Authors/Abelard/logica/GSPred/2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.02

Latin English
EORUM QUAE DICUNTUR ALIA QUIDEM SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR, ALIA VERO SINE COMPLEXIONE. ET EA QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR SUNT UT HOMO CURRIT, HOMO VINCIT; EA VERO QUAE SINE COMPLEXIONE, HOMO, BOS, CURRIT, VINCIT.
EORUM QUAE DICUNTUR. De sermonibus intendens omnium vocum significativarum ad placitum divisionem praemittit, ut has de quibus intendit, scilicet quae simplices sint voces, ab aliis dividat atque convenientius ad praedicamenta disponenda descendat, per hanc videlicet divisionem et per illam aliam quae est subdivisio membri, quam longe postea ponit dicens: "Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum… etc."
SINE COMPLEXIONE dicuntur teste Boethio quaecumque secundum simplicem sonum nominis proferuntur, ut sunt singulae dictiones; SECUNDUM vero COMPLEXIONEM dicuntur quecumque aliqua coniunctione dictionum aliquid demonstrant, ut quaelibet orationes. De complexione vero duos modos ad exemplum apponit, quando scilicet aliquid coniungitur alicui per se ipsum hoc modo:

Ambulat

quippe 'ambulat' dicitur et praedicatur et est copula, vel quando coniungitur per alterum, sive illud alterum sit verbum, ut:

Hic est Socrates, est ambulans

sive coniunctio, ut:

Aut Socrates aut Plato.

Ait autem sic: EORUM QUAE DICUNTUR, id est vocum significativarum ad placitum, alia SECUNDUM COMPLEXIONEM dicuntur, id est complexae sunt voces et ex pluribus dictionibus iunctae, aliae non. Dici autem non habent voces naturaliter significantes sed illae per quas loquamur.
EORUM QUAE SUNT ALIA DE SUBIECTO QUODAM DICUNTUR, IN SUBIECTO VERO NULLO SUNT, UT HOMO DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALIQUO HOMINE, IN SUBIECTO VERO NULLO EST.
EORUM QUAE SUNT. Daturus in praedicamento substantiae quasdam vocum proprietates vel differentias per 'esse in subiecto vel non esse', per 'dici de subiecto vel non dici', divisionem per haec quattuor praemittit, in qua teste Boethio omnium sermonum multitudinem comprehendit. Quae quidem divisio, cum sit quadrifaria, ex duabus bifariis naturaliter nascitur eorum membris ad invicem permixtis, ex his videlicet, quod simplicium sermonum alii dicuntur de subiecto, alii non et rursus alii sunt in subiecto, alii non.
Sed nunc quid sit vocem dici de subiecto vel esse in subiecto aperiamus, ex quo econtrario quid sit non dici vel non esse apparebit. Vox itaque illa dicitur, id est praedicatur, de aliquo ut de subiecto, quae cum sit universalis et sua sententia in sensu subiectae vocis includatur, non potest ipsa secundum causam suae impositionis abesse rei subiectae vocis praeter ipsius rei corruptionem, veluti homo 127 vel animal vel rationale, haec nomina, quae universalia sunt, ita de hoc nomine quod est <Socrates>, praedicantur singula, quod eorum sententia tota in hoc nomine 'Socrates' includitur nec possunt ipsa nomina abesse rei quae Socrates est, secundum causam suae impositionis praeter corruptionem ipsius Socratis. Ubi enim Socrates aliquid horum amiserit, perempto videlicet in se eo statu ex quo conveniebant, ut si hominem esse amittat vel esse animal vel rationale, non solum mutabitur, verum etiam in substantia corrumpetur. At vero si hoc album deserat esse album, non ideo in substantia corrumpetur, cum nullum ideo generalem vel specialem statum necesse sit perimi. Dici itaque de subiecto convenit omnibus tam generibus quam speciebus, cuiuscumque sint praedicamenti, respectu suorum inferiorum et insuper differentiis respectu specierum vel individuorum earum.
IN SUBIECTO autem esse vox illa dicitur quae formae accidentalis nomen est vel substantiale vel sumptum, ut albedo vel album; non dici vero de subiecto vel non esse in subiecto per contrarium intellige.
Et nota quod dici de subiecto, quod scilicet convenit universalibus, proprie vocum est; esse vero in subiecto, licet etiam in vocibus hoc loco attribuatur, tamen proprie rerum est, quia proprie res vel fundamenta dicuntur vel fundata. Quodam tamen modo gratia rerum significatarum haec quoque vocabula vocibus aptantur. Quia itaque dici de subiecto vocibus proprie et per se inest, non videlicet gratia alicuius rei subiectae quae de subiecto dicatur, esse vero in subiecto gratia rerum vocibus aptatur, bene illud voces ex se habere innuit, cum ait: DICUNTUR, quia scilicet dici proprie vocum est, illud vero ex rebus, cum dixit: 'esse', quia videlicet esse proprie rerum est.
Cum autem membra divisionis, scilicet dici DE SUBIECTO etc., non solum substantialibus nominibus, verum etiam sumptis conveniant, ipse tamen de substantialibus tantum nominibus hanc divisionem facit. Unde bene ait: EORUM QUAE SUNT, id est nominum quae in essentia rem significant, non scilicet ex adiacenti tantum forma. In quo differentiam insinuat inter istam et superiorem divisionem. Nam quoniam illa omnia nomina tam sumpta quam alia includebat, non dicit 'sunt' sed 'dicuntur', quod commune est omnium. Hic vero dixit 'sunt', ut sola substantialia acciperet, cum tamen membra dividentia non solum substantialibus conveniant. Nam rationale et dici de subiecto et non esse in subiecto dicturus est in Substantia et album quoque sumptum ut accidens praedicari. Nihil autem impedit, si dividentia excedant divisum, immo hoc proprietas huius divisionis exigit quae est accidentis in accidentia. 128
Sic lege: EORUM QUAE SUNT, id est nominum substantialium, ALIA praedicantur, quod totum est universalium secundum Aristotelem dicentem quod "A prima substantia nulla est praedicatio", praedicantur in quid de aliquo ut DE SUBIECTO, hoc est ut de supposito in substantia, sicut supra expositum est, et in nullo sunt subiecto, quia non sunt nomina accidentalium formarum vel substantialia vel sumpta, UT HOMO, hoc nomen, praedicatur DE ALIQUO HOMINE, id est de particulari nomine, id est alicuius hominis, ut de subiecto. Et in hoc quidem membro includit secundas substantias cum universalibus differentiarum nominibus substantialibus, ut est rationalitas, animatio.
ALIA AUTEM IN SUBIECTO QUIDEM SUNT, DE SUBIECTO AUTEM NULLO DICUNTUR.
ALIA AUTEM IN SUBIECTO etc. Hoc membrum priori penitus est contrarium, sub quo includit individua accidentalium generum vel specierum, formas videlicet accidentales significantium, ut haec nomina: haec albedo, hic color.
IN SUBIECTO AUTEM ESSE DICO QUOD, CUM IN ALIQUO SIT NON SICUT QUAEDAM PARS, IMPOSSIBILE EST ESSE SINE EO IN QUO EST.
IN SUBIECTO AUTEM. Hoc ad praesens praetermitte, donec exsecuti simus divisionis membra.
UT QUAEDAM GRAMMATICA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE SUBIECTO VERO NULLO DICITUR.
UT QUAEDAM GRAMMATICA, id est particulare nomen grammaticae.
IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, id est rem significat fundatam in anima. De subiecto vero nullo dicitur.
ET QUODDAM ALBUM IN SUBIECTO EST IN CORPORE (OMNIS ENIM COLOR IN CORPORE EST).
ET QUODDAM ALBUM. Post accidens animae exemplificat de accidenti corporis. Quod autem particulare nomen albedinis significet rem fundatam IN CORPORE, id est quod res sua fundetur in corpore, ostendit a toto dicens: OMNIS ENIM COLOR IN CORPORE EST.
ALIA VERO ET DE SUBIECTO DICUNTUR ET IN SUBIECTO SUNT, UT SCIENTIA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE SUBIECTO VERO DICITUR UT GRAMMATICA.
ALIA VERO etc. Sub hoc tertio membro comprehendit genera vel species, quae formas accidentales continent, id est superiora eorum individuorum, quae secundum membrum continebat.
ALIA VERO NEQUE IN SUBIECTO SUNT NEQUE DE SUBIECTO DICUNTUR, UT ALIQUIS HOMO VEL ALIQUIS EQUUS.
ALIA VERO. Hoc quartum membrum tertio penitus adversum est et continet individua eorum universalium quae sub primo membro comprehensa sunt, ut est hic homo, hoc animal, haec rationalitas.
UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis.
NIHIL ENIM HORUM NEQUE IN SUBIECTO EST NEQUE DE SUBIECTO DICITUR. SIMPLICITER AUTEM QUAE SUNT INDIVIDUA ET NUMERO SINGULARIA NULLO DE SUBIECTO DICUNTUR, IN SUBIECTO AUTEM NIHIL EA PROHIBET ESSE; QUAEDAM ENIM GRAMMATICA IN SUBIECTO EST.
NIHIL ENIM. Commendatio est exemplorum, ac si diceret: bona exempla dedi in particularibus istis de his vocibus quae neque dicuntur de subiecto, et ita in istis. Et hoc est: NULLUM HORUM etc.
Quod ait 'nihil' et 'neque', secundum usum locutionis dicitur sicut illud Porphyrii: NEQUE NIHIL HORUM EST pro 'nihil horum est'. Cum particularibus istis aequaliter abstulisset dici de subiecto et esse in subiecto, determinat, quo illorum ex natura singularitatis careant, scilicet dici de subiecto, altero vero non. Et hoc est: SIMPLICITER AUTEM, id est universaliter, ea QUAE SUNT INDIVIDUA. Sed quia individua pluribus modis dicimus, vel propter paruitatem scilicet vel propter duritiam vel propter singularem et personalem significationem, determinat se individua accipere in hac ultima significatione ut SINGULARIA NUMERO, 129 id est personalis significationis.
IN SUBIECTO AUTEM NIHIL EA, ac si diceret: istud quod dicantur de subiecto, natura singularitatis non permittit sed ad hoc quod in subiecto sint, non repugnat. Et vere non repugnat ad hoc, quia quaedam singularia sunt in subiecto. Ab oppositis.
Quod ostendit in parte dicens, quod QUAEDAM GRAMMATICA, id est particulare nomen grammaticae, EST IN SUBIECTO.
Nota quod cum haec singularia, hoc animal, hoc rationale, hoc corpus, haec substantia de hoc homine ita praedicentur, quod in sententia eius includi videntur, de subiecto tamen, ut superius determinatum est, dici non possunt, cum universalia non sint.
IN SUBIECTO AUTEM ESSE dico. Nunc illud aperiamus quod superius intermisimus. Et sciendum est quod hoc loco naturam rerum quae in subiecto sunt, quandam aperit, in qua duas opiniones falsas quae de eis erant, recidit. Quibusdam namque videbatur, quod partes ita in totis essent quasi in subiectis, ut manus ita esset in homine quasi in fundamento, de quo ipse in sequentibus dicet: "nisi nos non conturbent substantiarum partes… etc." Alia quoque opinio falsa erat de accidentibus, quod mutare subiecta videbantur et, cum in uno essent, ad aliud transire. Quam quidem opinionem Boethius in Commento tangit loquens de odore pomi, qui ad manum transire videtur, cum potius alium odorem inferat, sicut dulcedo mellis, quae naturalis est, aliam dulcedinem palato gustantis ingerit, quae naturalis non est. Has quidem duas opiniones Aristoteles maxime curavit recidere, quando hanc proprietatem supposuit.
Qui cum divisionem praemissam de vocibus, ut dictum est, faceret et quasdam in Socrate esse diceret, quia hic voces gratia significatarum rerum habet, transfert se ad res, quae proprie sunt in Socrate, et ostendit ita eas in Socrate esse, quod non sunt ibi sicut pars aliqua subiectae substantiae et insuper,cum sint in eo, impossibile est ea esse sine eo. Et nota quod non ait simpliciter: 'non possunt esse sine eo' sed ita ait: 'postquam sunt in eo, non possunt esse sine eo', hoc est: non potest natura eorum pati, ut cum accidentia prius sint in aliquo, postea sine eo queant subsistere. Fortasse autem si simpliciter dixisset accidens non posse esse sine subiecto, in quo modo est, falsum esset. Videtur enim, ut huius corporis albedo, quando huic corpori innata est, aliis similiter posset advenire. Sed cum in isto sit, nullo modo amplius in alio potest esse. Falsa itaque simplici negatione vera potest esse determinata. Veluti si dicamus:

Eum qui caecus est, non est possibile videre vel qui curtatus est, non est possibile pedes habere

falsum est. Si vero cum 130 determinatione dicamus: Non est possibile videre, postquam caecus est, vel habere pedes, postquam amiserit verum est. Similiter si dicamus simpliciter:

Eum qui stat, non est possibile sedere, dum stat

verum est.
Sic quoque falsum videtur, si simpliciter proponamus accidens quod in hoc subiecto est, nullo modo posse esse in alio. Posset fortasse contingere, ut cum huic subiecto advenerit, alii advenisset, et ita semper in alio esset, quod numquam huic contigisset. Sed non potest natura pati, ut cum iam alii insit, in alio iterum sit, hoc est subiectum mutare non potest de uno transeundo ad aliud. Videtur autem haec proprietas non solis accidentibus convenire, licet Boethius in Commento ad hoc niti videatur, ut hoc sit definitio, ubi scilicet opponitur hoc non omnibus accidentibus convenire videri sicut odori pomi neque solis propter Socratem, qui sic in loco videtur esse, ut non sit pars eius nec sine loco queat esse.
Sed nihil obest, si non sit hoc definitio accidentis, sed quaedam proprietas inducta ad cognitionem eorum et maxime propter duas opiniones praedictas recidendas. Nam sicut illud quod supponit de his quae de subiecto dicuntur, sic nec istud definitionem esse convenit: 'eorum quae sunt in subiecto', quippe id quoque substantialibus formis convenit sicut rationalitati et aliis, quae in subiecto esse hic nullo modo volumus. Quod autem Boethius vel opponit vel solvit atque niti videtur, quod sit definitio magis secundum aliorum opinionem facit quam secundum suam sententiam. Cum enim ipse novem modos 'esse in aliquo' computet, secundum unum quorum dicit totum esse in partibus, profecto si hoc definitionem esse vellet, oporteret eum concedere totum in partibus esse ut in subiecto, cui videlicet respectu partium tota haec definitio aptari potest, quippe domus, cum sit in partibus suis, non est sicut pars eorum nec potest esse sine ipsis. In obiectis etiam solvendis de Socrate, qui in loco est, et de odore pomi maxime patet eum magis opinionem aliorum ponere quam veritatem aperire.
Quod enim ab obiectis sese liberat per hoc quod non ait Aristoteles, quod mutare accidens locum non potest, nec ita dixit 'impossibile est esse sine eo in quo erat' sed 'sine eo in quo est', quod, inquit, significat accidens mutare quidem locum posse, sed sine aliquo subiecto esse non posse, patenter ostendit in tam debilibus rationibus magis opinionem quam veritatem se insistere. Quid enim valet hoc quod obiectionem evitat de odore pomi qui ad manum venit, per hoc quod ait non esse dictum 'sine eo in quo erat sed sine eo in quo est'? Dum enim adhuc in pomo esset odor, si futurus erat in manu, tunc quoque iam dici vere poterat, quod sine eo in quo est, id est sine pomo, esse potest, cum 131 videlicet ita futurum esset, quod adhuc sine pomo esset. Unde in istis opponendis vel solvendis Boethius magis secutum esse opinionem volumus quam rationem, quippe in prioribus commentis, quae ad simplicem rudium introductionem scripta sunt, sic indiscrete omnium ponit sententias, ut in secundis, quid corrigere possit, discretioni suae reseruet. Unde nec multum in caeteris libris priorum commentorum auctoritates insistimus, ubi scilicet secunda commenta habemus. Nihil itaque impediat, si ad hoc Boethius niti videatur, ut hoc sit accidentis definitio, magis opinionem quam veritatem insistens.
Illud quoque nunc consideremus quod ait idem Boethius in eodem de hac quadrifaria divisione loquens:

Ait Aristoteles non posse fieri minorem hac quadrifaria divisione…

cum tamen minores sint quantum ad unum membrorum illae duae bifariae ex quibus hanc quadrifariam nasci monstravimus. Ubi etiam ait non posse maiorem hac divisionem inveniri quae rerum vocabula in decem praedicamenta distribuit, respectu cuius denariae divisionis hanc quadrifariam paruissimam vocat. Qui in utroque falsus videtur. Si enim pro substantia species substantiae ponam, dicens scilicet incomplexorum alia significare corpus, alia spiritum, alia quantitatem etc., potest maior divisio fieri sed non inveniri, quia scilicet nulla maior invenitur ab auctoribus disposita.
Vel etiam in hoc maiorem fieri negamus, quod istis decem membris inventis undecimum addi non convenit. Quod vero diximus eundem dare minorem divisionem, a quadrifaria non posse fieri ipse satis determinat, cum supponit: 'his quattuor', id est per haec quattuor membra, quae sunt: esse in subiecto, non esse, dici de subiecto, non dici. Possumus autem haec quattuor membra in una divisione simul ponere nec tamen sufficientem eam facere, veluti si diceremus: substantialium nominum alia dicuntur de subiecto et sunt in subiecto, alia neque dicuntur de subiecto nec sunt in subiecto, quippe homo et haec albedo, quae sub duobus aliis membris quadrifariae divisionis continentur, neutrum habent. Quod itaque ait per haec quattuor membra non posse fieri minorem divisionem, quae scilicet totidem contineat, verum est, quia cum haec quattuor in una divisione ponamus, nisi ita ea ad minorem coniungamus, ut Aristoteles facit, non erit sufficiens divisio, nisi scilicet 'dici de subiecto' iungamus cum 'esse in subiecto et non esse' et rursus 'non dici de subiecto' copulemus cum 'esse in subiecto et non esse'.
Illud etiam falsum videtur quod ait Boethius Aristotelem collegisse multitudinem omnium sermonum in hac quadrifaria divisione, 132 cum videlicet eam de substantialibus tantum vocibus, non de sumptis fieri dixerimus. Sed quod ait 'omnium sermonum', tale est: sermonum negativae significationis, tam eorum scilicet qui significant substantiam quam eorum qui significant quantitatem vel res aliorum praedicamentorum.
Quaerendum autem utrum in hac divisione quadrifaria omnia substantialia vocabula includantur. Quod non videtur verum, quippe ens, quod in essentia cuncta significat et de hoc ente in substantia praedicatur, neque in subiecto esse neque non esse secundum significationem suam videtur, cum scilicet partim ea quae in subiecto sunt, contineat, partim ea quae in subiecto non sunt. Similiter qualitas quasdam formas accidentales continet, quasdam substantiales, quae in subiecto non sunt. Ac fortasse nihil impedit, si non omnia substantialia haec divisio includat. Si quis etiam haec nomina vel in subiecto esse dicit, quia scilicet significant accidentia, licet non ea tantum significent, vel potius non esse in subiecto pro eo quod non sola accidentia significent, nihil fortasse impedit. Illud insuper diligenter considera, quod ait Boethius dici de subiecto idem esse quod universale, non dici quod particulare, et rursus esse in subiecto idem esse quod accidens, non esse idem esse quod in substantia, nec quidem quemquam movere potest, si ipse aliter utitur vocibus quam Aristoteles.
Quippe Aristoteles in definitione universalis, quam in Peri ermeniis ponit, quae est: 'aptum natum praedicari de pluribus', consentire videtur, ut album quoque, quod sumptum est, universale sit, quod tamen ipse in tractatu substantiae de subiecto dici non concedit. Qui etiam substantiales differentias in subiecto non esse dicet, quas tamen substantias esse denegat. Et fortasse Boethius magis in hoc quoque opinionem secutus est quam rei veritatem, sicut et in eo quod ait, quod quoniam generalissimorum generum definitiones non poterat invenire, descriptionibus usus est, id est substantiam esse dicens, quod in subiecto non est, accidens vero quod in subiecto est, cum tamen certum sit accidens generalissimum non esse nec substantiam, nomen vocum, in quod resolvit non esse in subiecto, generalissimum esse posse. Quid ergo mirum, si idem accipiat hoc loco Boethius per hoc nomen 'substantia', <quod> Aristoteles per 'non esse in subiecto' et per 'universale', quod Aristoteles per 'non dici de subiecto'?

Notes