Authors/Abelard/logica/GSPred/11
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLI 2.11
Latin | English |
---|---|
CONTRARIUM AUTEM EST BONO QUIDEM EX NECESSITATE MALUM (HOC AUTEM PALAM EST PER SINGULORUM INDUCTIONEM, UT SANITATI LANGUOR ET IUSTITIAE INIUSTITIA ET FORTITUDINI DEBILITAS, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS), MALO AUTEM ALIQUANDO QUIDEM BONUM EST CONTRARIUM, ALIQUANDO MALUM (EGESTATI ENIM CUM SIT MALUM, SUPERABUNDANTIA CONTRARIA EST, CUM SIT ETIAM IPSA MALUM). | |
Continuatio: Expositis diligenter quattor oppositionum modis naturas oppositionis contrariorum, propter quam, <ut> dictum est, de oppositis tractat, diligentius prosequitur. Et primum hanc assignat quod omnia contraria quae sub bono sunt, habent sua contraria sub malo sed non omnia, quae sub malo sunt, habent sua contraria sub bono. Quippe mala quae contraria sunt, quaedam sunt contraria bono, quaedam alteri malo. | |
EGESTAS ENIM et superabundantia contraria sunt 283 et utraque mala et rursus prodigalitas et auaritia vel ignavia et temeritas. Inter autem haec contraria quae mala sunt, virtutem mediam Horatius assignare videtur dicens: | |
Virtus est medium vitiorum utrimque reductum. | |
Cum enim auarus sit qui retinet retinenda et non retinenda, prodigus, qui tribuit tribuenda et non tribuenda, intervenit largus, qui et cum prodigo convenit in eo quod attribuit tribuenda, et auaro, qui retinet retinenda, et ita largitas virtus est media inter vitia et <reducta ex> utrisque, ac per hoc quod modo ex utroque vitio reducta est, quasi partem de utroque assumens. Sicut ergo vera propositio non potest esse contraria verae sed falsa falsae potest esse contraria, ita bonum bono contrarium esse non potest, sicut potest malum malo. Quae enim bona sunt, consona sibi sunt <et> convenientia. | |
Continuatio: Non solum ea quae de contrariis ita sunt, erant scienda, sed etiam ista quae sequuntur, quod scilicet bonum quod contrarium est, ex necessitate est contrarium malo, hoc est: esse bonum quod contrarium est, habet aliquod malum sibi contrarium. Quod dicit esse manifestum, <quia> PER INDUCTIONEM SINGULORUM BONORUM quae contraria sunt, inveniemus mala esse contraria omnibus illis bonis. | |
EGESTATEM ENIM. Vere malum quandoque est contrarium malo, quia egestati superabundantia. A duplici parte. | |
SED IN PAUCIS HOC TALE QUILIBET INSPICIET, IN PLURIBUS VERO SEMPER MALO BONUM CONTRARIUM EST. | |
SED IN PAUCIS, hoc est raro, inveniet mala esse contraria aliis malis sed frequenter bonis. | |
AMPLIUS CONTRARIORUM NON NECESSARIUM EST, SI ALTERUM SIT, ET RELIQUUM ESSE. | |
AMPLIUS. Aliam tangit naturam contrariorum in qua manifeste a relativis differunt, quod videlicet unum contrariorum potest existere altero non existente. | |
SANIS NAMQUE OMNIBUS, SANITAS QUIDEM ERIT, LANGUOR VERO NON ERIT. | |
SANIS NAMQUE. Vere unum contrarium potest existere non existente altero, quia sanitas in animali, non existente aegritudine. Et hoc est: omnibus animalibus existentibus sanis sanitas erit, hoc est poterit esse, et languor non erit. Quidam tamen necessario volunt ostendere, quod si omne animal est sanum, languor est, hoc modo: Si omne animal est sanum, omne languidum est sanum et ita sanum est languidum. Unde et languor est in quodam sano, et ita est. Sed profecto prior consequentia omni necessitate destituta est, in qua scilicet ex possibili sequitur impossibile. Quod enim haec propositio dicit 'omne <animal> est sanum', possibile est, impossibile vero quod dicit 'omne languidum est sanum', atque ideo nullo modo eam concedimus. | |
SIMILITER AUTEM ET CUM OMNES SINT ALBI, ALBEDO QUIDEM ERIT, NIGREDO VERO NON ERIT. | |
SIMILITER AUTEM. Idem ostendit de mediis contrariis, quod ostensum est de immediatis. | |
AMPLIUS, SI SOCRATEM SANUM ESSE AD ID QUOD EST SOCRATEM LANGUERE CONTRARIUM EST, CUM NON SIT POSSIBILE UTRAQUE EIDEM INESSE SIMUL, NON ERIT POSSIBILE, CUM ALTERUM CONTRARIORUM SIT, ET RELIQUUM ESSE. | |
AMPLIUS. Ostendit existentiam unius contrarii non exigere existentiam alterius, modo etiam ostendit praedicationem unius non exigere praedicationem alterius, ideo scilicet quia nec in eodem sese pati possunt. Et hoc est: AMPLIUS, id est adhuc, 284 ago de contrariis, dicens scilicet quod cum Socrates ESSE SANUM sit CONTRARIUM AD ID QUOD EST SOCRATEM LANGUERE, hoc est cum haec duo propositionum dicta maxime sibi adversentur, NON erit POSSIBILE, CUM ALTERUM contingat, RELIQUUM contingere. Et quare, praemittit, cum scilicet non sit possibile utraque contraria praedicta convenire simul eidem rei et ita nec Socrati. Quasi a toto. | |
CUM ENIM SIT SOCRATEM SANUM ESSE, NON ERIT LANGUERE SOCRATEM. | |
CUM ENIM SIT. Vere cum unum fuerit, non poterit esse alterum, quia cum contingit sanum esse Socratem etc. A partibus. | |
PALAM VERO EST QUIA ET CIRCA IDEM AUT SPECIE AUT GENERE NATURAM HABENT FIERI CONTRARIETATES. | |
PALAM VERO EST. Cum superius describeret media et immediata contraria, dixit istorum alterum necesse inesse his in quibus nata sunt fieri, id est proprio susceptibili, illorum vero minime. Nunc autem quod possit esse proprium susceptibile contrariorum, assignat dicens hoc aliquando speciem esse, scilicet specialissimam, aliquando genus, pro eo scilicet quod quaedam sunt contraria, quae proprie fieri habent in rebus secundum naturam, propter quam species, quaedam in rebus secundum naturam earum, propter quam genus est impositum. Proprie itaque quantum ad significationem species quarundam contrariarum vocum fundamentum dicitur et genus quarundam, ut animal aegritudinis et sanitatis proprium est sufficiens fundamentum vel corpus albedinis et nigredinis et anima humana iustitiae et iniustitiae. | |
Sed quaerendum est quare potius corpus quam substantia proprium susceptibile dicatur albedinis et nigredinis. Sicut enim ista numquam subsistere possunt nisi in corpore, ita nisi in substantia, et sicut natura substantiae non exigit, sic nec natura corporis, quae saepe etiam sine his reperitur. Sed si fortasse in eo corpus proprium susceptibile dicetur et istorum quod cum ista numquam nisi in corpore <sint>, aequaliter omnibus speciebus corporum inesse possunt sed non omnibus speciebus substantiae, quippe species colorari non potest. Sed iam profecto secundum hanc rationem non dicemus corpus esse proprium susceptibile animati vel inanimati vel animal rationalis vel irrationalis sed potius in eo aptius est ad habendum animationem vel inanimationem quam in eo quod est substantia. | |
Continuatio: Dixi superius contraria nata fieri in quibusdam sed manifestum est, quoniam contrarietates, id est contraria, habent fieri proprie circa res convenientes secundum speciem vel circa res convenientes secundum genus, in eo scilicet quod in specie conveniunt vel in genere. Quippe corpora secundum hoc quod corpora sunt, proprie albedinis vel nigredinis susceptibilia sunt quibus ex nulla natura substantiae corporis repugnant haec quae nisi in corpore esse non possunt. | |
LANGUOR NAMQUE ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATURAM HABET FIERI, ALBEDO AUTEM ET NIGREDO SIMPLICITER IN CORPORE, IUSTITIA VERO ET INIUSTITIA IN ANIMA. | |
LANGUOR NAMQUE. Vere contraria habent fieri in eodem genere, 285 quia languor et sanitas in corpore animalis, hoc est in animali. A partibus. | |
ALBEDO AUTEM. Post immediata quae fiunt in genere, exemplificat de mediis, quae etiam fiunt in genere. Quod ait: IN CORPORE SIMPLICITER, tantundem valet, quantum si dicatur: in corpore, sicut et in Topicis, cum dicitur: Si movetur aliquo modo, et simpliciter movetur, tantundem valet 'simpliciter movetur', quantum 'movetur' per se dictum. | |
IUSTITIA VERO. Exemplificat de contrariis quae fiunt circa speciem, specialissimam scilicet, quippe anima per excellentiam pro humana tantum ponitur, in qua tantum est iustitia vel iniustitia, si proprie iustitiae nomen et iniustitiae sumatur. | |
NECESSARIUM AUTEM EST OMNIA CONTRARIA VEL IN EODEM GENERE ESSE VEL IN CONTRARIIS GENERIBUS, VEL IPSA GENERA ESSE. | |
NECESSARIUM EST AUTEM. Fecit quandam divisionem modo de contrariis secundum naturam subiectorum, modo facit aliam secundum propriam naturam ipsorum, docens videlicet quaedam contraria esse genera, quaedam esse specialissima posita sub contrariis generibus vel sub eodem genere, ita scilicet quod non sub contrariis. Per bonum autem et malum, quae pro virtute et vitio ponit, contraria genera accipit, per iustitiam et iniustitiam contraria specialissima, quae sunt sub contrariis generibus, per albedinem et nigredinem contraria rursus specialissima, quae in eodem genere ita sunt quod non sub contrariis. Quod ait: NECESSARIUM, idem est quod 'determinatum', et haec divisio est tantum de contrariis vocibus substantivis, non sumptis, quippe sumpta vocabula nec genera sunt nec species. | |
ALBUM ENIM VEL NIGRUM IN EODEM EST GENERE (COLOR ENIM GENUS EORUM EST), IUSTITIA VERO ET INIUSTITIA IN CONTRARIIS GENERIBUS (HUIUS ENIM VIRTUS, HUIUS AUTEM NEQUITIA GENUS EST). | |
ALBUM ENIM. Vere quaedam contraria sunt IN EODEM GENERE, ut expositum est, quia albedo et nigredo. A partibus. Et vere IN EODEM, quia in colore. A parte. Et hoc est: COLOR ENIM. | |
HUIUS ENIM. Vere iustitia et iniustitia sunt sub contrariis generibus, quia sub virtute et vitio A partibus. Et hoc est: huius iustitiae etc. | |
BONUM VERO ET MALUM NON SUNT IN GENERE SED IPSA SUNT GENERA ALIQUORUM EXISTENTIA. | |
BONUM VERO ET MALUM, hoc est virtus et vitium, non sunt tantum <in genere>, ut videlicet specialissima, quae supra posuit sed ipsa etiam sunt existentia genera aliquorum. | |
Quaerendum est circa quod genus vel circa quam speciem fieri habent bonum et malum sumpta a bonitate vel malitia quae contraria. Sed nil aliud proprium susceptibile habere videntur nisi ens, quod neque genus est neque species. Unde superius Aristoteles, cum bonum vel malum ostenderet mediata esse, nullum aliud subiectum assignavit nisi ens dicens: "Non enim omnia aut parua sunt aut studiosa" ac fortasse nil impedit, si non omnia contraria vel circa genus fiant vel species. 286 |