Authors/Abelard/logica/GSPred/3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.03

Latin English
QUANDO ALTERUM DE ALTERO PRAEDICATUR UT DE SUBIECTO, QUAECUMQUE DE EO QUOD PRAEDICATUR DICUNTUR, OMNIA ETIAM DE SUBIECTO DICITUR, UT HOMO DE QUODAM HOMINE PRAEDICATUR, ANIMAL VERO DE HOMINE, ERGO ET DE QUODAM HOMINE ANIMAL PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM HOMO ET HOMO EST ET ANIMAL EST.
QUANDO ALTERUM. Sicut superius, cum de his quae in subiecto 133 sunt, loqueretur, quandam eorum proprietatem aperuit dicens: "In subiecto esse dico… etc.", ita hic eorum quae de subiecto dicuntur, quandam regulam ponit, quae quidem necessaria est propter praedicationes, quas ostensurus est in tractatu substantiae, ubi scilicet monstrabit genera non solum de speciebus ut de subiectis praedicari, verum etiam de individuis. Est autem praedicari de subiecto teste Boethio praedicari in substantia, quod nos diligenter supra exposuimus. Regula vero sic est intelligenda, quod quoties aliquid praedicatur de altero in substantia et aliud rursus de ipso praedicato praedicatur in substantia, illud idem praedicatur de subiecto in substantia. Et praeponuntur duae propositiones ad tertiam, quod exempla aperte indicant, cum dicitur: UT HOMO DE QUODAM HOMINE particulari, id est de particulari nomine alicuius hominis etc.
ERGO ET DE QUODAM secundum formam syllogismi.
QUIDAM ENIM HOMO. Propositionem et conclusionem probat a causa per naturam rerum, ac si diceret: Vere homo, hoc nomen, praedicabile est secundum rei naturam de aliquo particulari vocabulo hominis, quia quidam homo est homo et quidam homo est animal. Et nota quod illud 'quando', quod praemittitur, temporale est, non conditionale, ac si dicatur 'quotiens', et est regula magis argumentationibus quam consequentiis seruiens, veluti illi argumentationi quam propter exemplum supposuit. Opponit autem Boethius adversus hanc regulam, quod fortasse quis dicat eam minime veram esse, quia cum Socrates sit homo, homo autem species, Socrates tamen species non est. Ad quod solvendum illud respondet, quod species de homine in substantia non dicitur. Sed nec etiam homo, medius terminus, in eadem significatione retinetur sed cum prius esset nomen rei, postea transfertur ad significationem sui ipsius. Unde ipse idem Boethius ait homo et animal etc., generalia vel specialia vocabula, quodammodo nomina esse nominum, quando videlicet ipsa ad <se> significandum transferuntur, sicut et quaelibet vox in designatione sui accipi potest.
DIVERSORUM GENERUM ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM DIVERSAE SECUNDUM SPECIEM ET DIFFERENTIAE SUNT, UT ANIMALIS ET SCIENTIAE.
DIVERSORUM GENERUM. Aliud capitulum ingreditur, quod praemittitur propter quandam opinionem falsam recidendam, quae Platonis esse videtur, volentis scilicet easdem species et in 'ad aliquid' esse et in substantia sive qualitate, sicut est animal vel disciplina. Quod per hoc falsum ostendit quod docet generum non alternatim positorum non esse easdem species vel easdem differentias divisibiles. Et nota, quod plures in hoc capitulo regulas tradit, illam scilicet praemissam quam iam diximus, de non positis subalternatim et illam de subalternis 134 quam postea dabit, contrariam et illam de constitutivis differentiis quam novissime ponet, quod scilicet quaecumque fuerint praedicati, erunt etiam subiecti.
Nunc autem primam consideremus quae ait: DIVERSORUM GENERUM etc. Non videtur idem esse 'non poni subalternatim', quod est 'non esse subalterna', alioquin irrationale animal et bipes vel gressibile non haberent secundum hanc regulam easdem species vel differentias divisibiles, de quibus tamen constat, quod non sunt invicem subalterna, cum nullum eorum alteri tamquam species supponatur. Vocat itaque genera non subalternatim posita, quorum neutrum nullo modo praedicationem alterius recipit, id est quae sunt omnino a se remota. Cum itaque praemisisset 'diversorum generum', ne diversitatem qualemcumque acciperemus, quia insubalterna genera diversa sunt in significatione sed non opposita, addit: ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM, ac si diceret: 'oppositorum'.
Quod ait: DIFFERENTIAE SECUNDUM SPECIEM, diversis modis accipi potest, vel ita scilicet, quod secundum speciem determinet differentias, ac si diceret: differentiae, quae sunt secundum speciem, id est constitutivae specierum. Et tunc non necessarium, ut suppleatur 'divisibiles', quia quae constitutivae sunt proprie specierum, eaedem sunt divisivae generum. Potest aliter accipi 'secundum speciem', hoc est ad similitudinem specierum, ut videlicet quemadmodum species non sunt eaedem, ita nec differentiae, scilicet constitutivae.
Quod autem ait: DIVERSAE SUNT, negative accipe, hoc est: non sunt eaedem; non enim differentias esse concedimus in speciebus novem praedicamentorum. Praeterea cum ait diversas esse differentias, si affirmative sumeret, ut videlicet singulis generibus non positis subalternatim aliquas relinqueret, non valeret probatio quam supponit, cum videlicet ostendit animal et scientiam habere diversas differentias per hoc quod illae quae sunt animalis, non sunt scientiae. Sic namque posset ostendi quod ego et rex diversas civitates haberemus, quia scilicet illas quas rex habet, ego non habeo.
Nota ex hoc loco illos confutari qui dicunt rationale differentiam animae simul et hominis esse, cum videlicet homo et anima corporis et spiritus sint species. Iam enim genera non subalternatim posita easdem haberent differentias divisivas. Sed profecto alterius significationis est rationale in homine, alterius in anima. Sic enim anima dicitur rationalis, ut possit discernere, sic homo rationalis, ut rationalem animam habeat, <quam> non tantum habitum sed qualitatem intelligimus, alioquin differentia non esset, si qualitatem non designaret. Sic quoque et grammaticum nomen animae et corporis 135 diversa significant, in anima quidem scientiam, in corpore vero habitum animae grammaticae.
ANIMALIS QUIDEM DIFFERENTIAE SUNT UT GRESSIBILE ET VOLATILE ET BIPES, SCIENTIAE VERO NULLA EORUM EST; NEQUE ENIM SCIENTIA AB SCIENTIA DIFFERT IN EO QUOD BIPES EST.
ANIMALIS QUIDEM. Cum illis quas ponit, caeteras quidem divisivas animalis intellige, ut scilicet omnes animalis removeas a scientia.
NEQUE ENIM. Vere SCIENTIA, hoc nomen, non habet istas differentias divisibiles, quia res ipsae, quae scientiae sunt, non differunt invicem per res istarum differentiarum. A causa. Et hoc est: una SCIENTIA non DIFFERT ab alia IN EO QUOD sit BIPES.
SUBALTERNORUM VERO GENERUM NIHIL PROHIBET EASDEM ESSE DIFFERENTIAS.
SUBALTERNORUM VERO. Post regulam generum non subalternatim positorum dat subalternorum, quod videlicet possunt easdem differentias divisivas habere.
Et nota quod non ita ait quod habent easdem sed quod nihil prohibet ea habere easdem. In quo quidem innuit, quod quasdam communes habeant, quasdam non. Quaecumque enim divisivae sunt inferioris generis, sunt etiam superioris sed non convertitur.
SUPERIORA ENIM DE SUBTERIORIBUS GENERIBUS PRAEDICANTUR, QUARE QUAECUMQUE PRAEDICATI DIFFERENTIAE FUERINT, EAEDEM ERUNT ETIAM SUBIECTI.
SUPERIORA ENIM. Vere nihil prohibet, quia superiora genera de inferioribus praedicantur. Ab oppositis vel a causa, quia propter hoc quod praedicantur de se, easdem habent.
QUARE. Haec res plures maximis alligavit erroribus, ut emendandum crederent hunc locum hoc modo: quaecumque subiecti differentiae fuerint, eaedem erunt etiam praedicati. Putabant enim quod sicut de divisivis differentiis superius egerat, ita hic quoque faceret. Quod si esset, falsum videbatur, quod dicitur, ut videlicet, quaecumque divisivae essent superioris, essent etiam inferioris generis, Ideoque transferebant sic: quaecumque sunt subiecti, et praedicati. Sed non est necesse, quia hic transfert se Aristoteles ad constitutivas differentias, ut videlicet non solum divisivarum differentiarum naturam tradat, verum etiam constitutivarum. Illatio fit a causa ex eodem quod ait superiora de inferioribus praedicari. Idem enim causa est, ut quae sunt divisivae inferioris, sint etiam superioris et quae sunt constitutivae superioris, sint inferioris. Nota quod ait Boethius in Commento, cum post constitutivas differentias de divisivis loqueretur dicens:

Sunt autem aliae quae ipsae quidem nihil complent nec ullam speciem reddunt sed genus tantum dividunt, ut rationale et irrationale.

Quod ita est intelligendum, quod in quantum divisivae dicuntur, nihil constituunt, sed tantum dividunt, quippe nullius sunt constitutivae, cuius sunt divisivae.

Notes