vel huiusmodi relativa nomina quae ad se ipsa referuntur, sub relativis oppositis non cadunt sed illa tantum quae aliud a se habent ad quod referuntur. Illis enim tantum modus oppositionis convenit quem habent relativa, secundum respectum scilicet, quia nemo vocatur pater quantum ad eum ad quem dicitur filius. At vero cum aequale et inaequale idem sit penitus nomen, ad quodcumque aliquid dicitur aequale, ad idem dicitur inaequale. Et nos quidem omnia relativa inter se concedimus esse opposita. At vero aequale et inaequale non sunt relativa pluraliter sed unum tantum est relativum, quod ad se ipsum dicitur. Non itaque omne relativum concedimus habere oppositum relativum sed et omnia inter se relativa inter se esse opposita. Unde in divisione oppositorum pluralibus bene nominibus facta, in singulis quoque dividentibus 'inter se' est subintelligendum, hoc modo: Opposita inter se alia sunt relativa inter se, alia contraria inter se.
ALICUIUS ENIM. Vere duplum refertur, quia per genetivum. A parte.
SED ET DISCIPLINA DISCIPLINATO TAMQUAM RELATIVA OPPOSITA EST, ET DICITUR DISCIPLINA, IPSUM QUOD EST, DISCIPLINATI; SED ET DISCIPLINATUM, IPSUM QUOD EST, AD OPPOSITUM DICITUR, ID EST AD DISCIPLINAM.
SED ET DISCIPLINA. Ne quis putaret praedictam communitatem veris tantum relativis convenire, aptat eam aliis.
Continuatio. Non solum relativa nomina hoc habent sed etiam alia. Et hoc est: SED ETIAM DISCIPLINATUM assignatur mutuo AD suum OPPOSITUM, quod scilicet est disciplina. Vel potest dici quod inter relativa 265 ista etiam tractat secundum opinionem aliorum, quasi sint vera relativa.
DISCIPLINATUM ENIM ALIQUEM DICIMUS DISCIPLINATUM DISCIPLINA.
DISCIPLINATUM ENIM. Vere assignantur, quia per genetivum. A parte. Et hoc est: DISCIPLINATUM ENIM.
QUAECUMQUE ERGO OPPOSITA SUNT TAMQUAM AD ALIQUID, IPSA QUAE SUNT ALIORUM DICUNTUR AUT QUOMODOCUMQUE AD INVICEM.
QUAECUMQUE ERGO. Quandoquidem duplum hoc ipsum quod est, dicitur alterius, id est refertur per genetivum, et similiter quaedam vera relativa, ergo ea quae sunt ad aliquid, dicuntur hoc ipsum quod sunt, aliorum. A partibus. Universaliter dico: QUAECUMQUE SUNT AD ALIQUID VEL DICUNTUR ALIORUM, id est referuntur ad alia, per genetivum vel aliter, id est secundum hoc quod disciplinam et disciplinatum ponit quasi relativa secundum sententiam Platonicorum scilicet ex praemissis exemplis a partibus esse sic: Quandoquidem duplum dicitur alterius et disciplinatum alterius et similiter alia dicuntur vel alterius vel aliter, ERGO QUAECUMQUE etc.
ILLA VERO QUAE UT CONTRARIA, IPSA QUIDEM QUAE SUNT NULLO MODO AD SE INVICEM DICUNTUR, <CONTRARIA VERO SIBI INVICEM DICUNTUR>.
ILLA VERO. Ostensa proprietate relativorum vult aperire naturam contrariorum sed prius removet proprietatem relativorum supra positam. Continuatio: ILLA QUAE opponuntur ut relativa, hoc ipsum quod sunt, DICUNTUR AD INVICEM sed ea quae contraria sunt, hoc non habent, quia album non dicitur album nigri sed per suum superius assignari potest, per hoc nomen scilicet quod est contrarium. Et hoc est: CONTRARIA VERO etc.
NEQUE ENIM BONUM MALI DICITUR BONUM SED CONTRARIUM; NEC ALBUM NIGRI ALBUM SED CONTRARIUM.
NEQUE ENIM. Vere contraria vocabula non referuntur in propria voce sed per suum superius, quod est contrarium, quia ista: bonum et malum etc. A partibus.
QUARE DIFFERUNT HAE CONTRARIETATES A SE INVICEM.
QUARE DIFFERUNT, quia scilicet in hoc differunt contraria et relativa, quia videlicet illa hoc ipsum quod sunt, dicuntur ad invicem, illae vero non; ergo differunt.
QUAECUMQUE VERO CONTRARIORUM TALIA SUNT UT IN QUIBUS NATA SUNT FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, NECESSARIUM EST ALTERUM IPSORUM INESSE, NIHIL EORUM MEDIUM EST (QUORUM VERO NON EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, HORUM OMNIUM EST ALIQUID MEDIUM OMNINO).
QUAECUMQUE VERO. Ostensa differentia inter oppositionem relativorum <et> contrariorum, tractat diligenter naturam contrariorum ostendens proprietatem tam mediatorum contrariorum quam immediatorum. Et attende quod cum res proprie dicantur contrariae, velut ipsa albedo et nigredo, quae secundum naturam propriam maxime sibi adversantur, et secundo loco gratia rerum vocabula quoque quae eas significant, contraria dicantur velut album et nigrum et albedo et nigredo, haec divisio contrariorum, quod scilicet alia mediata, alia immediata, ad nomina tantum pertinet, de quibus, ut supra docuimus, Aristoteles intendit. Si enim respiciamus ad res, quomodo rem ipsam, quae sanitas vel aegritudo, immediatam dicemus circa animal potius quam albedinem et nigredinem circa corpus? Quippe non est sanitas vel aegritudo nisi haec vel illa vel aliqua aliarum; haec autem aegritudo et illa sanitas non sunt immediata circa animal, cum non sit necesse, hoc est determinatum, secundum rei naturam omne animal habere sanitatem hanc vel illam aegritudinem. Similiter de singulis aliis sanitatibus vel aegritudinibus ostendi potest, quia invicem non sunt 266 contraria immediata. Quod si quis totam collectionem sanitatum dicat immediatam ad totam collectionem aegritudinum nullo modo videtur, cum non omne animal vel hanc habeat collectionem vel illam, immo nullum hanc vel illam habet, nisi quis forte ita collectiones immediatas esse ponat, quod non unumquodque animal habeat hanc totam collectionem vel illam sed aliquid de hac collectione vel de illa. Sed expeditius est ut ad nomina de quibus intenditur, mediationem contrariorum vel immediationem accomodemus.
Et attende quod quemadmodum haec nomina 'sanitas' et 'aegritudo' invicem contraria dicuntur et similiter 'sanum' et 'aegrum', ita aequaliter utraque invicem immediata dicuntur, sanitas quidem et aegritudo in eodem semper animali permanente inest ei vel res huius nominis vel illius; sanum vero et aegrum immediata sunt secundum praedicationem, quia scilicet semper animal aut sanum aut aegrum. Hos autem duos immediationis modos tam in substantivis quam in adiectivis nominibus ipse assignat dicens: IN QUIBUS NATA SUNT FIERI quantum ad substantiva nomina, aut DE QUIBUS PRAEDICANTUR quantum ad sumpta.
Continuatio. In hoc conveniunt omnia contraria quod hoc ipsum quod sunt, dicuntur ad invicem sed in hoc differunt quod quaedam sunt immediata, quaedam mediata. Et prius immediata describit dicens: QUAECUMQUE de numero CONTRARIORUM TALIA SUNT, UT necessarium sit semper existente subiecto, id est determinatum ex rei natura, ALTERUM EORUM INESSE in his IN QUIBUS NATA SUNT FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, EORUM NIL EST MEDIUM, hoc est immediata sunt.
Sic distingue: 'Sanitas' et 'aegritudo', haec nomina, contraria sunt immediata et habent proprium susceptibile hoc nomen animal secundum significationem, quia scilicet res illorum nominum proprie formae sunt rerum huiusmodi quod est animal, et necesse est, id est determinatum, semper alterum illorum nominum huic inesse quantum ad significationem, quia scilicet res aliqua omni tempore, quo animal est vel sanitatem habet vel aegritudinem, et eadem de causa sanum et aegrum, haec sumpta nomina, quantum ad significationem formae immediata dicuntur, secundum quod etiam habet praedicari de subiecto semper alterum eorum. Addit enim: de quibus habent praedicari quaecumque utpote fieri, id est circa proprium susceptibile. Non enim immediata vel mediata contraria pensanda sunt nisi quantum ad proprium subiectum. Licet enim omne corpus non coloratum medio colore sit album vel nigrum, tamen non ideo album vel nigrum dicimus immediata, quia tale corpus non est proprium susceptibile contrariorum illorum sed simpliciter, quod postmodum convenientius aperiemus, ubi scilicet dicet: "albedo vero et nigredo simpliciter in corpore". 267
UT AEGRITUDO ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATURAM HABET FIERI, ET NECESSARIUM EST ALTERUM ESSE IN ANIMALIS CORPORE, VEL LANGUOREM VEL SANITATEM; SED ET PAR ET IMPAR DE NUMERO PRAEDICATUR, ET NECESSARIUM EST ALTERUM IN NUMERO ESSE, AUT ABUNDANS AUT PERFECTUM; ET NIHIL EST IN MEDIO HORUM, NEQUE INTER LANGUOREM ET SANITATEM, NEQUE INTER ABUNDANTEM ET PERFECTUM.
UT AEGRITUDO. De immediatis, tam de substantialibus scilicet nominibus quam de sumptis, exemplificat, per 'aegritudo' quidem et 'sanitas' de substantialibus, per 'par' et 'impar' vel 'abundans' et 'perfectum' de sumptis.
Quod ait AEGRITUDO ET SANITAS, sive de vocabulis secundum significationem sive de rebus ipsis legi potest. Quod vero ait: PAR ET IMPAR praedicari, de vocabulis est proprie.
QUORUM VERO NON EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, EORUM EST ALIQUID MEDIUM; UT NIGRUM ET ALBUM IN CORPORE NATURAM HABET FIERI, ET NON EST NECESSARIUM ALTERUM HORUM ESSE IN CORPORE.
QUORUM VERO. Ostensis immediatis contrariis ostendit mediata, quod ex contrario expone.
NON ENIM OMNE AUT ALBUM AUT NIGRUM EST.
NON ENIM. Vere non est determinatum alterum horum inesse omni corpori, quia scilicet non omne corpus etc. A causa.
SED ET PRAVUM ET STUDIOSUM PRAEDICATUR QUIDEM ET DE HOMINE ET DE ALIIS MULTIS SED NON EST NECESSARIUM ALTERUM HORUM ESSE ILLIS DE QUIBUS PRAEDICATUR; NON ENIM OMNIA VEL PRAUA VEL STUDIOSA SUNT.
SED ET PRAVUS. Postquam exemplificavit de illis mediatis quae multa habent media, ut album et nigrum, fuscum et pallidum etc., exemplificat de illis quae habent medium, ut sunt bonum et malum, quae habent medium indifferens. Hoc tamen nomine quod est indifferens, teste Boethio Aristoteles non utitur, quia scilicet apud priores non erat sed a posterioribus inventum est continens ea quae sunt inter uirtutem et turpitudinem scilicet, ut sunt divitiae, pulchritudo, quae, ut Stoici putant, neque bona sunt neque mala atque ideo indifferentia nomina dicuntur. Potest etiam dici quod per bonum et malum exemplificet de his mediatis naturalibus quae nondum actualiter habebant medium in voce. Unde illud in sequentibus per negationem contrariorum assignat.
ET EST HORUM MEDIUM, ALBI QUIDEM ET NIGRI FUSCUM ET PALLIDUM ET QUICUMQUE ALII SUNT COLORES, PRAVI VERO ET STUDIOSI QUOD NEQUE PRAVUM NEQUE STUDIOSUM EST.
ET HORUM QUIDEM. Assignat media utrisque suprapositis contrariis mediatis.
IN ALIQUIBUS ITAQUE NOMINA POSITA SUNT HIS QUAE MEDIA SUNT, UT ALBI ET NIGRI FUSCUM ET PALLIDUM.
IN ALIQUIBUS ITAQUE. Quandoquidem his quae non sunt inter album et nigrum, sunt imposita nomina veluti ista: FUSCUM ET PALLIDUM; ergo quibusdam mediis sunt nomina posita. A partibus.
IN ALIQUIBUS AUTEM NOMINA QUIDEM IN MEDIO ASSIGNARE IDONEUM NON EST SED PER UTRORUMQUE SUMMORUM NEGATIONEM QUOD MEDIUM EST DETERMINATUR, UT QUOD NEQUE BONUM NEQUE MALUM EST, NEQUE IUSTUM NEQUE INIUSTUM.
IN ALIQUIBUS AUTEM. Continuatio: Inter aliqua contraria in his quae sunt in medio, habemus nomina sed in aliquibus nomina non habemus.
ET NON IDONEUM, quia scilicet nondum est vel assignatum conveniens nomen vel usitatum sed determinatur illud quod est medium, per remotionem utrorumque summorum, id est utrorumque extremorum, ut neque est bonum neque malum. Unde potest colligi talis divisio mediatorum contrariorum, quod alia sunt talia quorum medietatibus sunt nomina posita, alia non.
PRIVATIO VERO ET HABITUS DICITUR QUIDEM CIRCA IDEM ALIQUID, UT VISIO ET CAECITAS CIRCA OCULUM.
PRIVATIO VERO. Post oppositionem relativorum et contrariorum tractat oppositionem privationis et habitus. Videntur autem privatio et habitus proprie rerum esse nomina sicut ipsius visionis et caecitatis et quodammodo vocum etiam, gratia scilicet rerum sicuti istorum nominum: visio et caecitas; 'privari' vero et 'habere habitum' ipsa fundamenta privationis et habitus significare videntur vel nomina ipsa fundamentorum, haec scilicet: videns et caecum. Unde in sequentibus 268 cum ostendet privari de alio praedicari quam privatio, dicet, quia caecus dicitur homo,caecitas vero homo nullo modo dicitur. Sed hoc loco non frustra quaeritur utrum privatio et habitus, haec nomina, relativa sint.
Quod si concedatur, restat quaestio qualiter res ipsas privationem et habitum appellamus. Non enim visio est nisi haec vel illa. Unde hanc vel illam oportet dici habitum. Sed cuius privationis habitus esse dicetur? Numquid visio istius hominis est habitus caecitatis illius vel caecitas illius hominis est privatio visionis istius? Non videtur, cum dicat privationem et habitum circa idem subiectum fieri. Sed neque habitus dici potest visio istius hominis alicuius caecitatis quae in ipso sit, quia fortasse nulla caecitas in ipso umquam continget, vel si etiam contigerit, numquam simul cum visione erit. Unde nullo tempore altera respectu alterius vel privatio vel habitus relative dici poterit. Quippe quae relativa sunt, simul sunt naturaliter et ita eo tempore quo una esset privatio alterius, oportet aliam esse habitum illius et simul cum ea existere – quod omnino falsum est. Nullo itaque modo privatio et habitus, cum rerum nomina sunt, relativa videntur, cum tamen ipse relationem eis assignare videatur in sequentibus dicens: "privatio quidem visionis caecitas dicitur, caecitas vero uisionis non dicitur."
Sed fortasse haec assignatio secundum relationem non est facta, sicut nec ista: ala alati, vel hoc nomen significat … chimaera est, vel affirmatio negationis dicitur vel negatio affirmationis.
Dicimus itaque privationem et habitum res ipsas primo loco dici, veluti hanc caecitatem et hanc visionem ex quibusdam quidem proprietatibus quae relationes non sunt, ut visionem istam in eo habitum esse quod si non actu, saltem in natura habeat, qua privetur, et caecitatem istam in eo privationem dici quod in natura habeat, quod privando possit expellere. In divisione tamen oppositorum Aristoteles nonnisi de nominibus intendit, quae gratia significationum privatio et habitus dicuntur. Unde quia secundum naturam rerum sic sunt appellata, ad naturam rerum aperiendam se convertit.
Continuatio: Talis, ut diximus, est natura contrariorum, quod scilicet quaedam sunt immediata, quaedam mediata; sed talis est privationis et habitus, quod videlicet PRIVATIO ET HABITUS, ipsae scilicet formae, sicUT VISIO ET CAECITAS, habent FIERI naturaliter CIRCA idem subiectum, ita scilicet quod idem subiectum in tota substantia sua permanens nec corruptum potest permutari circa habitum et privationem. 269 Unde apparet privationem et habitum pura accidentia esse et nulli substantialiter inesse, cum scilicet neque advenientes neque recedentes in substantia corrumpant.
UT VISIO. Sed quae visio et quae caecitas circa quem oculum habent fieri? At vero tale est visionem et caecitatem posse fieri circa oculum, ac si diceret eundem oculum posse videre et caecum esse.
UNIVERSALITER AUTEM DICERE EST IN QUO NASCITUR HABITUS FIERI, CIRCA HOC DICITUR UTRUMQUE EORUM ORDINE. PRIVARI AUTEM TUNC DICIMUS UNUMQUODQUE HABITUS SUSCEPTIBILIUM, QUANDO IN QUO NATUM EST HABERE NULLO MODO HABET.
UNIVERSALITER AUTEM. Indefinite dixit quod idem quod est susceptibile habitus, est privationis susceptibile, nec determinavit utrum certum haberent ordinem vel non. Nunc autem universaliter ostendit quod omne quod est susceptibile habitus, est etiam privationis, et certus est ordo in susceptione eorum, quia si contingat utrumque suscipi ab eodem subiecto, prius habet habitum, postea privationem. Quem quidem ordinem statim denotat, cum supponit: PRIVARI VERO TUNC DICIMUS etc.
Continuatio: Indefinite dixi sed UNIVERSALITER EST DICERE, id est potest dici, quod IN QUOcumque subiecto HABITUS habet naturam FIERI, id est quodcumque habet naturam ad suscipiendum habitum, habet etiam ad suscipiendam privationem. Et hoc est: CIRCA illud idem subiectum dici potest FIERI UTRUMQUE, scilicet tam habitum quam privationem FIERI in certo ORDINE, ita scilicet quod si eidem contingunt, praecedat habitus privationem. Quem statim ordinem aperit, cum ait: PRIVARI VERO, id est privationem habere, TUNC DICIMUS UNUMQUODQUE subiectum quod naturaliter HABITUS susceptibile est, QUANDO id ad quod NATUM EST HABERE, hoc est ipsum, NULLO MODO HABET. Bene dicit subiectum natum esse ad habendum habitum, non ad habendam privationem, quia natura subiecti nisi vitiata esset, semper habitum requireret. Cum enim privatio venit, vis infertur naturae.
Quod vero ait: NULLO, tale est, ac si diceret: definitum est ex natura habitus ipsum amplius non adfuturum, ut videlicet non solum non sit actu sed nec etiam spe. Velut postquam res ad determinatum tempus uenerit sed tunc habitum non habet, certum est tum amplius no haberi et privationem loco habitus succedere, ut si in nono die catulus non uideat, qui quidem dies, ut aiunt, praefinitus est a natura et institutus ad susceptionem visus, si futurus esset, constat catulum amplius caecum esse.
EDENTULUS ENIM DICIMUS NON QUI NON HABET DENTES, NEC CAECUM QUI NON HABET VISAM SED QUI, QUANDO CONTINGIT HABERE, NON HABET.
EDENTULUS ENIM. Vere tunc dicimus privari, quod quando non habet id ad quod natum est habere, quia tunc dicimus edentulum et caecum, quando non habet, quod contingit habere. A partibus. Et prius removet, quod non omne illud quod caret dentibus vel visu, dicitur edentulum vel caecum. Et hoc est: EDENTULUM ENIM DICIMUS illum QUI quando contingit habere DENTES, NON HABET sed non illum QUI NON HABET DENTES etc.
QUAEDAM ENIM EX GENERATIONE NEQUE DENTES NEQUE VISUM HABENT SED NON DICUNTUR EDENTATI NEQUE CAECI.
QUAEDAM ENIM. Vere non omne quod non habet dentes, dicitur edentulum nec omne quod non habet visum, dicitur caecum, quia quaedam generationes sunt, id est quaedam res 270 generatae quae neque habent visum neque dentes. Sed illae non dicuntur edentulae vel caecae. Ergo non omne illud quod non habet dentes, dicitur edentulum nec omne illud quod non habet visum, dicitur caecum. A partibus. Propositionem et affirmationem simul habemus in hoc versu.
QUAECUMQUE ENIM etc. Sunt quaedam generata quae numquam habent uisum vel dentes sicut ostrea.
PRIVARI VERO ET HABERE HABITUM NON EST HABITUS ET PRIVATIO.
PRIVARI VERO. Tria teste Boethio contingunt, ubi est habitus, subiecta scilicet substantia quae habitum habet, et ipse habitus qui habetur, et quoddam ex utrisque confectum, quod est habere habitum, ut in homine vidente ipsa est hominis substantia quae visionem habet, et ipsa visio habetur et ipsum videre quod conficitur ex visione et homine coniunctis. Idem etiam notari potest, ubicumque aliqua forma est. Nam ubi albedo est in corpore, tum ipsum corpus est quod albedinem habet, tum albedo quae habetur, tum ipsum album quod ex utroque confici videtur.
Sed hoc quidem sustineri non potest nisi quantum ad nominum diversitatem. Nam corpus ipsum quod albedinem habet, diversa res non est ab eo quod est album; sed licet ipsum corpus tantum sit album, non simul corpus et albedo, haec tamen tria nomina, corpus, albedo, album, diversae sunt nominationis; quippe corpus rem subiectam simpliciter nominat in essentia corporis, albedo vero formam in essentia albedinis, album vero subiectum nominat ut affectum albedine. Et sic talis significatio ex significationibus utrorumque constat quodammodo, quia scilicet et per nominationem corpus significat et ipsam albedinem circa subiectum determinat. Hanc autem nominum diversitatem Aristoteles hoc loco demonstrare intendit et maxime inter nomen formae et sumptum ab eo, quae magis affinia sunt. Nam album quia principaliter significat albedinem, cum scilicet intellectum recte continet, magis ad significationem huius nominis quod est albedo, pertinet quam ad significationem corporis.
Unde et eius similitudinem quoque in voce exprimit atque ideo magis differentia danda erat inter nomen formae et sumptum. Quod quidem facit, cum ostendit diversa ab eis nominari. Quippe aliud dicitur caecitas, sicut ipsa qualitas, aliud caecum, sicut ipse homo caecitati subiectus, et ita sic ipse ait: de diversis habent praedicari 'caecitas' et 'caecum' haec duo nomina, illud quidem de qualitate, istud de re quali, id est de fundamento qualitatis. Unde in sequentibus dicet: "Sed caecus dicitur homo, caecitas vero non dicitur."
Sic iunge: PRIVARI ET PRIVATIO ex similitudine nominum eadem res esse videntur, sed non sunt, sicut nec haec: HABERE HABITUM et HABITUS, quia privari dicitur ipsa substantia privata, id est privationem habens, sicut habere habitum ipsa 271 quae suscipit habitum.
HABITUS ENIM EST VISUS, PRIVATIO VERO CAECITAS, HABERE AUTEM VISUM NON EST VISUS NEC CAECUM ESSE CAECITAS.
HABITUS ENIM. Vere habens habitum non est ipse habitus nec habens privationem est privatio, quia HABENS VISUM NON EST VISUS et similiter de aliis, nec habens caecitatem est caecitas et similiter de aliis, A partibus.
Quod autem habens visum non sit visus vel habens caecitatem, id est ipse caecus, non sit caecitas, dupliciter probat sic: visus est habitus, quod est ibi: HABITUS EST VISUS sed HABERE VISUM, id est persona habens visum, non est habitus; quare non est visus. Sed quia breviloquus est, pro assumptione et conclusione ponit unam propositionem, quae utramque ostendit. Ubi enim monstrat, quia habens uisum non est visus, HABITUS <AUTEM> EST VISUS, de quo quidem habitu tantum videbatur, in eodem ostendit, et quia non est habitus, quod assumendum erat, et quia non est visus, quod erat concludendum. Similiter argumentandum est de privari et privatione.
PRIVATIO ENIM QUAEDAM EST CAECITAS, CAECUM VERO ESSE PRIVARI, NON PRIVATIO EST.
PRIVATIO ENIM. Iterum probat alio modo quod CAECUM ESSE, id est persona ens caeca, non est caecitas, hoc modo: caecitas est privatio, caecum esse, id est persona caeca, est privari, id est privationem habens, quare caecus non est caecitas. Regula talis:

Quaecumque sub diversis oppositis continentur, ipsa etiam a se removentur.

NAM SI IDEM ESSET CAECITAS ET CAECUM ESSE, UTRAQUE DE EODEM PRAEDICARENTUR; NUNC VERO MINIME SED CAECUS DICITUR HOMO, CAECITAS VERO HOMO NULLO MODO DICITUR.
NAM SI. Iterum quod caecus et caecitas non sunt eadem res, ostendit in effectu praedicationis nominum eorum, eo videlicet quod nomina eorum de eodem non praedicantur. Et sic arguit: Vere non sunt idem. Si nomina eorum, caecus scilicet et caecitas, non sunt praedicabilia de eodem, non sunt idem. Ab effectu. Sed non praedicantur de eodem, quare non sunt idem. Et vere vera est prima consequentia, quia vera est eius conversa per destructionem consequentiae et antecedentis. A pari. Quam, scilicet conversam, praemittit dicens: NAM SI etc., hoc est: si res ipsae essent eaedem utraeque, id est nomina utrarumque, praedicabilia essent de eadem re. Assumptionem vero illam scilicet: 'Sed non praedicantur DE EODEM', statim supponit dicens, ac si diceret: SED MINIME praedicantur de eodem, immo CAECUS DICITUR HOMO sed NULLO MODO DICITUR CAECITAS. Conclusionem syllogismi extra, quae est huiusmodi: quare non sunt idem. Et attende quod hoc loco Aristoteles doctrinam facit omnium sumptorum et eorum a quibus sumpta sunt, ostendens scilicet sumptum vocabulum esse nomen subiecti, non formae quam participat, illud vero a quo sumptum est, nomen esse formae.
Sed quaeritur quomodo dicat caecitatem formam hominis, quam superius in oculo posuit, ubi videlicet dixit visionem et caecitatem fieri circa oculum. Ad quod responderi potest, quod aequivoce caecitas et caecum circa oculum et circa hominem accipiuntur, sicut grammatica vel grammaticum, quando circa corpus <et> circa 272 animam sumuntur, vel album, quando est nomen partis albae et totius hominis gratia partis. Quod itaque dicit oculum esse caecum, caecitatem proprie attribuit; quod vero dicit hominem caecum, tale est, ac si diceret eum habere caecos oculos. Et ita 'caecus' hoc nomen inde sumptum est a caecitate, proprie vero ab habitu caecorum oculorum. Qui etiam habitus nomine caecitatis appellatur et utraque caecitas privatio aeque dicitur, quia uisionis nomen dupliciter sumitur, circa oculum scilicet et circa totum hominem. Possumus etiam dicere, quod tantum proprie hominis caecitas appelletur, non oculi et tantum homo caecus dicatur sicut et caluus et surdus, non pars aliqua ipsius. Quod vero dictum est uisionem et caecitatem fieri <circa> idem ut circa oculum, non ita ponuntur, quod in oculo fundentur sed quia per oculum toti homini insunt. Multa enim accidentia insunt aliquibus per alia nec tamen illis insunt, gratia quorum conveniunt.
OPPOSITA AUTEM ETIAM HAEC VIDENTUR, ID EST PRIVARI ET HABITUM HABERE, TAMQUAM PRIVATIO ET HABITUS; MODUS ENIM OPPOSITIONIS IDEM EST.
OPPOSITA VERO. Postquam ostendit diversitatem nominum significantium privationem et habitum tam sumptorum quam etiam eorum a quibus sumpta sunt secundum nominationem eorum, quia videlicet aliud appellatur caecitas et caecum, assignat sumptis eundem oppositionis modum quem habent ea a quibus sumpta sunt. Sicut enim visio et caecitas, haec nomina, opposita dicuntur secundum naturam formarum quas significant, ita haec nomina 'caecus' et 'uidens', quae easdem formas significant, ex eisdem formis similiter opposita sunt. Ostendi privari et habere habitum et non esse idem quod sunt privatio <et habitus> sed tamen haec, id est nomina istorum, quae scilicet significant ea ut habentia habitum vel privata, sunt opposita sicut privatio et habitus, hoc est sicut nomina privationis et habitus.
NAM IN HIS. Vere eodem modo sunt opposita, quia eundem modum oppositionis habent. A causa vel a pari.
NAM SICUT CAECITAS VISUI OPPOSITA EST, SIC CAECUM ESSE AD VISUM HABERE OPPOSITUM EST.
NAM SICUT. Vere sumpta a privatione et habitu sunt opposita sicut ipsa formarum nomina, quia videns et caecus sicut visio et caecitas. A partibus.
Hic breviter consideranda est natura privationis et habitus, ubicumque Aristoteles eam tangat.
Dixit autem superius circa idem fieri et ordine certo, quia scilicet simul non possunt inesse sed unum post alterum et ita quidem, sicut in sequentibus dicturus est, quod de habitu in privationem fieri non potest mutatio sed nullo modo regressio de privatione ad habitum. Praeterea dicet in determinato tempore necessario inesse vel privationem vel habitum et ante determinatum tempus neutrum inesse sed post determinatum tempus semper alterum inesse.
Haec autem natura utrum omni privationi 273 et habitui conveniat et utrum solis, videndum est.
Sed si viduum et uxoratum dicamus secundum privationem et habitum, sicut Boethius in Divisionibus astruere videtur, falsum videtur, cum haec determinatum tempus non habeant. Sed sicut in Habere superius diximus, fortasse Boethius largius privationem et habitum accepit in Divisionibus quam Aristoteles hoc loco. Nihil etiam fortasse oberit ad hoc quod in sequentibus dicet, si hoc omnibus non conveniat, scilicet habere determinatum tempus. Quod si etiam dicamus, postquam venerit ad determinatum tempus, semper vel privationem vel habitum inesse, quaeritur de homine dormiente, utrum visionem habeat vel caecitatem. Sed cum non videat, quomodo visionem habet? Quod si caecus est, numquam amplius videbit, quia, ut dictum est, non potest fieri regressio de privatione ad habitum.
Solutio. Visio, hoc nomen, duobus modis accipitur, quia et cuiusdam actionis nomen est, a qua 'uideo' verbum sumptum est, quae quidem actio non est habitus neque in dormiente est, et insuper cuiusdam qualitatis, quae in ipso quoque dormiente est, quae quidem qualitas habitus est ad caecitatem, a qua quidem qualitate videns nomen sumptum est, quod de ipso quoque dormiente praedicatur.
Restat et alia quaestio utrum videlicet homo, qui alterum oculum sanum habet, alterum vitiatum et iam ad determinatum tempus venerit, possit dici vel visionem habere vel caecitatem. Sed profecto si caecitatem et visionem in oculo tantum poneremus, nulla esset quaestio, quia is oculus qui videns est, non est caecus. Sed si in persona ponamus gratia oculorum, videtur quod sicut per istum est uidens, sit per illum caecus. Sed non est. Quamdiu enim aptus est ad uidendum sive per unum sive per duos oculos, non videns est. Sed fortasse aliam prius visionem habebat, quae scilicet gratia diversorum oculorum erat, quam modo est, <cum> propter unum tantum sit videns.
Illud quoque quaerendum videtur quomodo dicit non posse fieri regressionem de privatione ad habitum, cum is quoque qui caecus est, possit videre, sicut et ille qui curtatus est, teste Porphyrio, aptus est ad habendum duos pedes; unde et bipes dicitur sicut caeteri homines quoque, pro eo scilicet <quod> quamquam habitus pedum in quibusdam <non> contingat hominibus, humanae naturae non repugnet; similiter habere visum, iuxta quod superius Aristoteles dixit ipsum qui iam privatus est, susceptibilem esse habitus his verbis: "Privari vero tunc dicimus… etc." Unde omnes homines concedimus posse 274 videre, etiam eos qui caeci sunt, nec tamen regressionem posse fieri de privatione ad habitum. Posset enim contingere, ut is qui caecus factus est, videret hoc etiam tempore quo caecus permanet, ita quidem, ut numquam habuisset caecitatem atque nulla esset regressio. Sed hoc omnino impossibile est, ut is qui caecus est, vel quislibet alius possit videre, postquam caecus est, hoc est praecedente caecitate reperiret visionem.
Concedimus itaque eum qui caecus est, posse videre simpliciter, quia sic videre posset, ut numquam habuisset caecitatem, sicut caeteri faciunt, posse autem eum videre, postquam caecus est, non est possibile. Sic curtatum concedimus posse habere duos pedes, sed non posse habere, postquam amiserit, hoc est non posse recuperare pedes; et stantem concedimus sedere in praesenti sed non posse sedere, dum stat, in eo scilicet quod possit habere stationem et sessionem. Nullo itaque modo concedimus, quod sic caecum possibile est videre simpliciter, quod possit fieri regressio de caecitate ad visum. Quippe, ut dictum est, ita ille qui caecatus est, posset videre, ut numquam contigisset in eo caecitas et ita illud non esset regressio caecitatis post visionem.
Restat autem nunc quaerendum utrum supradictae naturae privationis et habitus solis eis insint. Quod si verum est, videtur mors, a qua mortuum dicitur, et vita privatio esse et habitus, quia circa idem fiunt et ordine et inregressibiliter, nisi forte quis dicat, quod naturaliter in phoenice sit regressio de morte ad vitam. Potest etiam illud dici quod circa idem, sicut superius exposuimus, non fiant, quippe cum transit res de morte ad vitam vel e converso, verba quoque mutantur, quia modo est animatum corpus, modo inanimatum. Unde hanc privationem esse et habitum non concedimus nec necesse est ea quae dicta sunt, soli privationi et habitui convenire. Quippe pueritia et ivuentus et senium circa idem fiunt et ordine et inregressibiliter, nec non ivuentus et senium privatio sunt pueritiae. Si quis privationis et habitus definitionem requirat, sciat nos eam nescire, sicut et contrariorum. Quaedam enim cum sub definitione non cadant, soli auctoritati committenda sunt.
NON EST AUTEM NEQUE QUOD SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE EST AFFIRMATIO ET NEGATIO.
NON EST AUTEM. Expeditis tribus oppositionibus transit ad quartam, quae vocatur contradictio. Sed quia de contradictione, id est de oppositione affirmationis et negationis, plura in libro Peri hermeneias dicenda erant, ubi et affirmationem et negationem definit et contradictionem plene ostendit, ideo teste Boethio minus in tractatu affirmationis et negationis immoratur et tantum sufficit hoc loco dicere diferentiam inter affirmationem et negationem et ea quae sub eis iacent, quam quidem differentiam in Peri hermeneias non ponit. Sicut 275 inter privationem et habitum et privari et habere habitum differentiam assignavit, ita differentiam statim adnectit affirmationis et negationis ad ea quae sub eis iacent. Iacere autem sub affirmatione et negatione dicuntur ea quae dicunt affirmatio et negatio et proponunt, sicut ipsa: Socratem sedere et non sedere, quae sunt dicta propositionum, licet non sint aliquae essentiae. Secundum quae dicta ipsae propositiones maxime dicuntur oppositae, in eo scilicet quod <quae> ab eis dicuntur, huiusmodi sint, quod simul nequeant contingere. Unde et Boethius:
Affirmatio (inquit) est "Sedet Socrates", negatio "Non sedet Socrates". Sub affirmatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id est hoc quod affirmatio dicit facere. Sub negatione vero non sedere Socratem, id est non facere, quod negatio submovet.
Et rursus:

Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere, orationes non sunt.

Continuatio. NON solum privari non est privatio nec habere habitum est habitus sed nec id quod iacet SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE, suppositum eis tamquam significatum, EST AFFIRMATIO VEL NEGATIO. Quod ait 'non' et 'neque' secundum usum fit vel 'neque' pro 'quoque' posuit.
AFFIRMATIO NAMQUE ORATIO EST AFFIRMATIVA ET NEGATIO ORATIO NEGATIVA, HORUM VERO QUAE SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE SUNT, NULLA EST ORATIO. CONCEDANTUR AUTEM ETIAM HAEC ESSE OPPOSITA ALTERUTRIS TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO; NAM IN HIS MODUS OPPOSITIONIS IDEM EST; SICUT ENIM AFFIRMATIO ADVERSUM NEGATIONEM OPPOSITA EST, UT QUOD SEDET EI QUOD NON SEDET, SIC ET RES QUAE SUB UTROQUE POSITA EST, ID EST SEDERE AD NON SEDERE.
AFFIRMATIO NAMQUE. Ad probandum quod ea quae iacent sub affirmatione et negatione, non sunt affirmatio et negatio, talem disponit syllogismum: AFFIRMATIO EST ORATIO AFFIRMATIVA ET NEGATIO EST ORATIO NEGATIVA; sed ea quae sub his iacent, non sunt vel tale vel talis oratio; quare non sunt affirmatio vel negatio. Cum autem in affirmatione sufficeret removere tales orationes, removet generaliter orationem, ut maiorem differentiam assignet. Conclusio vero sola extra est.
CONCEDANTUR AUTEM ETIAM HAEC ESSE OPPOSITA ALTERUTRIS TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO; NAM IN HIS MODUS OPPOSITIONIS IDEM EST; SICUT ENIM AFFIRMATIO ADVERSUM NEGATIONEM OPPOSITA EST, UT QUOD SEDET EI QUOD NON SEDET, SIC ET RES QUAE SUB UTROQUE POSITA EST, ID EST SEDERE AD NON SEDERE.
CONCEDATUR AUTEM, ac si diceret: sed licet non sint affirmatio et negatio, tamen sunt opposita sicut affirmatio et negatio, in eo scilicet quod non possunt contingere <simul>, sicut affirmatio et negatio simul esse verae. Et hoc est: HAEC, scilicet quae iacent sub affirmatione et negatione, CONCEDANTUR ALTERUTRIS, hoc est inter se, opposita, SICUT AFFIRMATIO ET NEGATIO inter se.
NAM IN HIS. A pari.
QUEMADMODUM. Probat a partibus quod ea quae iacent sub affirmatione et negatione, sunt sicut affirmatio et negatio, quia ista quae sub istis iacent, sicut istae. Et hoc est: QUEMADMODUM ENIM etc.
QUONIAM AUTEM PRIVATIO ET HABITUS NON SIC OPPONUNTUR UT AD ALIQUID, MANIFESTUM EST.
QUONIAM AUTEM. Proposita divisione oppositorum secundum quattuor opiniones et singularum oppositionum proprietatibus aliquibus declaratis et insuper quibusdam iam differentiis assignatis, caeteras prosequitur differentias. Superius autem inter relativa et contraria tantum differentiam assignavit, per hoc scilicet quod contraria hoc ipsum quod sunt, ad se invicem non dicuntur. Nunc autem eam differentiam assignat privationi et habitui.
Continuatio: Non solum contraria 276 non opponuntur ut relativa sed etiam MANIFESTUM EST etc. Et attende hoc loco agi de vocabulis, quae secundum significationem privatio et habitus dicuntur, ubi scilicet ad constructionem relationis venitur.
NEQUE ENIM DICITUR HOC IPSUM QUOD EST OPPOSITI.
NEQUE ENIM. Vere nomina, quae privatio et habitus dicuntur, non sunt opposita ut relativa vocabula, quia ista: VISUS etc. A partibus. Quod per hoc ostendit, quod unum ad alterum nullo modo relative assignatur.
VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO ULLO MODO AD IPSUM DICITUR; SIMILITER AUTEM NEQUE CAECITAS DICITUR CAECITAS VISIONIS SED PRIVATIO QUIDEM VISIONIS CAECITAS DICITUR, CAECITAS VERO VISIONIS NON DICITUR.
VISUS ENIM. Vere non refertur visus ad caecitatem, quia neque per genetivum, quod habemus ibi: VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO MODO, quod etiam supponit. A partibus.
AMPLIUS AD ALIQUID OMNIA RECIPROCATIVA DICUNTUR, QUARE ET CAECITAS, SI ESSET HORUM QUAE AD ALIQUID SUNT, UTIQUE CONVERTERETUR ET ILLUD AD QUOD DICITUR.
AMPLIUS. Sicut per definitionem largam relativorum, quae Platonica creditur, dedit differentiam inter privationem et habitum et relativa, ita per proprietatem relativorum quae est: dici ad convertentia. Et hoc est: AMPLIUS, id est adhuc, do differentiam inter eadem.
QUARE. Quandoquidem omnia ad aliquid invicem convertuntur, ergo caecitas convertetur, si videlicet concedatur esse de numero eorum quae sunt ad aliquid. A toto, quasi caecitas ponatur sub ad aliquid. Vel si concedamus probabiliter sequi regulam, assignabimus sine loco differentiam, quam a subiecto quidam assignant.
SED NON CONVERTITUR.
SED NON. Assumit destruendo consequens, ut intelligatur destrui antecedens.
NEQUE ENIM DICITUR VISUS CAECITATIS VISUS.
NEQUE ENIM. Vere non convertitur, quia neque per genetivum nec alio modo. A partibus. Sed quia de genetivo magis videtur, sicut dicitur uisus esse habitus caecitatis, idem de genetivo solo removet dicens: Sed NON DICITUR VISUS CAECITATIS VISUS.
QUONIAM AUTEM NEQUE UT CONTRARIA OPPONUNTUR EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM DICUNTUR, EX HIS MANIFESTUM EST.
QUONIAM AUTEM. Duas superius differentias posuit, contrariorum scilicet ad relativa et privationis et habitus ad relativa; modo tertiam assignat differentiam quae datur de privatione et habitu ad contraria.
Continuatio: Non solum manifestum est quod privatio et habitus non sunt relativa opposita sed etiam quod NON OPPONUNTUR UT CONTRARIA, MANIFESTUM EST EX HIS quae sequuntur.
QUORUM ENIM CONTRARIORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST, IN QUIBUS NATA SUNT FIERI AUT IN QUIBUS PRAEDICARI, ALTERUM IPSORUM INESSE SEMPER.
QUORUM ENIM. Vere non opponuntur ut contraria, quia neque ut mediata neque ut immediata. A partibus. Et primum utrorumque contrariorum naturas diligenter aperit et eas postea a privatione et habitu removet, quod nos quoque ad evidentiam breviter assignemus. Dicit itaque de immediatis, quod manente susceptibili eorum semper alterum illorum inest ei sed privatio et habitus non semper, quod ante determinatum tempus neutrum inest. De mediatis quoque contrariis dicit, quod numquam necesse est alterum eorum inesse omni suo susceptibili, nisi illi cui alterum naturaliter inest, et illi unum tantum determinate contingit semper et certum est numquam alterum contingere sed privatio et habitus talia sunt, quod in quodam tempore determinatum est alterum inesse, postquam scilicet ventum est ad determinatum tempus.
Per quod differunt 277 a mediatis contrariis circa ea subiecta quibus naturaliter non insunt, ut calidum igni elementario quem uidemus, et album nivi. In eo differunt privatio et habitus a mediatis contrariis quod in talibus subiectis semper unum permanet et determinate unum, quia certum est calidum inesse igni et album nivi. Unde privatio et habitus non semper, ut diximus, inest et cum habitus insit, potest supervenire privatio, nec etiam quando alterum certum est inesse, determinatum est ex natura rei, quid eorum insit. Si enim absentem catulum sciam ad nonum diem pervenisse, scio ex ipsa rerum natura vel privationem vel habitum <inesse> sed non determinate, quid insit.
Praeterea ad ultimum hanc assignat differentiam inter privationem et habitum et quaelibet contraria tam mediata quam immediata, ubi naturaliter non sunt, quod videlicet contraria non naturalia mutuo sese subsequi possunt in eodem subiecto, privatio vero habitum nullo modo subsequi potest. Has autem differentias per singula prosequens, prius ponit contrariorum proprietates et postea removet singulas a privatione et habitu, incipiens ab illa quae est immediatorum contrariorum, dicens eorum CONTRARIORUM QUORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST etc., quae proprietas superius exposita est in tractatu contrariorum.
HORUM ENIM NIHIL EST MEDIUM, QUORUM ALTERUM NECESSARIUM ERAT INESSE SUSCEPTIBILI, UT IN LANGUORE ET SANITATE ET ABUNDANTI ET PERFECTO.
HORUM ENIM. Vere haec proprietas est immediatorum, quia haec superius assignabatur. Ab effectu vel ab auctoritate.
QUORUM VERO ALIQUID EST MEDIUM NUMQUAM NECESSITAS EST OMNI ESSE ALTERUM; NEQUE ENIM NECESSE EST OMNI SUSCEPTIBILI CANDIDUM VEL NIGRUM ESSE, NEQUE FRIGIDUM VEL CALIDUM.
QUORUM. Post proprietatem immediatorum contrariorum supponit mediatorum. Neque enim. Vere ita est in contrariis mediatis, quod scilicet non est necesse alterum illorum inesse ut suo susceptibili proprio, quia ita est in istis, candido et nigro etc. A partibus.
HORUM ENIM MEDIUM ALIQUID NIHIL PROHIBET ESSE.
HORUM. Vere non necesse est alterum inesse, quia habent medium. Ab oppositis.
HORUM AUTEM ERAT ALIQUID MEDIUM, QUORUM NON ERAT NECESSARIUM ALTERUM ESSE SUSCEPTIBILI.
HORUM AUTEM. Bene dico, quia mediatorum non est necessarium alterum inesse, quia ita est superius ostensum. Ab effectu vel ab auctoritate. Et hoc est: HORUM ENIM ERAT superius ALIQUID MEDIUM, hoc est describebantur superius mediata: QUORUM etc.
PRAETER QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, UT IGNI CALIDUM ESSE ET NIVI CANDIDUM.
PRAETER QUIBUS. Non est determinatum, inquam, ex natura subiecti inesse alterum rebus sui susceptibilibus praeter illis, hoc est nisi illis rebus quibus naturaliter unum de mediis contrariis inest.
Et attende quod sicut voces contrarias dicimus quantum ad significationem, ita etiam subiecta, ut corpus, hoc nomen, secundum significationem susceptibile dicitur horum nominum: 'albi' 'nigri'.
Quod vero ait ignem naturaliter esse calidum vel nivem albam, ita accipe 'NATURALITER': quod ex natura rei definitum est sic esse, vel ita 'naturaliter': quod omnibus inest. Tribus enim modis naturale sumi solet, quod scilicet natura docet, ut ridere, flere, vel quod a nativitate inest, 278 ut qualitas parta in nativitate subiecti, sicut in passibili qualitate et passione dictum est, vel quod idem est apud omnes, sicut intellectus et res, ut calidum secundum hoc quod omni igni convenit.
IN HIS AUTEM DETERMINATE NECESSARIUM ALTERUM ESSE, ET NON ALTERUTRUM CONTINGIT.
IN HIS AUTEM. Continuatio: Eis rebus quibus mediata contraria naturaliter conveniunt, necesse est alterum inesse, et in his rebus determinate unum contingit, quia scilicet ex rei natura determinatum semper est, quod insit, sicut calidum igni et candidum nivi, et non CONTINGIT inesse ALTERUTRUM, id est quodlibet, sed unum tantum semper.
NON ENIM POSSIBILE EST IGNEM FRIGIDUM ESSE NEQUE NIVEM NIGRAM.
NON ENIM. Vere determinate unum inest, quod determinatum est alterum non inesse. A causa.
Quod enim ait impossibile ESSE NIVEM NIGRAM, tale est: certum est non esse.
QUARE OMNI QUIDEM SUSCEPTIBILI NON EST NECESSARIUM ALTERUM EORUM INESSE SED SOLIS QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, ET HIS DETERMINATE UNUM, NON ALTERUTRUM CONTINGIT.
QUARE OMNI QUIDEM. Quandoquidem solis naturalibus susceptibilibus determinatum est ex natura rei unum de mediis contrariis semper inesse, quare non omni susceptibili. Ab oppositis.
SED SOLUM. Haec est submissio illationis. Sed quaeritur quomodo frigidum non sit determinatum inesse aquae, dum est in ea, licet non sit ei naturale. Quippe omnia praesentia determinatum habent eventum et determinatum quod est inesse sed non semper, ut diximus, neque ex natura rerum sed ex eo quod contingit huic aquae, quippe "natura est similitudo rerum nascentium". Quod ergo ex natura aquae contingit, oportet aquae tantum convenire.
IN PRIVATIONE VERO ET HABITU NIHIL HORUM QUAE DICTA SUNT VERUM EST.
IN PRIVATIONE VERO. Quae superius assignavit contrariis, removet singula a privatione et habitu.
NEC ENIM SEMPER SUSCEPTIBILI NECESSARIUM EST ALTERUM EORUM ESSE.
NEQUE ENIM. Vere nil praedictorum, quia neque illud quod dictum est de immediatis contrariis neque quod dictum est de mediis. Et prius removet quod dixit de mediis, scilicet quod necessarium semper alterum inesse susceptibili, dum ipsum permanet.
QUOD ENIM NONDUM NATURAM HABET AD VIDENDUM NEQUE CAECUM NEQUE VISUM HABENS DICITUR.
QUOD ENIM. Vere non omni tempore susceptibili privationis et habitus permanente inest ei vel privatio vel habitus, quia neutrum inest ante determinatum tempus. A parte scilicet temporis. Et hoc est: QUOD ENIM NONDUM HABET etc., id est quod nondum venit ad tempus institutum a natura etc.
IDEOQUE NON ERUNT HAEC TALIUM CONTRARIORUM QUORUM NIHIL EST MEDIUM.
IDEOQUE, quia scilicet non omni tempore alterum inest, scilicet vel privatio vel habitus. Ergo non sunt de numero immediatorum. A descriptione contrariorum immediatorum vel fortasse a toto.
SED NEQUE QUORUM EST MEDIUM; NECESSARIUM ENIM EST OMNI SUSCEPTIBILI ALTERUM EORUM ESSE; QUANDO ENIM IAM NATUM FUERIT AD HABENDUM VISIONEM AUT CAECUM AUT HABENS VISIONEM DICETUR.
SED NEQUE. Postquam removit a privatione et habitu naturam immediatorum contrariorum, removet mediat.
Continuatio: Privatio et habitus non sunt de numero eorum contrariorum quorum nil est medium sed neque de numero eorum quorum est medium. Quod statim probat ab oppositis, quia scilicet in quodam tempore necessarium, id est determinatum, alterum, scilicet vel privationem vel habitum, inesse susceptibili. Et hoc est: NECESSARIUM ENIM etc. 279
Vere in quodam tempore, quia in tempore determinato. A parte. Et hoc est: QUANDO ENIM etc.
ET HORUM NON DETERMINATE ALTERUM SED ALTERUTRUM CONTINGIT.
ET HORUM. Hoc apponit ad differentiam mediorum contrariorum circa naturalia susceptibilia, quibus unum tantum semper determinate inest, ut supra docuimus.
IN CONTRARIIS AUTEM, QUIBUS EST MEDIUM, NUMQUAM NECESSARIUM FUIT OMNI ALTERUM ESSE SED QUIBUSDAM, ET HIS DETERMINATE UNUM.
IN CONTRARIIS AUTEM. Continuatio: In privatione et habitu aliquando necessarium est alterum, inesse susceptibili sed IN CONTRARIIS MEDIIS NUMQUAM.
In QUIBUSDAM, eis scilicet quibus naturaliter conveniunt.
UNDE PALAM EST QUIA SECUNDUM NEUTRUM MODUM TAMQUAM CONTRARIA OPPOSITA SUNT EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM OPPONUNTUR.
UNDE PALAM EST. Quandoquidem privatio et habitus non opponuntur eo modo quo immediata contraria neque quo mediata, ergo secundum neutrum modum contrariorum. A partibus.
AMPLIUS IN CONTRARIIS QUIDEM, EXISTENTE SUSCEPTIBILI, POSSIBILE EST IN ALTERUTRUM FIERI MUTATIONEM, NISI ALICUI NATURALITER UNUM SIT, UT IGNI CALIDO ESSE.
AMPLIUS. Hic ad ultimum differentiam assignat inter privationem et habitum et contraria, sive media sint sive immediata, circa ea susceptibilia quibus naturaliter non insunt, hanc scilicet differentiam quod contraria vicissim possunt permutari, ut postmodum mutuo alterum subsequatur, quod non est in privatione et habitu, quia cum de habitu possit transire res ad privationem, non potest regressio fieri.
Continuatio: AMPLIUS, id est adhuc, de differentia inter privationem et habitum et contraria.
NAMQUE QUOD SANUM EST POSSIBILE EST LANGUERE, ET CANDIDUM NIGRUM FIERI, ET CALIDUM FRIGIDUM, ET EX STUDIOSO PRAVUM ET ES PRAVO STUDIOSUM POSSIBILE EST FIERI (PRAVUS ENIM AD MELIORES EXERCITATIONES DEDUCTUS ET AD DOCTRINAS, VEL AD MODICUM ALIQUID PROFICIET UT MELIOR SIT; SI VERO SEMPER VEL MODICUM CREMENTUM SUMPSERIT, PALAM EST QUIA AUT PERFECTE MUTABITUR, AUT SATIS MULTUM CREMENTUM SUMET; SI ENIM BENE MOBILIOR AD VIRTUTEM FIAT, VEL QUODCUMQUE CREMENTUM SUMPSERIT A PRINCIPIO, ET EX HOC ETIAM VERISIMILE EST AMPLIUS EUM SUMERE CREMENTUM; ET HOC DUM SEMPER FIT, PERFECTE IN CONTRARIUM HABITUM RESTITUETUR, NISI FORTE TEMPORE SUSPENSUM SIT).
NAMQUE. Vere contraria vicissim permutantur, quia ista. A partibus.
VERUM IN PRIVATIONE ET HABITU IMPOSSIBILE EST MUTATIONEM IN ALTERUTRUM FIERI; ET EX HABITU IN PRIVATIONEM FIT MUTATIO, A PRIVATIONE VERO IN HABITUM IMPOSSIBILE EST.
VERUM. Et nota quod non dicit 'in alterum' sed 'IN ALTERUTRUM', quia una potest esse mutatio de habitu in privationem sed non mutua. Et hoc est quod exponit statim dicens: EX HABITU etc.
NEQUE ENIM CAECUS FACTUS RURSUS VIDIT, NEQUE CUM ESSET CALVUS RURSUS COMATUS FACTUS EST, NEQUE CUM ESSET SINE DENTIBUS DENTES EI ITERUM ORTI SUNT.
NEQUE ENIM. Vere non fit regressio de privatione in habitum, quia ita est in istis. A partibus.
Quod autem ait: SINE DENTIBUS, edentulum accipit, in quo est privatio, quod bene potest notari per illud 'RURSUS' quod additur. Et nota quod cum ait impossibile est fieri regressio, 'impossibile' quantum ad actum videtur accepisse ex his quae subiungit, ubi scilicet actum tantum removet, non possibilitatem. Sed nil impedit si ex actu semper remoto quasi ex effectu quodam possibilitatem quoque abesse innuat.
QUAECUMQUE VERO TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITA SUNT, PALAM EST QUIA NULLO PRAEDICTORUM MODO OPPOSITA SUNT.
QUAECUMQUE ERGO. Tribus differentiis assignatis, una scilicet relativorum ad contraria, altera relativorum ad privationem et habitum, restat assignare eam tantum differentiam quam habet oppositio affirmationis et negationis ad reliquas quattuor oppositiones. Quae quidem in eo est, quod oppositio contradictionis sola a caeteris tribus oppositionibus semper verum et falsum dividit, caeterae vero oppositiones, quia tantum incomplexas voces continent, ut ipse dicit, neque verum continent neque falsum. Continuatio: Non solum manifestum est caeteras tres oppositiones diversas esse ad invicem sed etiam oppositionem affirmationis et negationis dividentium esse diversam a caeteris.
IN HIS ENIM SOLIS ISTIS NECESSARIUM EST SEMPER ALIUD QUIDEM EORUM VERUM ALIUD AUTEM ESSE FALSUM.
IN HIS ENIM. Vere haec oppositio differt a caeteris, quia in eodem haec sola a caeteris dividit semper verum et falsum. A parte 280 differre. Et hoc est: IN ISTIS SOLIS, id est in affirmatione et negatione, dividentibus etc.
NEQUE ENIM IN CONTRARIIS NECESSARIUM EST SEMPER ALTERUM VERUM ESSE, ALTERUM AUTEM FALSUM, NEQUE IN HIS QUAE AD ALIQUID SUNT, NEQUE IN HABITU ET PRIVATIONE.
NEQUE ENIM. Vere affirmatio et negatio tantum hoc habent, quia caetera non. Ab immediatis. Et hoc est: NEQUE ENIM etc.
'SEMPER' bene apponit, ne quis in nomine contrarii contrarias quoque propositiones includeret, veluti istas:

Omnis homo est albus

et:

Nullus homo est albus

vel propositiones sub contrariis vel sub privatione et habitu comprehenderet, in quibus contraria ponuntur vel privatio et habitus, quas etiam postea ab affirmatione et negatione separabit, ut sunt istae:

Socrates est sanus
Socrates est aeger

quas vocat complexa contraria, vel:

Socrates est videns
Socrates est caecus

quae quidem tantum permanente subiecto verum ac falsum dividunt, non SEMPER.
UT SANITAS ET LANGUOR CONTRARIA SUNT, ET NEUTRUM NEQUE VERUM EST NEQUE FALSUM; SIMILITER AUTEM ET DUPLUM ET DIMIDIUM TAMQUAM RELATIVA OPPOSITA SUNT, ET NON EST EORUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM; SED NEQUE EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM SUNT, SICUT VISIO ET CAECITAS.
UT SANITAS ET AEGRITUDO, haec scilicet nomina etc. Exempla supponit de tribus suprapositis oppositionibus et <a> singulis dividentia verum et falsum separat.
OMNINO AUTEM EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR NIHIL NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST; PORRO OMNIA QUAE DICTA SUNT SINE COMPLEXIONE DICUNTUR.
OMNINO AUTEM. Probat, quod voces suprapositarum oppositionum neque uerae sint neque falsae tali syllogismo: Nullae voces incomplexae sunt uerae vel falsae sed voces omnes suprapositarum trium oppositionum sunt incomplexae, quare neque verae sunt neque falsae, hoc est neque verum significant neque falsum. Propositionem habemus ibi: OMNINO AUTEM etc., et affirmationem statim ibi: PORRO OMNINO etc., conclusionem extra.
Et attende quod Aristoteles hoc loco plane monstrat divisionem oppositorum de vocibus tantum se accepisse, ubi scilicet dicit omnia quae suprapositarum sunt, dici non secundum complexionem, id est esse voces incomplexas. Unde Boethius in Commento, cum ostenderet, quare caeterae oppositiones non significarent verum vel falsum, sicut affirmatio vel negatio, ait sic:
Hoc autem idcirco evenit, quod omnia quaecumque sunt, in quibus aut veritas aut falsitas invenitur, secundum aliquam complexionem dicuntur; ea vero quae simpliciter proferuntur, veri atque falsi prolatione carent, ut ipse ait, cum in principio omnia praedicamenta numeraret. Dixit enim singula eorum quae essent dicta, in nulla affirmatione dici.
His itaque verbis Boethius patenter ostendit Aristotelem de vocibus intendisse hic quoque, ubi scilicet repetit ipse Boethius ea quae superius Aristoteles manifeste dixit de vocibus.
Sed fortasse dicetur quod non est necesse ut Aristoteles in caeteris tribus oppositionibus superius voces inclusisset sed res tantum, et tamen hoc loco convenienter de rebus ad vocabula transitum faciat, ubi videlicet, cum deberet ostendere res ipsas in se neque veras esse neque falsas, transfert se ad vocabula, quae ostendit vera non esse vel falsa in significatione. Ex quo quidem apparet res significatas neque veras esse neque falsas in se, si videlicet nomina quantum ad significationem earum vera vel falsa non sunt.
Sed dico quod cum 281 a rebus removet verum et falsum, quod affirmationi et negationi convenit, oportet verum et falsum accipere sicut affirmationi et negationi conveniunt, alioquin differentiam non facerent. Dicamus itaqe res non esse veras vel falsas eo modo quo sunt propositiones verae vel falsae, hoc est res ipsas non proponere verum vel falsum, quod quidem verum est.
Sed quomodo postea convenienter transierimus ad nomina earum? Ita, inquiet aliquis, quod ostendemus nomina rerum non significare ea quae sint vera vel falsa, id est quae significent verum vel falsum, propter hoc scilicet quod incomplexa sunt, quia, ut ipse ait, nulla incomplexa hoc habent.
Sed ad haec dico, quia si hoc Aristoteles dicit, quod nullae voces incomplexae significent ea quae verum vel falsum ponant, falsum omnino dicit, quippe affirmatio vel negatio incomplexae voces sunt et tamen significant eas voces quae verum vel falsum enuntiant. Non itaque uisum est nobis, ut de rebus ad voces transitus hoc loco fieri possit, sed hic de vocibus ubique intendi volumus et si quandoque de rebus agatur adiunctione oppositorum, supraposita de vocibus tantum ab Aristotele accipi, quae quidem voces partim complexae sunt, sicut affirmatio et negatio, partim incomplexae sicut caeterae quae neque verum neque falsum significant sed maxime removeri proprietatem affirmationis et negationis a contrariis vocibus incomplexis, quod planum est pro eo scilicet quod incomplexae voces neque verae sunt neque falsae.
SED ET MAXIME VIDEBITUR HOC TALE CONTINGERE IN HIS QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM CONTRARIA DICUNTUR; SANUM NAMQUE SOCRATEM AC LANGUERE SOCRATEM CONTRARIUM EST.
SED MAXIME VIDEBITUR haec proprietas CONTINGERE IN HIS vocibus QUAE DICUNTUR contraria complexa sicuti in propositionibus factis de contrariis praedicatis, ut:

Socrates est sanus
Socrates est aeger.

'MAXIME' dicit propter hoc, quia ipsa significatio veri vel falsi hoc in praedicamento non est, sicut ibi: SANUM NAMQUE. Vere in contrariis complexis videtur hoc contingere, scilicet dividentia veri vel falsi, quia in istis:

Socrates est sanus

et:

Socrates est aeger.

Et hoc extra, et unde hoc: quod si in istis, quod ideo in contrariis complexis. Assignat a causa, dicens scilicet haec esse contraria complexa. Et hoc est: SANUM ESSE SOCRATEM etc. Haec propositio ad illam contraria est.
SED NEQUE IN HIS CONTRARIUM EST SEMPER ALTERUM VERUM AUT FALSUM ESSE.
SED NEQUE IN HIS, contrariis scilicet complexis, maxime videtur proprietas affirmationis et negationis sed non est, quia si quandoque dividant verum vel falsum, dum videlicet Socrates est, non semper, sicut affirmatio et negatio.
CUM ENIM SIT SOCRATES, ERIT ALIUD QUIDEM VERUM ALIUD AUTEM FALSUM.
CUM ENIM. Duo dixit: quod in istis videtur sed non est. Utrumque ostendit, et prius assignat causam, quare videatur, pro eo scilicet quod dum Socrates existit, altera est vera et altera falsa. Et hoc est: CUM, id est quando, existit SOCRATES etc.
CUM VERO NON SIT, AMBO FALSA SUNT.
CUM VERO. Hic ostendit, quod non semper dividant veluti destructo Socrate. Et hoc est: quando non existit Socrates, et falsa est

Socrates est sanus

et:

Socrates est aeger.

NEQUE ENIM LANGUERE NEQUE SANUM ESSE VERUM EST, CUM IPSE SOCRATES OMNINO NON SIT.
NEQUE ENIM. Vere utraque tunc est falsa, quia 282 neutra est vera. Ab immediatis. Et hoc est: NEQUE ENIM etc.
IN PRIVATIONE VERO ET HABITU, CUM NON SIT, NEUTRUM VERUM EST, CUM SIT, NON ERIT ALTERUM VERUM.
IN PRIVATIONE VERO. Postquam removit proprietatem affirmationis et negationis a contrariis complexis, removet a privatione et habitu complexis, hoc est compositionibus, in quibus privatio et habitus praedicatur, ut sunt:

Socrates est videns
Socrates est caecus.

Quas quidem propositiones ostendit neque etiam re permanente verum et falsum dividere, quia scilicet ante determinatum tempus neutra est vera.
Continuatio: In contrariis, scilicet immediatis vel naturalibus, ita est quod semper permanente subiecto propositiones quae de eis fiunt, verum et falsum dividunt sed in privatione et habitu, complexis videlicet, quando subiectum privationis et habitus non existit, neutrum verum est. Et cum, hoc est non tantum non dividunt verum et falsum non permanente subiecto sed etiam permanente subiecto non semper haec vera est, illa vero falsa.
HABERE NAMQUE VISUM SOCRATEM AD ID QUOD EST CAECUM ESSE SOCRATEM OPPOSITUM EST SICUT PRIVATIO ET HABITUS, ET CUM SIT, NECESSARIUM NON EST ALTERUM VERUM VEL FALSUM ESSE (CUM ENIM NONDUM NATUS EST HABERE, UTRAQUE FALSA SUNT, ET VISUM EUM HABERE ET CAECUM ESSE).
HABERE NAMQUE. Vere PRIVATIO ET HABITUS complexa non semper etiam subiecto permanente dividunt. Si ita non dividunt semper subiecto etiam permanente:

Socrates est videns

et:

Socrates est caecus

tunc illud est. A parte. Et unde hoc? Quia scilicet ipsa sunt privatio et habitus, complexa scilicet. A causa. Et hoc est: HABERE NAMQUE etc. Assume: sed ita non semper dividunt etiam permanente subiecto. Quod ostendit, cum supponit: ET CUM SIT etiam Socrates, NON EST NECESSARIUM etc. Vere non omni tempore permanente subiecto dividunt, quia ante determinatum tempus non dividunt. A parte temporis. Et hoc est: CUM ENIM NONDUM EST in tempore naturaliter instituto. ET CUM.
IN AFFIRMATIONE VERO ET NEGATIONE SEMPER, SIVE SIT SIVE NON SIT, ALIUD QUIDEM ERIT FALSUM ALIUD AUTEM verUM; LANGUERE NAMQUE SOCRATEM ET NON LANGUERE SOCRATEM, CUM IPSE SIT, PALAM EST QUIA ALTERUM EORUM VERUM ALTERUM AUTEM FALSUM EST, ET CUM NON SIT, SIMILITER (LANGUERE ETENIM, CUM NON SIT, FALSUM EST, NON LANGUERE AUTEM VERUM).
IN AFFIRMATIONE VERO. Sicut a caeteris oppositionibus removit semper dividere verum et falsum, ita affirmationi et negationi assignat, sive scilicet res sit, sive non. Dum enim Socrates existit, si quis dicat:

Socrates est sanus
Socrates non est sanus

altera est vera et altera falsa. Vere affirmatio et negatio semper, sive res sit, sive non sit, dividunt verum et falsum, quia istae:

Socrates languet et non.

A partibus.
LANGUERE ENIM. Vere altera est vera, quia negatio. A parte.
QUARE IN HIS SOLIS PROPRIUM ERIT SEMPER ALTERUM EORUM RERUM ALTERUM FALSUM ESSE, QUAECUMQUE TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITA SUNT.
QUARE IN HIS. Quandoquidem caeteris oppositionibus non convenit semper dividere verum et falsum; ergo soli affirmationi et negationi. Ab immediatis.

Notes