Authors/Abelard/logica/GSPred/8

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.08 DE QUALI ET QUALITATE

Latin English
QUALITATEM VERO DICO SECUNDUM QUAM QUALES QUIDAM DICIMUR.
QUALITATEM VERO. Cur post 'Ad aliquid' tractet statim qualitatem quaerendum non est, cum videlicet mirabile videretur, cur post quantitatem de qualitate mox non coepisset, nisi propter quasdam causas quas in principio 'Ad aliquid' supra reddidimus. Unde consequens est, ut expedita relationum natura ad qualitatem statim veniat.
Modus autem tractandi talis est quod prius definit qualitatem, deinde dividit per quattuor manerias; quibus autem maneriis diligenter tractatis tandem proprium qualitatis investigat, multas qualitatum communitates interponendo, donec ad proprie proprium veniat, quod est: secundum eam dici simile et dissimile.
Notandum vero quod hoc nomen 'qualitas' diversis modis accipitur. Accipitur enim nomen omnium rerum huius praedicamenti, et tunc est generalissimum nomen et habet descriptionem quam praemittit, vel etiam per remotionem aliorum praedicamentorum describi potest. Accipi etiam videtur in designatione vocum significantium qualitatem. Unde in sequentibus: "Sic", id est quia, "qualitas suscipit magis et minus", id est vocabula significantia qualitatem, "non tamen omnia sed plura". Quippe substantiva non veniunt ad comparationem sed tantum sumpta. Accipitur quoque quale nomen omnium formarum, sicut substantia nomen omnium essentiarum, iuxta quod Priscianus 224 dicit nomen significare substantiam cum qualitate, id est essentiam aliquam cum aliqua proprietate formae. Et haec quidem acceptio ultima ab hoc praedicamento penitus est aliena.
Titulus huiusmodi est: DE QUALI ET QUALITATE. Cum enim 'qualitas' hoc nomen teste Boethio simpliciter accipiatur, nominans scilicet formam tantum, 'quale' vero hoc nomen tam formam nominet quam subiectum, ut ostenderet convenientiam nominum in designatione qualitatis, ea coniunxit in inscriptione tituli. Vel fortasse ideo coniunxit ea in titulo, quia prius de qualitatibus, postea de qualibus tractat. Expedita namque divisione qualitatis, cum ad qualia transiret, ait: "Qualitates itaque sunt quae praedictae sunt, qualia vero quae secundum hoc denominative dicuntur."
Tractaturus itaque de qualitatibus communem omnium definitionem praemittit dicens: QUALITATEM DICO esse illam rem SECUNDUM QUAM QUALES dicuntur, hoc est, secundum quam aliquod subiectum est quale. Habet enim vocativum verbum ibi vim substantivi verbi. Et attende quod plurale, quod est plures, vel singulare, quod est <unus>, qualitatem indifferenter accipit, alioquin definitio omnibus qualitatibus non conveniret. Quippe non omnis qualitas plura qualia facit, veluti haec indivisibilis albedo vel scientia huius animae.
Sic continua: Illud vero dixi ad aliquid esse quibus est hoc ipsum esse etc. sed QUALITATEM DICO etc. Vel ita: alii suo modo definiunt QUALITATEM sed ego DICO etc.
<Boethius>:

Hic quaeritur, cur Aristoteles omnium in descriptione doctissimus tam culpabili qualitatem termino definitionis incluserit.

Non enim notior est definitio quam definitum. Sed sicut qualitas quae qualem facit, in se prior naturaliter videtur ut causa, ita etiam cognitione praecedere videtur, quia ut sciamus aliquid esse quale, prius qualitas ipsius cognoscenda est, praecipue cum hoc nomen 'quale' qualitatis a qua sumptum est, significationem teneat. Ad hoc Boethius respondet nihil obesse, ubi definitio substantialis induci non potest, si descriptio non sit dilucidior descripto. Vel etiam in eo descriptionem notiorem assignat, quia qualia ipsa, per quorum nomen qualitas definitur, notiora quodammodo videntur ipsis qualitatibus, quia videlicet magis sensibus subiecta sunt. Etsi enim qualitates quoque sensibus concipiantur, pluribus tamen sensibus subiecta sunt qualia. Subiectum quippe albedinis non solum visu, verum etiam tactu vel alio fortasse sensu percipio. 225
<De habitu et dispositione>
EST AUTEM QUALITAS EORUM QUAE MULTIPLICITER DICUNTUR. ET UNA QUIDEM SPECIES QUALITATIS HABITUS DISPOSITIONEQUE DICUNTUR.
EST AUTEM. Post definitionem qualitatis supponit divisionem. Quod autem dividi possit, praemittit, cum ait: qualitate multas rerum manerias includi, quas quidem statim distinguere et tractare incipit dicens: ET UNA QUIDEM etc.
Duobus modis comprehendit qualitates huius maneriae, quam primam ponit, habitum scilicet et dispositionem. Sunt autem qualitates huius maneriae omnes illae quae non naturaliter subiectis insunt sed per aliquam eorum applicationem veniunt, ut scientiae, ad quas habendas non applicuimus, et quaecumque aliae qualitates ex eo quod fecimus, contingunt. Harum autem primae maneriae, quae scilicet per applicationem veniunt, aliae habitus, aliae dispositiones dicuntur. Habitus autem est qualitas per applicationem veniens, si non facile queat a subiecto dimoveri, dispositio vero si facile. Non facile autem a subiecto dimoveri eas quoque dicimus qualitates, quae licet paruo tempore morentur in subiecto, huius naturae sunt, ut subiectum non deserant, nisi gravi causa incidente, quae eas compellat recedere, ut scientiam firme iam habitam, quam nisi uehemens et diuturna aegritudo auferre non potest vel magna alicuius gravis casus uiolentia. Et attende quod non sine causa istam maneriam qualitatum vel caeteras res pluribus assignat nominibus, quia ipsa pluralitas nominum maiorem facit discretionem rerum.
Solet hoc loco quaeri quae sit huiusmodi divisio qualitatis per quattuor, ut diximus, manerias. Et quidam eam generis in species esse uolunt dicentes in singulis maneriis duo specialia vocabula poni loco unius generalis. Ac si enim pro corpore duae eius species ponerentur, corpus videlicet animatum et inanimatum, quae omnia comprehendunt corpora, ita pro genere quodam duas species, habitum scilicet et dispositionem, poni dicuntur, et similiter in caeteris maneriis quae duobus nominibus assignantur, idem fieri dicunt. Quibus etiam consentire Boethius videtur, qui in Commento super secundam maneriam plane asserere videtur huiusmodi manerias species esse subalternas. Cum enim secundum quosdam quaestionem movisset, quare ibi diceret 'aliud genus', cum prius omnino <non> dixisset, 'unum genus', sed 'una species', solvit eam dicens quod hi qui hoc quaerunt, ignorare videntur idem genus et speciem dici non posse, quod in subalternis falsum esse ostendit.
Quocirca (inquit) quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat quae non iam sit species specialissima sed magis generis prima species et quae possit esse et genus, nil absurdum est eandem et speciei et generis loco ponere.
Adhaerentes itaque Boethio dicunt divisionem qualitatis per quattuor has manerias 226 tamquam per species subalternas fieri et rursus loco specierum sigularum poni duas earum proximas species.
Sed his modis omnibus ratio repugnat. Si enim haec divisio qualitatis in species fit, oportet eas esse oppositas. Non enim, ut ipse Boethius in Divisionibus docet, aliae species vel differentiae in divisione generis ponendae sunt nisi oppositae. At vero prima species qualitatis et tertia oppositae non sunt. Eaedem namque qualitates et primae speciei sunt, quia per applicationem veniunt, et tertiae, secundum hoc quod inferunt vel inferunur, ut calor, ad quem calefaciendo nos applicamus, ex quo rubor infertur. Sed nec habitus et dispositio species esse possunt, quia, ut dicit Boethius, ea quae sub habitu et dispositione continentur, secundum hoc quod habitus sunt et dispositio, <neque> genere differunt neque specie nec etiam numero quandoque sed alteratione tantum permutationis a se ipsis diversificantur, quemadmodum Socrates, dum esset paruulus, post vero pubescens a se ipso distabat. Eadem namque qualitas quae prius dispositio fuit et facile mobilis, postea sic firmatur, ut in habitum transeat, sicut ipse Aristoteles docet.
Dicimus itaque habitum et dispositionem non specialia nomina esse sed sumpta a quibusdam proprietatibus accidentalibus, quod alterum facile, alterum non facile promoveri possit. Idem de passibili qualitate et passione dicimus. Venire etiam per applicationem subiecti, secundum quam primam maneriam distinguimus, vel inferre vel inferri, secundum quam maneriam tertiam accipimus, accidentales proprietates sunt. At fortasse potentia vel impotentia vel forma vel figura species recte dici poterunt, secundum quod irregularis erit divisio qualitatis, partim quidem per speciem, partim per accidentia, et magis annumeratio quam divisio dicenda est. Diversis namque modis, ut dictum est, eadem qualitas et primae maneriae est <et> tertiae. Cum autem Aristoteles hoc loco speciem vel genus nominat, nil aliud nisi maneriam intelligit. Quod autem Boethius ait, cum Aristoteles tractet eam speciem quae <non> solum est species, verum etiam genus, nil absurdum esse eadem et genus et speciem nominari, secundum opinionem fortassis aliorum posuit, ut saltem sic satisfaceret opponenti. Ipse enim Boethius super tertium qualitatis genus, cum ostenderet easdem qualitates diversa ratione et primo generi et tertio supponi, similitudinem induxit de Socrate, qui in eo quod pater est, ad aliquid est, in eo quod homo est, substantia dicitur, in quo quidem plane monstrat genus per 227 manerias sese intellexisse. Quippe ad aliquid generalissimum de Socrate nullo modo dicitur sed ad aliquid sumptum.
DIFFERT AUTEM HABITUS DISPOSITIONE QUOD PERMANENTIOR ET DIUTURNIOR EST; TALES VERO SUNT SCIENTIAE VEL VIRTUTES.
DIFFERT AUTEM. Differentiam assignat inter habitum et dispositionem, quod videlicet habitus non facile movetur sicut dispositio.
Quod autem ait: PERMANENTIOR ET DIUTURNIOR, alterum alterius expositio est nec secundum tempus accipienda sunt sed secundum qualitatis proprietatem, in eo scilicet quod huiusmodi sit, quod non facile possit perire, etiam, ut dictum est, si non diu permanserit in subiecto. Passibilis vero qualitatis et passionis differentia secundum tempus accipietur, in eo scilicet quod haec in vita permanet, illa non.
TALES VERO. Exemplificat de habitu.
SCIENTIA ENIM VIDETUR ESSE PERMANENTIUM ET EORUM QUAE DIFFICILE MOVEANTUR.
SCIENTIA ENIM. Commendatio est exemplorum, ac si dicat: Bonum exemplum dedi per scientiam de habitu qui non facile praeterit, quia talis est scientia. A causa. Et hoc est: SCIENTIA ENIM VIDETUR ESSE de numero PERMANENTIUM. Et qualiter permanere accipiat, non videlicet secundum tempus sed difficultatem motus, determinat, cum supponit: ET EORUM QUAE DIFFICILE MOVEANTUR.
UT SI QUIS VEL MEDIOCRITER SCIENTIAM SUMAT, NISI FORTE GRANDIS PERMUTATIO FACTA SIT VEL AB AEGRITUDINE VEL AB ALIQUO HUIUSMODI.
UT SI QUIS. Ostendit a minori scientiam esse difficile mobilem, id est eam scientiam quae mediocriter habetur, quia etsi aliquis mediocriter et <non> multum in aliqua scientia profecerit, illud tantillum quod scit, non facile amittit.
NISI FORTE…VEL ALIQUO HUIUSMODI casu GRANDIS et difficilis PERMUTATIO contingat, ut quidam summus orator teste Boethio aegritudine febribusque decoctus fertur omnem literarum amisisse doctrinam, in aliis vero rebus sanus ac sibi constans et in omni re uigens permansisse.
Nota quod Aristoteles scientias dividat a virtutibus, cum Socrates ponat prudentiam quartam speciem virtutis. Unde Boethius in Commento:Aristoteles (inquit) virtutes non scientias, ut Socrates sed habitus in Ethicis suis esse declarat.
Bene autem Aristoteles scientiam a virtute dividit, quia scientia in discretione et cognitione, quid faciendum sit, quid non, consistit, uirtus autem in executione eius quod scientia percipit et ratio persuadet, alioquin virtus sine merito esset, si videlicet scientiam uirtutem diceremus. Quippe et in aliquo scientia saepe praepollet et quae novit agenda per scientiam, nequit agere per virtutem quam non habet.
SIMILITER AUTEM ET VIRTUS ET IUSTITIA VEL CASTITAS ET SINGULA TALIUM NON VIDENTUR POSSE MOVERI NEQUE FACILE PERMUTARI.
SIMILITER. Unde Boethius: Neque enim qui semel iuste iudicat, iustus est neque qui semel adulterium facit, adulter est sed cum ista voluntas 228 cogitatioque permanserit.
AFFECTIONES VERO DICUNTUR QUAE SUNT FACILES ET CITO PERMUTABILES, UT CALOR ET FRIGIDITAS ET AEGRITUDO ET SANITAS ET ALIA HUIUSMODI.
AFFECTIONES VERO. Postquam ostendit proprietatem habitus, in eo scilicet quod difficile mobilis est, assignat proprietatem affectionis, id est dispositionis, in eo scilicet quod est facile mobilis.
ET CITO PERMUTABILIS. Expositio est prioris.
AFFICITUR ENIM QUODAM MODO CIRCA EAS HOMO, CITO AUTEM PERMUTATUR ET EX CALIDO FRIGIDUS FIT ET EX SANITATE IN AEGRITUDINEM TRANSIT; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, NISI FORTE IN HIS QUOQUE CONTINGIT PER TEMPORIS LONGITUDINEM IN NATURAM CUIUSQUE TRANSFERRI ET INSANABILIS VEL DIFFICILE MOBILIS EXISTAT AFFECTUS, QUEM IAM QUILIBET HABITUDINEM VOCET.
AFFICITUR ENIM. Vere ista sunt dispositiones, quia veniunt per applicationem subiecti et facile pereunt. A descriptione.
Quod autem per applicationem veniunt, praemittit ibi: AFFICITUR ENIM, id est applicatur homo ad suscipiendum ista. Quod vero facile permutentur, subdit ibi: CITO AUTEM, nisi forte in quibusdam inveteratis per longitudinem temporis, quae cum prius dispositiones fuissent et facile expelli possent, postea ita firmatae sunt, ut in naturam subiecti transferantur, hoc est ita iam sint immobiles, quasi immutabiles qualitates.
ET INSANABILIS. Determinat, qualiter transferri in naturam accipiat, quantum ad permanentiam scilicet, quod non facile possit expelli, ac si diceret: ita dico transferri in naturam, ut AFFECTUS, hoc est qualitas quae per applicationem veniens, iam EXISTAT INSANABILIS quantum ad infirmitatem VEL DIFFICILE MOBILIS quantum ad caeteras qualitates, quem iam ideo quislibet vocare possit habitum.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM HAEC VOLUNT HABITUDINES NOMINARI, QUAE SUNT DIUTURNIORA VEL DIFFICILE MOBILIA.
MANIFESTUM EST AUTEM. Bene dico quod affectio translata in naturam vocatur habitus, quia sic placet discretis viris. Et hoc est: MANIFESTUM EST ETC. Vel a toto sic ostendit quid sit habitus, quia omnia DIUTURNIORA etc.
NAMQUE IN DISCIPLINIS NON MULTUM RETINENTES SED FACILE MOBILES DICUNT HABITUM NON HABERE, QUAMVIS SINT AD DISCIPLINAS PEIUS MELIUSVE DISPOSITI.
NAMQUE. Vere affectiones diuturnas vocant habitus, quia alias non. Ab immediatis. Et hoc est quod ait: dicuntur homines non multum RETINENTES IN DISCIPLINIS, hoc est non firme habentes scientias, NON HABERE habitus per illas scientias, ac si diceret illas scientias non esse habitus in eis: QUAMVIS SINT DISPOSITI, id est applicati per studium <ad> habendas scientias, quidam MELIUS, quidam PEIUS.
QUARE DIFFERT HABITUS DISPOSITIONE, QUOD HOC QUIDEM FACILE EST, ILLUD VERO DIUTURNIUS ET DIFFICILE MOBILE.
QUARE DIFFERT. Data differentia inter habitum et dispositionem quod haec non facile mobilis est, illa facile, quia ad aliud transiturus erat, breuem facit conclusionem a parte sic: quia in hoc differunt, ergo differunt, et in quo, supponit iterum breviter, quia confuse dixerat.
SUNT AUTEM HABITUS ETIAM DISPOSITIONES, DISPOSITIONES VERO NON NECESSE EST HABITUS ESSE.
SUNT AUTEM. Quia dederat superius differentiam inter habitum et dispositionem, ne alicui inde videretur, quod nullus habitus veniret per dispositionem, id est applicationem, aut quod nullo modo habitus posset dici dispositio, ideo hanc removet opinionem dicens omnes habitus esse dispositiones, id est venire per applicationem. Quippe 'dispositio', hoc nomen, in hac acceptione tantundem quantum prima maneria qualitatis <valet> et continet tam habitum quam dispositionem stricte acceptam. Sed tamen habitus non sunt dispositiones, id est per applicationem venientes.
Quod ait 'etiam', ad hoc respicit, 229 quod non solae dispositiones stricte acceptae dicuntur dispositiones large, verum etiam habitus.
DISPOSITIONES VERO NON NECESSE EST HABITUS ESSE, hoc est non omnes qualitates quae per applicationem veniunt, sunt habitus.
QUI ENIM RETINENT HABITUM ET QUODAMMODO DISPOSITI SUNT AD EA QUAE HABENT VEL PEIUS VEL MELIUS.
QUI ENIM. Duo dixit quod scilicet omnes habitus sunt dispositiones large sed non convertitur, et utrumque probat et prius quod primum dixit, quod scilicet omnes habitus sunt dispositiones, quia scilicet omnes qui habent habitum sunt dispositi. A coniugatis vel ab effectu.
QUI AUTEM DISPOSITI SUNT, NON OMNINO RETINENT HABITUM.
QUI AUTEM. Hic alterum ostendit dicens omnes dispositos, id est applicatos, non habere habitum. Sunt autem nonnulli qui velint Aristotelem, cum ait omnes habitus esse dispositiones, hoc intelligere quod omnes habitus primum, dum recentes sunt, in subiecto sint dispositiones strictae etiam, hoc est facile permutabiles – quod omnino falsum est. Caecitas enim, quae ex aliquo facto alicui contingit, statim, ut innata est, habitus est et omnino immobilis.
<De potentia et impotentia>
ALIUD VERO GENUS QUALITATIS EST SECUNDUM QUOD PUGILLATORES VEL CURSORES VEL SALUBRES VEL INSALUBRES DICIMUS, ET SIMPLICITER QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM VEL IMPOTENTIAM DICUNTUR.
ALIUD VERO. Post primam maneriam qualitatum quae sunt qualitates per applicationem venientes, tractat aliam quae sunt potentia naturalis vel impotentia ad aliquid facile faciendum vel ad non patiendum facile.
Quod autem potentiam vel impotetiam naturales appellat, non ad determinationem dicit, quin scilicet omnes sint naturales sed propter differentiam assignandam inter istam maneriam suprapositam, quod videlicet illa per applicationem venit, haec naturaliter inest.
Quod autem supponitur 'ad faciendum aliquid vel non faciendum facile', quasdam excludit potentias vel impotentias quae secundum facilitatem ex aptitudine compositionis subiecti non accipiuntur sed simpliciter secundum hoc quod natura rei quoquo modo permittit. Alia enim est potentia pugnandi simpliciter, quae omnibus aequaliter inest hominibus, alia potentia pugnandi facile secundum flexibilium membrorum aptitudinem, quae non omnibus inest. Haec enim potentia aptitudinis quorundam est, illa vero quae naturae quodammodo proprie dici potest, omnium est, quae et homini substantialis videur, sicut potentia ambulandi, a qua gressibilis dicitur. De potentiis vero aptitudinis vel impotentiis hoc loco tantum agit, quod demonstrat, cum ait facile, quae usualiter ab hominibus potentiae vel impotentiae maxime dicuntur. Licet enim mancus in natura possit pugnare, sicut curtatus pedes habere vel ambulare, non tamen eum ad hoc potentem dicere solemus, cum aptitudine careat.
Si quis autem quaerat de potentiis et impotentiis naturae in hac divisione, qualiter comprehendantur, dicimus: nusquam, quia, ut ipse Aristoteles dicturus est, fortasse alii quoque qualitatis apparebunt modi sed qui maxime dicuntur, hi sunt. 230
Sunt huiusmodi potentiae aptitudinis quas tractat, aliae ad faciendum quid facile, ut illa quae cursorem facit vel pugillatorem, <aliae> ad <non> patiendum facile, veluti illa quae sanativum facit vel durum, pro eo scilicet quod hoc non facile patiatur infirmitatem, illud non facile sectionem. Eodem modo et impotentia dividitur, quia alia est ad faciendum facile, ut illa quae in manco est vel in curtato, qui impotentes sunt ad facile pugnandum vel currendum, alia est ad non patiendum, ut est illa impotentia quae aegrotativum facit vel molle, pro eo scilicet quod subiectum huius impotens sit ad non facile patiendum infirmitatem, illius vero ad non facile patiendum sectionem.
Et attende quod potentiae pensandae secundum id quod ad utilitatem vel dignitatem pertinet, impotentiae vero e contrario, alioquin impotentias diceremus potentias, ut si quis aegrotativum vel molle potentias esse diceret in eo <quod> hoc facile infirmari, illud secari facile possit. At vero haec potentia potius impotentia dici solet et debet. Nemo enim debilem aliquem vocat potentem, quia leviter superari possit, quia hoc ad detrimentum eius pertinet. Sic quoque in eo Deus minus impotens homine dicitur, quia peccare non potest, nec permissio peccandi, quae ad detrimentum rei pertinet, potentia dicenda, immo magis ad impotentiam declinat. Sic itaque aegrotativum et molle impotens dicitur, quia resistere minus aegritudini vel sectioni <potest>, quod ad eorum detrimentum pertinet.
Sic iunge: Primum genus, id est prima maneria, qualitatis sunt habitus et dispositio; sed ALIUD GENUS EST SECUNDUM QUOD etc. Per exempla maneriam hanc determinat, et quia potentiarum nomina non habebat, verum in sequentibus dicet nomina non esse posita potentiis sicut disciplinis, transfert se ad nomina fundamentorum.
ET SIMPLICITER. Quia hoc genus in quibusdam tantum exemplis assignaverat ne illa tantum in hoc genere includi viderentur, addit: SIMPLICITER, id est universaliter, sunt aliud genus qualitatum, secundum quae dicuntur omnia illa quae SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM VEL IMPOTENTIAM DICUNTUR.
NON ENIM QUONIAM SUNT DISPOSITI ALIQUO MODO, UNUMQUODQUE HUIUSMODI DICITUR SED QUOD HABEANT POTENTIAM NATURALEM VEL FACERE QUID FACILE VEL NIHIL PATI; UT PUGILLATORES VEL CURSORES DICUNTUR NON QUOD SINT DISPOSITI SED QUOD HABEANT POTENTIAM HOC FACILE FACIENDI, SANATIVI AUTEM DICUNTUR EO QUOD HABEANT POTENTIAM NATURALEM UT NIHIL A QUIBUSLIBET ACCIDENTIBUS PATIANTUR, AEGROTATIVI VERO QUOD HABEANT IMPOTENTIAM NIHIL PATIENDI.
NON ENIM. Ostendit quare naturales vocarit qualitates huius maneriae, ad differentiam scilicet prioris maneriae, quae per applicationem venit, ista vero naturaliter inest; et assignat, unde naturales dicantur, quia scilicet naturaliter insunt. Quod probat ab immediatis, quia non per applicationem subiecti. Et hoc est: NON ENIM UNUMQUODQUE, istorum supradictorum, sicuti CURSOR VEL PUGILLATOR etc., DICUNTUR esse huiusmodi, hoc est CURSATORES VEL PUGILLATORES, quoniam SUNT DISPOSITI, id est quod se applicuissent ad eas suscipiendas, SED QUOD HABEANT POTENTIAM FACIENDI FACILE, ut cursor 231 vel pugillator, vel patiendi, ut salubres, impotentiam non patiendi, ut insalubres. Quod statim discernit litera sequens: A QUIBUSLIBET, hoc est, ut non ex accidenti, id est levi casu, aegrotent.
SIMILITER AUTEM HIS ET DURUM ET MOLLE SE HABET; DURUM ENIM DICITUR QUOD HABEAT POTENTIAM NON CITIUS SECARI, MOLLE VERO QUOD EIUSDEM IPSIUS HABEAT IMPOTENTIAM.
SIMILITER AUTEM HIS, id est ad similitudinem aegrotativi et sanativi ET MOLLE ET DURUM dicuntur impotens et potens, non quidem secundum facere facile, sed secundum non pati facile.
Quaeritur qui sit actus huius potentiae, quae facit sanativum. Non enim sanum esse pro actu illius potest accipi, quippe non omnis sanus esset sanativus, quia omnis actus potentiae suae prorsus subicitur, ut omnis ridens risibilis est et omnis currens facile est cursor, et sic omnis sanus sanativus dicetur, quod falsum est. Sani namque alii sanativi, alii non, et e converso. Sani enim sunt qui quocumque modo sanitatem habent, sanativi autem sunt qui non facile infirmantur. Contingit autem sanativos quandoque aegrotare grandi incumbente causa et aegrotativos sanos effici per adhibitam causam. Non itaque omnis sanus sanativus, et ita 'sanum esse' non potest poni tamquam actus potentiae a qua sanativus dicitur, immo magis haec potentia de negatione pendet quam de affirmatione et magis ad non <esse> pertinet quam ad esse. Quippe sanativus dicitur, quod non facile infirmetur. Unde non est necesse in huiusmodi potentiis de non esse id de quo potentia est, supponi universaliter ipsi potentiae. Si enim omne quod non facile infirmatur, sanativum esset, utique et lapis et ipsa sanativitas sanativa esset. Sed fortasse quaeretur, quare et lapis sanativus non dicatur, cui tota sanativi descriptio videtur aptari, cum videlicet potens sit non facile infirmari. Sed profecto sanativitas non dicitur nisi potentia animalis, secundum quam non facile potest infirmari, nec sanativum dicitur, nisi quod potentiam animalis huiusmodi habet, ut non facile infirmetur. Sicut autem sanum et aegrum contraria sunt, ita sanativum et aegrotativum et durum et molle et omnis potentia, sive sit naturae sive aptitudinis, naturaliter habere videtur contrariam impotentiam, licet in quibusdam nomina deficiant, ut in contrario bipedis et cursoris.
<De passibile qualitate et passione>
TERTIUM VERO GENUS QUALITATIS EST PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES.
TERTIUM VERO GENUS. Haec tertia maneria illas continet qualitates <quae> vel ab aliis inferuntur vel simul et inferentes sunt et illatae. Harum autem illae passibiles qualitates dicuntur quae diu permanent, passiones vero quae non diu permanent. Est autem passibilis qualitas alia inferens tantum, alia illata, alia utrumque. Inferens autem alia inferens passibilem qualitatem, alia inferens passionem. Similiter passibilis qualitas illata alia a passibili qualitate, alia a passione. Eodem modo et dividi et subdividi potest, quod 232 sequens litera satis docuerit.
Sic iunge: Primum genus qualitatis erat habitus et dispositio; secundum potentia et impotentia; sed tertium passibilis qualitas et passio.
SUNT AUTEM HUIUSMODI UT DULCEDO ET AMARITUDO ET AUSTERITAS ET OMNIA HIS COGNATA, AMPLIUS AUTEM CALOR ET FRIGUS ET ALBEDO ET NIGREDO.
SUNT AUTEM. Exempla ponit de utrisque.
OMNIA HIS COGNATA, id est qualitates similes istius in eo quod ad eundem sensum, id est ad gustum, pertinent. Exempla sunt de contrariis qualitatibus, quae aliis sensibus quam gustu discernuntur, ut CALOR ET FRIGUS tactu, ALBEDO ET NIGREDO visu.
ET QUONIAM HAE QUALITATES SUNT, MANIFESTUM EST; QUAE ENIM CUMQUE ISTA SUSCEPERINT QUALIA DICUNTUR SECUNDUM SE; UT MEL, QUONIAM DULCEDINEM SUSCEPIT, DICITUR DULCE, ET CORPUS ALBUM EO QUOD ALBEDINEM SUSCIPIAT; SIMILITER SESE HABET ETIAM IN CAETERIS.
ET QUONIAM. Posuit supradicta inter qualitates per tertiam scilicet maneriam qualitatis. Et merito, quoniam videlicet MANIFESTUM EST quod SUNT QUALITATES. Quod statim probat a descriptione qualitatis, quia faciunt subiecta sua qualia. Et hoc est: QUAECUMQUE ENIM… UT MEL. Assignat in partibus quod qualia faciunt, quia scilicet dulcedo mellis facit ipsum dulce et albedo alicuius corporis facit ipsum album etc.
PASSIBILES VERO QUALITATES ET PASSIONES DICUNTUR NON QUOD EA QUAE ILLAS SUSCEPERINT QUALITATES ALIQUID PATIANTUR; NEQUE ENIM MEL, QUONIAM ALIQUID PASSUM SIT, IDCIRCO DICITUR DULCE, NEC ALIQUID ALIUD HUIUSMODI.
PASSIBILIS VERO QUALITAS. Daturus differentiam inter passibilem qualitatem et passionem, ostendendo scilicet, unde dicantur passibiles qualitates et unde passiones, prius opinionem quorundam resecat quibus videbatur, quod passibiles qualitates dicerentur ideo, quod sua subiecta facerent pati. In quo etiam divisionem passibilis qualitatis ponit, cum ostendit quasdam ita passibiles esse qualitates quod inferunt, quasdam ita <quod> inferuntur.
Sic continua: Omnes supradictae qualitates <dicuntur> ita scilicet, quod qualia faciunt, sed passibilium qualitatum quaedam hoc modo dicuntur, quod inferunt, quaedam hoc modo, quod inferuntur.
Et prius removet illud propter quod passibiles videntur appellari et quod fortasse per passibile videretur poni, scilicet quod sua subiecta facerent pati. Quod in parte falsum ostendit, quia dulcedo mellis quae est in eo passibilis qualitas, non facit mel pati. Quippe cum omnino sensu mel careat, nullam sentiendo passionem sentit nec aliquid huiusmodi, hoc est aliquid animatorum subiectorum vel naturalium. Quod enim naturaliter aliquid habet illud, pati non dicitur.
SIMILITER AUTEM HIS ET CALOR ET FRIGUS PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR NON QUOD IPSA QUAE EA SUSCIPIUNT ALIQUID PASSA SINT.
SIMILITER AUTEM. Si ET CALOR ET FRIGUS accipiantur in naturalibus, verum est QUOD NON hinc DICUNTUR PASSIBILES.
SED QUONIAM SINGULUM EORUM QUAE DICTA SUNT SECUNDUM SENSUS QUALITATUM PASSIONIS PERFECTIVA SUNT, PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR; DULCEDO ENIM PASSIONEM QUANDAM SECUNDUM GUSTUM EFFICIT, ET CALOR SECUNDUM TACTUM; SIMILITER AUTEM ET ALIAE.
SED QUONIAM. Istud 'quoniam' potius designat modum quam causam, ac si diceret: sed potius ita dicuntur passibiles, quod haec inferunt, illa inferuntur. Ac primum de inferentibus ponit sic: Singula QUAE DICTA SUNT superius, SUNT PERFECTIVA et illativa passionum. Haec qualitas tertiae maneriae. Sicut enim dispositio large quandoque accipiebatur, ut videlicet contineat totam primam maneriam qualitatis, ita etiam hoc loco passio potest accipi pro hac tota tertia maneria.
SECUNDAM QUALITATEM, id est diversitatem sensuum. Alio namque sensu dulcedo illata discernitur, <gustu> videlicet, alio calor vel frigus, tactu scilicet. 233
ALBEDO AUTEM ET NIGREDO ET ALII COLORES NON SIMILITER HIS QUAE DICTA SUNT PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR SED HOC QUOD HAE IPSAE QUALITATES AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS INNASCUNTUR.
ALBEDO ENIM. Postquam ostendit quasdam qualitates ita dici passibiles qualitates, quod inferunt, ostendit alias ita dici passibiles, quod inferuntur, ut sunt colores sicut pallor permanens, qui ex infirmitate natus est.
QUONIAM ERGO FIUNT PER ALIQUAM PASSIONEM MULTAE COLORUM MUTATIONES, MANIFESTUM EST.
QUONIAM ERGO. Quandoquidem ad discretionem huius maneriae ostensum est quasdam inferre et quasdam inferri, ergo propter earum discretionem determinemus, quae a quibus inferuntur frequentius, transitoria scilicet a transitoriis. Unde e contrario relinquitur, quia permanentes a permanentibus.
Sic lege: MANIFESTUM EST, QUONIAM FIUNT MULTAE MUTATIONES COLORUM, hoc est inferuntur multi mutabiles colores et transitorii PER ALIQUAM PASSIONEM, hoc est transitoriam huius tertiae maneriae qualitatem, ut hic stricte passio sumatur, sicut in principio.
ERUBESCENS ENIM ALIQUIS RUBEUS FACTUS EST ET TIMENS PALLIDUS ET UNUMQUODQUE TALIUM.
ERUBESCENS ENIM. Vere transitoria infertur ex transitoria, quia ita et in temporalibus et in naturalibus qualitatibus. Quod rursus in partibus ostendit, quia rubor ex erubescentia infertur et pallor ex timore, quae omnes qualitates transitivae sunt et temporales. Temporales autem illas qualitates vocamus quae subiecti nativitati accidunt, naturales vero quae in nativitate subiecti fiunt, ut si infans nascendo aliquam angustiam ex laesione patiatur. Aristoteles etiam infirmitatem ut colorem aliquem tractat.
ET UNUMQUODQUE TALIUM, id est unumquodque subiectum tali colore accidenti affectum, dicitur ita temporaliter coloratum.
QUARE VEL SI QUIS NATURALITER ALIQUID TALIUM PASSIONUM PASSUS EST, SIMILEM COLOREM EUM OPORTET HABERE.
QUARE. Postquam ostendit temporalem qualitatem inferri ex temporali, docet et naturalem inferri ex naturali, et infert a simili sic: Quandoquidem temporalis infertur ex temporali qualitate, naturalis ex sibi consimili, id est ex naturali. Et hoc est: SI QUIS in nativitate patiatur ALIQUID tale, hoc est naturalem passionem aliquam habeat, quae COLOREM inferat, consimilem habebit colorem passioni, in eo scilicet quod naturalis erat etiam color.
QUAE ENIM AFFECTIO NUNC AD VERECUNDIAM CIRCA CORPUS FACTA EST, ET SECUNDUM NATURALEM AFFECTIONEM EADEM FIET AFFECTIO, ITA UT NATURALITER ET COLOR SIMILIS SIT.
QUAE ENIM. Vere similem colorem habebit, quia naturalem. A parte. Et praemittit similitudinem de temporalibus, quia sicuti temporalis quae infertur a temporali, similis est ei a qua infertur, id est in eo videlicet quod naturalis est. Et hoc est: QUAE, id est qualis, est AFFECTIO, id est color transitorius, FACTA NUNC, id est temporaliter, propter VERECUNDIAM CIRCA CORPUS, qualis est, inquam, <eadem> cum ipsa uerecundia in eo scilicet quod eiusdem generis est cum ea quae temporalis est, ita et SECUNDUM NATURALEM PASSIONEM FIET color idem, id est eiusdem generis cum ipsa passione, in eo scilicet quod naturalis erit. Quod et ipse statim determinat dicens: ITA UT etiam COLOR SIT SIMILIS NATURALITER, hoc est in nativitate, passioni se inferenti. 234
QUAECUMQUE IGITUR TALIUM CASUUM AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS DIFFICILE MOBILIBUS ET PERMANENTIBUS PRINCIPIUM SUMPSERINT, PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR.
QUAECUMQUE IGITUR. Postquam destruxit opinionem illam qua videbantur passibiles qualitates dici quod subiecta facerent pati, ostendit in eo potius passibiles qualitates, quae cum inferant vel inferantur, permanentes sunt, passiones vero e contrario, quia scilicet transitoriae sunt, et hic plane definitionem passibilis qualitatis et passionis incipit aperire. Sic infert: Quandoquidem dictum est qualitates tertiae maneriae quasdam esse passibiles qualitates, quasdam passiones, ergo distinguamus, quae sint hae vel quae sint illae. A causa.
Et hoc est: QUAECUMQUE qualitates de numero TALIUM CASUUM, id est qualitatum tertiae maneriae. Quae quidem ideo casus dicuntur, quod ab aliis qualitatibus cadant, id est inferuntur ab aliquibus passionibus, hoc est qualitatibus tertiae maneriae. Nam et hic quoque large 'passio' sumitur. PASSIONIBUS, dico, DIFFICILE MOBILIBUS. Et quia possunt difficile moveri secundum naturam suam et non diu permanere secundum tempus, addit: PERMANENTIBUS. Supple etiam extra: et hoc habent ipsae quae inferuntur, quod tamen hoc loco tacet, quod statim in sequentibus apponet ibi: ET NON FACILE PRAETERIT ET IN VITA PERMANET.
SIVE ENIM VEL SECUNDUM NATURALEM SUBSTANTIAM PALLOR AUT NIGREDO FACTA EST QUALITATES DICUNTUR (QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR), SIVE PROPTER AEGRITUDINEM LONGAM VEL PROPTER AESTUM AUT ALIQUID TALE CONTINGIT VEL NIGREDO VEL PALLOR, ET NON FACILE PRAETERIT ET IN VITA PERMANET, QUALITATES ET ISTAE DICUNTUR (SIMILITER QUALES ET SECUNDUM EAS DICIMUR).
SIVE ENIM. Vere qualitates permanentes sunt passibiles qualitates, quia tam naturales quam temporales. A partibus.
Et hoc est: SIVE PALLOR AUT NIGREDO FACTA sit SECUNDUM NATURALEM SUBSTANTIAM, hoc est ita quod naturaliter subsistat in subiecto, QUALITATES sunt, passibiles scilicet.
QUALES ENIM, scilicet passibiliter, hoc est permanenter, secundum eas dicimur. A descriptione passibilis qualitatis.
SIVE PROPTER. Hic aliam partem ponit de temporalibus sic dicens: SIVE PROPTER AEGRITUDINEM LONGAM VEL PROPTER AESTUM, quae temporalia sunt, CONTINGIT ALIQUID TALE, quod videlicet similiter sit temporale.
ET NON FACILE PRAETERIT. Hic illam proprietatem passibilis qualitatis apponit, in qua totam facit vim.
ET IN VITA. Per hoc determinat, sicut superius, quid per maneriam secundum tempus accipiat, qualitatem scilicet passibilem. Similiter. A descriptione passibilis qualitatis. Et supple: passibiliter enim quales.
QUAECUMQUE ERGO EX HIS QUAE FACILE SOLVUNTUR ET CITO TRANSEUNT FIUNT, PASSIONES DICUNTUR.
QUAECUMQUE ERGO. Istae sunt passibiles qualitates quae permanent sed istae sunt passiones quae cito transeunt. Quod autem ait eas inferri ex his quae facile solvuntur, hoc est, cito transeunt, ad proprietatem passionis vim non habent, quia sive inferant sive inferantur et non permanent, aeque sunt passiones.
NON ENIM DICIMUR SECUNDUM EAS QUALES; NEQUE ENIM QUI PROPTER VERECUNDIAM RUBEUS FACTUS EST RUBEUS DICITUR, NEC CUI PALLOR PROPTER TIMOREM VENIT PALLIDUS EST SED MAGIS QUOD ALIQUID PASSUS SIT; QUARE PASSIONES HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO MINIME.
NON ENIM. Vere sunt passiones, scilicet qualitates inferentes vel illatae, quae transitivae sunt, quia non sunt passibiles qualitates, cum alterum, constet. Ab immediatis.
Quod autem non sint passibiles qualitates ostendit a descriptione, quia scilicet non faciunt subiecta passibiliter qualia, id est permanentes. Quod rursus ostendit in partibus quibusdam passionum, QUI scilicet ex verecundia RUBEUS FACTUS EST, rubeus non est 235 permanenter. Quod ab effectu secundum ipsum locutionis usum assignat, in eo scilicet quod quales non solemus homines vocare ex transitoriis qualitatibus sed ex permanentibus. Si quis enim ex qualitate alicuius requirat eum sibi certificari, non solent transitoriae qualitates assignari, ne forte, cum ad eam ventum esset qualitatem, esset praeterita ex qua ipse cognosci debuit. Ut si quaereretur:

Qualis est Socrates?

et responderetur: "Rubeus" propter ruborem, in secundo die non esset conveniens ad notitiam Socratis rubor non permanens.
QUARE, quia videlicet non sunt passibiles qualitates, ergo sunt passiones, cum scilicet constet ea esse sub tertia maneria, QUALITATES VERO, passibiles scilicet, MINIME dicuntur.
SIMILITER AUTEM HIS ET SECUNDUM ANIMAM PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES DICUNTUR.
SIMILITER AUTEM. Postquam assignavit PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES in qualitatibus corporis, assignat etiam ea in accidentibus animae.
QUAECUMQUE ENIM MOX IN NASCENDO AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS FIUNT, QUALITATES DICUNTUR, UT DEMENTIA VEL IRA ET ALIA HUIUSMODI.
QUAECUMQUE ENIM. Ostendit primum de passibilibus qualitatibus. Vere passibiles sunt in anima, quia et naturales et temporales. A partibus. Et de naturalibus praemittit dicens: QUAECUMQUE QUALITATES permanentes, secundum quod ipse postea apponet, FIUNT statim in ipsa nativitate ex ALIQUIBUS PASSIONIBUS, id est qualitatibus tertiae maneriae, QUALITATES, scilicet passibiles, DICUNTUR, UT DEMENTIA ex aliqua laesione vel aliqua infirmitate proveniens.
QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR.
QUALES ENIM, scilicet passibiliter. A descriptione vel ab effectu. Quae enim qualitas permanens est, causa est, quare secundum eam homo soleat qualis assignari. Videtur hoc loco Aristoteles velle ex praemissa quoque qualitate animae corpus nominari, cum scilicet de ira et dementia animae loquens nos dicit inde iratos vel dementes.
Sed fortasse cum ait 'NOS DICIMUR', sic nostras intelligit animas per totum partem accipiens aut potius ex qualitatibus animae alias innatas corpori considerat, iuxta quod et animal, quod est animatum corpus, dicimus vel grammaticum corpus esse vel rationale, non quidem ex ipsa scientia vel potentia discendi quae sunt in anima sed magis ex habitu animae grammaticae vel rationalis. Aliam namque differentiam animae convenit esse, cum rationalis dicitur, aliam corporis; quippe diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae.
Sed fortasse opponetur quod si rationale, nomen corporis, sumptum est ab habitu animae rationalis, potius habere significat quam qualitatem. Unde differentia dici non debet, cum inaequale non praedicetur.
Sed dicetur quod quamcumque vocem proferamus ad rationalitatem corporis designandam, inde qualitatem animae intelligamus innatam corpori ex qualitate animae. Nam quando definimus animatum: 'quod animam habet' vel album: 'quod albedinem habet', nullas tamen formas per habere animam vel habere albedinem nisi qualitates ipsas, animationem scilicet et albedinem, intelligimus. Sic etiam per 236 habere animam grammaticam vel rationalem qualitates accipimus.
SIMILITER AUTEM ET QUAECUMQUE ALIENATIONES NON NATURALITER SED AB ALIQUIBUS CASIBUS FACTAE SUNT DIFFICILE PRAETEREUNTES ET OMNINO IMMOBILES, ETIAM HUIUSMODI QUALITATES SUNT; QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR.
SIMILITER AUTEM. Postquam ostendit passibiles qualitates in naturalibus qualitatibus animae, ostendit etiam in temporalibus.
ALIENATIONES vocat qualitates quae post nativitatem sunt, quasi adventitiae accidunt.
Casus vocat qualitates huius tertiae maneriae, sicut supra docuimus.
DIFFICILE PRAETEREUNTES. Hic apponit vim passibilitatis, per quam passibiles qualitates a passionibus dividantur.
QUALITATES SUNT, scilicet passibiles.
QUALES ENIM, <scilicet> passibiliter. A descriptione vel ab effectu.
QUAECUMQUE ENIM EX HIS QUAE CITIUS PRAETEREUNT FIUNT, PASSIONES DICUNTUR, UT SI QUIS CONTRISTATUS IRACUNDIOR SIT.
QUAECUMQUE VERO. Postquam assignavit passibiles qualitates secundum qualitates animae tam naturales quam temporales, assignat passiones et ipsius animae accidentia.
Sic iunge: Permanentes dicuntur passibiles qualitates sed transitoriae sunt passiones. Et hoc est: quae inferuntur a transitoriis – supple extra: Et cito transeunt – transitoriae passiones dicuntur. Hoc autem quod suppletur, satis innui potest tam ex praemissis quam ex sequentibus. Determinavit namque superius in accidentibus corporis passiones esse quae cito transeunt. Ex eo quoque quod ait in proximo passibilem qualitatem immobilem esse, per contrarium innuit esse passiones mobiles, nec non ex eo quod in sequenti dicit non solere dici iracundum ex passione sed potius passum aliquid ad horam, patenter monstrat passiones debere subintelligi mobiles.
UT SI QUIS IRACUNDIOR, scilicet quam soleat, ut scilicet transitoria ira denotetur.
NON ENIM DICITUR IRACUNDUS QUI IN HUIUSMODI PASSIONE IRACUNDIOR EST SED MAGIS ALIQUID PASSUS.
NON ENIM. Commendat exemplum de ira nata ex passione, quod videlicet sit mobilis passio, quia propter huiusmodi iram transitoriam is qui eam habet, non solet dici iracundus.
SED MAGIS. A partibus ab effectu.
QUARE PASSIONES QUIDEM HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO MINIME.
QUARE PASSIONES. Infert ex eodem effectu quod passiones dicuntur, non qualitates, scilicet passibiles. Sicut autem de illatis qualitatibus ostendit, quod sint passibiles qualitates vel passio, in eo quod permanentes sunt vel transitoriae, ita de inferentibus intellige.
<De forma et figura>
QUARTUM VERO GENUS QUALITATIS EST FORMA ET CIRCA ALIQUID CONSTANS FIGURA; AMPLIUS AUTEM AD HAEC RECTITUDO VEL CURVITAS, ET SI QUID HIS SIMILE EST; SECUNDUM ENIM UNUMQUODQUE EORUM QUALE QUID DICITUR.
QUARTUM VERO GENUS. Quartam maneriam qualitatum ingreditur, in qua quidem comprehendit omnes compositiones, quas apellat formas vel figuras, et insuper propria eorum accidentia, ut sunt RECTITUDO VEL CURVITAS; proprie enim ipsa compositio recta dicitur aut curua.
Aut fortasse FORMA ET FIGURA omnes qualitates huiusquartae maneriae comprehendunt; RECTITUDO vero aut CURVITAS non sunt de quarto genere, sed quattuor generibus superadduntur sub qualitate.
Sed nunc quid sit forma, quid figura, determinemus. Et sunt qui figuram vocant compositionem coporis facti ad repraesentationem, sicut compositionem statuae quae Achillem repraesentat. Unde et statua ipsa figura dicitur, secundum hoc quod aliud figurat, compositiones 237 vero caeterarum rerum, quae scilicet res non sunt factae ad repraesentationem alicuius, appellat formas. Sunt autem alii qui Boethio imponunt eum figuras appellare compositiones geometricorum corporum, quae ad mensurandum describi solent, caeterorum vero compositiones formas appellant. At vero ex hoc nihil aliud ad differentiam formae vel figurae certum haberetur, nisi quia figuram vocat triangulum et quadratum, formam vero qualitatem figurae dicit et similiter trianguli vel quadrati, et ex figura figuratum, ex forma dicit esse formosum. Unde etiam (inquit) formosos homines dicimus.
Qui etiam rursus obscurus <de> figura loquens ait:

Figura est, ut geometrae definiunt, quae sub aliqo vel aliquibus terminis continetur; sub aliquo quidem, ut circulus, sub aliquibus vero ut triangulum vel quadratum.

Videtur itaque Boethius ipsam compositionem figuram appellare, decorem vero aut turpitudinem, quae ex compositione nascitur, vocare formam.
Sic iunge: Primum vel secundum vel tertium genus sunt illa supraposita sed QUARTUM sunt FORMA ET FIGURA. Figuram dico CONSTANS CIRCA ALIQUID, hoc est circa rem factam, ad repraesentationem alterius secundum primam sententiam vel circa geometricum corpus secundum secundam vel CONSTANS CIRCA ALIQUID tamquam subiectum suum, quod iam determinat fortase, ne per figuram intelligatur ipsa statua figurans, sed qualitas.
AMPLIUS AUTEM AD HAEC, id est ad formam et figuram, adduntur RECTITUDO et CURVITAS, ut scilicet simul cum eis sint sub quarto genere.
ET SI QUID HIS EST SIMILE, id est caetera propria accidentia formae et figurae, vel, si de quarto genere tantum dicamus esse formam vel figuram, dicemus ad haec quattuor supraposita genera qualitatum addi sum qualitate rectitudinem et curuitatem, ne videlicet omnes qualitates intelligerentur includi in suprapositis quattuor maneriis.
ET SI QUID HIS EST SIMILE, hoc est, omnes aliae qualitates. Quod quidem proxima litera videtur innuere, quae probat statim supraposita qualitates esse. A descriptione qualitatis, quia scilicet faciunt qualia. Et hoc est: SECUNDUM UNUMQUODQUE ISTORUM, id est secundum formam vel figuram vel rectitudinem vel curuitatem, aliquid dicitur quale.
TRIANGULUM ENIM VEL QUADRATUM ESSE QUALE QUID DICITUR, ET RECTUM AUT CURVUM. ET SECUNDUM FIGURAM VERO UNUMQUODQUE QUALE QUID DICITUR.
TRIANGULUM ENIM. Vere quale faciunt ista, quia faciunt triangulum etc. A partibus. Et unde hoc, scilicet quod si faciunt ista, qualia faciant, assignat dicens, quia ista qualia sunt, et hoc est: TRIANGULUM ENIM etc. Compositio quidem ipsa quae triangulatio dicitur vel quadrangulatio, facit TRIANGULUM VEL QUADRATUM.
RARUM VERO ET SPISSUM ET ASPERUM ET LENE PUTABITUR QUIDEM QUALITATEM SIGNIFICARE SED ALIENA HUIUSMODI PUTANTUR ESSE A DIVISIONE QUAE CIRCA QUALITATEM EST; QUANDAM ENIM POSITIONEM QUODAMMDO VIDENTUR PARTIUM UTRUMQUE MONSTRARE; SPISSUM QUIDEM EST EO QUOD PARTES SIBI IPSAE PROPINQUAE SINT, RARUM VERO EO QUOD DISTENT A SE INVICEM; ET LENE QUIDEM QUOD IN RECTUM SIBI PARTES IACEANT, ASPERUM VERO QUOD HAEC QUIDEM PARS SUPERET, ILLA VERO SIT INFERIOR.
RARUM VERO. Tractatis superius his quae indubitanter qualitates sunt, tangit dubitationem de quibusdam rebus, quae quidem quibusdam qualitates esse videbantur et qualia facere, quibusdam vero positiones. 238 Sive autem qualitates sint, sive positiones, ipse Aristoteles non definit sed ut positiones videantur, ponit, quia scilicet in singulis earum subiectis certae positiones partium denotari videntur per vocabula sumpta ab eis. Et rursus, si quis concedet eas esse qualitates, ne impediatur per hoc quod non comprehenduntur inter quattuor annumeratas manerias qualitatum, dicit fortasse alios modos qualitatum esse et ita simul confert ea quae ad utramque pertinent opinionem nihil tamen certum constituens. At vero Boethius in Commento aperte clamat haec esse positiones dicens de eis:
Videntur haec quoque in qualitatibus posse numerari sed rectam rationem perspicientibus nec solum auribus quae dicuntur sed etiam mente et animo iudicantibus in qualitatibus haec poni non oportere manifestum est. Nam quod dicimus rarum, positio quaedam partium est, non qualitas.
Sed profecto magis secundum aliorum opinionem locutus est quam secundum rei veritatem, sicut et illud secundum opinionem dixit, quod supposuit dicens:
Ergo secundum unamquamque partium positionem vel raritas vel spissitudo vel asperitas vel lenitas corporibus est. Non igitur haec secundum qualitatem dicuntur sed potius secundum positionem. Positio autem in relationis genere nominata est. Non igitur haec qualitates sed relativa sunt.
Quod enim relationi positionem supponit, opinio est potius quam scientia, et similiter opinio est quod istas negas qualitates esse quas ipse alibi qualitates plane vocat, ubi scilicet opiniones de contrarietate, quam habere quantum videtur, <ponit> dicens asperam et lenem superficiem non esse contrariam sed asperitatem et lenitatem, quae qualitates sunt.
Sed fortasse quis dicit qualitatem ibi large accipi pro quacumque forma.
Sed illud nobis videtur positiones nullo modo habere contrarium, ut sedere, stare, iacere nec eas etiam ad comparationem venire, quae utraque istis quattuor conveniunt. Praeterea qua ratione haec quattuor positioni supponunt, quia scilicet accipiuntur secundum certam positionem partium, ita etiam rectum et curuum et triangulum et quandratum possent positioni subicere, quae idem ipse Aristoteles inter qualitates posuit. Subiectum namque rectitudinis ad hoc, ut rectum sit, certam exigit partium positionem, ut scilicet directe sint positae, similiter triangulum talem partium positionem exigit quae tres angulos faciat. Sed <licet> ista positiones exigant certas, nullo tamen modo positiones dicenda sunt. Nam et triangulum certum requirit numerum, id est ternarium, nec <tamen> triangulatio, a qua sumptum est, numerus est sed quale. Similiter asperum licet positionem exigat, tamen asperitas, a qua sumptum est, qualitas est, non positio et similiter caetera quae hic ponit. 239
Continuatio. Ista supradicta sunt indubitanter qualitates sed raritas et spissitudo et caetera cum qualitates tum positiones videntur. Cum autem id de rebus intendat ostendere, transfert se ad vocabula dicens: Haec vocabula, RARUM etc., VIDENTUR SIGNIFICARE QUALITATES, quia aeque valet, ac si diceret res ab eis significatas esse qualitates.
SED ALIENA. Dixi quod VIDENTUR SIGNIFICARE QUALITATES sed iterum non videntur significare qualitates. Et hoc est: SED rursus HUIUSMODI nomina secundum significationem suam putantur esse ALIENA A DIVISIONE qualitatis, hoc est non significare rem aliquam quae in divisione qualitatis comprehendatur, ac si dicat non significare qualitatem. Et quare videantur non significare qualitatem, supponit causam, quia potius POSITIONEM VIDENTUR MONSTRARE, id est significare; POSITIONEM dico PARTIUM fundamenti utrimque acceptarum, id est ex diversis locis intellectarum.
VIDENTUR, inquam, MONSTRARE QUODAMMODO, pro eo scilicet quod qualitates significatas semper certae positiones comitentur. Quod quidem statim distinguit dicens aliquid SPISSUM esse secundum hanc positionem partium, quod sibi proximae sunt, cum tamen aliud sit spissitudo totius quam partium positio. Et secundum hoc quod spatio distant ab invicem partes subiecti et similiter alia, certas exigunt positiones.
ET FORTASSE ALII QUOQUE APPAREANT QUALITATIS MODI SED QUI MAXIME DICUNTUR HI SUNT.
ET FORTASSE. Expedita divisione qualitatum per quatuor manerias, ne quis putet in illis quatuor omnes includi qualitates, dicit praeter illos modos, id est illas manerias, qualitatum fortasse alias apparere. Sed hae sunt illae quae maxime tractari solent et quae magis sunt usitatae. Attende etiam quod in hoc quod ait alios esse modos qualitatis, praemunit se de eo quod sentit de raro et spisso et aspero et leni, quae qualitates esse recipit, licet in supradicta divisione non claudantur, alioquin nisi hoc dixisset, opponeretur haec non esse qualitates, quia in divisione praemissa non comprehenduntur, sicut multae aliae qualitates ibi continentur, ut fortasse omnes differentiae substantiales, nisi quis dulcedinem melli substantialem esse dicat, quae in ipso est passibilis qualitas inferens palato gustantis dulcedinem, quae est passio.
Nota quod hoc loco Boethius ait: Non sunt, inquit, putandae solum qualitates quas supra posuit. Ipse testatur quoque alias qualitates quas modo omnes enuntiare neglexit. Si cur neglexerit, quaeratur, multae sunt causae, prima quod elementi vicem hic obtinet liber nec perfectam scientiam tradit sed tantummodo aditus atque pons quidam in altiora philosophiae introitum pandit. Quocirca si ita hoc est, tantundem dicere oportuit, quantum ingredientibus satis esset, ne eorum animos nondum ad scientiam firmos multiplici doctrinae subtilitate 240 confunderet. Quae vero hic desunt, in libro qui Metaphysica inscribitur, apposuit. Perfectis namque, non ingredientibus illud opus praeparatur. Est quoque alia causa, ut nos ad exquirendas alias qualitates, non solum priorum doctorum sed etiam nostrorum aliquid inveniendi incitator admitteret. Quocirca concludit eas quae maxime dicerentur, quas supra posuit, qualitates esse.
QUALITATES ITAQUE SUNT QUAE PRAEDICTAE SUNT, QUALIA VERO QUAE SECUNDUM HAEC DENOMINATIVE DICUNTUR <…> UT A CANDORE CANDIDUS ET A GRAMMATICA GRAMMATICUS ET A IUSTITIA IUSTUS. IN ALIQUIBUS VERO, EO QUOD NON SINT POSITA QUALITATIBUS NOMINA, NON CONTINGIT EA QUAE DICUNTUR AB EIS DENOMINATIVE DICI, UT CURSOR AUT PUGILLATOR QUI SECUNDUM VALETUDINEM NATURALEM DICITUR A NULLA QUALITATE DENOMINATIVE DICITUR
QUALITATES ITAQUE. Quia scilicet faciunt qualia. A descriptione. Hanc autem conclusionem ad distinctionem supponit, quia expedita divisione transit ad investigandum proprium qualitatum et post qualitates statim de qualibus adnectit dicens: QUALIA esse quae informantur, <id est> DICUNTUR, secundum informationem qualitatum DENOMINATIVE, in quo quidem communitates qualitatum incipit investigare, donec ad proprie proprium perveniat, per quod maxime natura qualitatum aperiatur. Ait ITAQUE QUALITATES huiusmodi esse quod SECUNDUM eas subiecta DICUNTUR QUALIA DENOMINATIVE de nominibus adiacentium qualitatum, propter denotandas scilicet qualitates eis adiacentes.
SIMILITER in caeteris quibusdam qualitatibus contingit denominatio, quod duobus modis accidere monstrat, tum videlicet quod nomina qualitatum deficiunt et manentibus tantum nominibus subiectorum, tum quia existentibus nominibus qualitatum nomina tamen subiectorum non sunt ex eis denominative sumpta. Unde aperte convincit non esse proprie proprium qualitatis habere quale denominative, cum videlicet omnibus non conveniat. Et primum ostendit denominationem deficere propter nominum defectum qualitatum.
UT CURSOR AUT PUGILLATOR, qui sic nominantur ex potentiis, non dicuntur ab eis denominative, pro eo scilicet, quod ipsis potentiis desunt nomina. Nam pugillatoria, ut ipse ait, tantum <nomen> scientiae pugnandi, a qua quidem scientia pugnandi pugiles secundum artem denominative dicimus. Quod secundum hoc ideo fortasse determinat ne accipiantur sumpta a scientiis, a quibus possint denominari, quia illa nomina non habent. Quod potentiam naturalem vocat ad differentiam scientiae, quam per applicationem venire dicet.
NEQUE ENIM POSITA NOMINA SUNT VALETUDINIBUS SECUNDUM QUAS ISTI QUALES DICUNTUR, SICUT IN DISCIPLINIS SECUNDUM QUAS VEL PUGILLATORES VEL PALAESTRICI SECUNDUM AFFECTIONEM DICUNTUR.
NEQUE ENIM. Causa est quare ista a potentiis denominative non dicantur, quia scilicet ipsis aptitudinibus, id est potentiis, non sunt posita nomina, quemadmodum sunt posita in disciplinis, hoc est in scientiis.
SECUNDUM QUAS, scilicet scientias habitas non naturaliter sicut potentiae sed secundum affectionem, id est per applicationem, dicuntur homines pugillatores, id est pugiles vel palaestrici ex scientia palaestriandi. Quippe scientiae nomina non habent, quae desunt potentiis.
PUGILLATORIA ENIM DISCIPLINA DICITUR, QUALES VERO AB HIS DENOMINATIVE HI QUI AFFICIUNTUR DICUNTUR.
PUGILLATORIA ENIM. Dixit nomina posita esse scientiis, quod probat a partibus, quia videlicet ista sunt imposita: Pugillatoria, palaestrica.
QUALES VERO. A potentiis hi qui eas habent, non dicuntur denominative. Vel QUI 241 AFFICIUNTUR, id est applicantur ad habendas scientias, in quo notatur <differentia> a potentiis quae naturaliter insunt, non per applicationem.
ALIQUANDO AUTEM ET POSITO NOMINE DENOMINATIVE NON DICITUR QUOD SECUNDUM EAM QUALE DICITUR, UT A VIRTUTE STUDIOSUS.
ALIQUANDO AUTEM. Postquam ostendit denominationem deficere una de causa, quia scilicet nomina desunt qualitatibus, ostendit aliam, quia videlicet contingit aliquando, quod etiam posito nomine qualitatis illud quod secundum qualitates dicitur, quale non dicitur denominative, ut STUDIOSUS qui propter virtutem dicitur DENOMINATIVE A VIRTUTE.
VIRTUTEM ENIM HABENDO STUDIOSUS DICITUR SED NON DENOMINATIVE A VIRTUTE; NON AUTEM IN PLURIMIS HOC TALE EST.
VIRTUTEM ENIM. Quia studiosus non videbatur dici propter uirtutem sed propter studium, commendat exemplum datum de eo quod secundum qualitatem dicitur et non denominative. Et ostendit dici studiosum propter virtutem quam habet SED NON DENOMINATIVE.
NON AUTEM. Ostendit hoc secundum defectum denominationis raro contingere, quia scilicet vix numquam contingit, ut unum subiectum et qualitatem habeant nomina nec unum ex altero denominetur.
QUAE ERGO DICUNTUR AUT DENOMINATIVE A PRAEDICTIS QUALITATIBUS DICUNTUR AUT ALIQUO MODO ALITER AB EIS.
QUAE ERGO. Amplius ex exemplis suprapositis infert sic: Quandoquidem albus et grammaticus et iustus dicuntur denominative a qualitatibus, pugillator vero et studiosus non, ergo quaedam quae dicuntur ex qualitatibus, dicuntur denominative, quaedam alio modo. A partibus.
INEST AUTEM ET CONTRARIETAS SECUNDUM QUOD QUALE EST, UT IUSTITIAE INIUSTITIA CONTRARIA EST ET ALBEDO NIGREDINI ET ALIA.
INEST AUTEM. Aliam communitatem qualitatum supponit, quae quidem sicuti prima non est proprie proprium qualitatis, cum scilicet ista neque solis qualitatibus conveniat neque omnibus. Quod autem omnibus non conveniat, ipse quoque statim aperit. Quod vero solis non convenit, ex eo apparet quod etiam facere et pati contrarietatem habere dicet.
Attende autem quod hoc loco Boethius vult incipere investigationem proprietatis qualitatum et illud quod praemissum est de qualibus, fortasse praemitti ad differentiam qualitatum a qualibus.
Sic iunge: Qualitatibus convenit habere qualia denominative et habere etiam contraria. Et hoc est: INEST CONTRARIETAS aliis rebus SECUNDUM QUALE, id est secundum qualitatem, quia scilicet quaedam res habent contrarietatem respectu qualitatum, aliae, scilicet qualitates, respectu aliarum, quod tantum valet, ac si diceret: quod est esse contrarias.
SIMILITER AUTEM ET EA QUAE SECUNDUM EAS QUALIA DICUNTUR, UT INIUSTUM IUSTO ET ALBUM NIGRO.
SIMILITER AUTEM. Postquam ostendit qualitates esse contrarias, ostendit earum quoque subiecta contraria dici, secundum scilicet susceptionem contrariarum qualitatum. Duobus enim modis res contrariae dicuntur vel ex natura propriae essentiae, sicut qualitates ipsae, albedo et nigredo, quae ex se ipsis maxime invicem sunt adversae, vel ex contrariis formis adiacentibus, sicut album corpus et nigrum. Et priori quidem modo, non secundo substantiae vel quantitates vel relationes negantur esse contrariae.
NON AUTEM IN OMNIBUS HOC EST; RUBEO AUT PALLIDO AUT HUIUSMODI COLORIBUS NIHIL EST CONTRARIUM QUALITATIBUS EXISTENTIBUS.
NON AUTEM. Ostendit non esse proprium qualitatis habere contrarium, quia omnibus non convenit. 242 Quod ostendit in partibus, quia rubori scilicet et pallori et caeteris mediis coloribus, licet qualitates existant, nihil est contrarium. Ut enim hoc loco Boethius ait, contraria sunt, quae longissime distant ab invicem, in adversitate scilicet propriae naturae. Medietas vero albedinis et nigredinis a se plurimum non distat, sicut albedo et nigredo, quae sunt extremitates. Quod si quis dicat ipsa media plurimum distare a terminis et ideo ea quoque ipsis esse contraria, iam uni rei, ut ait Boethius, duo contraria inveniuntur, ut nigredini rubor et albedo, quod, inquit, fieri non potest. Duas autem res accipit non secundum numerum sed secundum speciem. Unaquaeque enim nigredo unicuique albedini contraria est et maxime adversa, et ita multa numero eisdem insunt contraria sed non multae species, quod quidem esset, si rubor et albedo, quae specie differunt, essent contrariae nigredini.
AMPLIUS, SI EX CONTRARIIS UNUM FUERIT QUALE, <ET RELIQUUM ERIT QUALE>.
AMPLIUS. Postquam ostendit qualitatem habere contraria, ostendit, quae res habeant contrarias qualitates, scilicet non res aliorum praedicamentorum.
Continuatio. Dixi de qualitatibus, quod contraria habeant, amplius de eodem agens determino, cuiusmodi res habeant contrarias. Et hoc est: SI EX CONTRARIIS UNUM, hoc est quotiens unum ex contrariis est quale, id est qualitas, ET RELIQUUM EST QUALE, ac si diceret: omnis contraria qualitas habet contrarium suum sub qualitate, hoc est omnis qualitas contraria habet qualitatem contrariam.
HOC PALAM EST PROPONENTI EX SINGULIS ALIA PRAEDICAMENTA.
PALAM EST, inquam, alicui PROPONENTI, id est consideranti, ALIA PRAEDICAMENTA per singulas res quae in illis continentur. Inter quas cum non reperiet contrarium qualitatis, sciet ipsum in qualitate contineri. Attende autem quod licet verba consequentia ponat, consequentiam tamen non intelligit, quia falsa esset, veluti ista: si albedo est qualitas, et nigredo est qualitas, quippe albedo omnino possit esse destructa penitus nigredine. Unde ipse in Oppositis dicet:

Contrariorum non est necessarium, si alterum sit, et reliquum esse. Sanis namque omnibus… etc.

Quidam tamen nituntur, ut hanc consequentiam:

Si albedo est, nigredo est

probent hoc modo: Si albedo est, contrarium nigredinis est et ita quoddam eius est contrarium nigredinis et ita nigredo est contraria cuidam enti et ita est.
Et sic per medium infertur: quod si albedo est, nigredo est. Nos vero primam consequentiam maxime reprobamus, quia omni necessitate destituta est, cum omnino antecedens sine consequenti possit consistere, ut scilicet substantia albedinis esset destructa nigredine nec ideo ullum nigrum contrarium permaneret. Alii dissimilitatem medii termini annotantes in eo fortasse huic argumentationi resistant, quod priori consequentiae, quae actualis 243 est, caeterae quae naturales sunt ammiscentur vel quod modo <secundum> terminos, modo secundum totas propositiones <argumentantur>.
NAM SI EST IUSTITIA INIUSTITIAE CONTRARIUM, QUALE AUTEM EST IUSTITIA, QUALE IGITUR ET INIUSTITIA.
NAM SI EST. Vere omnis qualitas contraria habet contrarium quod est qualitas, quia ita est <in> istis, ut iniustitia et iustitia, et similiter in aliis intellige. A partibus. Et hoc est: NAM SI IUSTITIA EST INIUSTITIAE CONTRARIUM et ipsa iustitia sit qualitas, iniustitia quoque est qualitas.
NULLUM IGITUR ALIORUM PRAEDICAMENTORUM APTABITUR INIUSTITIAE, NEQUE QUANTITAS NEQUE AD ALIQUID NEQUE UBI NEC OMNINO ALIUD QUICQUAM, NISI QUALE; SIC AUTEM ET IN ALIIS QUAE SECUNDUM QUALE SUNT.
NULLUM ENIM. Vere iniustitia est qualitas, quia non est res aliqua aliorum praedicamentorum. Ab immediatis.
SIC AUTEM, id est: sicut est de hac qualitate contraria, quod habet suum contrarium sub qualitate, ita et de aliis contrariis quae secundum quale sunt, id est quae sunt qualitates.
SUSCIPIT AUTEM QUALITAS ET MAGIS ET MINUS; ALBUM ENIM MAGIS ET MINUS ALTERUM ALTERO DICITUR, ET IUSTUM ALTERUM ALTERO MAGIS ET MINUS.
SUSCIPIT AUTEM. Sicut ipsarum qualitatum sive qualium naturam aperuit docens utraque quodammodo contraria dici, ita et nominum proprietates distinguit, dicens scilicet qualitates, id est vocabula significantia qualitates, ad comparationem venire, sumpta scilicet tantum, non substantialia, et rursus non omnia sumpta sed quaedam.
Sic iunge: Qualitates sive qualia, res ipsae, contrarietatem suscipiunt magis et minus in comparatione. Quod statim ostendit in partibus dicens: ALBUM ENIM etc.
SED ET IPSA CREMENTUM SUSCIPIUNT (CUM CANDIDUM NAMQUE SIT, AMPLIUS CONTIGIT CANDIDIUS FIERI).
SED ET IPSA. Duos comparationis modos distinguit, quia scilicet aliquando comparatio refertur ad diversa in eodem tempore, sicut quando dicimus alterum subiectum albedinis esse albius altero, aliquando ad idem secundum alterationem illius in diversis temporibus, ut cum idem dicitur albius hodie, quam esset heri.
Continuatio. Non solum alterum subiectum dicitur albius respectu alterius sed ipsa etiam quae alba sunt, crementum suscipiunt respectu sui scilicet, veluti ea quae modo sunt alba, magis alba esse contingit nunc quam prius.
CANDIDUM NAMQUE. Vere quaedam subiecta conveniunt ad comparationem sui, quia scilicet subiectum candoris. Vel: Vere quaedam nomina qualitatum comparantur circa idem subiectum, quia candidus. A parte. Et hoc est: CUM CANDIDUM SIT aliquid modo, CONTINGIT, AMPLIUS, id est magis, CANDIDUM FIERI quandoque. Nota quod bene dicit ipsa respectu sui suscipere crementum, annotans scilicet huiusmodi comparationem <non> semper augmentum existere. Cum enim augmentum et detrimentum quaedam sint motus, quomodo augmentum continget nisi re in se ipsa mutata? At vero aliam comparationem quae inter diversa fit, non est necesse secundum augmentum fieri. Quippe maior est hic lapis illo non per crementum, cum semper ab initio creationis suae tantus perstitisset. Omnis namque operatio secundum maioritatem minoritatemque consistit sed non omnis per 244 augmentum.
NON TAMEN OMNIA SED PLURA; IUSTITIA NAMQUE A IUSTITIA SI DICATUR MAGIS ET MINUS POTEST QUILIBET AMBIGERE; SIC AUTEM ET IN ALIIS QUAE SECUNDUM QUALE SUNT. SUSCIPIT AUTEM QUALITAS ET MAGIS ET MINUS; ALBUM ENIM MAGIS ET MINUS ALTERUM ALTERO DICITUR, ET IUSTUM ALTERUM ALTERO MAGIS ET MINUS. SED ET IPSA CREMENTUM SUSCIPIUNT (CUM CANDIDUM NAMQUE SIT, AMPLIUS CONTIGIT CANDIDIUS FIERI); NON TAMEN OMNIA SED PLURA; IUSTITIA NAMQUE A IUSTITIA SI DICATUR MAGIS ET MINUS POTEST QUILIBET AMBIGERE; SIMILITER AUTEM IN CAETERIS AFFECTIONIBUS.
NON TAMEN OMNIA SED PLURA: IUSTITIA NAMQUE. Duo dixit, scilicet quod NON OMNIA nomina quae significant quale, comparantur et quod PLURA comparantur. Et prius probat, quod non omnia, quia hoc nomen iustitia et caetera substantiva qualitatum nomina non comparantur. A partibus.
Quod autem hoc nomen iustitia non comparatur, quod sic dicit: quia si dicatur una iustitia respectu alterius iustitiae magis vel minus esse iustitia, POTEST QUISLIBET AMBIGERE, hoc est rationabiliter, debet reprobare; contemperando enim se et minus dicendo plus significat.
SIMILITER AUTEM, hoc est ita contingit caeteris omnibus formis quae afficiunt, id est informant subiecta, quod videlicet earum nomina substantiva non comparantur. Vel: IN CAETERIS AFFECTIONIBUS, hoc est in caeteris substantialibus formarum nominibus.
QUIDAM ENIM DUBITANT DE TALIBUS.
QUIDAM ENIM. Ostendit in effectu vel ab auctoritate, quod rationabiliter dubitare possumus de huiusmodi comparatione, quia QUIDAM, id est magnae et authenticae personae, DUBITANT, id est reprobant, huiusmodi comparationem.
DICUNT ENIM IUSTITIAM IUSTITIA NON NIMIS MAGIS VEL MINUS DICI NEC SANITATEM SANITATE.
DICUNT ENIM. Vere reprobant, quod dicunt non multum, id est non bene, dici iustitiam unam ab alia iustitia magis et minus esse iustitiam.
MINUS AUTEM HABERE ALTERUM ALTERO SANITATEM AIUNT, ET IUSTITIAM MINUS ALTERUM ALTERO HABERE, SIC AUTEM ET GRAMMATICAM ET ALIOS AFFECTUS. SED TAMEN EA QUAE SECUNDUM EOS AFFECTUS DICUNTUR INDUBITANTER SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS; GRAMMATICIOR ENIM ALTER ALTERO DICITUR ET IUSTIOR ET SANIOR, SIC ET IN ALIIS. TRIANGULUS VERO ET QUADRANGULUS NON VIDETUR MAGIS MINUSVE SUSCIPERE, NEC ALIQUID ALIARUM FIGURARUM.
MINUS AUTEM. Duorum quae dixit, <quod> scilicet non omnia significantia qualitates comparantur et quod plura comparantur, alterum iam ostendit in substantialibus nominibus. Nunc vero alterum monstrat in adiectivis, docens scilicet adiectiva comparari nec tamen omnia, ut triangulum vel quadratum vel circulus sed quaedam, sicut sanum, iustum, grammaticum. Cum alterum deberet dicere subiectorum minus esse sanum, dicit ipsum minus habere sanitatem, quod idem est in sensu, licet tamen non ita fit propria constructio propter voces oppositas, de qua quidem constructione quasi dubitans supposuit: SED TAMEN EA, ac si diceret: ad comparationem nominum adiectivorum monstrandum induxi constructiones tantundem valentes in sensu quantum nomina, ut pro 'sanum' posui 'habere sanitatem' sed tamen sumpta indubitanter apud omnes comparantur sed non ita orationes MAGIS ET MINUS INDUBITANTER SUSCIPIUNT. Et hoc est: EA qualia, id est qualium nomina, QUAE dicuntur SECUNDUM AFFECTUS, id est quae sumpta sunt ex qualitatibus afficientibus etc. Quod statim ostendit in partibus, quia grammaticus magis dicitur, quod est GRAMMATICIOR etc.
ET IN ALIIS, scilicet qualibus, quibusdam similiter comparatio contingit, quae rursus in quibusdam deficit, ut in triangulo etc.
NEC ALIQUA ALIARUM FIGURARUM, hoc est nullum vocabulum sumptum ab aliqua specie figurae. Unde constat triangulationem et quadrangulationem esse species figurae. Si autem dicamus de vocabulis nominantibus figuras quod ad comparationem non veniant, falsum est. Quippe una figura maior altera vel longior dicitur, sicuti parte altera longior forma, de qua statim supponet.
QUAECUMQUE ENIM DEFINITIONEM TRIANGULI RECIPIUNT ET CIRCULI OMNIA SIMILITER TRIANGULI VEL CIRCULI SUNT.
QUAECUMQUE ENIM. Vere sumpta a figuris non dicuntur, 245 id est non praedicantur, cum magis vel minus, quia triangulus et circulus et similiter aliae. Et vere triangulus et circulus non praedicantur cum magis vel minus, quia neque de nominibus rerum suscipientium suam definitionem <neque> non <suscipientium> praedicantur cum magis vel minus. <Quod> ostendit, cum ait res illorum nominum omnes SIMILITER, id est aequaliter, dici triangulos vel circulos, hoc est sine magis vel minus.
EORUM VERO QUAE NON SUSCIPIUNT NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERO DICITUR.
EORUM VERO. Postquam ostendit triangulum vel circulum non convenire cum magis vel minus rebus suscipientibus suam definitionem, ostendit alteram partem, scilicet neque rebus <non> suscipientibus suam definitionem dicens: nil EORUM QUAE NON SUSCIPIUNT eorum definitiones, ALTERUM DICITUR ALTERO MAGIS vel triangulum vel circulum. Similiter intellige de minus. Si enim alterum magis respectu alterius, nec aliud minus respectu illius.
NIHIL ENIM QUADRATUM MAGIS QUAM PARTE ALTERA LONGIOR FORMA CIRCULUS EST; NULLAM ENIM RECIPIT CIRCULI RATIONEM.
NIL ENIM. Ostendit in partibus, quod circulus non convenit cum magis rebus non suscipientibus suam definitionem, quia istis, quadrangulationi scilicet vel formae longiori altera parte.
SIMPLICITER AUTEM, SI UTRAQUE NON RECIPIUNT HUIUS PROPOSITI RATIONEM, NON DICETUR ALTERUM ALTERO MAGIS.
SIMPLICITER AUTEM. Vere ista non conveniunt cum magis vel minus istis, quia nullis recipientibus suam definitionem. A toto, hoc est SIMPLICITER, id est universaliter, dico SI in utroque, id est, si dico aliqua non suscipiunt rationem, id est definitionem HUIUS PROPOSITI, scilicet trianguli sive circuli, quae proposui in exemplis, NON DICETUR etc.
Quippe comparatio non fit nisi inter participantia. Nisi enim de uirtutibus uterque bonus sit, non dicitur alter <altero> melior comparatione sed potest elective dici. Si enim dicamus comparative uirtutem magis bonam esse vitio, oportet esse vitium minus bonum, et ita quocumque modo esse bonum. Si vero elective dicamus, talis est sensus, ut virtus sit bona, non vitium. Electio itaque alteri ex toto aufert, comparatio vero utrique relinquit accidens sed uni magis, alteri minus, quod Aristoteles hic annotat.
NON ERGO OMNIA QUALIA SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS.
NON ERGO. Quandoquidem triangulatio, quadrangulatio vel circulus NON SUSCIPIUNT MAGIS VEL MINUS, ERGO NON OMNIA QUALIA – id est non omnia sumpta a qualitatibus. A partibus.
Et inde ordinem de comparatione nominum significantium qualitates quo processit, posuit huiusmodi: nomina comparari, quod ostendit non omnibus convenire sed sumptis tantum, non scilicet substantialibus, iterum non omnibus sumptis, ut triangulo et quadrato vel circulo sed quibusdam, veluti sano, iusto, grammatico. Sed nunc quidem de vi comparationis, in quantum possumus, perquiramus, unde scilicet nomina contrahant, quod ad comparationem veniunt, vel quare magis haec quam alia comparentur. Certum est autem voces qualitatum, <quae> 246 substantiae sunt vel quantitates, in essentia sua non comparari nec una res est magis haec vox 'album' quam altera res, cum videlicet ipsa in essentia sua de multis non praedicetur. Quod si secundum essentiam suam non venit vox ad comparationem, videtur hoc ex significatione contrahere. Unde illud plus, secundum quod Aristoteles assignat comparationem in rebus significatis, videtur esse inquirendum.
Sed cum sumptorum nominum quae ad comparationem veniunt, duo videantur significata, ipsa scilicet qualitas, quam circa subiectum determinat, et ipsum subiectum qualitatis, quod nominat, videndum est, cuius significationis eius sit illa maioritas, secundum quam comparatio fit, utrum videlicet qualitatis vel rei qualis sive utriusque simul, ut cum corpus dicatur magis album altero vel magis breue, utrum corpus maius sit vel accidens vel utrumque simul. De quo quidem teste Boethio tres fuere sententiae --
(1) Quidam enim dicebant proprium esse materiae corporum quae subiecta est formae, intensione crescere et minui relaxatione, quae sententia quorundam erat Platonicorum. Cui quidem sententiae ipse quoque Boethius consentire videtur in prologo Arithmeticae, ubi dixit ex natura corporum, non accidentium crementum vel diminutionem contingere.
(2) Alia vero sententia quorundam erat, qui dicebant mediocres, non perfectas qualitates intendi vel minui. Non enim certissimas uerissimasque artes vel virtutes dicebant magis vel minus suscipere, uelut ipsam grammaticam atque iustitiam sed mediocres, quae neque ita perfectae erant, ut non possent crescere, neque adeo paruae, ut <non> possent minui, ut est, inquit, architectonica.
(3) Tertia vero ait, sententia erat, de qua Aristoteles loquitur, quod ipsas quidem habitudines nulla intensione crescere putat sed earum participantes sub examine comparationis venire, ut de his magis minusue dicatur. Negat enim magis esse sanitatem, id est saniorem et magis sanam, ut ipsae quidem qualitates non suscipiunt magis vel minus. Qui vero secundum eas quales dicuntur, ipsi sub comparatione cadunt. Nam ipsa grammatica non suscipit magis nec minus sed qui ipsa grammatica participat.
Nunc quidem expositis secundum Boethium tribus diversorum opinionibus Aristotelicam veritatem perquiramus.
Dicit itaque qualia magis et minus dici, non qualitates, unde ipsorum qualium, non qualitatum magnitudo vel paruitas esse videntur, quae per magis et minus designantur. Sed cum haec parua margarita dicatur magis alba magno equo, in quo notabitur magnitudo eius respectu equi, aut quomodo haec anima grammaticior illa dicetur vel iustior, cum utraque sit indivisibilis? 247 Praeterea si ad magnitudinem subiecti respiciamus, quare non dicemus equum magis esse album margarita, sicut dicimus ipsum esse magis album quam margaritam, aut hoc corpus magis esse corpus illo, sicut dicimus esse maius corpus, aut cum dicimus istud magis esse parvum vel breue vel tenue quam aliud, in quo eius magnitudinem ad aliud accipiemus? Non itaque secundum quantitatem fundamentorum magis et minus in comparatione videntur accipi. Fortasse secundum qualitatem formarum, quia albedo huius subiecti maior est spissitudine quam illius, in eo scilicet quod partes sibi insertas habet. Unde hoc subiectum secundum magnitudinem qualitatis magis album illo dicitur.
Sed dicetur: cum ipsius essentiae albedinis magnitudo significetur, cur non ipsa albedo in essentia magis albedo dicatur? Aut quid in caeteris comparationibus dicemus, ubi nec formarum magnitudo potest notari? Numquam enim abscisa parte alicuius, cum illud magis breue vel magis parvum dicitur, crevit brevitas vel paruitas.
Quod si creuerit, quaerendum est qualiter. Quatuor tantum modis augmenta contingere videntur, cum videlicet res aut in longum porrigitur aut in latum aut in spissum aut secundum numerum partium multiplicatur, ut si tribus lapidibus quartus addatur. Brevitas quae per abscisionem <fit>, neque in longum crevit neque in latum, quia eius quantitas ultra quantitatem subiecti extendi non potest, subiectum vero per abscisionem neque longius factum est neque latius; densari quoque per abscisionem subiecti vel plures recipere partes brevitas nullo modo videtur. Quod si ad pluralitatem partium respiciamus, cur non hic equus albius dicatur hac parua margarita, quod videlicet plures partes albedinis habet, aut hic magnus ignis calidior illo paruo aut hoc corpus magis quantitas illo? Praeterea cum haec anima iustior illa dicatur vel grammaticior et utraque sit indivisibilis, in quo dicemus qualitatem huius maiorem esse illa?
His itaque rationibus impediri videmur, ne comparationem nominum definire possimus secundum quantitatem significatarum rerum sed fortasse secundum <impositionis nominis> proprietatem, quae ad intellectum quendam accomodata est, ut dicatur subiectum albedinis magis, non albedo magis albedo. Etsi enim in comparatione albi intensionem albedinis secundum spissitudinem possumus accipere, non id fortasse ubique servare possemus, quia cum magis breue vel magis tenue vel magis parvum hoc quam illud dicimus, nullas qualitatum intensiones possumus percipere, ab intellectu tamen quem ille habuit, qui hoc dicit, ratio non deviat, quia cum audimus dici magis parvum illo, duo parua simul animo conferimus et hoc in quantitate suae essentiae remissius esse intelligimus quam illud et quod 'magis' adverbium cum 248 hac voce 'parvum' coniungitur, non ex maioritate subiecti vel accidentis contingit sed secundum proprietatem et causam impositionis nominis, ad quam magis accedit hoc subiectum quam illud. Cum enim parvum hoc nomen datum sit secundum hoc quod exceditur quantitas essentiae subiecti unius quantitate alterius, quicquid magis exceditur, secundum causam nominis ad vocabulum accedit, ad quod denotandum iunxerunt 'magis' adverbium cum hoc nomine quod est 'parvum', paruitatem in minori subiecto denotantes.
Similiter brevis vel magis <brevis> brevitatem designat circa subiectum retractioris substantiae et magis breue dicitur quasi brevitatem habens subiecti, minus secundum longitudinem extensi, ut quasi ad sensus comparationis quandoque redeat, ut dicatur magis parvum quasi minus magnum vel magis breue quasi minus longum, et videtur vis comparationis quandoque esse secundum quantitatem subiectorum, ut cum dicitur hoc maius illo vel longius vel brevius vel spissius vel latius, quandoque secundum quantitatem accidentium, veluti cum dicitur hoc albius illo quod densiorem habet albedinem, quandoque vero secundum quantitatem rerum exterarum, ut ditior dicitur secundum possessionem plurium divitiarum, quamvis et multitudo proprietatum earum quae possessiones dicuntur, secundum latitudinem possessarum rerum possit notari. Si quis autem quaerat, quare magis homo non dicatur comparative, sicut dicitur maior homo, cum magnitudo sit secundum ipsam substantiae quantitatem, nil aliud deficere videtur nisi vocis institutio, quae ad hoc non fuit accomodata, ut videlicet ad comparationem substantialia nomina veniant sed sumpta tantum accidentalia nec etiam omnia. In quibus etiam sumptis quare haec eveniant, illa vero minime, fortasse magis ad vocis inventionem respicit quam ad naturam rei. Unde cum auctoritas nil ad comparationem venire <dicat> nisi accidens, voces cum magis vel minus ex inventione sua coniungibiles nomine accidentis designamus et 'magis' adverbium in eo coniunctum est nomini, ut eos denotet qui magis ad causam inventionis nominis, ut dictum est, accedunt.
Nunc ad literam redeamus.
HORUM ITAQUE QUAE PRAEDICTA SUNT NIHIL EST PROPRIUM QUALITATIS, SIMILIA VERO ET DISSIMILIA SECUNDUM SOLAS DICUNTUR QUALITATES.
HORUM ITAQUE. Tria superius dixit convenire qualitatibus, sive rebus sive vocibus, scilicet denominationem habere, contrarietatem suscipere et comparationem. Quae singula ostendit non convenire omnibus. Unde infert a toto, quod quia non conveniunt omnibus, non sunt proprie propria, atque ideo statim adnectit proprie proprium, quod quidem omnibus rebus quae qualitates sunt, convenit et solis, scilicet quod secundum qualitatem similes et dissimiles dicuntur, sicut quantitates aequales et inaequales; non tamen dixit superius secundum quantitatem dici aequale vel inaequale, 249 sed ipsam dici aequalem vel inaequalem, hic vero dicit secundum qualitatem dici simile et dissimile. Quod fortasse duobus modis potest accipi, vel ita scilicet quod dicamus solas qualitates proprie similitudinem vel dissimilitudinem suscipere et proprie dici similes vel dissimiles, alia vero aequivoce, secundum hoc scilicet quod similes vel dissimiles qualitates habent, vel ita quod dicamus propter qualitates subiecta similia vel dissimilia dici, non ita quidem ut qualitates sint similes vel dissimiles sed subiecta propter qualitates, ut hoc corpus illi simile est secundum hoc quod conveniunt in eo quod albedine participant, hoc est in eo quod alba sunt.
Et attende quod hoc corpus ex hac albedine quam habet, simile est illi, quia hoc facit ipsum album, non tamen secundum hanc albedinem simile est illi, quia non secundum hoc quod istam habet, convenit cum illo, quia eandem non habet sed ita quidem quod haec causa est, quare cum eo conveniat, quia et haec facit ipsum esse album et ex hoc quod est album, est simile illi; utique haec albedo causa est, quare est ei simile et eadem causa est, quare dissimile in eo quod ipsum informat et non illud.
Notandum vero quod <si> similitudo et dissimilitudo qualitates essent, ut quidam volunt secundum priorem expositionem, oporteret ipsam similitudinem vel dissimilitudinem et ita ipsas qualitates sibi ipsis adiacere, nisi forte quis dicat Aristotelem solis qualitatibus hoc attribuere, non omnibus. At vero secundum hoc quod relationes uolumus esse similitudinem et dissimilitudinem ab hac liberamur oppositione. Sed fortasse secundum posteriorem expositionem aliam incurrimus, quia non secundum solas qualitates dicimus similes vel dissimiles sed magis secundum similitudinem et dissimilitudinem, quae sunt relationes. Sed si sensum expositionis attendamus, faciliter nos expediemus. Cum enim dicimus simile et dissimile esse subiectum secundum qualitates, ita accipimus, ut insit illis similitudo et dissimilitudo mediantibus qualitatibus et gratia illarum quasi innatae ex illis, quae quidem se ipsis mediantibus inesse non possunt ideoque a qualitatibus differunt omnino, quibus mediantibus insunt.
SIMILE AUTEM ALTERUM ALTERI NON EST SECUNDUM ALIUD NISI SECUNDUM ID QUOD QUALE EST. QUARE PROPRIUM ERIT QUALITATIS SECUNDUM EAM SIMILE ET DISSIMILE DICI.
SIMILE ENIM. Vere secundum solas qualitates dicitur similitudo et dissimilitudo, quia SECUNDUM ALIA NON. Ab immediatis. Et hoc est: NISI per hoc QUOD QUALE EST, id est secundum hoc quod est qualitas.
AT VERO NON DECET CONTURBARI NE QUIS NOS DICAT DE QUALITATE PROPOSITIONEM FACIENTES MULTA DE RELATIVIS INTERPOSUISSE.
AT VERO. Superius tractans qualitates, inter qualitates quaedam commemoravit quae iam in tractatu relativorum posuerat secundum 250 inconvenientem definitionem. Unde aliquis posset conturbari pro eo quod superius praemiserat diversorum generum et non subalternatim positorum diversas species et differentias. Unde hanc perturbationem removet dicens non debere aliquem perturbari hoc, quia scilicet istud dictum est secundum veritatem, quod scilicet sunt qualitates, illud secundum aliorum opinionem, quod videlicet sunt relativa, non secundum rei veritatem. Quod autem relativa non sint, ipse per species ostendet, quae ideo qualitates dicuntur, quia qualia faciunt. Quippe eadem de causa genera dici possunt qualitates, qualiter illa quae prius posueram inter relativa. Perturbaretur aliquis sed non decet perturbari, ita quidem ut ipse perturbatus culpet nos, dicens scilicet NOS FACIENTES PROPOSITIONEM, id est tractatum, de qualitate etc.
HABITUS ENIM ET DISPOSITIO EORUM QUAE AD ALIQUID SUNT ESSE DICEBAMUS.
HABITUS ENIM. Et quare hoc diceret contra nos, ecce causa, quia scilicet DICEBAMUS habitum et dispositionem, hoc est vocabula significantia qualitates primae maneriae, secundum suam constructionem esse ad aliquid.
PAENE ENIM IN OMNIBUS TALIBUS GENERA AD ALIQUID DICUNTUR, NIHIL AUTEM HORUM QUAE SINGULARIA SUNT.
PAENE ENIM. Nec mirum, si hoc dicebamus, secundum constructionem scilicet, non secundum naturam rei, quia scilicet omnia genera significantia huiusmodi res, scilicet qualitates primae maneriae dicuntur ad aliquid, id est referuntur in constructione ad aliud.
PAENE dicit, quia fortasse nec omnia genera huiusmodi res continentia referri volebant, sicut fortasse ipsum generalissimum, quod est qualitas, cum tamen ratio non esset, quare sicut species, etiam genera non referantur.
NAM CUM DISCIPLINA GENUS SIT, IPSUM QUOD EST ALTERIUS DICITUR.
NAM CUM. Vere genera referuntur, quia disciplina. A parte.
ALICUIUS ENIM DISCIPLINA DICITUR.
ALICUIUS ENIM. Et vere referuntur, quia per genetivum. A parte. Et hoc est: ALICUIUS DICITUR, utpote disciplinati.
EORUM VERO QUAE SINGULARIA SUNT NIHIL IPSUM QUOD EST ALTERIUS DICITUR, UT GRAMMATICA NON DICITUR ALTERIUS GRAMMATICA NEC MUSICA ALICUIUS MUSICA.
EORUM VERO. Genera volunt referri sed species non. Singula generum vocat inferiora, sive sint species sive individua.
SED SI FORTE SECUNDUM GENUS ET HAEC AD ALIQUID DICUNTUR; UT GRAMMATICA DICITUR ALICUIUS DISCIPLINA, NON ALICUIUS GRAMMATICA, ET MUSICA ALICUIUS DISCIPLINA, NON ALICUIUS MUSICA.
<SED> SI FORTE. In propria voce non assignantur ad alia sed in generali voce. Quod ait: FORTE, ideo dicit ne aliquis putet quod in rei veritate velit propter constructionem haec dici ad aliquid.
QUAPROPTER QUAE PER SINGULA QUIDEM SUNT, NON SUNT AD ALIQUID.
QUAPROPTER. Quandoquidem grammatica et musica hoc ipsum quod sunt, non referuntur. Ergo inferiora disciplinae non sunt ad <aliquid>. A partibus et descriptione ad aliquid, quae est secundum alios.
DICIMUR ENIM QUALE SECUNDUM SINGULARIA.
DICIMUR ENIM. Hic incipit rei veritatem detegere, quod scilicet in rei veritate, secundum significationem scilicet, haec nomina specialia non debeant dici relativa, quia scilicet potius sunt qualitates in significatione. Ab oppositis. Quod res ab eis significatae sint qualitates, ostendit a descriptione, quia videlicet faciunt qualia. Et hoc est: DICIMUR QUALE SECUNDUM SINGULARIA, hoc est secundum res specialium nominum.
HAEC ENIM ET HABEMUS (SCIENTES ENIM DICIMUR QUOD HABEMUS SINGULAS SCIENTIAS); QUARE HAEC ERUNT ETIAM QUALITATES, QUAE SINGULATIM SUNT, SECUNDUM QUAS ET QUALES DICIMUR; HAEC AUTEM NON ERUNT EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID.
HAEC ENIM. Vere propter huiusmodi qualitates dicimur 251 quales, id est quia eas habemus. A causa.
SCIENTES ENIM. Iterum probat quod quales dicimur, quia scientes. A parte. Et attende quod hoc nomen 'scientes', quod sumptum a generali nomine, quod est scientia, non inferiora nomina, sicut grammaticum, musicum, ideo praecipue posuit, cum ostenderet quale, ut aperte innueret genus ipsum proprie secundum significationem esse qualitatem, non ad aliquid, sicut et species ipsius.
QUARE, quia scilicet qualia faciunt. A descriptione.
QUAE SINGULARIA SUNT, hoc est res specialium nomium, et omnino non erunt ad aliquid. In quo etiam similiter ostendit res generis quae eaedem sunt, esse qualitates et non esse ad aliquid, et per hoc plane astruit haec in 'ad aliquid' poni secundum opinionem tantum aliorum.
AMPLIUS SI CONTINGAT HOC IPSUM QUALE ET RELATIVUM ESSE, NIHIL EST INCONVENIENS IN UTRISQUE HOC GENERIBUS ANNUMERARE.
AMPLIUS. Tetigit superius perturbationem, quam posset aliquis habere, et causam ipsius perturbationis, posuit etiam solutionem sed occulte, innuens scilicet ista secundum rei veritatem non poni sub 'ad aliquid' sed sub qualitate. Quam quidem solutionem, quoniam non aequaliter <omnibus satisfacere> existimat, sed quosdam importunos sentit in eo persistere, ut velint idem supponi diversis respectibus ad aliquid et qualitati, ut satisfaciat illis, aliam solutionem secundum eorum opinionem ponit dicens, quod hi qui hoc recipient, dicant non esse inconveniens idem supponi diversis generalissimis.
Sic iunge: Unam iam ostendi solutionem secundum veritatem per hoc quod dixi, quod quia qualitates sunt, non sunt ad aliquid.
AMPLIUS, id est adhuc aliam do, si ista non sufficit, quod cum CONTINGAT, ut quidam putant, idem esse et qualitatem et ad aliquid, NON EST INCONVENIENS idem supponi diversis generalissimis.

Notes