Authors/Abelard/logica/GSPred/12
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLI 2.12 DE PRIORI
Latin | English |
---|---|
PRIUS AUTEM ALTERUM ALTERO DICITUR QUADRUPLICITER. | |
PRIUS AUTEM. Post opposita de Priori tractat, hoc modo scilicet quod prius enumerat quattuor modos Prioris quos alii iam distinxerant, et insuper addit ipse ex sua parte quintum. Causam autem communiter de omnibus quae post praedicamenta tractantur, superius assignavimus. | |
Continuatio: Non solum opposita dicuntur quattuor modis sed etiam Prius quattuor modis accipitur. Et hoc est: ALTERUM DICITUR PRIUS ALTERO quattuor modis. Quod ita exponendum, sicut illud superius, quod alterum opponitur alteri QUADRUPLICITER, hoc est alterum altero dicitur prius uno modo et similiter tertio et quarto modo. | |
Quaeritur autem quae sit haec divisio Prioris quam ponit. Quidam vocis in modos eam esse volunt, pro eo scilicet quod modos nominat, et tunc hanc vocem 'prius' in una significatione accipiunt tamquam sumptum nomen a quadam specie relationis, quam etiam dicunt referri ad posterius, ut sint quasi duae relationum species prioritas et posterioritas. Nam licet is qui prior est, tempore praecedat in substantia eum qui posterior est, sicut et pater filium, in proprietatibus tamen prioris et posterioris simul sunt, quia nequaquam is qui praecedit alterum, prior eo dicitur, nisi dum utrique simul permanent, et tunc iste prior illo dicitur ex eo quod existit eo tempore quo ille nondum erat. Si itaque duas res numquam simul existentes sed per successionem temporum sese praecedentes et subsequentes vocemus invicem priores et posteriores, non eo modo prioris nomen accipimus quo volunt hic relative poni, ut si praesentem lectionem dicamus priorem futura vel posteriorem praeterita, non relative id dicimus, immo prius et posterius tantum sumpta sunt a quibusdam speciebus 'Quando', et talis est sensus: praesens lectio est prior futura, id est fit in tempore, post quam futura lectio est subsecutura. | |
At vero si bene auctoritatis verba pensemus, animadvertemus hanc divisionem potius aequivocae vocis esse. Si enim Prius ad omnia univoce diceretur, omnes simul et aequaliter modi Prioris vocarentur Prius, quibus ex eadem causa Prioris nomen impositum, sicut omnia animalia, quamvis quaedam sint digniora aliis, aequalia tamen animalia dicuntur <et> nullum magis proprie quam alterum appellatur animal vel Prius tempore, quia sicut una fuit impositionis causa, ita una fuit impositio. At vero Aristoteles dicit Prius secundum tempus primum et proprius vocari Prius quam caeteras significationes Prioris. Praeterea dicit quartum modum qui est secundum dignitatem, paene alienissimum esse a significatione Prioris. | |
Unde apparet nomen Prioris diversas significationes habere secundum distinctos quinque modos et in designatione Prioris secundum tempus sumptum videtur a quadam specie 287 Quando pro qua ponitur 'pridem', adverbium, cuius comparativum est Prius, et secundum vim comparationis relativum sicut caetera relativa. In designatione vero aliorum modorum alias habet significationes, sive sumptum sit a relationibus vel aliis proprietatibus, sive non sit sumptum sed ex quacumque causa impositum, sicut videtur, ubi eventum rei priorem vocat veritate propositionis et causam ipsius, cum nos tamen id quod propositio dicit, nullam velimus essentiam esse, de quo quidem diligentius suo loco distinximus. | |
Fortasse autem vocis in modos divisio poterit dici ista magis proprie quam aequivocae vocis. Nam etsi Prius de his quinque modis aequivocae vocis dicatur, hoc est cum diversis definitionibus, non tamen ad eos bene aequivoce dicitur, cum non sint oppositae significationes. Sicut et si quis 'subiectum' hanc vocem dividat et diversas eius acceptiones ostendat sive in eadem re sive in diversis ita: subiectum vel ita dicitur quod est fundamentum vel quod est significatum vel est praedicatione suppositum, vocis in modos divisionem fecit, cum diversos acceptionis modos in hac voce 'subiectum' ostendit, aequivocationis vero divisio recte non fit, nisi ubi subiectae res diversae possunt assignari, scilicet quod id quod in una significatione clauditur, in aliam non continuatur. Unde in Divisionibus ait Boethius, quod quotiens aequivocationis partitio fit, monstrandum est definitionibus res esse diversas quae significantur, sicut in divisione carnis apparet. Potest itaque divisio vocis in modos non solum fieri voce accepta univoce, sicut ostendit Boethius, cum infinitum dividit, verum etiam accepta aequivoce, cum videlicet non sunt significationes oppositae. Et ita hanc divisionem Prioris proprie dicamus vocis in modos esse, vel illam quae fit de 'amplector' vel de 'hoc forte' aequivoce accepto in designatione eiusdem personae, ad quam tamen non est aequivocum, sicut ostendimus tractantes de aequivocis. | |
<Primus modus prioris> | |
PRIMO QUIDEM ET PROPRIE SECUNDUM TEMPUS, SECUNDUM QUOD SCILICET ANTIQUIUS ALTERUM ALTERO ET SENIUS DICITUR (IN EO ENIM QUOD TEMPUS AMPLIUS EST, ET ANTIQUIUS ET SENIUS DICITUR). | |
PRIMO QUIDEM. Incipit computare significationes Prioris, quae sunt quinque: (1)prius videlicet secundum tempus; (2) prius secundum dignitatem; (3) prius secundum conversionem; (4) prius secundum ordinem; (5) prius secundum causam. Et illam significationem Prioris quae secundum tempus est, ponit priorem, quam et primo dicit vocari hoc nomine Prius et proprie, quoniam usitata magis est haec acceptio Prioris. | |
ANTIQUIUS accipe quantum ad inanimata, ut:SENIUS vero quantum ad animata. |
|
IN EO ENIM. Vere SECUNDUM TEMPUS DICITUR prius, quia secundum amplius tempus, id est secundum hoc quod maiori tempore existit unum quam alterum, dicitur prius eo. 288 | |
<Secundus modus prioris> | |
SECUNDO AUTEM QUOD NON CONVERTITUR SECUNDUM SUBSISTENDI CONSEQUENTIAM, UT UNUS DUOBUS PRIOR EST. | |
SECUNDO AUTEM. In primo modo, id est in prima acceptione Prioris, accipitur prius secundum tempus sed secundo modo dicitur alterum prius altero, QUOD NON CONVERTITUR ad ipsum SECUNDUM CONSEQUENTIAM SUBSISTENDI, hoc est secundum necessariam comitationem simul permanendi, UT cum unum necessario comitetur duo, quippe duo nullo modo possunt existere, nisi unum sit, duo vero necessario non comitantur unum, quia posset unum <esse> ita, quin duo essent. Si tamen unum accipiamus sumptum ab unitate et duo ponamus non secundum numerum sed secundum discretionem, videtur falsum, quod unum possit esse, quin sint duo. Quippe unum, id est informatum unitate, esse non potest, nisi ipsa sit unitas et sumptum ipsius et ita duo. At vero si accipiamus unum et duo vel utraque secundum discretionem vel utraque sumpta, illud quidem ab unitate, hoc a binario, verum est quod Aristoteles dicit. | |
DUOBUS ENIM EXISTENTIBUS, MOX CONSEQUENS EST UNUM ESSE, UNO AUTEM EXISTENTE, NON NECESSARIUM EST DUO ESSE; IDCIRCO NON CONVERTITUR AB UNO CONSEQUENTIA UT SIT RELIQUUM. | |
DUOBUS ENIM. Commendatio est exempli, vel a descriptione secundi modi Prioris. Ostendit unum prius esse duobus secundum modum secundum, quia scilicet <cum unum> consequatur necessario duo, non fit conversio mutuae comitationis de duobus ad unum. Quod ait: MOX CONSEQUENS EST ESSE UNUM, tale est: necessario existentiam duorum comitatur existentia unius sed non convertitur. Quod dicit sic: UNO AUTEM. | |
IDCIRCO, quia scilicet unum consequitur tantum ad duo, ergo NON CONVERTITUR CONSEQUENTIA AB UNO, UT SIT RELIQUUM, hoc est non fit mutua comitatio, ut sit reliquum, id est duo. | |
PRIUS AUTEM VIDETUR ILLUD ESSE A QUO NON CONVERTITUR IN EO QUOD EST ESSE CONSEQUENTIA. | |
PRIUS AUTEM. Continuatio: Egi de duobus et de uno ostendendo secundum modum Prioris et non determinavi, quod illorum prius diceretur. Sed ILLUD recte VIDETUR ESSE PRIUS, A QUO NON CONVERTITUR CONSEQUENTIA IN EO QUOD EST ESSE, hoc est non reciprocatur necessaria comitatio et ne consequentiam accipiamus secundum condicionem sed magis secundum comitationem existendi, addit: IN EO QUOD EST ESSE, hoc est ita quod simul necessario existat. | |
<Tertius modus prioris> | |
TERTIO VERO SECUNDUM QUENDAM ORDINEM PRIUS DICITUR, QUEMADMODUM ET IN DISCIPLINIS ET IN ORATIONIBUS. | |
TERTIO VERO. Quo tertium vocat hunc modum, sive illum secundum vel caeteros aliis nominibus ad ordinem pertinentibus distinguit, existimo fieri secundum ordinem tractandi aut fortasse quoque secundum ordinem impositionis vocis in diversis acceptionibus. Distat autem hic tertius modus a primo, quod ibi Prius accipitur secundum tempus, hic secundum positionem ordinis. Qui quidem ordo accipi potest tam in rebus simul existentibus quam in non simul existentibus. Nam ipse quoque Aristoteles in Quantitate partes temporis vel orationis vel numeri priores invicem et posteriores dixit secundum ordinem. Cum itaque ipsum tempus prius alio tempore dicatur secundum 289 ordinem, rursus secundum tempus etiam prius alia res prior altera dicitur, ut altera prioritas secundum ordinis positionem, altera secundum temporis transitum accipiatur, sive in eadem re sive in diversis. | |
QUEMADMODUM IN DISCIPLINIS. Disciplinas vocat exercitia discendi, in quibus quidam ordo servatur, cum haec ad doctrinam convenienter ante illa disponantur, quia prius addiscenda sunt quam illa. | |
NAM ET IN DEMONSTRATIVIS DISCIPLINIS EST PRIUS ET POSTERIUS PER ORDINEM. | |
NAM. Vere in disciplinis prius est et posterius secundum ordinem, quia in demonstrativis disciplinis. A parte. Demonstrativas ideo fortase dicit, quia his exercendo non solum contemplatione animi utimur, verum etiam demonstratione sensuali experimur quod dicitur, ut in doctrina geometriae quaedam oculis subiecta monstrantur. Quid autem in geometria vocat elementa vel quid descriptiones, nos qui omnino artis expertes sumus, ignoramus. Haec vero suffecerit credere, quod prius ibi ordinantur elementa quam descriptiones. | |
ELEMENTA ENIM PRIORA SUNT HIS QUAE DESCRIBUNTUR PER ORDINEM SED ET IN GRAMMATICA ELEMENTA PRIORA SUNT SYLLABIS, ET IN ORATIONIBUS SIMILITER; PROOEMIUM ENIM PRIUS EST NARRATIONE PER ORDINE. | |
ELEMENTA ENIM. Vere in demonstrativis disciplinis quaedam sunt priora aliis secundum ordinem, quia elementa descriptionibus. A partibus. Sic construe: ELEMENTA SUNT PRIORA PER ORDINEM HIS QUAE DESCRIBUNTUR, id est ipsis descriptionibus. | |
ET IN GRAMMATICA similiter prius tractatur doctrina elementorum, id est literarum, quam syllabarum et in oratione rhetorica prius ordinatur PROOEMIUM, deinde narratio. | |
<Quartus modus prioris> | |
AMPLIUS SUPRA EA QUAE DICTA SUNT, QUOD MELIUS EST ET HONORABILIUS, PRIUS NATURALITER ESSE VIDETUR; CONSUEVERUNT AUTEM ET PLURIMI HONORABILIORES ET MAGIS DILECTOS A SE PRIORES DICERE APUD SE; EST QUIDEM ET PAENE ALIENISSIMUS PRIORUM HIC MODUS. | |
AMPLIUS. Quartum modum Prioris supponit, qui consistit secundum dignitatem praelationis, sicut est prior monachorum. | |
SUPRA, id est praeter EA Priora QUAE DICTA SUNT superius, est hic quartus modus Prioris, qui quidem attenditur vel secundum utilitatem, quod designat per 'MELIUS', vel secundum honestatem, quod accipit per 'HONORABILIUS'. | |
NATURALITER, id est proprie. | |
Nota quod dixit 'VIDETUR' et non dixit 'est', quia in sequentibus iam paene alienissimum hunc modum esse dicturus est, qui secundum consuetudinem et voluntatem hominum dictus est et in sermone minus usitatus fortasse videbatur. | |
MODI ITAQUE QUI DICTI SUNT DE PRIORE ISTI SUNT. | |
MODI ITAQUE. Enumeratis quattuor modis Prioris, quia quintum addere uolebat, qui teste Boethio priscis philosophis erat ignoratus, ostendit quattuor praemissos ab aliis iam esse distinctos. Illatio sic fit: Quandoquidem isti quattuor suprapositi modi Prioris sunt ille modus Prioris qui est secundum tempus et secundum ordinem etc., ERGO SUNT illi MODI QUI iam DICTI SUNT a caeteris quoque philosophis. A partibus vel a pari. | |
<Quintus modus prioris> | |
VIDETUR AUTEM PRAETER EOS QUI DICTI SUNT ALTER ESSE PRIORIS MODUS: EORUM ENIM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM ESSENTIAE CONSEQUENTIAM, QUOD ALTERIUS QUOMODOLIBET CAUSA EST DIGNE PRIUS NATURA DICITUR. | |
VIDETUR AUTEM. Ecce quintus, quem ex sua parte addit. | |
EORUM ENIM. Vere alia acceptio Prioris est a suprapositis, quia ista quae secundum causam simpliciter accipitur. A parte. | |
Nota quod ad prioritatem sola causa vim habet, non etiam conversio, immo conversio magis ad simul quam ad Prius pertinet. Et fortasse ideo exemplum 290 posuit de eo qui convertitur, quia per conversionem videtur tantum simul esse et nullo modo prius. Vel iam etiam apposuit secundum conversionem, quia voluit hanc speciem Prioris secundum naturam distinguere a secundo modo Prioris, qui etiam sicut iste secundum naturam accipitur sed in hoc tantum differt, quia ibi conversio non est sicut hic. Puto enim apud Aristotelem quattuor modos Prioris sufficere, secundum tempus scilicet, secundum ordinem, secundum dignitatem, secundum naturam. | |
Secundum naturam autem illud proprie prius altero dicitur, quod sic ad alterum se habet, ut ipsum naturaliter praecedat tamquam ipsius principium et causa, sicut unum praecedit duo et eventus rei veritatem propositionis et homo risibilis et rationalis animal rationale et cycnus albedinem, cuius est fundamentum, et omnis causa, sicut principium effectus dicitur, ita etiam prior naturaliter, etiam finalis, quae alio respectu effectus est, quam quidem ipse quoque Boethius inter propria quattuor principia <numerat, ubi duo principia> per accidens assignat, tempus scilicet et locum. Omnis itaque causa sub Priori secundum naturam eadem videtur, sive invicem convertitur ad effectum, sicut hic dicitur, sive non, sicut superius est ostensum. | |
Sed quia nimis stricte Prius secundum naturam acceperant, qui illud tantum quod non convertitur ad alterum, Priori supponebant, addidit hunc etiam modum Aristoteles supponi secundum naturam, qui cum superiori conveniat in eo quod natura prius dicitur, in eo a superiori exemplo ipsum dividit, quod conversionem assignat. In una tamen significatione Prioris naturae tam iste modus qui in conversione consistit quam ille qui non convertitur, continetur. | |
Nota: cum dicitur alter esse Prioris modus 'alter' pro 'alius' ponitur, quippe alter de duobus tantum dicitur, alius vero ad quemlibet numerum pertinet. | |
EORUM ENIM. Vere alius est modus Prioris a suprapositis acceptionibus Prioris, quia iste qui est secundum conversionem ita quod alterum est causa alterius, etsi nulla sit de quattuor causis. | |
Sic construe: Alterum EORUM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM CONSEQUENTIAM ESSENTIAE, id est comitationem permanentiae, QUOD ALTERIUS CAUSA EST QUOLIBET MODO, id est quaecumque causa, DIGNE, id est proprie, DICITUR. Quam exponit, cum subdit: NATURA. Quaecumque enim natura priora sunt, proprie priora dicuntur utpote causae effectus suos ex se generantes. | |
QUIA VERO SUNT QUAEDAM HUIUSMODI, PALAM EST; ESSE NAMQUE HOMINEM CONVERTITUR SECUNDUM ESSE CONSEQUENTIAM AD VERAM DE SE ORATIONEM; NAM, SI EST HOMO, VERA ORATIO EST QUA DICIMUS QUIA EST HOMO, ET HOMO CONVERTITUR QUIA EST. | |
ESSE NAMQUE. Vere quaedam convertuntur invicem tamquam causae et effectus, quia essentia hominis et veritas propositionis, quae hominem esse enuntiat, hoc est, ESSE HOMINEM CONVERTITUR AD ORATIONEM verAM DE SE SECUNDUM CONSEQUENTIAM essentiae, id est comitationem alternae permanentiae, eo videlicet quod oratione hac:proponente hominem esse, non potest ipsa in eo esse vera, quin homo sit. Comitationem itaque Aristoteles 291 accepit inter veritatem propositionis et eventum rei, oratione verum videlicet proponente, quod tamen ipse non determinat, quia sic de propositionibus agitur gratia sensus, quasi semper cum sensu permaneant. |
|
Sunt autem quidam qui non solum consequentiam comitationis mutuam hic accipiunt, verum etiam mutuam condicionalis differentiam, adhaerentes quidem verbis auctoris, qui condicionalem apponit coniunctionem dicens: NAM SI EST HOMO etc., et alteram quidem consequentiam simpliciter quoque recipiunt, quae scilicet ex veritate propositionis infert eventum rei, alteram vero cum circumstantia tantum, quae scilicet ex eventu infert veritatem hoc modo:Sed ad haec dico quod similiter inter unum et duo possent mutuam consecutionem servare vel inter animal et hominem, si videlicet ex una parte circumstantiam velint adiungere hoc modo:
|
|
Et rursus:et: At vero Aristoteles, qui veritatem propositionis sequi concedit de uno ad duo, consequentiam dicit non converti. |
|
Praeterea si circumstantia apponatur in altera parte, conversio terminorum consequentiae non consistit, quia iam consequens non facit antecedens et antecedens consequens, cum videlicet ipsam circumstantiam semper oporteat esse de antecedenti consequentiae cui apponitur, sicut alibi ostendendum est, ubi scilicet de hypotheticis propositionibus disputabitur. | |
Nos autem non solum hanc consequentiam simpliciter factam reprobamus:eo videlicet quod saepe contingit rem esse non facta propositione, verum etiam conversam calumniamur, hanc scilicet: Videtur enim ea falsum sic extrahi: si quia 'Homo est' dicit illud quod in re est, homo est, et quia 'Homo est' dicit 'Asinus est', homo est, quamquam sequens consequentia ex nulla adiunctione naturae procedit. |
|
Amplius si quia 'Homo est' est vera, homo est, et quia 'Homo est', haec propositio, est haec alia propositio 'Asinus est', homo est. Ubi similiter consequentia sequens omni natura consecutionis destituta est. | |
Unde omnino reprobanda esse videtur haec quoque conseqentia:sicut eius conversa simpliciter facta, quippe antecedens nullo modo ex se exigit consequens, cum videlicet id quod haec propositio sit vera, hoc est dicat illud quod in re est, omnino propter aliud dictum contingere posset quam propter hoc quod est hominem esse. |
|
Sed rursus fortasse erit qui eam probare contendat 292 hoc modo: Si 'Homo est' est vera, hoc est dicit illud quod in re est, tunc illud quod in re est, dicitur ab ea et ita illud quod ab ea <dicitur>, est in re et ita hominem esse est in re a pari, unde et homo est. Itaque per medium ostensum est, quod si homo est, est vera 'Homo est'. | |
Sed profecto secundum huiusmodi argumentationem posset ostendi solo Socrate existente filio Sophronici, quod si Sophronicus est pater alicuius, Socrates est, hoc modo: Si Sophronicus est pater alicuius, aliquis est filius Sophronici et ita filius Sophronici est aliquis; unde Socrates est aliquis a pari, et ita est. Itaque per medium ostensa est consequentia haec:quae nullo modo procedit. Unde refellenda est tam haec quam illa argumentatio. |
|
Et illi quidem qui nimis dissimilitudini adhaerent in eo contradicere uolent, quod consequentiae actuales necessariis sunt adiunctae; paenultimae namque in utraque argumentatione actuales sunt, caeterae necessariae videntur. | |
Nostra vero sententia, cum nullam fortasse de omnibus Prius modi consequentiis recipiat, quia videlicet nullius antecedens ex se exigit consequens, easdem paenultimas maxime calumniatur quae solum actum respiciunt. Consequentiam itaque tantum hic accipe secundum comitationem accipimus, non secundum condicionem, et si recte veritatem diiudicemus, ad tempus accomodari videtur comitatio haec, quamdiu videlicet propositio eventum rei proponit. | |
Sed, inquiet aliquis, cur non etiam unum <et> duo similiter sese mutuo consequentur ad tempus, quamdiu scilicet cum uno existit alterum, vel animal et homo, quamdiu risibile permanet? | |
Et nos quidem verum id esse concedimus, quod illa quoque similiter sese comitantur ad tempus. | |
Sed si nos hominum visum atque acceptionem attendamus, quam Aristoteles maxime sequitur, videntur sese semper comitari veritas propositionis et eventus nec ad tempus hoc dici, quippe homines transitum vocum non attendentes, cum de propositionibus agunt gratia sensus, semper eas quasi existentes accipiunt, et tantundem valet secundum eorum acceptionem 'esse in re' quantum veram esse propositionem quae illud dicit, ubi vocum inconstantiae non adhaerent nec tamen idem dicit:quod dicit: scilicet illa simpliciter eventum rei denuntiat, haec veritatem propositioni copulat, alioquin alterum alterius causa non esset, si videlicet idem penitus essent. |
|
Sed cum diversa sint nec in veritatem semper sese comitantia, ponuntur tamen secundum hominum acceptionem ut semper simul contingentia. Aliter namque voces secundum significationes, aliter secundum essentiam suam pensantur, ut iam alibi docuimus. Nam:convertitur mutuo 293 ad: quia scilicet ita est in re, quod dum homo est, vera est oratio qua dicitur quod homo est, et convertitur, quia homo est, id est hoc quod homo est, convertitur, subaudis ad veritatem propositionis. A pari vel a parte conversionis, quia conversio alia simplex, alia per contrapositionem et rursus alia temporaliter, alia alio modo. |
|
NAM, SI VERA ORATIO EST QUA DICIMUS QUIA EST HOMO, HOMO EST. | |
NAM SI VERA EST. Vere convertitur 'Homo est', quia scilicet ita est in re, quod dum VERA EST ORATIO QUA DICITUR quod HOMO EST, HOMO EST. A pari similiter vel a parte conversionis. | |
EST AUTEM VERA QUIDEM ORATIO NEQUAQUAM CAUSA QUOD SIT RES, VERUMTAMEN VIDETUR QUODAMMODO CAUSA UT SIT ORATIO VERA. | |
EST AUTEM. Postquam assignavit mutuam comitationem inter eventum rei et veritatem propositionis, assignat quid cuius sit causa, eventus scilicet rei causa veritatis propositionis et ideo naturaliter est prior. | |
Continuatio: Dixi veritatem propositionis in comitatione eodem modo se habere ad eventum rei sed non eodem modo se habere in natura, quia scilicet veritas propositionis non est causa eventus, sicut eventus causa est ipsius. Et hoc est: EST AUTEM etc. | |
Quod 'QUODAMMODO CAUSA', ideo dicitur, quod nulla est de quattuor causis. | |
DUM ENIM RES EST AUT NONEST, VERA ORATIO AUT FALSA DICATUR NECESSE EST. | |
DUM ENIM. Vere res est quodammodo causa, quia hoc modo quod propositio inde vera est, quod contingit rem esse vel non esse. A causa vel a parte causae. | |
Sed hoc loco non irrationabiliter quaeritur, cum illud quod propositio dicit, non sit aliqua essentia, quomodo eam causam appellemus. Quippe causa et effectus a relationibus sumpta esse videntur, relatio autem vel aliqua proprietas in eo quod omnino non est, esse non potest. Praeterea homine destructo vera est haec propositio:quia similiter, ut ipse dicit, vera est propositio ex eo quod res non est, sicut ex eo quod est. Sed tunc neque hominem causam neque aliquid proprie dicimus. |
|
Et verum est quod proprie non dicitur sed magnificative, sicut et quando dicimus victoriam esse causam belli, dum ipsum bellum secundum euentun necdum est victoria. Nihil enim victoriae contingere intendimus sed bellum propter illam fieri monstramus. Similiter propositionem veram esse propter eventum, nihil quidem euentui attribuentes sed propter eventum veritatem propositioni copulantes, quod fortasse etiam notare voluit, cum ait eventum quodammodo causam veritatis propositionis. | |
IDEOQUE SECUNDUM QUINQUE MODOS PRIUS ALTERUM ALTERO DICITUR. | |
IDEOQUE, quia scilicet secundum istos quinque modos. A partibus. 294 |