Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 8
From The Logic Museum
< Authors | Albertus Magnus | Commentary on Metaphysics | Book I | Tractatus i(Redirected from Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Chapter 8)
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT VIII | |
Et est disputatio de solutione dubitationis praedictae | |
Dubitabit autem aliquis de his quae dicta sunt, eo quod non semper scientia et ars ex his generari videntur. In doctrinalibus enim non multum oportet experiri: quoniam in uno viso triangulo quod sit rectilineus habens tres angulos aequos duobus rectis, per necessariam habetur rationem in omnibus: in quibusdam nec in uno possibile est experiri, sicut quod stellae fixae super polos orbis signorum rotunde perficiant in triginta sex millibus annis circulum: hoc tamen certe et per demonstrationes scit astronomus. Amplius cum universale sit essentialis similitudo particularibus immixta, forte videbitur alicui, quod in uno acceptum, per rationem similitudinis in omnibus acceptum sit, cum eorum quibus est una natura communis, una sit illius naturae operatio. | |
Quaecumque autem talium sunt dubitationum, sibi unam accipiunt solutionem, quam etiam in Ethicis nos dixisse meminimus, quoniam mathematica non multis indigent tempore et experimento: eo quod talia probantur per causam propter quid, et sunt separata: et ideo in talibus excellunt iuvenes: et sic est in materia coeli orbibus et stellarum motibus, quae regularem habent motum per gradus et partes coeli: et ideo accepto tempore motus per unum gradum, scitur tempus totius motus. Haec autem et huiusmodi omnia sunt de quibus est scientia secundum quod scientia est demonstrationis proprius effectus: et ideo non universaliter diximus scientiam secundum veram scientiae rationem indigere experimento: sed in artificialibus et physicis et sapientialibus secus est, quia in his ex rebus circa quas sunt, magna est aliquando mutatio; eo quod contingentes sunt, et aliquando magna et excellens super nos altitudo, sicut in sapientialibus divinis: et ideo illa antequam acceptio universalis possit fieri, saepe et diligenter oportet experiri: propter quod universaliter ars generatur ab experimento, non universaliter scientia: et haec est solutio Aristotelis, sicut patet inspicienti in Ethicis. In his enim omnibus similis acceptio non est perspicua antequam probatur ad singula: neque perspicue scitur quando in uno acceptum est utrum per eumdem modum sit in alio. | |
=Impugnatio Platonis asserentis scientiam animae concreatam esse= | |
Quod autem Platonis amici dicunt, omnem scientiam esse in anima, nec accipi aliquam per experimentum et doctrinam, nullam habet fortem rationem. Quod enim dicunt eum qui quaerit experimento, aut invenire scitum universale, aut non invenire. Et siquidem non potest invenire, frustra est inquisitio. Si autem inveniet, per aliquid scit se invenisse quando invenit, aut nescit se invenisse, et tunc nunquam cessabit ibi ab inquisitione. Si autem per aliquid scit, cum non sciatur nisi simili, oportet quod simile ei quod invenit, iam intus habuit: ergo omnium quae inveniri possunt, iam ante intus sunt similes habitus: duae autem per omnia similes et eiusdem speciei qualitates et formae non possunt secundum idem in eodem fieri: cum igitur sit in anima secundum intellectum similis cum quaesito habitus, per experimentum et doctrinam nihil generatur in anima, sed per talia excitatur anima ad reminiscendum ea quae prius novit. | |
Et hoc dicit Boetius in tertio de Consolatione philosophiae dicens, quod si Platonis musa personat verum, quod quisque discit, immemor recordatur. Omnia autem haec deceptiones sunt erroneae: quoniam hoc quidem verum est, quod sicut in omni potentia actus alicuius praecessit illius actus inchoatio, ita etiam in intel[16]lectu possibili secundum inchoationem confusam praeexistit notio quaesitorum: aliter enim non esset potentia propria perfectibilis hoc actu: et quoad haec sunt in ipsa dignitatum notitiae vel notiones, quas quisque probat auditas: nec oportet ad notionem hanc aliquid facere per experimentum vel doctrinam, nisi terminorum tantum notitiam. Hic ergo confusus habitus est in intellects, sicut forma per inchoationem esse potentialis est in materia: sicut autem materia per huiusmodi esse possibile confusum, non exit ad actum, nisi per aliquid agens quod est in actu completo et determinato: ita etiam intellectus possibilis non exit actu ex forma notitiae confusse, nisi per aliquid quod est in actu completo et determinato: et hoc est experimentum universalis speciei movens, vel doctrina movens signo speciei. | |
Sed hic non loquimur de generatione scientiae per doctrinam, quia intendimus de prima scientiae generatione: et hoc non fit per doctrinam: quia doctrinaliter non generatur scientia, nisi postquam generata est in anima docentis. Sicut autem possibilitas materiae quietatur et determinatur in fine motus contingens actum completum, ita determinatur confusus et potentialis actus ad quaesiti notitiam, et scit se invenisse quod quaerit per hoc quod de terminatur ad speciem quaesiti. | |
=Solutio ad motivum Platonis= | |
Et quod dicunt, quod non scitur nisi simile simili, dico quod pro certo verum est hoc: sed hoc modo quod scit iste simile et tamen imperfecte confuso habitu scit, imperfecte etiam confusa forma est similis. Cum autem perfecte scit, perfecte etiam secundum speciem determinatam efficitur similis: sed Plato hoc non consideravit, et ideo formas potentiae generationis et scientiae principium dixit: de quibus congruis locis et temporibus in sequentibus subtiliter inquiremus. |