Authors/Abelard/logica/GSPred/14

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.14 DE SPECIEBUS MOTUS

Latin English
MOTUS AUTEM SUNT SPECIES SEX: GENERATIO, CORRUPTIO, AUGMENTUM, DIMINUTIO, ALTERATIO, SECUNDUM LOCUM MUTATIO.
MOTUS AUTEM. Motum hoc modo tractat, quod primum dividit ipsum in sex species easque postea ab invicem diversas ostendit esse et maxime id propter alterationem facere videtur, quae cum videretur idem esse quod motus, idem videbatur cum caeteris speciebus. Unde diligenter hoc non esse verum probat, denique tam generi ipsi quod est motus, quam speciebus eius assignat contraria. Motus autem hoc loco neque actionis nomen est, a qua 'moveo, moves' activum verbum sumptum, neque passionis, a qua 'moveor, moveris' dicatur sed nomen esse videtur qualitatis. Cum enim quies qualitas videbatur cuilibet motuum esse contraria, oportet et motum qualitatem esse. Ut enim in Qualitate dictum est, si ex contrariis unum fuerit quale et reliquum erit quale. At vero cum sit motus qualitas valde inconstans, est transitoria ad modum actionum vel passionum et simul quandoque est motus cum actione et passione, ut si quis lapidem moveat de loco in locum, in movente actio est quae motus dicitur, in lapide vero qui movetur, passio et insuper qualitas quae hic motus dicitur.
Sed fortasse inquiet nec quietem qualitatem esse, a qua 'quiesco' verbum sumptum est sed potius esse vel actionem vel passionem, sicut est motus, quia iuxta Priscianum omne verbum actionis vel passionis designativum est. Ad quod respondemus quod Priscianus sicut et Aristoteles in Peri ermenias duobus modis accipit verbum, uno strictius, cum in verbo tantum comprehendit ea quae significant actiones vel passiones, altero largius, cum etiam substantivum verbum aggregat. Nam et Aristoteles in Peri ermenias modo a verbis dividit casus verborum dicens 'curret' vel 'currebat' non esse verbum, modo eosdem verbis aggregat, cum ait in secundo:

Est enim vel fuit vel erit et quaecumque alia huiusmodi sunt, verba sunt ex his quae sunt posita.

Unde nulla cogit ratio, ut in 'quiesco' verbum intelligamus vel actionem vel passionem, sicut nec 'sedeo' vel 'iaceo' quae positiones significant.
Nota quod teste Boethio Aristoteles in Physicis motus species alia ratione partitus est. Ait enim aliud esse permutationem, aliud motum, et permutationis quidem duas esse species dixit generationem <et> corruptionem, motus vero tres, secundum quantitatem scilicet, secundum qualitatem, secundum locum. Quoniam hic liber 297 Praedicamentorum ad introductionem praeparatur, distinctius species motus propriis nominibus distribuit. Qui quidem per generationem et corruptionem omnem motum secundum substantiam accipit, quotiens scilicet res quaelibet substantialiter permutatur, specialem statum vel relinquens vel assumens, per augmentum vero <et> decrementum motum secundum quantitatem et capacitatem massae rei accipit, per alterationem vero motum secundum qualitatem, id est secundum quamlibet actualem formam. Motum vero secundum locum in eo accipit quod loca permutamus.
Nunc autem singularum specierum naturas diligenter perquiramus.
<De generatione et corruptione>
Generationem autem Boethius vocat ingressum in substantiam, quando videlicet quodlibet corpus nouum specierum statum assumit, ut si hoc inanimatum fiat corpus animatum vel animal vel homo. Corruptionem vero appellat egressum a substantia. Sicut enim generatur, dum nouum speciei statum assumit, ita etiam corrumpitur, dum eundem deserit.
Et videntur in eodem esse generatio et corruptio, licet ea dicat invicem contraria. Eodem namque tempore quo hoc corpus ingreditur naturam animati corporis, egreditur naturam inanimati, alioquin quoddam tempus esset in quo nec animatum nec inanimatum. Si enim, ut quidam voluit, postquam egressum est animatum inanimatum inanimati, tunc ingreditur substantiam animati, profecto nondum est animatum, quod adhuc fit, nec adhuc ibi est quo ingreditur. Si enim iam animatum esset, potius quietem secundum animatum haberet quam motum. Unde potius eodem tempore generationem concedimus et corruptionem in eodemesse, sicut generationem animati corporis et corruptionem inanimati, quia eodem tempore quo deserit illud, recipit illud, quia nullum est medium. Veluti si quis continuas terras perambulet, simul istam egreditur et illam ingreditur, quasi nulla sit inter terras spatii distantia, egressus iam de hac terra non ingreditur illam in qua iam est sed iam necessario ingressus est eam, ubi egressus est istam, et sicut iam est ingressus, dum est egressus, ita ingrediens, dum egrediens.
Sed quid dicemus quod contraria simul esse contingit? Ad quod respondemus, quod generatio et corruptio sicut virtus et vitium vel motus et quies contraria dicuntur genera non in se sed per adiunctionem contrariarum specierum, quae species proprie contrariae dicuntur, sicut generatio et corruptio animati et generatio inanimati et corruptio eiusdem, quae scilicet nullo modo in eodem esse possunt, quia tantum res inter se continent, generatio vero animati et corporis inanimati nullo modo sunt contraria ideoque in eodem simul persistere non possunt.
Notandum vero quod iste motus substantiae qui generatio vel 298 corruptio dicitur, tantum in posterioribus, non in prioribus creationibus contingit. Priores quidem creationes secundum hoc accipimus, quod cum prius omnino non esset, ad esse perducta est, veluti in illa ineffabili creatione qua summus ille artifex materiam ipsam corporum, cum nil adhuc omnino ipsa esset, ineffabiliter creavit ex nihilo; eas vero creationes secundum quas materiam iam praeparatam per formas supervenientes in species diversas natura redigit, posteriores appellamus, veluti cum corpoream substantiam aut per animationem facit animatam aut per sensualitatem animal aut per alias formas in quascumque species variaret, ut in <asinum> vel hominem. In his vero posterioribus creationibus motus esse potest, quia subiectam semper habet substantiam qua niti possit. In prioribus vero creationibus cum adhuc omnino res non essent, non habet motus, ubi subsistat, sicut in posterioribus habet, quae quidem tantum corporum esse videntur, non spirituum vel accidentium. Nunquam enim haec anima prius species fuit, quam ipsa fuit anima vel haec anima, nec haec albedo prius qualitas fuit vel aliquid, quam fuit albedo vel haec etiam albedo sed simul ubi existit, omnem suae naturam substantiae habuit. Corpora vero non ita. Quippe hoc corpus prius corpus quam animatum vel animal vel homo.
Et nota quod multa corruptionem patiuntur quae generationem non habuerint, ut albedo ipsa vel animae pecudum quae cum carne moriuntur. Dum enim corpus praeparatur ad nigredinem, in ipso albedo corrumpitur, dum adhuc in ipso est, quia ad non esse perducitur albedo, et dum pecus moritur, anima ipsius cum ipso corrumpitur, dum ad non esse pertrahitur. Quaecumque ergo generari possunt, et corrumpi sed non convertitur.
Nota etiam quod solius Dei est generare, id est operatione sua in substantiam promovere, quod est creare. Nam etsi ex coitu patris quaedam portio separata sit quae formetur in hominem, patre tamen defuncto non minus natura opifex operatur in visceribus matris de infuso semine, ipsum scilicet formando et vivificando in hominem. Unde puer ipse non hominis opus est sed naturae, id est Dei, hominum autem operatio alterare tantum materiam videtur secundum accidentia, veluti dum domum componit vel gladium, non etiam in substantiam generare. Neque enim vitrum, quod species metalli dicitur, hominis est opus sed naturae, quia praeparatis ab homine quae necessaria sunt ad creationem uitri in materia praeparata a nobis sola natura operatur eam in vitrum convertens, nobis quoque physicam ignorantibus. Si quis autem dicat aves quoque creare pullos, dum, calefaciendo oua propria, ea uivificant, ideoque pullos opera avium vocet, fallitur. 299 Non enim opera dicenda sunt nisi eius qui ex deliberatione et ex discretione facit nec opifex recte dicitur nisi rationalis substantia. Ex affectu vero quem natura mittit, non ex discretione rationis vivificat avis calefaciendo oua, ignara penitus futuri effectus, quem per eam natura operatur. Cum enim testante Boethio in secunda editione super Porphyrium irrationalia animalia per memoriam praeteritorum recordentur, futuri nulla est eis cognitio. Haec dicta sunt de motu substantiae qui <per> generationem et corruptionem dividitur, secundum quas videlicet et res in substantia variatur ingrediendo speciei statum vel egrediendo.
<De augmentatione et diminutione>
Nunc de motu quantitatis agamus, qui cremento et diminutione comprehenditur. Qui ideo quantitatis dicitur, quod secundum hunc motum ipsa massa vel capacitas substantiae rei permutatur, aliqua re subtracta vel addita. Ut si aquae partem aliquam subtraham aquae, decrescere dicitur, cui subtrahitur alia aqua. Crescere vero eadem aqua dicitur, si aquam aliam superaddam. Sic quippe ipsa massae capacitas vel extenditur crescendo vel minuitur decrescendo.
Sed puto non irrationabiliter quaeri quae res crescere dicatur aut quid etiam sit crescere. Si quis autem crescere dicat adiunctione alicuius maius effici, quam prius esset, nulla crescere videntur. Nihil quippe est quod videatur maius fieri, quam prius erat ex additamento, ut si tribus lapidibus quartus addatur atque ideo aceruus qui prius erat trium lapidum, crevisse dicatur adiunctione quarti lapidis, non videtur verum, cum videlicet aceruus trium lapidum adiuncto etiam quarto lapide in quantitate sui non plus quam prius habeat sed tribus lapidibus tunc quoque constat, sicut ante, nec plures partes quam prius habet sed nec quartus lapis superadditus simili ratione crevit nec ipsum quoque compositum ex tribus lapidibus et quarto adiuncto. Nam si ante sicuti nunc quattuor lapides manebant nec plures modo sunt quam ante. Sic autem fortasse facilius soluetur, si videlicet crescere id dicamus quod per adiunctionem alterius transit in tale compositum quod a natura vel proprietate sua non recedit, veluti si aqua alia aqua superaddatur, aqua cui superadditum est, in quoddam transit compositum quod etiam aqua dicitur.
Similiter si tribus lapidibus quartus superaddatur, aceruus trium lapidum crevisse dicitur, dum in aceruum maiorem lapidum transit per adiunctionem quarti lapidis, qui etiam secundum maior aceruus sicut ille qui prius erat, aceruus est lapidum. Si vero tribus lapidibus lignum addatur, aceruus lapidum non dicitur crevisse nec etiam lapides, quippe totum simul coniunctum nec lapides est nec aceruus lapidum; aceruus tunc fortasse 300 creuerit et quia et quod prius erat et quod ex eo factum est, aceruus dicitur. Quod si lapis homini vel homo lapidi coniungatur, nec homo neque lapis simili ratione crevisse dicitur, quod quidem esset, <si> compositum vel lapides vel homines dici posset. Si ergo duobus hominibus tertius addatur, homines crescunt. Si vero eisdem equus addatur, non crementum hominum sed animalium et corporum fortasse dici potest; totum quippe ipsum animalia vel corpora dici potest, non homines, sicut et ea quae ante fuerant, animalia dicebantur.
Sed opponetur: si ea animalia quae crescunt per adiunctionem equi, homines sunt, profecto ubi ea crescunt, oportet etiam homines crescere. Et nos quidem concedimus res ipsas quae homines sunt, crescere per adiunctionem quoque equi, non quantum ad numerum hominum, sed animalium. Unde si proprie loqui desideramus, alia potius quam homines crevisse dicamus, quodammodo tamen, ut dictum est, homines quoque crevisse, ut determinatum est, possumus dicere.
Manifestum est itaque ex his quae dicta sunt, magis in eo crementum accipi debere, quod aliquid videlicet per adiunctionem alterius in consimile sibi compositum transit, quam in eo quod eius partes multiplicentur. Nulla enim res uno tempore plures habet partes quam alio, ut collectio trium lapidum numquam abundat in partibus per coniunctionem alicuius, ut videlicet plures modo partes quam prius habeat, nec caro pueri quae prius erat occulta, recipit incrementum, ut pluribus modo constet partibus quam prius. Quippe illud quod superadditum est, non pars eius cui adiunctum est. Haec de motu quantitatis qui cremento et diminutione dividitur, satis est dixisse.
<De alteratione>
Ex quo ad motum qualitatis transeamus, qui alteratio dicitur. Qualitatem autem hoc loco determinat formam quamlibet accidentalem, quae scilicet subiectum cui advenit, alterat, ut albedo, sessio, cursus, calciatum. Nam ea quae substantialis est forma, magis generare vel corrumpere videtur quam alterare. Illud quippe cui advenit, in substantiam promovet, ut supra diximus, et aliud facit. Porphyrius tamen eum quoque modum qui ex differentiis huiusmodi contingit, alterationem videtur appellare, ubi scilicet ait omnem differentiam, tam scilicet accidentalem quam substantialem, facere alteratum. Unde in Isagogis de differentia disputans: Universaliter (inquit) omnis differentia cuilibet adveniens alteratum facit.
Ubi non adiecit aliam facere alteratum solum, quae scilicet accidentalis est, aliam facere etiam aliud, velut eam quae substantialis est. In quo fortasse ipse Porphyrius illis consentire videtur qui omnem motum alterationem 301 dicebant et idem penitus motum et alterationem esse volebant, omne scilicet quod mutatur, dicentes alterari. Quam quidem opinionem ab ipso refelli in sequentibus videmus.
At si attentius inspiciamus, inveniemus discipulum magistro non fuisse contrarium sed fortasse diversum, non in dissidentem sed largius utentem hoc nomine quod est alteratio vel alteratum, pro omni videlicet motu vel pro omni mutato, ut quibus vocabulis Aristoteles utitur specialiter, Porphyrius generaliter accipiat, diversus quidem in acceptione vocabulorum, non in sententia contrarius. Nam et ipse Porphyrius eadem vocabula specialiter accipi non contradicit iuxta consuetam significationem, quam Aristoteles hoc loco prosequitur, in qua quidem speciali et magis solita significatione acceptum hoc nomen alteratio bene Aristoteles negat generaliter accipi pro omni motu sed in alia nominis acceptione, cum videlicet speciale vocabulum quod est alteratio, in significationem generalis transfert. Aliud est autem diversos esse, aliud contrarios. Contrarii enim non dicuntur auctores nisi qui oppositas tenent sententias, quae scilicet ita sibi adversae sunt, ut simul stare non queant sed vel utramque vel alteram constat esse falsam. Diversae quandoque esse possunt, quae etiam verae sunt, veluti si hic Alexandrum dementem esse intelligat, ille animosum, diversa quidem sentiunt et dicunt sed non est adversa, cum utraque simul esse queant, ut videlicet idem et demens sit et animosus ex proprietatibus diversis. Poterit fortassis et Porphyrius intelligi a significatione, quam Aristoteles accepit, non recessisse, cum scilicet ait substantiales quoque differentias alterationem facere, ut videlicet in eadem re simul cum generatione alteratio contineatur, nec tamen illa sit haec. Cum enim hoc corpus in hominem transit differentis substantiam formantibus, quantum ad substantiam hominis quam assumit, generari dicitur quod in eo scilicet quod fit animal rationale mortale, quantum vero ad solam qualitatum informationem pertinet quod videlicet rationalis sit vel mortalis, alterari dicitur.
Et in hac quidem sententia motus cuiuslibet formae, tam scilicet substantialis quam accidentalis, quantum ad ipsius simplicem informationem pertinet, alteratio dici potest. Itaque ex differentia duo motus contingunt, unus quidem quantum ad informationem eius qui est alteratio, alius quantum ad effectum ipsius, id est quantum ad substantiam speciei, quae differentia perficitur, qui est generatio. Bene itaque Porphyrius omnem differentiam facere alteratum ait, secundum simplicem sui informationem. Unde bene alteratio motus qualitatis dicitur, cum secundum informationem simpliciter accipiatur, generatio vero non qualitatis dicitur sed magis substantiae qualitate affectae. Itaque hoc corpus in eo quod rationale fit, alteratur, in eo quod animal rationale, generatur. Etsi enim uterque motus 302 simul contingat, diversi tamen ab invicem sunt, quia aliud est esse rationale, aliud esse animal rationale, licet res eadem sit penitus quae est rationale et rationale animal. Sic et aliud est esse risibilis quam esse navigabilis, quamvis idem sit penitus res risibilis quod res navigabilis.
Occurrit autem hoc loco quaestio, cum ipsam alterationem et quamlibet motum constet esse formam accidentalem et ea quoque adveniente subiectum mutari ab eo quod prius erat, qua ratione infinitatis inconveniens devitemus. Nam sicut ex albedine adveniente subiectum alteratur secundum eius informationem quam prius non habebat, et ita ex alteratione alteratio in infinitum nasci videtur.
Ad quod respondendum est quod non ex omni accidenti superveniente necesse est alterationem innasci, utpote ex ipsa alteratione. Sed si dicamus alterari subiectum ex alteratione quae advenit, non aliam alterationemgenetari intelligamus sed talis est sensus, quod dicimus ipsum alterationem habere, quam prius non habebat, nec intendimus nisi ipsam alterationem in natura ex albedine copulari subiecto.
Sed opponitur quod similiter cum dicimus ipsum subiectum alterari per albedinem, talis est sensus, ut albedinem habeat, quam prius non habebat, et ita non alterationem ex albedine venientem intelligimus in subiecto sed solam albedinem subiecto conferimus, ut iam neque ex albedine neque alio accidenti videatur nasci alteratio sed nil esse penitus. Sed cum sit alteratio species motus, oportet alterationem aliquid esse. Constat itaque, cum dicimus hoc subiectum alterari per albedinem, duos bonos sensus haberi posse, ut vel alterationem in natura ex albedine attribuamus vel ipsam albedinem copulemus. Cum vero dicimus ipsum alterari per alterationem, ut infinitatem vitemus, unus tantum sanus est intellectus, ut alterationem ex ipsa albedine, non alteratione albedinem in natura subiecto conferamus.
<De motu locali>
Nunc sextam speciem motus consideremus, quae est permutatio de loco ad locum, quando videlicet unus locus substantialis deseritur et alius assumitur, ut si de hac domo transeam in illam vel de hac terra migrem in aliam.
Nota autem quod Boethius in tertio Topicorum largius accipit motum secundum locum quam Aristoteles hoc loco. Ibi quippe Boethius tres species motus secundum locum ponit, crementum scilicet, diminutionem, permutationem, quae scilicet permutatio tantundem valet quantum mutatio secundum locum, quem Aristoteles accipit, quando videlicet ad alium locum transimus. Cum itaque quaeritur an motus secundum locum sit crementum, determinandum est, qualiter motus secundum locum accipiatur, iuxta Boethium videlicet vel iuxta Aristotelem. Si enim iuxta Boethium accipiatur, 303 verum est; si iuxta Aristotelem falsum. Quippe Boethius crementum et diminutionem <et> permutationem sub motu secundum locum includit, ut dictum est, considerans scilicet <potius> locum substantialem quam quantitatem. Nam permutatio per substantialem accipitur; incremento vero et diminutione locus quantitativus quodammodo variari videtur, quia secundum hoc quod in se est, crescendo extenditur vel decrescendo remittitur. Videtur et locus quantitativus variari, qui secundum substantiam, cui adhaeret, vel amplior fit vel remissior.
<Continuatio>
Nunc literam insistamus.
Continuatio. Modi oppositionis sunt quattuor; prioris quinque; simul tres. Species autem motus sunt sex.
ALII ITAQUE MOTUS PALAM EST QUIA ALII AB INVICEM SUNT; NON EST GENERATIO CORRUPTIO, NEQUE AUGMENTUM DIMINUTIO, NEQUE ALTERATIO SECUNDUM LOCUM MUTATIO; SIMILITER AUTEM ET ALII.
ALII ITAQUE. Enumeratas species motus distinguit ab invicem maxime per alterationem, quae videbatur penitus idem esse quod motus atque ideo caeteris speciebus non esse opposita sed potius genus earum sicut et motus. Illud 'ITAQUE' inceptivum est, ac si diceret: quandoquidem enumeratae sunt species motus, ergo differentiam earum assignemus ab invicem. A causa. Et hoc est: MOTUS ALII, scilicet ab alteratione, SUNT ALII, id est , AB INVICEM, quia quinque specierum clara est differentia inter se, quod statim a partibus ostendit.
NON ENIM etc. Quod autem determinandum fuerit 'alii' ab alteratione, sequens versus ostendit: ALTERATIONE VERO. Potest etiam 'itaque' accipi pro duabus partibus, ac si diceretur: Manifestum est, quoniam sunt diversi ab invicem et ita diversi, quia CORRUPTIO NON EST GENERATIO etc.
IN ALTERATIONE VERO HABET QUANDAM QUAESTIONEM NE FORTE NECESSARIUM SIT ID QUOD ALTERATUR PER ALIQUAM RELIQUARUM MOTIONUM ALTERARI. HOC AUTEM NON EST VERUM; NAM PAENE SECUNDUM OMNES PASSIONES AUT PLURES ALTERARI ACCIDIT NOBIS NULLA ALIARUM MOTIONUM COMMUNICANTE; NAM NEQUE AUGERI NECESSARIUM EST QUOD PER PASSIONEM MOVETUR NEQUE IMMINUI, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.
IN ALTERATIONE VERO. De supradictis speciebus motus manifestum est, quam sint diversae ab invicem et oppositae sed IN ALTERATIONE HABET aliquis, subaudis, QUANDAM QUAESTIONEM, id est dubitationem, NE, id est an, NECESSARIUM SIT etc., id est utrum omne alteratum alteretur per aliquem aliorum motuum, ac si diceret, an omnis alteratio sit aliquis aliorum motuum. Cuius quaestionis statim solutionem adnectit dicens: HOC AUTEM.
Quod autem hoc non sit necessarium, id est quod non omne quod alteratur, alteretur per alios motus, probat ab oppositis dicens: NAM PAENE etc. accidit, id est convenit nobis alterari paene per OMNES PASSIONES, id est qualitates tertiae maneriae. 'PAENE' apposuit, quia nos homines non omnes huiusmodi qualitates suscipimus, sed sunt quaedam propriae aliorum animalium vel inanimatorum sive etiam animatorum. Ad quod exponendum supponit: AUT PLURES, ac si diceret: si non secundum omnes saltem secundum PLURES, id est maiorem partem, quod est secundum PAENE OMNES.
NULLA trium ALIARUM MOTIONUM COMMUNICANTE, hoc est ita quod non sit ibi alius motus praeter alterationem. Quod statim prosequitur per partes dicens: NAM NEQUE, id est non omne quod movetur per aliquam passionem, augetur vel minuitur vel alio motu permutatur nisi alteratione. De aliis autem motibus supponit dicens: SIMILITER AUTEM ET 304 IN ALIIS.
IDEOQUE ALIA ERIT PRAETER ALIOS MOTUS ALTERATIO.
IDEOQUE, quandoquidem non omne quod alteratur per aliquem reliquorum quinque motuum. Igitur alteratio est alia res ab illis. Ab effectu.
NAM SI ESSET EADEM, OPORTEBAT ID QUOD ALTERATUR MOX ET AUGERI VEL MINUI VEL QUANDAM ALIARUM CONSEQUENTIAM MOTIONUM FIERI; SED NON EST NECESSE.
NAM SI. Et vere est alia, quia non est eadem. Ab immediatis. Quod autem non sit eadem, probat: Si est eadem prorsus, scilicet cum illis, ita scilicet ut quicquid est alteratio,sit aliquis aliorum motuum et e converso, necesse est, id est constans est, omne quod alteratur, moveri aliquo aliorum motuum. Et hoc est: FIERI CONSEQUENTIAM, id est comitationem alicuius aliorum motuum; SED NON EST NECESSE, ergo non est eadem. A destructione consequentis. Propositionem huius syllogismi praemittit ibi: NAM SI EADEM, assumptionem quoque supponit dicens: SED NON EST NECESSE, conclusionem extra.
SIMILITER AUTEM ET QUOD AUGETUR AUT ALIQUA ALIA MOTIONE MOVETUR, ALTERARI OPORTEBAT; SED SUNT QUAEDAM CRESCENTIA QUAE NON ALTERANTUR, UT QUADRANGULUS COMPOSITO GNOMONE CREVIT QUIDEM, ALTERATUM VERO NIHIL EST FACTUM; SIC ET IN ALIIS HUIUSMODI.
Illud 'nam QUOD AUGETUR SIMILITER' ponitur copula, totum argumentum syllogismi cum conclusione, id est propositione quae hypothetica est, et assumptione. Alius vero syllogismus est huiusmodi: si est eadem, omne quod movetur per alios motus, alteratur sed non omne illud alteratur, ergo non est eadem. Cuius quidem syllogismi propositionem ponit ibi: SIMILITER ET OMNE etc.
OPORTERET ALTERARI, si secundum eas esset alteratio cum caeteris motibus. Loco vero assumptionis ponit illud, unde habetur assumptio.
SED SUNT QUAEDAM CRESCENTIA. Conclusio est extra, quia satis aperta est destructo utroque consequenti in assumptionibus.
UT QUADRANGULUS. Exemplum est, ubi ex cremento non alteratur subiectum, quia quadrangulus, illa figura, crescit superaddita gnomone, alia figura, et nil tum ibi alteratum est ex cremento. Sic et contingit in caeteris crescentibus.
QUARE ALII SUNT MOTUS AB INVICEM.
QUARE ALII. Quandoquidem alteratio, de qua minus videbatur, est diversa a caeteris speciebus motus, ergo omnis motus sunt alii, id est diversi ab invicem. A minoribus vel a partibus ita: Quandoquidem tam alteratio quam caeterae species motus diversae sunt inter se, ergo omnes species motus.
EST AUTEM SIMPLICITER QUIDEM MOTUI QUIES CONTRARIUM.
EST AUTEM. Enumeratis speciebus motus in divisione ipsius et distinctis ab invicem ad maiorem notitiam tam generis quam specierum assignat eis contraria et dicit quia motui simpliciter, id est huic nomini simplici et generali quod est motus, est hoc nomen QUIES CONTRARIUM, per adiunctionem scilicet contrariarum specierum. Simplex autem dicitur et generale vocabulum respectu specialium per hoc quod ea secundum significationem quodammodo constituit. Quippe intellectus generalis nominis, quamvis pars intellectus specialis, in ipso concluditur et quodammodo ipsum componit, quorum autem componens simplicius est composito.
HIS AUTEM QUAE PER SINGULA SUNT, GENERATIONI QUIDEM CORRUPTIO, AUGMENTO AUTEM DIMINUTIO, SECUNDUM VERO LOCUM MUTATIONI SECUNDUM LOCUM QUIES. MAXIME VIDETUR OPPOSITUM ESSE ETIAM FORTE IN CONTRARIUM LOCUM MUTATIO, UT EI QUAE INFERIUS EST EA QUAE SUPERIUS EST ET EI QUAE SUPERIUS EST EA QUAE INFERIUS EST.
HIS AUTEM. Postquam generi assignavit contrarium, assignat et speciebus dicens: His quae per singulas, hoc est quae sunt singularia, id est specialia, sub motu videntur esse contraria, quod per partes exequitur dicens: GENERATIONI QUIDEM etc.
Nota quod in Qualitate 305 Aristoteles specialia vocavit singularia dicens:

Paene enim in omnibus talibus genera ad aliquid dicuntur. Nil autem horum quae singularia sunt... etc.

ETIAM FORTE. Ideo apponit 'forte', quia in veritate nec locus ullus contrarius est nec motus fit aliquis in contrarium locum, qui alicui possit esse contrarius sed opinio erat et locos contrarios esse et motus, qui in eo fierent, esse contrarios atque ideo propter opinionem notatam appositum est 'forte'.
UT MUTATIO, scilicet qua fit inferius, id est inferiori loco ei quae fit superius. Quippe superior locus et inferior, sicut in Quantitate dictum est, videbantur esse contrarii.
RELIQUO VERO ASSIGNATORUM MOTUUM NON FACILE EST ASSIGNARE QUID EST CONTRARIUM, VIDETUR AUTEM NEQUE ESSE ALIQUID EI CONTRARIUM, NISI QUIS EI IN HOC SECUNDUM QUALITATEM QUIETEM OPPONAT AUT IN CONTRARIUM QUALITATIS MUTATIONEM, SICUT ET IN MUTATIONE SECUNDUM LOCUM <QUIETEM SECUNDUM LOCUM> AUT IN CONTRARIUM LOCUM MUTATIONEM.
RELIQUO VERO. Supradictis FACILE EST ASSIGNARE contraria, sed RELIQUO motui, de numero scilicet motuum superius ASSIGNATORUM, id est alterationi, NON EST etc.
NISI QUIS EI IN HOC, id est huic motui, OPPONAT QUIETEM SECUNDUM QUALITATEM, AUT motum IN CONTRARIAM QUALITATEM.
EST ENIM ALTERATIO MUTATIO SECUNDUM QUALITATEM.
EST ENIM. Commendat similitudinem, quam induxit de mutatione secundum locum ad alterationem, quare videlicet videatur, ut quemadmodum mutatio secundum locum habet contrarium vel quietem secundum locum vel mutationem in contrarium locum, ita etiam videatur de alteratione, quod habeat <contrarium> vel quietem secundum qualitatem <vel motum in contrariam qualitatem>, quia videlicet alteratio est mutatio secundum qualitatem. A causa.
QUAPROPTER OPPOSITA ERIT SECUNDUM QUALITATEM MUTATIONI SECUNDUM QUALITATEM QUIES AUT IN CONTRARIUM MUTATIO QUALITATIS, UT ALBUM FIERI AD ID QUOD EST NIGRUM FIERI.
QUAPROPTER, quandoquidem iste motus secundum qualitatem sicut ille secundum locum. Ergo huic motui secundum qualitatem aliquid istorum videbitur contrarium sicut et illi aliquid illorum. A simili.
UT ALBUM FIERI. Exemplum est de ultimo, id est de motu in contrariam qualitatem.
ALTERATUR ENIM, IN CONTRARIA QUALITATIS MUTATIONE FACTA.
ALTERATUR ENIM. Commendatio exempli a causa, quia videlicet, cum aliquid sit album et postea sit nigrum, alteratur ipsa res mutatione facta qualitatis, id est alteratione, quae ad contraria tendit, id est ad album et nigrum.
Nota quod in veritate quies secundum qualitatem opponitur motui secundum qualitatem, id est alterationi, non motus in contrariam qualitatem, et tunc quidem alteratio quoque simpliciter, ipsum genus, habebit contrarium oppositum genus, scilicet quietem secundum qualitatem. Videntur tamen album fieri et nigrum fieri motus ipsi esse contrarii, sicut passiones contrarias dicit Aristoteles calefieri et frigidum fieri...
LI 2.15 <non supersunt>
EXPLICIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS

Notes