Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 6
From The Logic Museum
< Authors | Albertus Magnus | Commentary on Metaphysics | Book I | Tractatus i(Redirected from Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Chapter 6)
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT VI | |
De principiis secundum quae insit primo scientia in scientibus, quae sunt sensus, memoria et ratio. | |
=In Philosopho ubi supra= | |
Post hoc autem inquirendae sunt potentiae secundum quas insit in sciente [11] scientia. Dicamus igitur quod animalia quidem fiunt sive generantur habentia senssum: actus enim animalis est sensibilis anima, et sentire secundum potentias vitae sensibilis ipsis sentientibus animabus est esse. Est autem primus huius actus animalium sicut somnus, et sensus sicut vigilia. Primitus igitur fiunt animalia sensum habentia, in quo habitus sensus est sicut somnus: et deinde utuntur sensu, sicut vigilia est expansio sensuum extra ad sensibilia. Cum igitur prima facultas cognitionis, et prima secundum nos potentia sentiendi sit sensatoris, unde primo oritur scientia in nobis, et primo primum sit habere sensum, et primum susceptibile huius cognitionis fit ex genere animalis, et non ex differentia constitutiva hominis, quaeramus quis sit sensus qui primum dat sciendi facultatem et potentiam. Et ex his quae in secundo de Anima[1], et in libro de Animalibus determinata sunt, planum est quod sensus ille est tactus qui est fundamentum aliorum sensuum, et hic est cuius complexio mollis et recedens ab excellentia contrariorum ad medium venit, quod ex temporantia et crisi temperationi coeli aliqualiter propinquant: et ideo principia sortitur in aliquo simili motori coeli: et ideo habens sciendi potentiam, et ex mollitie potest in ipso spiritus animalis discurrere, qui vehit formas cognitionis sensibilis, et quoad haec duo perficitur apprehensio cognitionis sensibilis quoad accipere. | |
Sed cum scire non perficiatur per unicam sensibilium apprehensionem, sed potius ex aliis duobus cum isto, quorum unum est tentio sensibilium acceptorum similium, eo quod universale est una de multis essentialiter similibus acceptio, tentio autem prius accepti cum posterius accepti: et horum duorum cum tertio et quarto et deinceps acceptis non fit nisi per memoriam: et una acceptio de his omnibus non fit nisi per rationem, per quae tria insit in sciente scientia, oportet nos distinguere in generibus animalium, et videre in quo conveniant ista tria sciendi principia. | |
=Animalium quaedam habent memoriam et aliquid prudentiae habere possunt= | |
Dicamus igitur, quod sicut diximus, animalia secundum suum genus sensum habentia generantur, licet quaedam eorum parum utantur sensu secundum vitam sensus manifestam. Sed quibusdam animalium ex sensu secundum actum facto memoria non est facta: quia non tenent sensata apprehensa propter suae complexionis aqueam frigiditatem, aut terrestreitatem, quae immobilitat spiritum animalem formas sensibiles deferentem, sicut patet in muscarum generibus, quae abjectae flabello statim se inferunt laesionis immemores,nec ad certas se conferunt causas, nec aliquid videntur habere memoriae simile: et ideo quaecumque talium sunt, nihil providentiae vel prudentiae habent, sed ex sensu sola convenientia in sensu prosequuntur et inconvenientia fugiunt. | |
Quibusdam vero ex sensu secundum actum facto fit memoria prius acceptorum sensibilium: et cum memoria non tantum sit thesaurus et coacervatio formarum sensibilium prius acceptarum, sed etiam intentionum convenientis et inconvenientis, boni et mali, amici et inimici, et huiusmodi cum sensibus ab aestimativa acceptorum, sicut in libro nostro de Memoria et Reminiscentia probavimus. Propter hoc quod alia prudentia sunt animalia habentia regimen vitae ex memoria, alia vero solo sensu vigentia sunt imprudentia.
|
|
Dico autem memorantia prudentia non secundum perfectam prudentiae rationem, quae est activus habitus cum ratione vera eorum quae in nobis sunt ad vitam conferentium. Sed non habentia rationem veram, memoria utuntur loco rationis, et ordinant aliquo modo vitae suae commodum per quamdam civilitatis et felicitatis similitudinem, sicut est videre in apibus, et gruibus, et huiusmodi [12] multis animalibus: sed tam apes quam grues vigent solum memoria. Cuius signum est, quod a longinquis locis ad quae transferuntur, revertuntur ad proprias habitationes et casas. | |
=Quaedam habent memoriam et auditum, et haec alicuius prudentiae et disciplinae sunt capacia= | |
Est autem adhuc alia animalium differentia, non quidem secundum memoriam et sensum propter quem animal est animal, sed secundum duo dicta, et secundum participationem auditus non in omni, sed in quadam sui ratione. Convenit autem dupliciter participare auditum. Uno quidem modo secundum coniunctam cum sensu utilitatem conferentium, et secundum hoc sonus vel vox audita est, quasi prodens id circa quod est affectus, sicut videmus aves fugere vel convenire ad garritus tristes auditos vel laetos. Alia est participatio auditus in quantum auditus est nominum conceptus rerum significantium: et hoc modo quaedam animalia videmus participare auditum cum memoria quae sibi sensum animalitatis praesupponit, videmus disciplinabiliora esse quam ea quae non habent facultatum memorandi huiusmodi auditorum. | |
Haec enim animalia sonos sic et nomina audientia conservant ea in memoria, et ad voces vel sonos similes agunt multa similia disciplines actibus. Disciplinam enim hic vocamus quamcumque doctrinam acceptam per auditum, sicut et ipse auditus sensus vocatur disciplinalis: nec attendimus hic proprietatem doctrinae vel disciplines quae intellectualis est, sed vocamus disciplinam eruditionem per sensibilia signa factam, sicut erudiuntur canes et simiae et psittaci et huiusmodi. Cum autem huiusmodi eruditio sit duplicis artis, liberalis scilicet et mechanicae, videntur plura animalia imbui secundum liberales faciles quasdam artes, sicut sunt saltus, et tripudium, vel turbatio, vel aliquid huiusmodi: pauca vero secundum mechanicas. Simia enim quaedam mechanicorum aliqua imitatur propter sui accessum ad hominis similitudinem. Liberales autem artes dico, quas propter se et non propter aliud volumus, sicut musicorum ars, et tripudium, et saltus, et pugilatio, et torneamentum, et huiusmodi caetera quorum exercitiis solis delectamur. | |
=Quae mechanicae arte dicantur= | |
Mechanicas autem voco, quascumque non propter se, sed propter alterius utilitatem quaerimus, sicut est fabricatio, non propter fabricare, sed propter ensem: sutoris propter calceum, et huiusmodi. Multa haec autem pertractata sufticienter sunt in Ethicis. | |
Est autem differentia inter prudentiam et disciplinam secundum ea circa quae sunt ex quibus sunt: quoniam prudentia est sagacitas quaedam circa conferentia ad vitam existens ex memoria convenientium acceptorum cum sensu secundum actum sensibilis facto. Disciplina autem est sagacitas circa ea de quibus est ars ex memoria sonorum secundum quod sunt signa rerum per modum conceptus et nominum: igitur illa animalia sunt prudentia quidem disciplina, quaecumque memorativa quidem sunt, sed sonos secundum quod per modum nominum sunt signa rerum, audire non possunt, ut apes, quae cum audiant sonos, non tamen per praedictum modum auditus audiunt, et si aliquod aliud animalium genus huiusmodi in hoc est: talis enim auditus sonorum non simplici auditu perficitur, sed virtute aestimationis conferentis aliqualiter designata per nomen vel per sonum ad modum nominis. Addiscunt autem aliquid disciplinae quaecumque animalia iuxta memoriam reservantem intentiones et notitias rerum et nominum, etiam hunc sensum habent auditus praememoratum. | |
=Hominum genus a~~ et rational~~ viget= | |
Ex omnibus supra inductis concluditur, quod animalia quaedam vivunt regimine suae vitae solum imaginationibus et memoriis. Diximus enim in scientia de Anima, quod imaginatio reservatio est specierum sensibilium, prout sunt imagines rerum: et hoc modo aliquid memoriae est imaginatio. Memoria autem est coacervatio convenientium et inconvenientium ad vitam, ad quas intenditur per motum: et ideo intentiones a Peri[13]pateticis Philosophis talia vocantur. Haec igitur animalia quaecumque ex talibus regimen vitae accipiunt, parum experimenti participant: quia cum duo sunt in experimento, unum quasi formale, quod est acceptio similis de multis, alterum materiale, quod est memoria conferens, non participant experimento nisi secundum id quod materiale est in ipsis, sicut in scientia de Animalibus diximus[2], quod avis serpentem expugnans, vulneratam se sentiens, accipit lactucam agrestem, et redit ad pugnam. Sed hominum genus ad omnem sui diversitatem viget in suae vitae regimine arte in factivis, quia ars est cum certa ratione factivus habitus, et viget rationibus in activis et contemplativis: et de his in Ethicis determinatum est a nobis: hominum enim licet sit una natura secundum speciem determinata, in multa tamen est latitudine secundum animae facultates secundum complexiones et habitationes. Sed in tota latitudine illa et ambitu participat artibus in communicativis, et rationibus in contemplatione et more secundum virtutem. De facultatibus igitur sive spectantibus naturae quibus perficitur scibilium acceptio, determinatum sit hoc modo. |