Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 7
From The Logic Museum
< Authors | Albertus Magnus | Commentary on Metaphysics | Book I | Tractatus i
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT VII | |
De formaliter in nobis scientiam generantibus, quae sunt experimentum et universale. | |
Cum autem universale sit principium artis et scientiae, et universale dicatur dupliciter, uno modo prout est in multis confusum et immixtum in illis secundum quod est esse multorum, quomodo et secundum sensus notius est, sicut ostensum est in primo Physicorum, alio autem modo prout est de multis unum separatum per rationem ab illis, oportet iterum determinationem facere de principio generationis scientiae, quod formaliter generat eam in nobis: hoc autem est universale: sic autem in nullo deficiemus quando et secundum naturae potestatem, et secundum quod formaliter complet scientiae generationem ostendemus. | |
Ex quo enim haec scientia omnem stabilit scientiam, a nulla aliquid accipiens, sed omnibus stabilimentum largiens, oportet haec quae dicta sunt, in ista docere scientia: hic igitur scientiae principium utroque supra dictorum modorum determinemus. Dicamus igitur, quod ex quo hominum genus viget arte et rationibus, quod in generatione artis et scientiae quae per rationem inest hominibus qui perfectae sunt memoriae, fit ex memoria prius acceptorum per sensum et cum sensu experimentum eiusdem rei secundum speciem. | |
= Quare multae memoriae in similibus acceptae potentiam unius experimenta faciunt et non actum= | |
Multae etenim memoriae in effectibus similibus acceptae, faciunt in hominibus potentiam unius experimenti. Potentiam autem dico non actum: quia sicut nos meminimus docuisse in Ethicis, sicut duplex est actus in physicis, unus quidem permixtus potentiae, et imperfectus et imperfecti actus qui est motus, et alius impermixtus potentiae et completus completi et perfecti actus qui est forma: ita est et duplex actus in potentiis animae, unus quidem permixtus potentiae imperfectus et imperfecti actus qui non stabilit potentiam, sicut est opinio quae adhuc fluctuat ad oppositum, sicut et ipsa potentia est oppositorum, et hic est quasi materia: et alter qui est purus, nihil habens de opposite, in toto complens potentiam, sicut est scientia, et intellectus, et sapientia: acceptio autem universalis in singularibus confusi et permixti est actus imperfectus, et ideo potentiae habet rationem [14] et similitudinem. | |
Propter hoc dictum est, quod memoriae multae unius et eiusdem sensus universalis in ipsis permixti et confusi, experimenti pariunt potentiam et non actum simplicem et perfectum: et quia experimenti potentia sic est imperfectus actus fere est scientia, sicut motus in physicis fere est forma, et in termino motus, in quo finis est motus secundum motum esse, est forma, et sic experimentum in fine experiendi in quo est, sed sufficienter expertum esse est scientia. | |
Est autem experimentum etiam arti simile, non tamen ars: est enim ars illa operum factibilium cum universalis vera ratione, quae per modum actus inest artifici. Experimentum autem est regulans opus per acceptionem confusi in illis, et ideo potentialiter regulat: propter quod et frequenter fallit ex defectu regulantis, et non tanturn ex defectu rei circa quam est opus. Ars autem nunquam fallit ex defectu regulantis: quia haec est ratio certa et vera: sed fallit quandoque per accidens ex defectu eorum in quibus factio consistit: propter quae finem in ipso si de contingentibus nihil omiserit, semper consequitur artifex, ut habetur in Topicis. | |
Cum igitur, ut superius diximus, aliqua animalia secundum partem experimento participent, homines autem secundum perfectum, accidit et accedit hominibus scientia et ars per experimentum, sicut in physicis accedit forma per motum, scientia quidem in experimento contemplabilium, ars autem in experimento factibilium. | |
=Experientia artem facit inexperientia casum= | |
Experientia quidem artem facit, sicut ait quidam Philosophus[1] recte dicens, sed inexperientia facit casum. Quemadmodum enim in physicis casus est causa per accidens in his quae propter aliquid fiunt, ita in actibus eorum quae fiunt per nos, quae omnia propter aliquid fiunt, experimenti potentia fecit causam per se eorum quae a nobis propter aliquid fiunt: et haec est ars in finem regulans et dirigens opus. | |
Inexperientia autem si pertingat ad finem sine regulante finem contingit; et hoc fit casu, sicut non expertus aliquando sanat: sanare autem non intendens, sed casu dans medicinam sanitatis perfectivam. Ars autem fit et generatur et perficitur in nobis, cum ex multis non confusis quodam iam experimento per deputationem universalis intellectus per causam veram et certam una ex omnibus abstracta fit de similibus essentialiter acceptio universalis, in qua instantia non esse probatur: et tunc experimenti potentia perducta est ad actum completum et depuratum. | |
Est etiam simplex quod prius in confusione multorum erat acceptum. Oportet autem quod universale per se substantialiter sit multorum illorum similitudo: quia si per accidens et non per se unirentur multa uni, non unum facerent effectum, nec unam certam de se generarent notionem. Acceptam namque notionem habere, quod Platoni et Socrati et aliis pluribus eiusdem complexionis et aetatis et habitationis et dietae et exercitii et accidentium animi et periodi et omnium talium circa hanc aegritudinem et ex eadem causa et eorumdem symptomatum insudantibus et laborantibus hoc iam contulit, sicut scamonea ad cholerae purgationem, et unumquodque sit in multis probatum inveniri sine instantia, experimenti est. | |
Quod autem universaliter omnibus contulit huiusmodi qui secundum unam speciem complexionis determinati sunt, et hac per omnia simili aegritudine laboraverunt, sicut si contulit similibus per naturam similibus phlegmaticis, hoc est, ex phlegmate laborantibus, aut cholericis, aut aestu sanguinis, aut melancholiae intensae vel combustae febrientibus, artis est: quoniam hoc est acceptum cum ratione vera et certa. Haec igitur sunt in hominibus scientiae et artis generativa. [15] |
Notes
- ↑ 1 Polus scilicet.