Authors/Abelard/logica/GSPred/4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.04

Latin English
EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR SINGULUM AUT SUBSTANTIAM SIGNIFICAT AUT QUANTITATEM AUT QUALITATEM AUT AD ALIQUID AUT UBI AUT QUANDO AUT SITUM AUT HABITUM AUT FACERE AUT PATI.
EORUM QUAE SECUNDUM. Haec subdivisio est illius subdivisionis quam superius primam posuit per complexum et incomplexum. Quia hic de incomplexis tantum intenditur, hoc opere incomplexas voces 136 subdividit secundum decem rerum naturas subiectarum decem nominibus, de quibus intendit. Et quidem hanc divisionem convenienter ante praedicamenta reservavit ultimam, ut facta annumeratione secundum significationes decem generum quae praedicamenta appellat, statim ipsa praedicamenta disponeret. In hac autem divisione praecipue utilitatem operis aperit. Ubi enim ostendit quamlibet dictionem cuiuscumque rei designativam aut substantiam significare etc., ostendit in his decem nominibus rem cuiuscumque nominis esse inclusam ideoque se aperiendo significationes horum nominum decem naturas rerum quibuslibet vocibus subiectarum aperire.
Nota quod si ad praedicata respicias in hac divisione, non est per opposita; plura enim sunt nomina quae res diversorum praedicamentorum significant. Si vero ad determinationes, in quibus est vis divisionis, id est ad substantiam, quantitatem etc., per opposita fit. Sic quoque et in divisione vocis contingit, veluti cum dicitur: canis significat latrabile animal etc. Significare namque hoc et hoc non sunt opposita, sed res significatae. Quia vero praedicata opposita non sunt, proprie divisionis verba non ponit sed categoricam facit habentem disiunctivam determinationem dicens: omne incomplexum SIGNIFICAT VEL SUBSTANTIAM etc. Ibi enim bene disiunctio ponitur, ubi est vis oppositionis et divisionis.
Quaeritur autem de incomplexis non-existentia significantibus, ut chimaera, hircocervus, utrum in hac divisione cadant. Et sunt, qui hoc velint, qui quidem substantiam tam in designatione verae quam fictae substantiae dicunt hic accipi. Sed iam profecto non erit substantia nomen generalissimum, cum excedat significationem entis, cui omnia generalissima universaliter supponi omnium auctoritas voluit, unde etiam ens genus omnium videbatur.
Dicamus itaque, quod cum ait: EORUM QUAE DICUNTUR, id est vocum, quae ad loquendum et significandum rem aliquam institutae sunt, 'dici' stricte accepit, sicut etiam significare quandoque sumitur. Cum enim significare sit intellectum constituere, intellectus autem modo large sumatur, pro omni scilicet conceptione animi, secundum quod dicitur alius verus, alius falsus, modo stricte pro sanis videlicet tantum conceptionibus, secundum quod omnes intellectus eosdem apud omnes dicimus et Boethius dicit illum non intellexisse qui decipitur, sic etiam significari vel dici secundum acceptiones intellectus large et stricte potest accipi. Si autem hic et in superiori divisione stricte 'dici', id est significare, accipimus, quantum scilicet ad sanam conceptionem, non ad uanam opinionem, dicemus hic nullo modo chimaeram contineri, quod non proprie intellectum constituit sed opinionem.
Unde Boethius in Commento 137 cum ait:

Sine complexione dicuntur quaecumque singulari intellectu et voce proferuntur

ad opinionem removendam intellectum posuit.
EST AUTEM SUBSTANTIA QUIDEM, UT FIGURALITER DICATUR, UT HOMO, EQUUS; QUANTITAS UT BICUBITUM, TRICUBITUM; QUALITAS UT ALBUM; AD ALIQUID UT DUPLUM, MAIUS; UBI VERO UT IN LOCO; QUANDO AUTEM UT HERI; SITUS VERO UT SEDET, IACET; HABERE UT CALCIATUS, ARMATUS; FACERE VERO UT SECARE, URERE; PATI UT SECARI, URI.
EST AUTEM SUBSTANTIA. Hoc verbo 'figuraliter' quo Aristoteles utitur, quid velit, definitum satis non est sed cum exempla de substantiis et caeteris rebus significatis poneret atque hominem et equum tantum ad exemplum substantiae adduceret, ne ideo tantum ipsi substantiae uiderentur, adiecit: UT FIGURALITER DICATUR, hoc est: ut in istis exemplis figures tibi et subintelligas alias quoque res quae similiter substantiae sunt.
Vel si est exemplum non de substantia significata, sed de voce significante substantiam, sic dicemus: est substantia, id est vox significans substantiam, UT HOMO, EQUUS, istae voces, et tunc homo et equus translata sunt ad significandum nomina rerum, et est quaedam figura facta in translatione vocis de re, cuius proprie nomen est, ad se ipsam significandam.
QUANDO, UT HERI, proprietatem praesentem significat, quae innata est rei ex eo quod fuit heri.
SINGULA IGITUR EORUM QUAE DICTA SUNT IPSA QUIDEM SECUNDUM SE IN NULLA AFFIRMATIONE DICUNTUR, HORUM AUTEM AD SE INVICEM COMPLEXIONE AFFIRMATIO FIT.
SINGULA IGITUR. Quandoquidem singula quae dicta sunt, secundum nullam complexionem dicuntur, id est non sunt complexae voces, ergo non sunt affirmatio. A toto.
PER SE, scilicet dicta, quia videlicet cum aliis coniuncta complent affirmationem. Quod statim supponit dicens: SED COMPLEXIONE, id est coniunctione, horum incomplexorum AD INVICEM FIT AFFIRMATIO.
VIDETUR AUTEM OMNIS AFFIRMATIO VEL FALSA ESSE VEL VERA; EORUM AUTEM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR NEQUE VERA NEQUE FALSA SUNT, UT HOMO, ALBUM, CURRIT.
VIDETUR AUTEM. Probat quodam syllogismo, quia nulla incomplexa sunt affirmatio dicens: Omnis affirmatio est vera vel falsa sed incomplexa neque sunt vera neque falsa, quare affirmatio non sunt. Propositionem <et> assumptionem habemus, continuationem extra.
Sed videtur assumptio falsa, quippe 'lego' et 'legis' et 'legitur' impersonale vera vel falsa videntur in sensu, cum tamen singulae non sint voces complexae. Unde fortasse quidam dicent affirmationis nomen in praedicato quoque esse subintelligendum hoc modo: Omnis affirmatio est vel affirmatio vera vel affirmatio falsa, sed incomplexa neque sunt affirmatio vera neque falsa, et tunc erit vera assumptio. Licet enim quaedam incomplexa sensum compleant affirmationis, tamen nec affirmationem nec propositionem dicimus, nisi sit oratio, quam quidem necesse est aliquid significativum extra habere.
Sed opponetur quod cum 'non lego' vel 'non legitur' sit oratio nec non propositio atque etiam negatio, omnis autem negatio teste Aristotele affirmationem habet, quam etiam ut partem quandam in se includit, oportet aliquas affirmationes esse istarum negationum et dicentur quidem affirmationes habere quantum ad sensum. Nam 'lego' est sensu affirmatio, etsi non in voce, quod tantundem valet quantum 'ego lego' et 'curritur' quod 'cursus fit', teste Prisciano.
At vero istud nobis non 138 placet, ut 'lego' umquam sensum propositionis impleat ex vi vocis sed fortasse ex discretione nostra, qui scimus ipsum primae tantum personae copulari. Unde Priscianus quantum ad discretionem nostram superfluere dicit 'ego', si apponatur propter personam, quia tantundem in 'lego' intelligimus quantum si diceretur 'ego lego', non tamen quod 'lego' ex vi suae significationis id totum proponat: 'ego lego' sed quia certum est ipsum sine 'ego' complexionem non facere nec perfectionem sensus habere. Sic autem, si dicerem 'corvus niger' vel 'homo risibilis', superflua additio uideretur quantum ad nostram discretionem, qui scilicet scimus omnes coruos nigros esse vel omnes homines risibiles esse, non quantum ad praecedentium nominum vim, quippe neque homo significationem risibilis tenet neque corvus nigri. Aristoteles tamen in Peri ermenias superfluam additionem non iudicat nisi secundum vim significationis, quando scilicet sensus alicuius vocis adiunctae alteri in quadam parte orationis in praecedenti voce continetur, ut si dicatur 'homo animal, homo bipes'. Quod autem 'lego' hoc totum non dicat: 'ego lego', inde convincitur quod numquam amplius iunctum cum 'ego' orationem faceret. Quis enim orationis sensus esset 'ego lego'?
Praeterea si verba propositionum quoque significationem tenerent, ut non solum formam, verum etiam subiectam substantiam significarent, sumpta non essent, sicut nec 'homo', quod non solum formam, verum etiam substantiam significat, nec magis 'lego' sumptum esset in significatione quam 'ego legens' vel 'ego albus'. Tum videlicet ista in significatione sua non solum formam contineant, verum etiam substantiam, nec si quis dicat: 'ego sum ego albus', formam praedicabit sed substantiam, sicuti si diceret 'homo albus est homo albus'.
Amplius si 'lego' et 'legis' substantiae certam personarum significationem continerent, tertiae vero personae verbum nullam definiret personae substantiam, non esset a toto, si quis diceret, quod ego vivo, quia omnis homo vivit, quippe hic substantiam mei uiventis, ibi vitam tantum copulabit.
Dicimus itaque 'uivo' et 'uivis' et 'uivit' nullam substantiam in sensu continere, sicut nec caetera sumpta sed simpliciter vitam coniungere. Unde nullo modo propositionem etiam in sensu perficiunt. Sunt itaque idem penitus in sententia 'curro' et 'curris' et 'currit', licet diversis constituantur personis, sicut recti casus et obliqui et similiter 'curro' universale sicuti 'currit', quod quidem non esset, si certas definiret personas. Nam 'ego' caeteraque pronomina secundum personarum diversitatem multiplicia sunt; unde nullo modo 'curro' vel 'curris' sensum propositionis per significationem subiectae personae perficiunt, quia nullam ex vi sua determinarent sed 139 fortasse ex nostra discretione, ut diximus. Unde et Aristoteles in Peri ermeniis: Nomen (inquit) et verbum sit dictio sola, quoniam non <est dicere> aliquem significantem sic voce enuntiare… etc.
Sed nec 'curritur' sensum propositionis implet nec habet diversum sensum a caeteris personalibus verbis, unde in ea resolvitur, veluti cum dicitur 'curritur a me, a te, ab illo', id est: 'ego curro, tu curris, ille currit'. Si enim proponeret: 'cursus fit' vel 'cursus est', cursum in essentia significaret, non in adiacentia. Apparet itaque nullum verbum vel vocem aliquam incomplexam sensum propositionis proponere, id est neque affirmare aliquid neque negare, quantum ad vim vocis pertinet. In quibusdam tamen ad discretionem nostram sensus propositionis innuitur, ut in 'curro', 'ego curro', in 'curritur' vel in 'currit' 'aliquid currit'. Scimus enim 'curro' sine 'ego' perfectionem cursus non habere nec 'currit' vel 'curritur' dici posse, nisi aliquid currat. Nulla itaque differentia est in sensu verborum, quae ex eadem sumpta sunt proprietate quantum ad numeros vel tempora vel modos, id est affectus animi. Unde 'curro, curris, currit' vel 'curritur' in nullo differunt secundum sensum.

Notes