Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 14

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT XIV
De dictis Empedoclis circa divisionem principiorum moventium et materialium.
Empedocles autem magis utitur causis quam iste, quia moventia quae ponit, omnibus adaptat: tamen et ipse insufficienter enuntiat de causis efficientibus sive moventibus: et quod peius est, quia in causis quas ponit, non invenitur quod verum est, et confessum est ab ipso et ab omnibus aliis Philosophis. Confessum enim dicitur, quod communis animi acceptio est, quod quisque probat auditum: et tales sunt duae propositiones, quarum una est, quod ea quae prima sunt rerum principia, per essentiam sunt principia et non per aliud aliquid: quoniam si per aliud aliquid sunt principia, tunc non sunt principia: et hoc est contra hypothesim.
Alia autem est, quod ea quae per essentiam sunt principia activa, unam et eamdem actionem habent in omnibus, et non sunt contrariarum actionum. Et contraria istis dixit Empedocles. Cum enim poneret amorem et odium principia esse effectiva, oportet quod per essentiam sint effectiva, sicut dicit prima propositi: et simplices et essentiales habeant actus, sicut dicit secunda propositio: igitur amoris non erit nisi congregare et continere vel concernere tam in loto quam in partibus, sicut caloris actus non est nisi calefacere, et lucis actus non est nisi lucere: et per oppositum actus odii non est nisi separare et secernere.
Sed e converso secundum Empedoclem multis in locis id quod est vel fit, amor secernit et dispergit, et odium coiicernit et congregat. Nam cum ipsum quod esse dicit Empedocles, hoc est, chaos in quo omnia permixta sunt, distrahitur ad elementorum species ab odio, cuius est secernere cuncta: tunc ea quae ad ignem constituendum conveniunt, in unum concernuntur: et similiter concernuntur ea quae ad singula aliorum elementorum constituenda conveniunt: et sic odium secernens in toto, concernil in partibus.
Cum autem e contra post annum magnum iterum ex constitutis elementis et elementatis conveniunt amore movente, necesse est ut rursus particulae quae singula constituunt, secernantur: et sic amor secernendo singula congregat in unum, sicut odium secernendo ex uno concernit ad singula: et sic principium horum simplicium primorum principrorum actus essentiales sunt oppositi in toto et in partibus entis, quod est contra omnia confessa.
Empedocles igitur inter priores causam efficientem dividens, eam positionem induxit, quod non est unum primum faciens motus principium, sed diversa et contraria. Amplius autem quae in materialis causae specie sunt, ipse dixit esse plura quae dicuntur quatuor elementa, et causa quaedam dicti superius assignata est, quod scilicet motus est inter contraria, et quod contrariorum per se causae moventes sunt contrariae, si essentialiter moveant, quemadmodum movere habent principia. Sed licet quatuor ponat elementa, tamen utitur his quatuor ut duobus solum existentibus, sicut supra diximus. Igne enim utitur quasi secundum se exist ante propter motum et perpetuitatem et speciem quae coelestibus flammis vidit inesse.
Tribus autem elementis igni oppositis, eo quod ad centrum omnia moventur, et non perpetua sunt, et materialia, utitur quasi una natura materiali: et haec sunt terra, et aer, et aqua. Haec autem quicumque vult, potest sumere ex speculatione naturae ipsorum elementorum. Haec igitur Philosophus Empedocles sicut diximus, sic dixit, scilicet quod principia sunt, qualiter sunt, et quot sunt.
[58]

Notes