Authors/Abelard/logica/GSPred/7
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLI 2.07 DE RELATIVIS
Latin | English |
---|---|
AD ALIQUID VERO TALIA DICUNTUR QUAECUMQUE HOC IPSUM QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR, VEL QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD. | |
AD ALIQUID VERO. Post quantitatem statim ad aliquid tractat multis de causis, tum quia posita quantitate in aliquo maius vel minus statim ex ea contingit, quod ad relationem pertinet, quippe magnum et parvum relativa sunt, tum quia in quantitate relationis naturam frequenter induxit, cum de magno et paruo disputaret, tum etiam ante qualitatem ad aliquid tractat, quia magis similis est relatio quantitati quam qualitas. Quantitas quippe neque contrarietatem suscipit neque comparationem, qualitas vero frequenter utrumque habet, relatio, cum rarissime compararetur sicut magnum est parvum, omnino contrarietate caret. Accipitur diversis modis hoc nomen ad aliquid, 201 modo scilicet generalissimum nomen omnium relationum tantundem valens quantum relatio, cuius in sequentibus Aristoteles definitionem ponit. Modo nomen est fundamentorum relationum, sumptum scilicet a relatione, generalissimo; unde dicit Boethius, quia Socrates in quantum pater est, ad aliquid est, id est formatus relatione. Nec non etiam nomen eorum nominum quae a relationibus sumpta sunt, veluti istorum 'pater' 'filius' et aliorum, nec non etiam secundum priorem definitionem, quam ponit Aristoteles et emendat postea, quae teste Boethio creditur esse Platonis, accipitur hoc nomen ad aliquid in designatione omnium nominum, quae hoc ipsum quod sunt, conversim ad alia assignant, ut ala quoque ad alatum, remus ad remitum. | |
Modus autem tractandi hic est, quod prius tractat relativa secundum eam definitionem quae a Platone data esse creditur, ostensisque inconvenientibus quae ex ea sequuntur, si quis eam concedat sufficientem esse, corrigit eam ponendo suam ac demum proprietatem supponit, quae omnibus et solis veris relativis convenire videtur. | |
Nunc literam insistamus – nota singula verba! | |
AD ALIQUID nomen est compositum, cuius vis ex ipsa compositione tam rerum quam vocum proprietatem bene videtur exprimere. Exponitur autem haec definitio in designatione vocis sic: TALIA, scilicet vocabula, DICUNTUR, secundum significationem scilicet relationum, QUAECUMQUE DICUNTUR ALIORUM, id est assignabilia sunt ad alia per genetivum VEL QUOMODOLIBET ALITER, sive scilicet per alium casum sive scilicet per praepositionem; simile enim per dativum assignatur, disciplinatum per ablativum, magnum per praepositionem. | |
HOC IPSUM QUOD SUNT, id est in propria voce qua subiciuntur, praedicata assignant. Si enim dicatur bos hominis possessio, haec assignationis constructio ad relationes <non> pertinet, quia nomen bovis ad nomen hominis in se ipso non assignatur, sicut si id diceretur: 'bos hominis bos' sed per aliud nomen quod est possessio, constructio fit nec secundum alios relativorum proprietatem exigebat. Bene autem dixit talia pluraliter, non tale, demonstrans scilicet relativorum naturam in pluralitate consistere, quod et compositio huius nominis quod est 'ad aliquid', quodammodo innuit, in quo etiam plurali 'in unam assignationem' oportet subintelligi. Non enim quod remus dicitur navis remus, sufficit ad hanc quoque nominum relationem quam hic accipit, quia non potest servari conversio. Tale est ergo quod ait: TALIA DICUNTUR AD ALIQUID quae mutuo dicuntur etc. | |
Et nota quod cum ait: DICUNTUR, voces 202 quarum proprie dici est, intellexisse se innuit et hoc loco relationem quantum ad constructionem sese accipere, qui etiam secundum constructionis diversitatem dixit aliorum vel aliter. Nam quantum ad rerum naturam quae est diversitas relationis inter magnum et parvum, quae per praepositionem referuntur, et inter patrem et filium, quae per genetivum? | |
UT MAIUS ID QUOD EST ALTERIUS DICITUR (ALIQUO ENIM MAIUS DICITUR), ET DUPLUM ALTERIUS DICITUR ID QUOD EST (ALICUIUS ENIM DUPLUM DICITUR) | |
UT MAIUS, id est hoc nomen 'maius' refertur per ablativum. | |
ALIQUO ENIM. Vere refertur, quia per ablativum. A partibus. | |
ET DUPLUM, hoc nomen scilicet, dicitur alterius, id est refertur per genetivum. | |
ALICUIUS ENIM. Vere refertur, quia per genetivum. A parte. | |
SIMILITER AUTEM ET ALIA QUAECUMQUE SUNT HUIUSMODI. AT VERO SUNT ETIAM ET HAEC AD ALIQUID, UT HABITUS, AFFECTUS, DISCIPLINA, POSITIO. | |
SIMILITER AUTEM ET in ALIA, quaecumque scilicet sunt vere relativa, <ad> HOC IPSUM QUOD SUNT, referuntur. Hoc ideo dicit, quia vult transire ad non vera relativa dicens: AT VERO, hoc est: non solum supraposita quae vera sunt relativa, dicuntur ad aliquid secundum hanc definitionem, verum etiam ista: HABITUS pro habere generalissimo ponitur, POSITIO pro situ, et dicitur habitus habentis rei habitus, positio positae rei positio. Boethius tamen accipit habitum, quem Aristoteles cum descriptione ponit, sub prima specie qualitatis, et est habitus quod firmiter habetur et ad habens firmiter refertur. | |
HAEC ENIM OMNIA QUAE DICTA SUNT HOC IPSUM QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR ET NON ALIUD ALIQUID. | |
HAEC ENIM. Vere sunt relativa, quia hoc ipsum quod sunt dicuntur aliorum, quae iterum ad ipsa referuntur et non aliter, nisi scilicet per genetivum. A parte. | |
HABITUS ENIM ALICUIUS HABITUS EST, ET DISCIPLINA ALICUIUS DISCIPLINA, ET POSITIO ALICUIUS POSITIO; SED ET ALIA SIMILITER. | |
HABITUS ENIM. Vere supposita referuntur, quia et habitus et alia. A partibus. | |
AD ALIQUID ERGO SUNT QUAECUMQUE ID QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR VEL QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD; UT MONS MAGNUS DICITUR AD MONTEM ALIUM (MAGNUM ENIM AD ALIQUID DICITUR), ET SIMILE ALICUI SIMILE, ET OMNIA TALIA SIMILITER AD ALIQUID DICUNTUR. | |
AD ALIQUID ERGO SUNT. Quandoquidem ista SUNT AD ALIQUID, quae hoc ipsum quod sunt, ALIORUM DICUNTUR, ergo omnia alia quae idem habent, sunt similiter ad aliquid. A simili. | |
VEL QUOMODOLIBET ALITER. Non solum illa quae referuntur per genetivum sed etiam QUOMODOLIBET ALITER, quod etiam addit, ut exemplificaret, sicut in magno apparet, quod refertur per praepositionem. Et nota quod hoc non est exemplum de constructione relationis, quippe 'hoc ipsum quod est' non dicitur: quippe mons est subiectum, magnum praedicatur, sed est exemplum de quadam assignatione relativi per praedicationem. | |
MAGNUM ENIM. Commendat exemplum de magno, quia scilicet relativum est. A causa. | |
ET SIMILE. Exemplum est de his quae non referuntur ad aliud sed ad se ipsa assignantur. Quae tamen non videntur sub praemissa definitione includi, in qua dictum est 'aliorum'. Sed 'aliorum' generaliter pro 'aliquorum' posuit. | |
ET OMNIA TALIA, scilicet quae etiam ad se referuntur, AD ALIQUID DICUNTUR. | |
EST AUTEM ET ACCUBITUS ET STATIO ET SESSIO POSITIONES QUAEDAM, POSITIO VERO AD ALIQUID EST. | |
EST AUTEM. Ostendit positionem generalissimum esse ad aliquid, nunc per positionem supponit species eius ad aliquid dicens: POSITIO, hoc nomen, AD ALIQUID EST, gratia scilicet significationis secundum opinionem, 203 sed ACCUBITUS ET STATIO ET SESSIO, res scilicet horum nominum, sunt POSITIONES, res videlicet huius nominis quod est positio. Unde apparet quod haec nomina specialia secundum significationem sint AD ALIQUID. | |
IACERE AUTEM VEL STARE VEL SEDERE IPSAE QUIDEM NON SUNT POSITIONES, DENOMINATIVE VERO AB HIS QUAE DICTA SUNT POSITIONES NOMINANTUR. | |
IACERE AUTEM. Quia stare et statio, hae voces sedere et sessio vel recumbere, id est iacere, et accubitus, hic consimili significatione vel forma etiam vocis eadem penitus videri possent, dat differentiam inter ea per subiectionem praedicationis, quia videlicet sessio positioni supponitur sedere vero non, quia est sumptum a sessione, et hoc est: sessio est positio quoque; sedere, id est persona sedens, quae scilicet sessione affecta est, non est ipsa positio sed denominative dicitur a positione, quia scilicet nomen habet hoc quod est sedens, denominativum a sessione. Similiter de caeteris, id est iacere et stare dicendum est. Et notandum, cum iacere ab accubitu DENOMINATIVE non dicatur apud nos, apud Graecos fortasse denominatio erat in illis <quae> pro istis accipiuntur. Poterit fortasse dici, quod denominativum large hoc loco accipit pro sumpto. | |
Videtur autem Aristoteles huic expositioni in sequentibus contrarius esse, ubi scilicet ait: "dictum est de situ in his quae ad aliquid sunt, quia denominative a positionibus dicitur". Hic enim Aristoteles dicere manifeste videtur ipsos situs, id est positiones, dici denominative a positionibus. | |
Nos vero ipsas substantias iacentes, stantes sedentes dicebamus dici denominative a positionibus quae sunt situs. Unde quidam coacti auctoritate Aristotelis haec nomina 'positio', 'statio' etc., aequivoce sumunt in designatione quarundam qualitatum adiacentium sitibus, a quibus videlicet qualitatibus ipsi situs dicuntur denominative, iacentes, stantes sedentes. Et tunc planum est quod Aristoteles ait in sequentibus, ipsos situs dici denominative a positionibus, qualitatibus, et cum praemittitur: 'statio' 'sessio' SUNT POSITIONES, POSITIO VERO AD ALIQUID est, de qualitatibus agitur, cum autem supponitur 'iacere' 'accumbere' etc., de sitibus agitur per sumpta a qualitatibus. | |
At vero necessarium nobis non videtur propter auctoritatem Aristotelis saluandam tot significationes nominum fingere nec quisquam sensus in eo apparet, quod sedere vel statio ipsum situm dicimus sed tantum substantiam, ipsum scilicet hominem. Unde priorem expositionem omnino retinentes dicimus Aristotelem non dixisse situs denominari a positionibus sed hoc tantum quod de situ in 'ad aliquid' locutus est et ubi, assignat breviter repentens eadem verba quae ibi posuerat dicens, quia denominative a positionibus dicuntur, iacere scilicet et stare et sedere, hoc est substantia iacens etc. Quia enim semper hic breviloquus fuit praetermisso subiecto propositionis per ea quae apposuit, ipsum quoque innuit et ubi dixit substantias 204 denominari a sitibus, de substantiis simul et sitibus egit. Boethius autem in Commento: | |
Cum positio in quantum sit ad aliquid et sint eius species relativae – sessio enim et statio relativa sunt – sedere et stare nulla relatio est. Omnis <autem> denominatio non est idem quod est ea res <de> qua denominatur, ut grammaticus non est grammatica de qua denominatus est. Quocirca sedere, si de sessione et stare de statione denominativum est, sessio vero et statio relativa sunt, sedere et stare quae a relativis denominata sunt, relativorum genere non tenentur et universaliter quicquid ex quibuslibet positionibus denominatur, illud non ad relativa sed ad praedicationem quae est ubi quae eadem situs dicitur, reduci potest. | |
Quae quidem verba quaestionem generant. Cum enim dicit positionem etc. relativa esse, quomodo verum est, ut non similiter relativa dicantur ea ad quae referuntur, positum scilicet et sedens etc.? Quippe istis quoque sicut illis supraposita definitio relativorum convenit, secundum quam et ista sicut illa relativa dici convenit, cum neutra proprie relativa dicantur. Dicimus itaque eum hoc loco aliorum sententiam potius induxisse quam suam, qui videlicet putabant Aristotelem innuisse per hoc quod dixit ista denominari a positionibus, ea non debere dici relativa. | |
INEST AUTEM ET CONTRARIETAS IN RELATIONE, UT VIRTUS VITIO CONTRARIUM, CUM SIT UTRUMQUE HORUM AD ALIQUID, EST, ET DISCIPLINA IGNORANTIAE. NON AUTEM OMNIBUS RELATIVIS INEST CONTRARIETAS; DUPLICI ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, NEQUE VERO TRIPLICI NEQUE ULLI TALIUM. | |
INEST AUTEM. Praeposita definitione Platonica tractat secundum eam relativorum communitates et primum hanc ponit quae neque omnibus neque solis convenit, quia scilicet relativa huiusmodi contrarietatem habent, quod ipse superius in quantitate veris relativis convenire negaverat. | |
NEQUE TRIPLICI. Triplex referri videtur ad septiplum. | |
NEQUE ULLI TALIUM, id est alicui verorum relativorum, vel alicui talium, hoc est quae insint per verum. Hoc quoque quod Boethius hoc loco dicit: in eo quod substantia est et pater, diversis generibus supponi diversa ratione, secundum opinionem aliorum intellige, sicut etiam de contrarietate quae relativis inesse conceditur. | |
VIDENTUR AUTEM ET MAGIS ET MINUS RELATIVA SUSCIPERE; SIMILE ENIM MAGIS ET MINUS DICITUR, ET INAEQUALE MAGIS ET MINUS DICITUR, CUM UTRUMQUE SIT RELATIVUM (SIMILE ENIM ALICUI SIMILE DICITUR ET INAEQUALE ALICUI INAEQUALE). NON AUTEM OMNIA RELATIVA SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS SIMILITER; DUPLEX ENIM NON DICITUR MAGIS ET MINUS DUPLEX, NEC ALIQUID TALIUM. | |
VIDENTUR AUTEM. Aliam inducit communitatem relativorum, quae sicut prior neque omnibus convenit neque solis, quod scilicet comparantur relativa nomina. Nota quod Aristoteles INAEQUALE tantum, non aequale comparari dicit, Boethius vero et de aequali concedit accipiens fortasse aequale pro simili vel inducens aliorum opinionem, quibus forsitan videbatur, quod quotiens privatorium nomen ad comparationem venit, et illud veniat respectu cuius privatorium dicitur, quod rarissime deficit. | |
NEC ALIQUID TALIUM, id est relativorum, quae per definitos numeros insunt. Magnum vero et parvum licet relativa sint, 205 tamen ad comparationem veniunt. | |
OMNIA AUTEM RELATIVA AD CONVERTENTIA DICUNTUR, UT SERVUS DOMINI SERVUS DICITUR ET DOMINUS SERVI DOMINUS, ET DUPLUM DIMIDII DUPLUM ET DIMIDIUM DUPLI DIMIDIUM, ET MAIUS MINORE MAIUS ET MINUS MAIORE MINUS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS. | |
OMNIA AUTEM. Tertiam ponit communitatem relativorum, in qua corrigere intendit quasdam vitiosas assignationes, in quibus conversio servari non potest, ut relatio permaneat, ut si dicatur ala avis, remus navis, caput animalis. | |
Sic iunge: Non OMNIA RELATIVA suscipiunt contrarietatem vel magis vel minus sed omnia habent conversionem. Et hoc est: OMNIA RELATIVA DICUNTUR AD CONVERTENTIA, hoc est assignantur ad talia quae iterum assignantur ad ipsa secundum reciprocationem. Alia est autem conversio reciprocationis in relatione, alia terminorum enuntiationis. Cum enim dicimus:et: terminos enuntiationis, qui sunt praedicatum et subiectum, non transponimus, ita ut de subiecto faciamus praedicatum et e converso. |
|
Cum enim dicitur:'pater' et subicitur et praedicatur, 'filii' determinatio est praedicati. Cum vero convertitur ita: 'filius' et subicitur et praedicatur et 'patris' est determinatio praedicati. Unde quia in ista subiectum erat, non fit in alia praedicatum vel e converso, et ita non permanet conversio secundum terminos enuntiationis sed magis secundum reciprocationem relationis, ut scilicet sicut pater ad filium respicere monstratur, ita filius ad patrem. Et haec est conversio quam accipit secundum mutuam assignationem relationis. |
|
SED CASU ALIQUOTIENS DIFFERT SECUNDUM LOCUTIONEM, UT DISCIPLINA DISCIPLINATI DICITUR DISCIPLINA ET DISCIPLINATUM DISCIPLINA DISCIPLINATUM, ET SENSUS SENSATI SENSUS ET SENSATUM SENSU SENSATUM. | |
SED IN CASU. Omnia convertuntur sed inter ea quae per casum referuntur et non per praepositionem, haec differentia est, quod alia eodem CASU, ut pater et filius per genetivum, alia per dissimilem casum, ut DISCIPLINA ET DISCIPLINATUM. Prior enim assignatio per genetivum fit, cum dicitur disciplina disciplinati, secunda per ablativum, cum dicitur disciplinatum disciplina, quod quidem proprietas locutionis exigit, non natura rei. Et hoc est: SECUNDUM LOCUTIONEM, id est constructionis proprietatem. Nota quod hoc loco Boethius ablativum qui a nullo regitur, sive absolutus sit sive resolutus, septimum casum vocat, facit itaque duos casus de ablativo duas <scilicet> positiones eius in constructione. | |
AT VERO ALIQUOTIENS NON VIDEBITUR CONVERTI NISI CONVENIENTER AD QUOD DICITUR ASSIGNETUR. | |
AT VERO. Semper convertibilia sunt et semper convertuntur, si bene assignentur, ad ea scilicet ad quae deberent. | |
SI ENIM PECCET IS QUI ASSIGNAT, UT ALA SI ASSIGNETUR AVIS, NON CONVERTITUR UT SIT AVIS ALAE. | |
SI. Aliquando vitiose assignantur, ad ea scilicet ad quae non convenit, ideoque non potest servari conversio. SI ENIM assignatur non convenienter, vere NON CONVERTITUR. Quia SI PECCAT IS QUI ASSIGNAT in assignando, id est si vitiose assignat, non fit conversio. A pari. Et hoc est: SI ENIM etc. | |
NEQUE ENIM PRIUS CONVENIENTER ASSIGNATUM EST ALA AVIS. | |
NEQUE ENIM. Commendat exemplum de vitiosa assignatione inter alam et avem, ac si diceret: bonum exemplum dedi de vitiosa assignatione, 206 quia ita est in istis. A causa. | |
NEQUE ENIM IN EO QUOD AVIS EST, IN EO ALA EIUS DICITUR SED IN EO QUOD ALATA EST. MULTORUM ENIM ET ALIORUM ALAE SUNT, QUAE NON SUNT AVES. | |
NEQUE ENIM. Causam supponit quare non sit conveniens assignatio vel quare etiam non possit servari conversio, quia scilicet ala non dicitur avis esse IN EO QUOD AVIS EST SED IN EO QUOD ALATA EST. Quod quidem patet ex eo quod supponit, quia scilicet multa alia habent alas. Ab oppositis. Apes enim et uespes et uespertiliones alas habent. | |
QUARE SI ASSIGNETUR CONVENIENTER, ET CONVERTITUR; UT ALA ALATI ALA, ET ALATUM ALA ALATUM. ALIQUOTIENS AUTEM FORTE ET NOMINA FINGERE NECESSE ERIT, SI NON FUERIT POSITUM NOMEN AD QUOD CONVENIENTER ASSIGNETUR; UT REMUS NAVIS SI ASSIGNETUR, NON ERIT CONVENIENS ASSIGNATIO (NEQUE ENIM IN EO QUOD EST NAVIS, IN EO EIUS REMUS DICITUR. | |
QUARE quandoque, si inconvenienter assignantur, non convertitur, ergo SI CONVENIENTER, CONVERTITUR. A contrariis. Sed ut CONVENIENS fiat ASSIGNATIO, prius oportebit ALIQUOTIENS nouum vocabulum invenire, ad quod id quod iam inventum est, CONVENIENTER ASSIGNETUR, ut si dicamus 'remitum', ad quod referatur REMUS, non ad navem. | |
SUNT ENIM NAVES QUARUM REMI NON SUNT. | |
SUNT ENIM NAVES. Lintres vocat eas Boethius quas solo subigunt conto. | |
QUARE NON CONVERTITUR. | |
QUARE NON CONVERTITUR. Quia scilicet sunt naves quarum remi non sunt, ergo non est conversio. Ab oppositis vel a causa. | |
NAVIS ENIM NON DICITUR REMI NAVIS. SED FORTE CONVENIENTIOR ASSIGNATIO ERIT SI SIC QUODAMMODO ASSIGNETUR, REMUS REMITAE. | |
NAVIS ENIM. Vere non est conversio, quia neque per genetivum neque per alium facta. A partibus. Sed eam per genetivum removet, de qua magis uideretur. | |
AUT QUOQUO MODO ALITER DICTUM SIT. | |
AUT QUOMODOLIBET ALITER, ut videlicet, si non placet dicere remitum, dicas 'remotum' vel 'rematum'. | |
NOMEN ENIM NON EST POSITUM; CONVERTITUR AUTEM SI CONVENIENTER ASSIGNETUR. | |
NOMEN ENIM reddit causam, quare in placito nostro ponat de nomine significando, quia videlicet non positum est nomen, id est inventum. | |
REMITUM ENIM REMO REMITUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, UT CAPUT CONVENIENTIUS ASSIGNABITUR CAPITATI QUAM SI ANIMALIS ASSIGNETUR; NEQUE ENIM IN EO QUOD ANIMAL EST CAPUT HABET (MULTA ENIM SUNT ANIMALIA CAPITA NON HABENTIA). | |
REMITUM ENIM. Vere convertitur, quia per genetivum. A parte. | |
Quod ait: non IN EO QUOD ANIMAL EST HABET CAPUT, videtur falsum, quia iam in eo quod animal est, caret capite et ita omne animal caret capite. Sed attende quod cum ait: non IN EO QUOD ANIMAL EST HABET CAPUT, negatione posita totam propositionem exstinguit dicens: hoc quod est animal, non confert caput. Unde non sequitur quod in eo quod animal est, careat capite. Si vero negatio interponeretur ita:id est: hoc quod est animal, aufert ei caput, falsum esset atque hinc bene sequeretur quod in eo quod est animal, careret capite. |
|
MULTA ENIM, ut ostrea vel conchilia, pisces videlicet quidam, qui in testis continentur. | |
SIC AUTEM FACILIUS FORTASSE SUMITUR QUIBUS NOMEN NON EST POSITUM, SI AB HIS QUAE PRIMA SUNT ET AB HIS AD QUAE CONVERTUNTUR NOMINA PONANTUR, UT IN HIS QUAE PRAEDICTA SUNT AB ALA ALATUM, A REMO REMITUM. | |
SIC AUTEM. Dixit quandoque nomen esse fingendum ut fiat conveniens assignatio. Nunc autem quomodo FACILIUS possit nomen inveniri, docet dicens: SIC FACILIUS SUMITUR, id est imponitur, NOMEN his rebus QUIBUS NON EST POSITUM, SI videlicet imPONANTUR NOMINA AB HIS nominibus QUAE PRIMA SUNT, id est quae iam sunt inventa, UT AB ALA quod iam est inventum, sumatur ALATUM, quod teste Boethio noviter factum est et numquam ante dictum, ita scilicet sumatur ab hoc nomine quod est ala, quod et eius significationem teneat et vocis similitudinem. Nam alationis significationem tenet, a qua sumptum est, et etiam alae a qua derivatum est, sicut Priameius possessionis et Priami et Graecus cuiusdam proprietatis et Graeciae et aureus 207 cuiusdam proprietatis et auri. | |
AB HIS AD QUAE CONVERTUNTUR. Posset enim a pluribus iam inventis sumi et non ab eo ad quod converti debet. Potest etiam hoc nomen ala prius dici quam alatum, quod in assignatione praecedebat, vel prius etiam secundum significationem tam sententiae quam subiectae rei. Sensus enim huius nominis quod est ala, in alato clauditur et res ipsa quae ala est, secundum hoc quod alatum facit atque ut pars quaedam ipsum constituit, prior est naturaliter re alata. | |
OMNIA ERGO QUAE AD ALIQUID DICUNTUR, SI CONVENIENTER ASSIGNENTUR, AD CONVERTENTIA DICUNTUR. | |
OMNIA ERGO. Quandoquidem supradicta, quia CONVENIENTER ASSIGNANTUR, convertuntur, ERGO OMNIA. A simili. | |
NAM SI AD QUODLIBET ILLUD ASSIGNETUR ET NON AD ALIUD DICATUR, NON CONVERTUNTUR. DICO AUTEM QUONIAM NEQUE HORUM QUAE INDUBITANTER CONVERTIBILIA DICUNTUR ET NOMINA EIS POSITA SUNT, NIHIL CONVERTITUR, SI AD ALIQUID EORUM QUAE SUNT ACCIDENTIA ASSIGNETUR ET NON AD EA QUAE DICUNTUR; UT SERVUS SI NON DOMINI ASSIGNETUR SERVUS SED HOMINIS AUT BIPEDIS AUT ALICUIUS TALIUM, NON CONVERTITUR (NON ENIM ERIT CONVENIENS ASSIGNATIO). | |
NAM SI. Vere si convenienter assignantur, id est ad ea ad quae debent, convertuntur, quia si ad alia, non convertuntur. A contrariis. Quod ostendit in veris etiam relativis quibus nec nomina deficiunt, quod scilicet SI assignantur AD ALIQUID accidens, id est extraneum a sua significatione, non potest servari conversio. | |
NEQUE et NIHIL secundum usum dicit pro 'nil'. | |
ACCIDENTIA hoc loco dicuntur homo et bipes secundum hoc quod aliena sunt ab assignatione relationis, licet ab ea secundo loco assignari seruus et dominus quodammodo possunt. Nam quia dominus homo est vel bipes et ipse seruus domini seruus est, per se etiam seruus hominis seruus est et bipes. | |
NON ENIM. Causam reddit, quia non convertitur. | |
AMPLIUS, SI CONVENIENTER ASSIGNETUR AD ID QUOD DICITUR, OMNIBUS ALIIS CIRCUMSCRIPTIS QUAECUMQUE ACCIDENTIA SUNT, RELICTO VERO SOLO ILLO AD QUOD ASSIGNATUM EST, SEMPER AD IPSUM DICETUR; UT SI SERVUS AD DOMINUM DICATUR, CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS QUAE SUNT ACCIDENTIA DOMINO, UT ESSE BIPEDEM VEL SCIENTIAE SUSCEPTIBILEM VEL HOMINEM, RELICTO VERO HOC SOLO QUOD DOMINUS EST, SEMPER SERVUS AD EUM DICETUR. | |
AMPLIUS. Postquam probavit relativa non converti nisi assignentur AD ID ad QUOD oportet, determinat quale sit illud, videlicet ut ALIIS remotis et ILLO SOLO RELICTO relativorum constet praedicatio et rursus caeteris relictis et ILLO SOLO REMOTO non constet praedicatio. Quippe solo domino existente et homine et bipede caeterisque OMNIBUS, si fieri possit, CIRCUMSCRIPTIS, id est destructis, necesse est existere seruum et eo solo non existente perimi et ita ubi peremptum erit, iam non refertur ad aliquid. | |
Sic iunge: AMPLIUS, id est adhuc de convenienti assignatione instruo, dicens scilicet quod SI CONVENIENTER ASSIGNETUR ID AD QUOD DICITUR, id est debet dici, remotis QUAECUMQUE SUNT ACCIDENTIA extranea ab assignatione et RELICTO ILLO SOLO AD QUOD bene EST ASSIGNATUM, SEMPER referetur AD IPSUM. | |
SERVUS ENIM SEMPER DOMINI SERVUS EST. | |
SERVUS ENIM. Vere referetur, quia per genetivum. | |
SI VERO SERVUS NON CONVENIENTER DICATUR AD ID QUOD DICITUR CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS ALIIS, RELICTO VERO SOLO AD QUOD ASSIGNATUM EST, NON DICETUR AD IPSUM; ASSIGNETUR ENIM SERVUS HOMINIS ET ALA AVIS, CIRCUMSCRIBATUR AD HOMINEM ESSE SERVUM; NON ENIM SERVUS AD HOMINEM DICITUR (CUM ENIM DOMINUS NON SIT, SERVUS NON EST); SIMILITER AUTEM ET DE AVI, ADIMATUR ALATAM ESSE; ET AMPLIUS NON ERIT ALA AD ALIUD (CUM ENIM NON SIT ALATUM, NEC ALA ERIT ALICUIUS). | |
SI VERO, id est si assignetur ad tale ad quod non debet, et destruantur omnia alia praeter illud ad quod male est assignatum, non oportet etiam vere assignari ad ipsum, veluti si seruus assignetur ad hominem et contingeret destrui bipedem et dominum, non posset vere seruus assignari ad hominem. Et quare, supponit, quia scilicet seruus iam non est eo quod dominus non sit, et hoc est: CUM ENIM DOMINUS NON SIT, SERVUS NON EST. | |
QUARE OPORTET ASSIGNARI AD ID QUOD CONVENIENTER DICITUR; ET SI SIT NOMEN POSITUM, FACILIS ERIT ASSIGNATIO; SI AUTEM NON SIT, FORTASSE ERIT NECESSARIUM NOMEN FINGERE. | |
QUARE. Quandoquidem si inconvenienter assignetur, non convertitur, ergo oportet 208 assignari convenienter, ut convertantur. | |
SI AUTEM SIC REDDANTUR, MANIFESTUM EST QUONIAM OMNIA RELATIVA CONVERSIM DICENTUR. | |
SI AUTEM SIC REDDANTUR, id est si convenienter assignentur etc. | |
Quaeritur autem utrum dici ad convenientiam proprium sit relativorum. Quod fortasse inde videtur quod Aristoteles hanc communitatem omnibus relativis attribuit nec eam rebus aliis assignat. Cui opponitur quod non sit proprium, quia aliis quoque converti convenit. Cum enim sol super terram est, dies est et e converso. Huius autem rei teste Boethio Iamblichus duas protulit solutiones, unam superuacuam, aliam perfortem. Ait enim nil officere si et alia convertantur. Non enim, inquit, solis relativis hoc inesse, sed omnibus. Aliam vero causam attulit prorsus gravem. Ait enim proprium hoc esse relativorum secundum aliquam habitudinem ad invicem converti. Quod vero dicit: <cum> sol est super terram, dies est et e converso, nullam habitudinem monstrat sed tantum consequentiam ostendit. Cum vero dicitur 'filius partris filius' et e converso, habitudo et comparatio et quodammodo continentia utrorumque declaratur. Unde relativorum conversio secundum eorum continentiam et habitudinem facienda intelligitur. | |
Sed occurrit quaestio quod si conversionem secundum habitudinem relationum hoc loco accipimus, veris quidem relativis omnibus conveniet sed non omnibus quae sub praemissa Platonica vel alia multa. Unde fortasse cum Aristoteles hanc communitatem istis etiam assignavit, opinionem aliorum magis quam veritatem secutus est. Si enim veritatem attenderet, aeque hanc assignationem calumniari posset: 'ala alati ala' vel 'remus remiti remus', sicut caeteras. Quippe remus est vel ala, etiam quando non est remiti vel alati. Sic quoque et ea proprietas quae supponitur, scilicet simul esse natura, istis ueraciter aptari non potest sicut nec scibili et scientiae. Ala enim et remus naturaliter tamquam causae priores sunt alato vel remito. Unde credimus potius has duas communitates ultimas ab Aristotele secundum opinionem aliorum induci qui non veris quoque relativis ea assignabant, vel fortasse ex sua parte addidisse, ut eorum opinionem refelleret qui veris relativis ea quae relativa non erat, adiungebant. | |
Quaeritur etiam utrum secundum praedictam conversionem ad se invicem assignari possint albius et minus album, percutere et percuti, quae tamen, cum non videantur relativa, simul esse natura videntur et converti. Sed profecto percutere et percuti, quae actionis et passionis designativa sunt, constat secundum habitudinem et respectum relationum non habere conversionem quae supra determinata 209 est. Albius autem et minus album fortasse vera autem sunt relativa quare et ipse Aristoteles post correptionem definitionis relativorum assignata etiam eorum proprietate est inter exempla relativorum melius ponit. Dicuntur itaque relativa albius et minus album non quantum ad significationem albedinis quae qualitas est sed quantum ad significationem adverbiorum magis et minus, secundum quam vis comparationis consistit, quippe albius tantundem significat quantum magis album, magis autem et minus sicut magnum et parvum relationes significant. Albius itaque ad minus album relativum dicitur significatione 'magis', quod est relativum ad minus, propter quam significationem principaliter referenda sunt comparativa. Cum enim album albedinem significaret sed minime crementum designaret, necessario propter crementum albius inventum est, quod ad relationem pertinet. | |
Sed non irrationabiliter quaeri potest si albius et minus album relativa sint, quomodo dici potest aliquid albius esse hodie quam heri, quippe nil est, respectu cuius albius dicatur, nisi forte respectu sui conveniunt et simul sunt natura et si unum convenit alicui respectu alicuis, oportet illi alicui alterum relativum convenire respectu prioris relativi, ut si Socrates etiam sui pater esset, eundem filium suum esse oporteret. At vero idem ad se album magis et minus numquam est eodem tempore. Idem etiam opponi potest de maiori et minori, quae indubitanter relationem significant, quam et sua positiva, cum videlicet dicitur hoc esse maius hodie quam heri. Si enim maius est hodie quam heri, utique maius esse videtur et ita magnum sed cum magnum et parvum relativa sint respectu huius rei paruae, hoc loco magnum esse potest assignari. | |
Sed fortasse in comparatione magni nulla est obiectio, quia nil hodie maius est quam heri. Cum videlicet eadem substantia quae hodie maior dicitur, numquam illa fuit quae minor videbatur, quia numquam aliquid totum fuit sua pars, nec umquam in quantitate alicuius essentiae plus habet uno tempore quam alio. Praeterea non est necesse, quod si aliquid est nunc albius quam priusquam, sit albius simpliciter. Albius enim nonnisi in respectu dici potest, albius vero nunc quam heri secundum respectum non dicitur sed potius rem denotat secundum statum quem modo habet et prius non habebat, in eo scilicet quod tantam nunc albedinem habet quantam prius non habebat. | |
Dicimus itaque albius simpliciter acceptum relativum esse ad minus album sed albius nunc quam heri, quod pro uno nomine ponitur, nullo modo in relatione consistere nec ullo modo sequi, ut diximus, quod si est albius nunc in se ipso quam heri esset, quod sit ideo albius, nisi forte respectu 210 alterius diceretur hoc modo: si hic est albius illo hodie quam heri, tunc est albius. | |
VIDETUR AUTEM AD ALIQUID SIMUL ESSE NATURA. | |
VIDETUR AUTEM. Aliam supponit communitatem, per quam iam callide ingreditur debilitare suprapositam definitionem, quae quidem communitas multis convenire videtur quae relativis non sunt adiungenda, ut sunt scibile <et> scientia vel alatum et ala. Cum autem in tractatu Simul diversis modis accipiat 'simul esse in natura', hic priorem modum intelligit eorum quae simul esse natura ibi dicit his verbis: | |
Naturaliter simul esse dicuntur, quaecumque convertuntur secundum quod est esse consequentiam sed nequaquam causa est alterum alterius ut <sit, ut> in duplo et dimidio. | |
Tria itaque concurrunt 'in simul natura', quod videlicet, quae posita mutuo sese ponunt, ablata sese auferunt et insuper neutrum alterius causa est. Etsi enim alterum relativorum sine altero esse non possit, nequaquam tamen alterum existens alterius causa est, quia omne quod alteri esse confert, naturaliter eo prius est. Cum Aristoteles dicit consequentiam esse, naturalem comitationem accipit existentiae, <ut> videlicet nullo modo natura patiatur alterum esse sine altero, unde nec non esse simul. | |
Sic iunge: Non solum relativa convertuntur ad invicem, nam etiam SIMUL sunt NATURA. | |
ET IN ALIIS QUIDEM PLURIBUS VERUM EST. | |
ET IN ALIIS QUIDEM. Aliis dicit respectu scibilis et scientiae, sensibilis et sensus, quae postea ponet, secundum hoc quod relativa videbantur. | |
SIMUL ENIM EST DUPLUM ET DIMIDIUM, ET CUM SIT DUPLUM DIMIDIUM EST, ET CUM SIT SERVUS DOMINUS EST; SIMILITER AUTEM HIS ET ALIA. SIMUL AUTEM HAEC AUFERUNT SESE INVICEM. | |
SIMUL ENIM. Vere relativa simul sunt natura, quia ista. | |
ET CUM SIT. Ostendit per mutuam sui positionem et mutuam sui ablationem ea simul esse natura. | |
SI ENIM NON SIT DUPLUM NON EST DIMIDIUM, ET SI NON SIT DIMIDIUM DUPLUM NON EST; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAECUMQUE TALIA SUNT. | |
SI ENIM. Vere relativa sese auferunt, quia ista. A partibus. Intellige autem non sensum consequentiarum sed categoricarum, ac si diceret non posse esse seruum, quin sit dominus, nec non esse, quin non sit, non quidem quantum ad substantiam sed quantum ad relationis proprietatem. Potest quippe esse substantia eius qui seruus est ita, ut non permaneat is qui dominus, ut si Datius permaneat perempto Simone. Sed nequaquam potest in proprietate serui respectu alterius constare, nisi alter in proprietate domini permanserit. | |
Videtur autem Boethius hanc proprietatem maxime vocabulis adscribere, gratia tamen proprietatum quas determinant. Unde de utrisque mentionem facit dicens: | |
Rursus si pereat filius, patrem quoque perire necesse est, non quod pereat ipsa substantia, ut pereunte Hectore Priamus pereat sed perit ipsa relatio. Ergo quoniam vel interempto patris nomine filii nomen perit sublatoque filii nomine patris perit, posito etiam patre in substantiaque constituto filii quoque nomen infertur et posito filii nomine sequitur patris et a patris nomine numquam separatur et idcirco pater et filius simul esse dicuntur. | |
De vocabulis autem maxime hic egit, quia adhuc relativa tractantur secundum 211 nominum assignationem quam Platonica definitio continet, secundum quam quidem et scibile et scientia relativa dicit Boethius atque ideo relativis nominibus inesse, ut simul sint natura. Est autem vocabula simul esse natura secundum ea imposita esse quae simul naturaliter sunt. | |
NON AUTEM IN OMNIBUS RELATIVIS VERUM VIDETUR ESSE SIMUL ESSE NATURA; SCIBILE ENIM SCIENTIA PRIUS ESSE VIDETUR; NAMQUE IN PLURIBUS SUBSISTENTIBUS REBUS SCIENTIAS ACCIPIMUS. | |
NON AUTEM OMNIBUS. Nota quod dicit 'VIDETUR' et non 'est', quia re vera relativa non sunt ac fortasse magis videbatur scibile referri ad scibilitatem formam suam quam ad scientiam, et sciens ad scientiam, sicut disciplinatum ad disciplinam vel sedens ad sessionem. Quippe haec absque se numquam esse contingit, scibile vero ante scientiam est. Unde ait: SCIBILE ENIM. Vere non in omnibus relativis ita est, quia non <in> est istis. Quod in eo ostendit quod res aliqua PRIUS est SCIBILIS, id est potens sciri, quam scientia sit habita de ea. Quod probat ab effectu dicens nos accipere scientias de pluribus prius subsistentibus scibilibus, non tamen dicit 'scibilibus' sed 'SUBSISTENTIBUS', quia ex hoc satis illud innuitur. Constat enim de omni quod subsistit, scientiam posse haberi. | |
IN PAUCIS VERO VEL NULLIS HOC QUIS REPERIET SIMUL CUM SCIBILI SCIENTIAM FACTAM. | |
IN PAUCIS VERO. In pluribus praecedit scibile SCIENTIAM sed IN PAUCIS SIMUL esse ea contingit. Potest enim fortasse contingere de re aliqua, ut statim ex quo ipsa est scibilis, sciatur, utpote uehemens aliqua passio doloris statim ut scibilis est, sentitur et scitur. Nam scibile, cum sit sumptum, non potest esse in non-existente nec per 'est' subiectum ei quod non est aliquid, potest copulari. Sed quia 'SIMUL' quantum ad naturam accipit, non quantum ad actum, dictum corrigit supponens: VEL IN NULLIS, ac si diceret: Dixi IN PAUCIS sed etiam IN NULLIS dicere possum. Semper enim naturaliter scibile praecedit scientiam. Non enim quod scibile est, exigit ut scientia habeatur, sicut scientia habita de aliquo exigit ut illud sit scibile. | |
Vel aliter secundum Boethium: IN PAUCIS dixi propter res fictas quae SIMUL quodammodo esse et sciri videntur. Illud enim esse chimerae quod attenditur, simul cum opinione eius nascitur, quae quidem opinio quibusdam fortasse scientia videbatur. Sed quia scientia comprehensio est veritatis rerum quae sunt, chimaera autem non est, dictum corrigit, cum supponit: VEL NULLIS. | |
AMPLIUS SCIBILE SUBLATUM SIMUL AUFERT SCIENTIAM, SCIENTIA VERO NON AUFERT SCIBILE. | |
AMPLIUS. Ostendit iam quodam argumento scibile prius esse scientia, idem ostendit alio, hoc videlicet quod scibile peremptum perimit scientiam sed non e converso. | |
NAM SI SCIBILE NON SIT, NON EST SCIENTIA. SCIENTIA VERO SI NON SIT, NIHIL PROHIBET ESSE SCIBILE. | |
NAM SI. Duo probat quae dixit. A pari. | |
UT CIRCULI QUADRATURA SI EST SCIBILE, SCIENTIA QUIDEM EIUS NONDUM EST, ILLUD VERO SCIBILE EST. | |
UT CIRCULI QUADRATURA SI, id est quamvis, sciri possit etc. Haec figura quaedam qua geometres in mensurando utuntur, quae teste Boethio Aristotelis 212 temporibus non fuisse videtur inventa, post vero reperta est. | |
Sed quaerendum videtur quomodo si ipse nescierit circuli quadraturam vel alii, asserit de ea, quod sit scibilis, quasi eam sciret, aut si ipse vel aliquis sciat eam, quomodo dicit eius scientiam non haberi, aut si omnino nondum erat, quomodo iam scibilis erat. Quod itaque ait Boethius eam nondum esse <inventam> tempore Aristotelis, in eo accipitur quod nondum in exercitium mensurandi venerat et multa postea de ea per inquisitionem sciri contingit, quae nondum sciebantur, propter quae tamen iam scibilis erat, cum nondum tamen illa haberetur scientia. Videtur autem sic probari quod si scibilis sit, scientia sit. Si enim aliquid sciri potest, per scientiam sciri potest et ita per aliquam scientiam. Unde et aliqua scientia potest illud comprehendere et ita ipsa est. Sed profecto primam consequentiam calumniamur. Multa enim sciri possunt per futuram tantum scientiam, quae nondum scientiae vocabulo tenetur, cum omnino non sit. | |
AMPLIUS ANIMALI QUIDEM SUBLATO NON EST SCIENTIA, SCIBILIUM VERO PLURIMA ESSE CONTINGIT. | |
AMPLIUS ANIMALI. Duo dixit superius, scilicet quod scibile destruit sed non destruitur, et utrumque iam ostendit. Nunc iterum probat secundum, de quo fortasse magis dubitabatur, hoc scilicet quod scibile non destruitur necessario destructa scientia, quod videlicet remanere potest destructa scientia. Quod sic monstrat: destructo animali destruitur scientia, hoc est non potest esse scientia, ita quod non sit animal. Quod praemittit ibi: ANIMALI QUIDEM etc. Sed destructo animali potest remanere scibile, quod est ibi: SCIBILIUM VERO PLURIMA ESSE CONTINGIT, hoc est plura de numero scibilium possunt esse destructo animali. Quare destructa scientia remanere potest scibile. Hanc conclusionem extra. Regula vero complexionis huius talis est, quod cum aliquid destructum destruat aliquid et aliquid possit esse sine destruente, idem potest existere sine destructo. | |
Occurit quaestio quare dicat perempto animali scientiam permanere non posse, cum videlicet scientia in animali non fundatur sed in anima tantum, corpus tamen dicatur per eam animatum et cum etiam constet animas carnali mole exutas promptiores esse ad sciendum, quam nunc sint, dum tenebroso carcere corporis obfuscante illam scientiam peripateticam quam prius habuerunt, maxima de parte iam amiserunt. Sed fortasse hoc loco non ipsam animae scientiam accipit quam habet ex naturali ratione sed exercitium illud quo notitia rerum per sensus ministratur. | |
Fortasse etiam haec fuit Aristotelis sententia, ut animae nec ante corpora nec post ea permanent. Iuxta quod fortasse Chalcidius asserit Aristotelem non putare animam 213 substantiam esse sed formam. Sed si forma esset anima, qua ratione diceret in Qualitate dementiam vel iram qualitates esse animae? Numquid forma aut insanit aut irascitur? Praeterea ipse superius scientiam vel grammaticam in subiecto esse in anima dixit. Quomodo autem si forma esset, scientiam haberet? Volet autem forsitan quis probare falsum esse quod destructo animali scibile remaneat, atque hoc potius confirmare: si non est animal, non est scibile, hoc modo: Si non est animal, nihil potest sciri ab animali vel etiam ab anima quae in animali sit, et ita nihil potest sciri. Vel ita: Si animal non est, nullum potens scire est et ita nullum potest sciri. Sed in utraque argumentatione secundae consequentiae falsae sunt, sicut et illa quae superius dicebat: si potest sciri, per scientiam potest sciri. Non enim verum est, si non potest sciri ab animali, non potest sciri. Multa enim possunt sciri ab his quae nondum animalia sunt. Illa quoque falsa est quae ait: si nullum potens est scire, nullum potens sciri. | |
SIMILITER AUTEM HIS SE HABENT ET EA QUAE DE SENSU SUNT. | |
SIMILITER AUTEM, hoc est: sicut scibile prius est scientia, ita sensibile, id est sentiri potens, prius est sensu, quod simili argumento probat. | |
SENSIBILE ENIM PRIUS SENSU ESSE VIDETUR. | |
SENSIBILE ENIM. Vere eodem modo se habent ista, quomodo illa, quia videlicet hoc eodem modo, quod videlicet quemadmodum scibile prius est scientia, ita sensibile sensu. A parte. | |
NAM SENSATUM INTEREMPTUM SIMUL PERIMIT SENSUM, SENSUS AUTEM SENSATUM NON SIMUL PERIMIT. | |
NAM INTEREMPTO. Vere prius, quia tale prius quod peremptum perimit sed non perimitur. A parte prioris. | |
SENSUS ENIM CIRCA CORPUS ET IN CORPORE SUNT; SENSIBILE AUTEM PEREMPTO PEREMPTUM EST ET CORPUS (SENSATORUM ENIM EST CORPUS), CUM VERO CORPUS NON SIT, PERIMITUR ET SENSUS; QUARE SIMUL PERIMIT SENSATUS SENSUM. | |
SENSUS ENIM. Duo quae dixit, probat et primum ostendit, quod sensibile peremptum perimit sensum tali argumento: SENSIBILE PEREMPTUM perimit corpus. Quod habemus ibi: sensibili AUTEM PEREMPTO PEREMPTUM EST ET CORPUS; corpus vero peremptum perimit sensum. Quod ibi est: CUM VERO CORPUS NON SIT etc. QUARE sensibile peremptum PERIMIT SENSUM, quod ibi est: QUARE SIMUL PERIMIT etc. | |
Primae vero propositionis quae ait:assignationem praemiserat dicens: SENSIBILE EST CORPUS. A causa. |
|
Secundae propositionis quae ait:assignationem quoque praemiserat dicens: SENSUS ENIM CIRCA CORPUS ET IN CORPORE SUNT. A causa. |
|
IN CORPORE sensus esse dicuntur, quia anima quae tres habet potentias et sola sentit, per corporea tamen instrumenta sensus exercet. | |
CIRCA CORPUS autem sensus esse dicuntur, quia corporea tantum vel eis adhaerentia percipiunt. | |
SENSUS VERO SENSIBILE NON; SUBLATO ENIM ANIMALI SUBLATUS EST SENSUS, SENSIBILE VERO ERIT, UT CORPUS, CALIDUM, DULCE, AMARUM, ET ALIA OMNIA QUAECUMQUE SUNT SENSIBILIA. | |
SENSUS VERO. Alterum de duobus propositis probat, scilicet quod sensus peremptus non perimit sensibile, quia videlicet sensu destructo remanere potest sensibile. Quod hoc modo monstrat: destructo animali destruitur sensus, quod est ibi: SUBLATO ENIM etc. sed destructo animali remanere potest sensibile, quod est ibi: SENSIBILE VERO ERIT etc. Quare destructo sensu sensibile potest remanere. Hanc conclusionem extra. Regula quae 214 superius de animali et scibili et scientia. | |
SUBLATO ENIM. Locus est ab oppositis, ac si diceret: Vere sensus non perimit sensibile, quia scilicet sensu perempto remanebit sensibile. Ad quod probandum statim argumentum praemittit quod iam docuimus. | |
AMPLIUS SENSUS QUIDEM SIMUL CUM SENSATO FIT (SIMUL ENIM ANIMAL FIT ET SENSUS), SENSIBILE VERO ANTE EST QUAM ESSET SENSUS (IGNIS ENIM ET AQUA ET ALIA HUIUSMODI, EX QUIBUS IPSUM ANIMAL CONSTAT, ANTE SUNT QUAM ANIMAL SIT OMNINO VEL SENSUS); QUARE PRIUS QUAM SENSUS SENSIBILE ESSE VIDETUR. | |
AMPLIUS SENSUS QUIDEM. Redit ad illud quod supra docuit, quod scilicet sensibile prius est quam sensus, et hoc iterum probat hoc modo: Sensus simul est cum sensato, quod ibi est: SENSUS QUIDEM SIMUL CUM SENSATO. Sed sensibile prius est quam sensatum, quod est ibi: SENSIBILE VERO etc. Quare prius est sensibile quam sensus. Quod supponitur ibi: QUARE PRIUS QUAM SENSUS etc. Regula talis: | |
Si aliquid naturaliter alterum comitatur et aliquid prius sit uno, idem prius est altero. | |
Sensatum vero et sensus simul permanent, quod statim probat, cum supponit: SIMUL ENIM ANIMAL FIT ET SENSUS. A pari. Animal namque et sensatum, id est illud in quo est exercitium sentiendi, paria sunt. | |
IGNIS ENIM. Probat a parte et a pari secundam propositionem, quod scilicet sensibile prius est quam sensatum, quia scilicet ignis et aqua et alia elementa ex quibus animal constat, prius sunt naturaliter, quam sit omnino, id est profecto, in natura animalis. | |
Nota autem quod Porphyrius teste Boethio voluit scibile et scientiam et sensibile et sensum simul esse in natura. Ait enim quod si non sit scientia habita de aliqua re, ipsa quidem res esse poterat, sed <non> sub ea proprietate quod sit scibilis. Cum enim non sit scientia quae illud possit comprehendere, ipsa quoque res sciri non poterit. Nam quicquid scitur, scientia scitur et quicquid potest sciri, scientia potest sciri. Sed si bene sensum Porphyrii attendamus iuxta verba Boethii, non est Aristoteli contrarius, cum ait scibile non prius esse scientia. Scientiam enim aliter accepit quam Aristoteles, ipsam videlicet scibilitatem quae facit scibile. Unde Boethius: | |
Et quodcumque (inquit) sciri possit per naturam, numquam posset adipisci, nisi eius quaedam in natura scientia versaretur. | |
Cum enim dixit 'scientia in natura' tantundem valuit quantum si dixisset potentiam sciendi, quae est scibilitas, qua quidem potentia scibile prius non est, ideoque Porphyrius ad scibilitatem minus quam ad scientiam scibile referri iudicat, non tamen ideo vere relativum esse astruebat. Fortasse autem nec inconveniens est si sententiae quam forsitan Aristoteles secundum alios quoque ponit, contrarius inveniatur. Sicut enim quod dicit Aristoteles scibile ad scientiam referri ac per hoc vere relativum esse, opinio est, ita forsitan et quod ait scibile prius esse scientia ad quam refertur, opinio erat, cum videlicet convenientius ad scibilitatem referri deberet, ut dicebat Porphyrius. 215 | |
HABET AUTEM QUAESTIONEM UTRUM NULLA SUBSTANTIA AD ALIQUID DICATUR, QUEMADMODUM VIDETUR, AN HOC CONTINGAT SECUNDUM QUASDAM SECUNDARUM SUBSTANTIARUM. | |
HABET AUTEM. Ex definitione supraposita sequitur quasdam substantias esse ad aliquid sed rursus secundum rei veritatem constat nullam substantiam esse ad aliquid, ex quibus duobus ponit Aristoteles quaestionem UTRUM scilicet NULLA SUBSTANTIA sit AD ALIQUID AN CONTINGAT QUASDAM esse ad aliquid. Attende quod cum definitio supraposita secundum constructionem nominum sit assignata, videtur recte, cum ait contingere substantias esse ad aliquid, substantiam nomen vocis accipere, quod scilicet per primam et secundam substantiam dividitur, de quibus statim supponit. Est autem aeque inconveniens substantiarum nomina esse ad aliquid secundum significationem, ac si substantiae significatae relationes essent. Sicut enim definitio sequens ad aliquid est nominis rerum quae sunt relationes, ita priorem esse volebant nominis vocum significantium relationes. | |
Sic iunge: Ex praemissa definitione contingit QUASDAM substantias esse AD ALIQUID, id est quaedam substantiarum nomina substantialia esse ad aliquid secundum significationem; sed HABET hinc aliquis QUAESTIONEM tum propter definitionis assignationem tum propter rei veritatem quae definitioni contraria videtur, hanc scilicet quaestionem, UTRUM non sit aliqua SUBSTANTIA AD ALIQUID, sicut videtur verum secundum rerum naturam, AN HOC CONTINGAT, id est aliquam esse ad aliquid et hoc SECUNDUM QUASDAM secundas substantias quae recte videntur referri, ut sunt ala et caput. Remus autem substantiale vocabulum non videtur sed sumptum, cuius res opus est artificis, non naturae. | |
NAM IN PRIMIS SUBSTANTIIS VERUM EST. | |
NAM IN PRIMIS. Reddit causam, quare dixerit secundum secundas, quia scilicet de primis constat, quod non habent constructionem relationis ideoque nullo modo dicebantur. Et hoc est: IN PRIMIS, scilicet de primis, VERUM EST, quod scilicet non sunt ad aliquid. | |
NAM NEQUE TOTAE NEQUE PARTES AD ALIQUID DICUNTUR. | |
NAM NEQUE. Vere primae non sunt ad aliquid, quia neque illae quae sunt tota aliarum neque illae quae sunt partes. A partibus primarum. Tota dicit in significatione vocabula illa quae significant substantias quae tota sunt, ut est 'hic homo' 'haec avis'; partes autem in significatione sunt 'hoc caput' 'haec ala'. | |
NAM ALIQUIS HOMO NON DICITUR ALICUIUS ALIQUIS HOMO, NEQUE ALIQUIS BOS ALICUIUS ALIQUIS BOS.SIMILITER AUTEM ET PARTES; QUAEDAM ENIM MANUS NON DICITUR ALICUIUS QUAEDAM MANUS SED ALICUIUS MANUS, ET QUODDAM CAPUT NON DICITUR ALICUIUS QUODDAM CAPUT SED ALICUIUS CAPUT. | |
NAM ALIQUIS HOMO. Ostendit a partibus, quod non sunt ad aliquid vel partes. | |
ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis, NON DICITUR <ALICUIUS> ALIQUIS HOMO, id est non significantur in propria voce particulari. | |
SED ALICUIUS MANUS, hoc est: in se non potest assignari sed in superiori sed licet per superius assignetur, non ideo ullo modo relativum iudicatur, quod videlicet hoc ipsum quod est, NON DICITUR. | |
SIMILITER AUTEM ET IN SECUNDIS SUBSTANTIIS, ATQUE HOC QUIDEM IN PLURIBUS; UT HOMO NON DICITUR ALICUIUS HOMO, NEC BOS ALICUIUS BOS, NEC LIGNUM ALICUIUS LIGNUM SED ALICUIUS POSSESSIO DICITUR. | |
SIMILITER AUTEM. Hoc est sicuti nullae primae referri videntur, ita et quaedam secundae videntur non referri, ut homo, bos et plures aliae. Sed alicuius possessio, hoc est hoc ipsum quod sunt, non dicuntur, licet per superius quod est possessio, referantur. | |
IN HUIUSMODI ERGO MANIFESTUM EST QUONIAM NON EST AD ALIQUID. | |
IN HUIUSMODI ERGO. Quia scilicet 216 ista praemissa hoc ipsum quod sunt, referuntur, ergo non sunt ad aliquid. A descriptione quae superius posita fuerat. | |
IN ALIQUIBUS AUTEM SECUNDIS SUBSTANTIIS HABET ALIQUAM DUBITATIONEM; UT CAPUT ALICUIUS CAPUT DICITUR ET MANUS ALICUIUS MANUS DICITUR ET SINGULA HUIUSMODI, QUARE HAEC ESSE FORTASSE AD ALIQUID VIDEANTUR. | |
IN ALIQUIBUS AUTEM, videlicet primarum, dubitatio <non> est, an sint ad aliquid, quia scilicet nullo modo videntur ad aliquid nec similiter quaedam secundae sed in aliquibus secundis habet aliquis dubitationem. | |
QUARE, quia scilicet ista hoc ipsum quod sunt, dicuntur alicuius, id est referuntur per genetivum, ergo videntur esse ad aliquid. A parte vel a causa. | |
FORTASSE apponit, quia scit eos quicumque rationem attendunt, in hac opinione non esse. | |
SI IGITUR SUFFICIENTER EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITIO ASSIGNATA EST, AUT NIMIS DIFFICILE AUT IMPOSSIBILE EST SOLVERE QUONIAM NULLA SUBSTANTIA EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DICITUR; SI AUTEM NON SUFFICIENTER SED SUNT AD ALIQUID QUIBUS HOC IPSUM ESSE EST AD ALIQUID QUODAM MODO SE HABERE, FORTASSE ALIQUID CONTRA ISTA DICETUR. PRIOR VERO DEFINITIO SEQUITUR QUIDEM OMNIA RELATIVA, NON TAMEN HOC EIS EST ESSE QUOD SUNT AD ALIQUID QUOD EA IPSA QUAE SUNT ALIORUM DICUNTUR. | |
SI IGITUR. Infert a causa sic: Quandoquidem ex supraposita definitione sequitur quasdam substantias esse ad aliquid, ergo sumpta <non> est sufficienter assignata et difficile est, immo impossibile absoluere ab inconvenienti, hoc scilicet quod nulla substantia est ad aliquid. Oportet hoc esse inconveniens et falsum, quod scilicet nulla sit ad aliquid; quippe secundum priorem definitionem contingit veram potius esse dividentem, quae ait: quandam substantiam esse ad aliquid. | |
AUT IMPOSSIBILE, id est accipe fortasse disiunctive potest accipi, quippe DIFFICILE et IMPOSSIBILE opposita videntur. Nam difficile species possibilis videtur sicut et facile. Non enim difficilia dici videntur non quae quoquomodo contingere possunt. Unde et disiunctive dicere possumus alterum verum esse, scilicet vel difficile esse ad solvendum vel: IMPOSSIBILE EST. Si autem contrariam ponit sententiam per quam solutio possit inveniri, pro vero teneamus quod nulla substantia sit ad aliquid, si videlicet dicamus non esse sufficienter et bene assignatam superius definitionem relativorum, hoc est rerum huius praedicamenti quod est relatio sed potius ita debuisse assignari definitionem quod AD ALIQUID, hoc est relationes, SUNT ea QUIBUS EST etc. | |
Sic iunge: Sufficienter assignata superius definitione relativorum non habemus quid dicamus contra hoc quod ala et caput ostenditur esse ad aliquid et positio et disciplina et multa alia quae non sunt ad aliquid. Sed si non est sufficienter assignata, sed potius debuit ita assignari: AD ALIQUID SUNT etc., FORTASSE ALIQUID poterimus dicere CONTRA praemissa inconvenientia, <ut> refellamus ea, hoc ipsum scilicet quod ponit, quod videlicet non est SUFFICIENTER ASSIGNATA atque ideo non oporteret recipi quae dicta sunt. | |
Definitionem autem quam ipse ex parte sua apponit ad correptionem prioris, sic expone: AD ALIQUID, hoc est relationes, SUNT res illae QUIBUS EST HOC IPSUM ESSE quod supponunt, scilicet habere se ad aliud, quae sunt ad <aliquid> essentiae huiusmodi quod esse habent ad alias essentias, eas videlicet respiciendo. | |
Sed quia proprie fundamenta relationum, veluti substantia ipsa quae pater est 217 vel filius, respicienda ad invicem dicuntur, relationes vero sicut ipsa paternitas vel filiatio, ipsi sunt respectus secundum quos subiecta sese respiciunt, addit: QUODAMMODO relationes SE HABENT ad invicem, non secundum quod in essentiis sese respiciant sed quia subiecta ad invicem respicere faciunt. Ideo 'quodammodo' respicientes dicuntur. Sic enim quaedam bona in Divisionibus dicit Boethius non quod in se bona sint sed quia bona faciunt, sanos cibos similiter dicere solemus. | |
Differt autem haec definitio ad aliquid a definitione supraposita, quod haec secundum rerum naturam diligentius est assignata, illa vero secundum vocabulorum constructionem erat data. Unde ibi Plato dixit 'dicuntur' ad constructionem respiciens, hic autem Aristoteles posuit 'sunt' rerum naturam inspiciens; illa itaque vocabulorum erat descriptio, haec rerum. | |
Sed quod contrarios invicem tantos philosophos relinquemus atque a discipulo magistrum tantum corrigi quasi erroneum profitebimur, absit. Nulla quippe fuit inter Aristotelem et Platonem magistrum eius in sententia controversia sed diversa huiusmodi quod est relatio, acceptio. Plato enim hoc nomine ita large usus est in designatione scilicet vocabulorum, ut omnia illa vocabula diceret ad aliquid quae aliqua constructione ad invicem reciprocari possint, non sola quidem sicut nec omnia quae relationes significant hoc nomine includens. Quippe paternitas et filiatio, quae relationes in essentia significant, ad se invicem constructione non dicuntur, sicut sumpta earum, pater scilicet et filius. Sic enim dicitur:si quis ita dicat: nulla sensus apparet intelligentia, filia mater quoque vel soror, licet sumpta sint a relationibus ad quod proprie et coversuri dicantur… habere, sicut pater et filius vel frater, quando utriusque sexus alia continent. |
|
Credo autem postea quosdam fuisse qui acceptionem Platonis ignorantes putaverunt eum dedisse superiorem definitionem ad aliquid huic nomini in designatione rerum istius praedicamenti, ipsarum scilicet relationum, vel in designatione nominum tantum eas significantium. Quorum utramque opinionem reprobat, quia sive ad aliquid nomen relationum accipiatur, sive tantum nomen vocum significantium relationes, non est verum omnia quibus supraposita definitio convenit, esse ad aliquid, quia neque vocabula quae ad invicem mutuo assignantur, relationes sunt neque omnia quae significant relationes, ut ala et alatum, disciplina et disciplinatum. | |
Unde priori definitione correpta et ea apposita quae solis relationibus conveniat, statim supponit, quare supraposita definitio corrigenda fuerat, quia scilicet, licet relativis nominibus conveniat vel ipsis etiam fundamentis 218 quae ab eis nominantur, non tamen confert eis esse ad aliquid, hoc est vel significare relationes vel esse relationes. Et hoc est quod ait: PRIOR VERO DEFINITIO SEQUITUR, id est comitatur, OMNIA RELATIVA, sive scilicet vocabula sumpta a relationibus quae referuntur, ut sunt haec nomina pater et filius, sive fundamenta ipsa relationum quae ab eis nominantur. Quippe ipsa res quae pater est, hoc quod pater est, dicitur alterius sed non ideo vel vocabula quibus definitio convenit, sunt ad aliquid, in significatione scilicet relationum vel ipsae relationes. Unde modis omnibus supraposita definitio ad praedicamentum ad aliquid conveniens non erat, cum neque res huius praedicamenti bene terminaret nec vocabula ea significantia, ideoque necessarium erat eam induci quae rerum naturam aperiens simul et de rebus doctrinam et de nominibus secundum significationem faceret notitiam. | |
Nota quod ait priorem definitionem sequi omnia relativa, si haec ad constructionem singulorum nominum significantium relationes referamus; fallere enim videtur in propriis vocibus. Non enim ita dicitur hic pater huius filii hic pater sicut pater filii pater, quippe secundum Priscianum propria nomina genetivos non regunt. Unde cum dicitur:'uxor' subintelligitur. Sed si per genetivum non potest relatio assignari, poterit per praepositionem sic: hic pater ad hunc filium hic pater. Sensus enim bonus est quem intendimus, quod scilicet hic pater ex hac paternitate quam habet ad filium, illum respicit. Fortasse apud Graecos licebat a propriis quoque nominibus genetivos regi. Unde Aristoteles bene secundum linguam quam nominat, hoc quoque propriis relinquit. Augustinus etiam in Categoriis suis propriis quoque nominibus, ut aiunt, relationis constructionem per genetivos quoque assignat, vim quidem sensus magis attendens quam constructionis proprietatem. Cui etiam ipse Aristoteles in sequentibus plane consentire videtur, ubi scilicet per hoc caput et per hanc manum comprobat caput et manum relativorum proprietatem non habere, quod suo loco convenientius expediemus. |
|
Quaeri hoc loco solet <utrum> in homine plures habente filios diversae sint paternitates respectu diversorum filiorum qui ad eum per diversas respiciunt filiationes. Et videtur verum. Cum enim relationes ipsae nil aliud sint quam respectus, ipse vero pater qui in primogenito tantum nato ad ipsum tantum respiciebat, secundo filio nato respectum habet ad eum quem prius non habebat. Itaque habet ad diversos filios diversos respectus vel relationes. | |
Unde quot sunt in filiis filiationes, tot sunt in ipso paterniates. Neque enim substantia, 219 quia habet multas qualitates, multa qualia recte dicitur, quippe pluralitas nominum non est nisi secundum pluralitatem nominatorum nec multi patres dicuntur affecti multis paternitatibus, sed multa affecta paternitatibus. Sed fortasse dicetur, quod licet ad alium filium respiciat modo, non tamen ideo habet multas relationes, sed unam per quam ad multa respicit nec contingit propter diversos filios diversas inesse paternitates, quia ex una potest ad diversos respicere. Sed ad hoc dico, quod similiter quodlibet totum vel quodlibet genus respectu singularum specierum vel partium diversas habet totalitates vel generalitates. | |
Unde totum quod duas tantum habet partes ex diversis totalitatibus diversas respicit partes. Quare necessarium non videtur, ut partialitate unius partis destructa totum ipsum omnino totalitatem amittat, nisi illam tantum per quam respiciebat ad eam tantum partem quae destructa est. Poterit itaque totum esse una etiam parte contentum, quod omnino falsum est. Sed profecto licet ex diversis totalitatibus diversas partes respiciat, verum est tamen una parte destructa omnem totius proprietatem perimi, pro eo scilicet quod una parte contentum totum esse non potest. Nec est inconveniens, si simul in natura unaquaeque totalitas cuiusdam totius cum unaquaque partialitate partium suarum sit. | |
Quaeri etiam solet utrum aequale, simile, contrarium, relativum et huiusmodi vocabula, quae ad se ipsa referuntur, relativa sint in significatione, quod nos quidem concedimus. Similitudo enim una est species relationis diversa continens individua, secundum quae sese subiecta respiciunt. Unde et simile, quod ab ea sumptum est, relativum in significatione non solum constructione, qua ad se ipsum reciprocatur. Idem de aequali et caeteris concedimus. | |
Sed opponitur quod omnia relativa inter se vocabula in respectu saltem convenit esse opposita, secundum quod ab Aristotele una species oppositorum relativa dicuntur, iuxta quam etiam naturam haec relativorum regula assignatur, quod si aliquid relativorum convenit alicui respectu alicuius, alterum relativum non convenit eidem respectu eiusdem. At vero simile et simile, cum idem sint penitus nomen, nullam omnino oppositionem habent. Et verum est quidem, quia nec relativa dicuntur nisi pluralitate significationis. Unde simile et simile relativa pluraliter dici non convenit sed unum tantum est relativum vocabulum, quod ad se ipsum in constructione reciprocatur, quae quidem constructio vim relationis iuxta significationem nominis exprimit. Non autem reciprocatio constructionis vim relationis aperit; diversa namque diversis modis ad se mutuo assignantur, alia quidem vi relationis, ut pater filii pater id insinuare videtur, quod ex eo quod pater est, hoc est 220 ex eo quod paternitatem habet, secundum ipsam ad filium respicit, in eo similiter quod filius est, id est filiationem habet. Quod quidem verum non esset, nisi omnis pater et solus ex eo simpliciter quod pater est, filium in eo simpliciter quod filius est, respiceret. | |
Unde si quis dixerit:vel: vel: quamvis mater quoque vel filia sive soror designativa sunt relationum feminei sexus, vim tamen relationis veraciter non exprimit, quia etsi <quod> mater est, ex filio habeat, non tamen matrem esse filii proprietas exigit, sicut necessario patrem esse confert, pater quippe et filius <qui> ad invicem secundum vim relationis reciprocantur, utriusque sexus animalia continent, mater vero vel filia inferiora sunt quae nonnisi in designatione feminarum accipi videntur nec nisi ex relationibus earum convenire. Potest itaque filius esse ita ut mater non sit sed non absque patre et <pater> potest esse absque filia sed non absque filio, quippe, ut dictum, pater et filius, haec nomina, utrumque sexum generantium vel generatorum continere possunt atque ideo digniora suis feminis videntur. |
|
Unde bene vis relationis per haec nomina pater et filius exprimi potest sed <non> per ista mater et filius, cum videlicet in eo quod filius, matrem non habeat sicut habet patrem. Idem autem de fratre et sorore dicendum est, quod <de> patre et matre, quod scilicet semper in designatione utriusque sexus accipi potest et vi relationis, sicut simile simili et idem nomen ad se ipsum ui relationis assignari potest propter relationes, secundum quas diversa subiecta sese respiciunt. Diversae quippe sunt fraternitates, propter quas isti fratres dicuntur. | |
Quod autem supra meminimus, non omnem scilicet assignationem aliquorum ad invicem fieri secundum vim relationis, manifestum est; quippe quaedam secundum possessionem solent assignari ad alia vel secundum causam aliquam vel secundum solam vocabuli designationem vel fortasse aliis modis. Ala enim alati vel disciplina disciplinati dicitur secundum possessionem, quia ostenduntur ab eis possideri quorum esse dicuntur, non ad ea respicere et cum e converso dicitur alatum ala alatum vel disciplinatum disciplina disciplinatum, quidam effectus vel causae proprietas exprimitur, cum hoc per illud esse dicitur. Similiter cum dicitur amans esse eius qui amatur vel qui amatur, ab amante amari, videtur actio quaedam causa monstrari passionis quam infert, passio vero effectus nec ulla vis relationis exprimi. | |
Vocabulorum quoque possessio semper in relatione consistere videtur, cum tamen nullas relationes res subiectae habeant, ut si dicamus aliqua esse opposita sibi vel remota a se ex eo quod <hoc> non est illud, nullas relationes inesse ostendimus, 221 vocabula tamen in respectu conveniunt, quia alterum vocatur hoc nomine quod est oppositum vel remotum respectu alterius et per solam vocabuli nuncupationem oppositum oppositi dicitur vel remotum a remoto remotum sicut idem eidem. Nam quia idem pronomen est, nullam ex vi sua formam determinat sed meram substantiam significat nec relativum dicitur a grammaticis propter relationem quam significet sed magis propter sui notitiam quam tenet nec non potest hoc loco relativum dici secundum impositionis modum sicut oppositum, quia idem quodlibet dicitur in respectu sui videlicet ipsius. | |
Nunc ad literam redeamus. | |
PRIOR VERO. Quare priorem definitionem quae Platonis creditur, corrigat, et reddit causam, quia cum omnia relativa sequatur, id est comitetur, non confert eis esse relationes et vocat relativa sive nomina sumpta a relationibus sive fundamenta relationum quae a sumptis nominibus nominantur. Hoc enim nomen pater, quod hoc ipsum quod est, dicitur ad alterum, vel nominatum ipsius, quod in eo quod pater est, respicit alterum, relationes non sunt. | |
EX HIS ERGO MANIFESTUM EST QUOD, SI QUIS ALIQUID EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITE SCIET, ET ILLUD AD QUOD DICITUR DEFINITE SCITURUS EST, QUONIAM EORUM EST QUAE SUNT AD ALIQUID. PALAM ITAQUE ET EX HOC EST. | |
EX HIS ERGO. Post definitionem relationum supponit proprietatem relativorum, scilicet hanc quod si quis noverit definite, id est determinate, aliquod relativorum, noverit definite et alterum. Unde Boethius: | |
Si quis noverit Anchisem patrem definite esse Aeneae, et Aeneam definite esse filium Anchisae cognoscit vel si indefinite noverit, quoniam pater generaliter est, indefinite est sciturus quoniam filii pater est. | |
Ex qua etiam proprietate caetera quae relativa vere non sunt, a veris separat relativis, ut caput et manum quae in se ipsis definite sciri possunt nec tamen alia ad quae referuntur, ideo cognosci necesse est. | |
Et attende hanc proprietatem assignari circa subiecta relationum, secundum quas ipsa sese respiciunt, quae sic exponitur: QUOD SI QUIS noverit ALIQUID ex his QUAE AD ALIQUID sunt, hoc est de fundamentis relationum, determinate in eo scilicet quod ad aliquid est, ET ILLUD AD QUOD respicit, determinate cognoscet. Si vero capitis substantiam determinate noverit, veluti in eo quod hoc caput est, non necesse est aliud cognosci ad quod dicatur caput. Quippe substantia capitis non pendet aliunde sicut proprietas relationum. Hanc Aristoteles relativorum proprietatem manifestam esse dicit ex praemissa deinitione relationum, in qua videlicet ostensum est substantias ipsas secundum relationes sese respicere. Ex quo et illud apparet, quod sicut mutuum respectum ad invicem habent ex relationibus, ita et mutuam notitiam ad invicem ex relationibus sortiuntur, in quantum 222 sese per has respiciunt. | |
SI ENIM NOVIT ALIQUIS QUIDDAM QUIA AD ALIQUID EST, EST AUTEM ESSE QUAE AD ALIQUID SUNT IDEM AD ALIQUID QUOQUO MODO SE HABET, ET ILLUD NOVIT AD QUOD HOC QUOQUO MODO SE HABET. | |
SI ENIM. Vere si novit subiectum relationis esse ad aliquid determinate, et illud ad quod dicitur, novit. Quod si illud non novit omnino, id est determinate, nec istud novit esse ad aliquid determinate. A destructione consequentis. Et hoc est: SI non NOVIT omnino, id est determinate, ad quod sese habet quodammodo, scilicet respiciendo ex relationis participatione, neque hoc novit determinate, quod scilicet istud sit ad aliqui. | |
SED IN SINGULIS PALAM HOC EST; UT, HOC SI QUIS NOVIT DEFINITE QUIA EST DUPLUM, ET CUIUS DUPLUM EST MOX DEFINITE NOVIT (SI VERO NIHIL DEFINITORUM NOVIT IPSUM CUM DUPLUM SIT, NEQUE SI EST DUPLUM OMNINO NOVIT). | |
SED SI IN SINGULIS. Ostendit praemissam proprietatem per exemplorum inductionem, in singulis scilicet fundamentis relativorum. | |
SI QUIS ENIM. Vere in singulis, quia in istis partibus. | |
SIMILITER AUTEM ET HOC ALIQUID SI NOVIT QUIA MELIUS EST DEFINITE, ET QUO MELIUS EST DEFINITE NECESSARIUM EST NOSSE PROPTER HAEC (INDEFINITE AUTEM SCIET QUIA EST PEIORE MELIUS; OPINIONE ID QUOD TALE EST FIT, NON DISCIPLINA; NON ENIM SCIVIT SUBTILITER QUIA EST PEIORE MELIOR; SI ENIM SIC CONTINGIT, NIHIL EST PEIUS EO); QUAPROPTER PALAM EST QUIA NECESSARIUM EST QUOD NOVERIT QUIS RELATIVORUM DEFINITE, ET ILLUD AD QUOD DICITUR DEFINITE NOSSE. | |
SIMILITER. Secundum nos qui volumus melius et minus bonum relativa esse ex maioritate et minoritate, secundum quas comparatio fit, potest hoc esse exemplum de relativis, secundum vero alios qui hoc nolunt, poterit esse similitudo ad relativa. Et fortasse non erit incongruum, si praedicta proprietas, cum omnibus relativis insit, non solis conveniat. Quippe quia ita est in istis, duplo scilicet <et> meliore, quod scilicet eis cognitis determinate cognoscuntur et ea ad quae respiciunt, ergo ita est in relativis. A partibus. | |
CAPUT VERO ET MANUM ET HORUM SINGULA QUAE SUBSTANTIAE SUNT, HOC IPSUM QUOD SUNT POTEST SCIRI DEFINITE, AD QUOD AUTEM DICANTUR NON EST NECESSARIUM SCIRE. | |
CAPUT VERO. Proprietate attributa relativis secundum hoc quod relativa sunt, a quibusdam removet, quae praecipue relativa esse videbantur, a capite scilicet et manu, ut videlicet propter hoc ostendat ea non esse relativa per hoc quod caput vel manus dicuntur. Maxime enim haec descriptio facienda est secundum nominum notationem. Unde et nominum attendens notationem posuit superius 'ad quod dicitur' et hic ponit: AD QUOD DICANTUR, ut videlicet per hoc quod ait 'dicuntur', innuit se attendere vim et notationem nominum. | |
QUAE SUBSTANTIAE SUNT, id est: in eo quod essentiae sunt, secundum quod per haec nomina denotantur, non in eo scilicet quod alia respiciunt, HOC IPSUM QUOD SUNT, id est in essentia sua, possunt SCIRI determinate sed non ideo necesse est sciri ad quod referantur, quippe secundum hoc quod caput vel manus dicuntur, ad nullum respiciunt. At verum relativa in eo quod relativa sunt, hoc est respicientia, non possunt sciri determinate, ubi…ad quod respiciunt. | |
CUIUS ENIM HOC CAPUT VEL CUIUS HAEC MANUS NON EST DICI DEFINITE; QUARE NON ERUNT HAEC AD ALIQUID. | |
CUIUS ENIM. Vere caput potest sciri in hoc quod caput est, nec tamen scietur ad quod dicatur. A parte posse sciri determinate in substantia. Et hoc est: NON EST DICI determinate, id est non convenit assignari determinate CUIUS sit HOC CAPUT, ut videlicet cognoscatur determinate caput, in eo scilicet quod est hoc caput. | |
QUARE, quia scilicet non habent praedictam proprietatem in eo quod caput sunt vel manus, ergo secundum hoc non sunt ad aliquid, id est subiecta 223 relationum. A pari, si propria sit communitas praedicta, vel a toto, si sit largior. | |
SI VERO NON SUNT RELATIVORUM, VERUM ERIT DICERE QUIA NULLA SUBSTANTIA RELATIVORUM EST. | |
SI VERO. Ostendit a maiori, quod si caput et manus in essentia capitis et manus non referuntur, quod nullae substantiae in statu aliquo substantiae dicendae sunt relativae. Maxime enim de istis videbatur propter constructionem, qua dicitur caput capitati caput etc. | |
FORTASSE AUTEM DIFFICILE SIT DE HUIUSMODI REBUS CONFIDENTER DECLARARE NISI SAEPE PERTRACTATA SINT. DUBITARE AUTEM DE SINGULIS NON ERIT INUTILE. | |
FORTASSE AUTEM. Quia secundum praedictam definitionem Platonicam de relativis quidam nimis confidenter iudicaverant atque hinc in errorem inciderant, ideo ad maiorem hortatur nos exercitationem in consideratione rerum huiusmodi. | |
Sic iunge: Quidam non bene se exercentes in inquisitione talium et nimis in se confidentes de relativis praesumptuose iudicaverunt, quasi facile id reputantes sed FORTASSE etc. 'Fortasse' temperamentum est contra aliorum arrogantiam, ac si diceret: secundum existimationem meam difficile est, non secundum illorum opinionem. | |
DUBITARE. Difficile est confidenter declarare, id est periculosum confidenter diiudicare, nisi DE HUIUSMODI etc. Sed utile est dubitare potius, quippe per dubitationem venitur ad inquisitionem, per inquisitionem pertingitur ad veritatem. |