Authors/Anon NL 16135/Album fuit disputaturum
From The Logic Museum
< Authors | Anon NL 16135
Jump to navigationJump to searchLatin | English
|
---|---|
ALBUM FUIT DISPUTATURUM (NL 16135 12vb-14vb) | |
[n1] Album fuit disputaturum. Tali facta hypothesi quod Sor fuit albus nec modo est albus, nec de cetero erit albus, nec disputavit Sor nec disputat, sed disputabit, proponitur ista: ‘Album fuit disputaturum’ | |
[n2] Probatio et improbatio | |
[n3] Et probatur sic: quod est vel fuit album fuit disputaturum, ergo album fuit disputaturum. Et tenet consequentia per locum ab expositione huius termini ‘albus’. Improbatur sic: quidquid fuit disputaturum disputat vel disputavit vel disputabit, sed album non disputat nec disputavit, ergo disputabit; sed haec est falsa, ergo prima; quare haec est falsa: ‘Album fuit disputaturum’. | |
[n4] PRIMA QUAESTIO | |
[n5] Utrum haec sit vera: ‘album fuit disputaturum’? | |
[n6] Rationes contra | |
[n7] 1. “Hoc verbum ‘est’ quandoque praedicatur tertio adiacens, quandoque secundo adiacens, et tunc est extremum et praedicat quod in se est; quandoque vero praedicat quod in alio est, et tunc est tertio adiacens, et tunc est copula et ponit rem suam circa [50] alteram[1]: et tunc eadem differentia temporis mensurantur extremum et copula, ut ‘Sor fuit currens’; et patet quod sensus est: ‘Sor cucurrit’. Quare, cum in proposito praedicetur tertio adiacens et ita, quod in altero est, erit sensus praedictae orationis: ‘Album disputavit’; sed haec est falsa, ergo prima[2]. | |
[n8] 2. Item. In hac: ‘Album fuit etc.’, enuntiatur unum de uno; quare tempus mensurans huiusmodi compositionem erit unum; ergo vel praesens, vel praeteritum, vel futurum; sed sive sic sive sic semper est falsa, quod patet de se; ergo prima falsa. | |
[n9] 3. Item. Haec oratio implicat opposita circa praedicatum, quia praeteritum et futurum; ergo est falsa. | |
[n10] 4. Item. Veriori modo importat tempus participium praesentis temporis, quam praetetiti vel futuri; sed si participum praesentis temporis adiungitur verbo praeteriti vel futuri, trahitur ad naturam illius[3], et ita erit sensus ‘Album fuit etc.’: ‘Album disputavit'; sed haec est falsa, ergo prima. | |
[n11] 5. Item. Incompletum trahit ad se completum, ut cum dicitur ‘homo mortuus’, sed praeteritum est incompletum respectu futuri, ergo trahit ipsum ad naturam suam; et ita sensus orationis erit iste: ‘Album disputavit’ sed haec est falsa, ergo prima. Minor patet, quia praeteritum minus se habet ad esse, quam futurum. | |
[n12] Rationes pro | |
[n13] Quod sit vera, videtur: | |
[n14] 1. Omnis propositio vera de praesenti dicta de praeterito est vera et etiam necessaria; sed haec: ‘Album est disputaturum’ fuit vera in aliquo praesenti; ergo modo dicta de praeterito est necessaria. [51] | |
[n15] 2. Item. Omnis propositio habens plures causas veritatis, pro quacumlibet illarum reddatur vera, vera est simpliciter; sed haec habet novem causas veritatis[4], ut patebit post, et pro altera illarum habet veritatem; ergo simpliciter est vera. | |
[n17] 3. Item. Haec est vera: ‘Disputaturum fuit album', ergo et haec: ‘Album fuit disputaturum’ per locum a simplici conversa. | |
[n18] 4. Item. Syllogizatur sic: ‘Sor fuit disputaturus, Sor fuit albus; ergo album fuit disputaturum’. Et patet consequentia per illam dignitatem: “Quaecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem” [5]. | |
[n19] 5. Item. Participium futuri temporis habet resolvi per verbum futuri temporis et per participium praesentis, ut ‘lecturus est': ‘erit legens '; cum igitur haec sit vera: ‘Album fuit id quod erit disputans’, patet quod prima erit vera. | |
[n20] Responsiones quorundam cum refutatione. | |
[n21] Solutio. Dicendum quod quidam ponunt ipsam simpliciter esse falsam, et hoc, quia, cum sit enuntiatio unum de uno enuntians, oportet quod tempus mensurans compositionem praedicati cum subiecto sit unum similiter; sed sive sit praesens, vel praeteritum, vel futurum, falsa est simpliciter. Et isti concedunt improbationem, ad probationem respondent per fallaciam consequentis ab insufficienti. Cum enim probat sic: ‘Quod est vel quod fuit album fuit disputaturum, ergo etc.’, deberet addere: ‘et album disputat, vel album disputavit, vel disputabit’, et tunc esset solvere per interemptionem illius. Isti autem non solvunt, et in quo peccant statim patebit. | |
[n22] Alii distinguunt dicentes quod prima est duplex ex eo quod li ‘album’ potest stare pro supposito, et sic vera, vel pro forma, et sic falsa. Sensus patent. [52] | |
[n23] Sed istorum solutio non valet, nam, cum subiectum subiciatur praedicato per naturam suppositi, ei sic redditur praedicatum non excipiendo tamen formam, quia pro supposito sub forma existente, cum sit forma praesens sive praeterita, redditur predicatum, nunquam tamen pro forma; quod verum est. | |
[n24] Alii dicunt quod prima vera est, et peccat improbatio per fallaciam figurae dictionis, quia sub ‘quidquid’, quod est distributivum substantiae, accipitur ‘album’, quod est de praedicamento qualitatis; quare fit fallacia figurae dictionis, sicut hic; ‘Quidquid emisti comedisti, crudum etc.’ | |
[n25] Sed isti non solvunt, quia, dantem oppositum, adhuc contingit solvere; ergo eorum [13ra] solutio nulla per Aristotelem in Elenchis. Et hoc patet sic: ponatur, loco del ‘quidquid’, ‘qualecumque’, quod est distributivum qualitatis, et procedit probatio et improbatio; ideo solutio nulla. | |
[n26] Dicendum igitur aliter quod prima est vera simpliciter. Habet enim novem causas veritatis[6] pro quarum altera est vera. | |
[n27] Antecedens patet sic: Regula est quod “omnis actus simul est cum sui praesentialitate et ante sui praeteritionem et post sui futuritionem” [7]. Prius enim est actus quam sit praeteritus et est, dum praesens est, et prius est futurus quam sit; sed corrupto uno eorum, quae sese concomitantur, necesse est reliquum corrumpi; ideo, si praesentialitas actus praeteriit, et actus praeteriit; et ideo [non] sequitur: ‘Fuit amans, ergo amor est praeteritus’, ‘fuit disputans, ergo disputatio est praeterita '. | |
[n28] Similiter praeterito posteriori, necesse est praeteriisse quod est prius, ut, si dies Martis praeteriit, necesse est diem Lunae praeteriisse; quare, si praeteritio actus praeteriit, et actus praeteriit; et ideo sequitur: ‘Fuit amatus, ergo amatio est praeterita’. | |
[n29] Item. “Actus est post eius futuritionem”, ut dictum est. [53] Terminus autem initialis actus futuri praecedit actionem secundum tempus. Actio illa potest sumi secundum quod est praesens, preterita vel futura, et ideo in triplici differentia temporis potest praecedere actionem illam. Quod patet. [. ..] Sequitur enim: ‘Disputavit, ergo fuit disputaturus’, et sic praecedit actionem praeteritam, secundum quod praeterita est, et sequitur: ‘Disputabit, (ergo) fuit disputaturus’ et sic praecedit actionem futuram, secundum quod futura est. | |
[n30] Et sic patet quod hoc totum agregatum ‘fuit disputaturum’ est commune trium temporum, scilicet, praesentis, praeteriti et futuri, et hoc ex comparatione huius quod est ‘fuit', ad hoc quod est ‘disputaturum’, quod sub triplici differentia ad illud potest comparari. | |
[n31] Nec est dicendum quod li ‘fuit’ sit praedicatum et li ‘disputaturum’ eius determinatio, vel e converso, sed totum agregatum ex his est praedicatum sive loco praedicati; est enim circumlocutio verbi intellecti, cuius intellectus per unam dictionem non potest significari, sicut est in suppletionibus[8]; unde tempus mensurans compositionem praedicati cum subiecto non est praesens simpliciter distinctum, nec praeteritum, nec futurum, sed praesens simpliciter indifferenter se habens ad praesens distinctum, praeteritum et futurum. | |
[n32] Et si dicas quod li ‘album’ est habens naturalem suppositionem, non accidentalem, quia pro nulla differentia temporis determinata se subicit praedicato, dico quod bene obiceres, si de se hoc haberet vel de sua significatione; et hoc non est ita, immo hoc habet a praedicato, ut visum est. | |
[n33] Ex hoc patet quare participium praesentis temporis, si adiungatur verbo praeteriti temporis, trahitur ad naturam illius, et participium praeteriti similiter, non autem participium futuri. Unde non sequitur: ‘Fuit disputaturum, ergo disputavit’[9]. [54] | |
[n34] Et ita patet quod praeteritum potest reddi sub triplici differentia, subiecto existenti pro praesenti, ut: ‘Quod est album disputat, vel disputavit, vel disputabit’; et sic sunt tres causae veritatis. Eodem modo pro futuro, sub hoc sensu: ‘Quod erit album disputat, vel disputavit, vel disputabit’ Pro ista autem causa vera est oratio: ‘Quod fuit album disputabit’, ideo vera est simpliciter. | |
[n35] Ideo peccant illi, qui dicunt quod falsa est, quia, cum sit enuntiatio una, unum erit tempus mensurans extrema; et ita vel praesens, vel praeteritum, vel futurum. Et dico quod unum est, sed hoc est praesens confusum, communiter se habens ad praeteritum et futurum, sicut est in praedicatis per se: ‘Homo est animal’ et huiusmodi. | |
[n36] Ad improbationem dicendum quod haec est duplex: ‘Album disputat vel disputavit vel disputabit’, quia potest esse disiunctio inter terminos vel inter propositiones. Primo modo vera est, et convertitur cum prima; sed ulterius non sequitur: ‘si album non disputat, nec disputavit, ergo disputabit’, sed est peccatum consequents a pluribus causis veritatis ad pauciores. Sed prima habet novem, et tu concludes tres illarum, et concludis duas. Haec enim per se: ‘Album disputat’ habet tantum unam causam, haec autem ‘Album disputavit’ habet duas: quod est vel quod fuit, sed haec tantum duas, ‘Album disputabit’ quod est vel quod erit. Si autem sit disiunctio inter propositiones, sic est falsa, nec sequitur ex prima; sed est peccatum consequentis, sicut prius, a pluribus causis veritatis ad pauciores. | |
[n37] Ad rationes in oppositum | |
[n38] Ad rationes in oppositum respondendum. | |
[n39] 1. Ad primam sic quod ibi non praedicatur hoc verbum ‘est’ tertio adiacens, quia non est in proposito praedicatum et ‘disputaturum ‘ eius determinatio, sed totum aggregatum est suppletio unius praedicati. | |
[n40] 2. Ad secundum patet. | |
[n41] 3. Ad tertium dicendum quod non habent repugnantiam; immo unum est ut terminus alterius, ut visum est, sicut est in suppletionibus, ut ‘Amatus sum’, et huiusmodi. [55] | |
[n42] 4. Ad aliud patet per iam dicta. | |
[n43] Dicitur autem a quibusdam quod, cum secundum quid trahat ad se simpliciter dictum, ideo praesens contrahitur ad praeteritum; sed unum dictum secundum quid non contrahit aliud, ideo, cum tam praeteritum quam futurum sint dicta secundum quid, unum non contrahit aliud. | |
[n44] 5. Per hoc patet alia ratio. I | |
[n45] QUAESTIO 2 | |
[n46] Quaeritur de secundo, scilicet de regula illa: “Terminus communis supponens etc. restringitur ad supponendum pro presentibus”[10]. | |
[n47] Et quaeritur primo quid est a parte verbi per cuius naturam restringit. Et videtur [13rb] quod nihil. | |
[n48] Rationes principales | |
[n49] 1. Quia verbum non restringit ratione rei significatae, quia tunc, dicendo: ‘Homo currit', restringeretur li ‘homo’ ad supponendum pro currentibus, quod falsum est; nec ratione modi significandi generalis, qui est significare agere vel pati, quia in hoc communicat omne verbum, non tamen quodlibet restringit; nec ratione modi significandi, qui est significare sub tali modo vel tempore, quia tunc omnia verba eiusdem modi et eiusdem temporis virtutem restrigendi haberent, hoc autem est falsum, quia ‘currit’ restringit, ‘potest’ autem non. [56] | |
[n50] 2. Item. Nec gratia temporis, ut videtur, quia nulla dispositio coartat, nisi illud, cuius est dispositio; sed tempus non est dispositio subiecti vel compositionis; quare etc. | |
[n51] 3. Item, “Quidquid potest virtus inferior potest superior”, ut dicit Boethius[11]; sed significato superior est ad consignificationem, quare, cum verbum ratione significationis suae non possit coartare subiectum, ergo nec ratione consignificationis[12]. | |
[n52] 4. Item. Non dicitur terminus coartari nec ampliari, (nisi) ratione naturalis suppositionis, quam habet; ergo, cum non habeat naturalem suppositionem nec possit habere, restat quod non coartabitur. Probatio antecedentis est: nihil est commune univocum enti et non enti, ut habetur secundo Metaphysicae[13], ei enim quod est, et “quod fuit, et quod erit”, non est aliquid commune univocum, ut dicitur ibi[14]. Quare forma significata per hunc terminum ‘homo’ non est communis praesentibus, praeteritis et futuris. Quare ratione formae significatae per ipsum non conveniet univoce, nisi praesentibus, praeteritis vel futuris tantum. Sed magis videtur quod stet pro praesentibus, quam pro praeteritis vel futuris; quare tantum pro praesentibus stabit ratione signicationis suae; et sic non habet naturalem suppositionem. | |
[n53] 5. Item. Terminus habet naturalem suppositionem ratione significationis suae et essentiae. Sed essentia est qua res est id [51] quod est, nomine absolute. Res igitur, quae non sunt, non habent essentiam; quare terminus ratione essentiae suae non potest supponere pro praeteritis vel futuris, sed tantum pro praesentibus. Sed non habet naturalem suppositionem, nisi se extendat ad praesens, praeteritum et futurum; quare non habeat eam. Et ulterius concludat: ergo non potest restringi. Concludat ulterius etiam quod non habet accidentalem, quia accidentale est respectu naturalis; et ulterius quod nullam suppositionem habet. | |
[n54] Responsiones quorundam cum refutatione | |
[n55] Ad hoc dicunt quidam[15] quod verba illa, quae comparantur ad subiectum ut ad illud, de quo fit enuntiatio et in quo est res illorum ut in subiecto, talia restringunt, ut hoc verbum ‘currit’ et similia; quaedam autem sunt, quae comparantur ad subiectum ut de quo enuntiatur res istorum, non ut in quo est, ut cum dicitur: ‘Homo potest currere’ vel ‘Antichristus’. Potentia enim currendi enuntiatur de Antichristo, non tamen est in eo, quod id verbum est ampliativum, sed est in eius principiis, et hoc sufficit talibus verbis ampliativis. Res ergo verbi sub tali vel tali tempore comparata sub illa duplici habitudine ad subiectum est causa restringendi terminum subiectum. | |
[n56] Ista positio non videtur valere. | |
[n57] 1. Primo sic: enuntiatio finaliter inventa est ad designandum aliquid inesse vel non inesse alicui, sed quando inest quod designatur inesse, vera est enuntiatio hoc designans, et si non insit ei, non est vera. Cum igitur haec sit vera: ‘Homo potest currere’ pro eo, qui est vel qui erit, oportet praedicatum inesse ei, de quo enuntiatur, et ita sub duplici habitudine comparatur res praedicati ad subiectum, et tamen non restringit; quare positio nulla. | |
[n58] 2. Item. Actio comparatur ad agentem ut ad causam efficientem et ad passum ut ad subiectum. “Actio enim est in patiente [58] ut in subiecto”, ut habetur tertio Physicorum[16]; quare, dicendo ‘Sor percutit Platonem’, iam hoc verbum ‘percutit’ referratur ad Platonem ut ad subiectum, non ad Sortem; quare non restringit terminum supponentem, quod falsum est. | |
[n59] Et si dicas quod referratur ad Sortem ut ad subiectum, tunc cum non sit subiectum illius, ut ostensum est, falso significetur, et erit oratio falsa, posito quod Sor percutiat Platonem, quod non est dicere. | |
[n60] 3. Item. “Accidentis esse est inesse”, sed, dicto ‘Homo potest currere’ potentia est de genere accidentium, requirit igitur aliquid, ad quod referratur ut ad subiectum. Constat quod non ad currere, quia accidentis non est accidens; ergo refertur ad hominem ut ad subiectum, in quo est et de quo enuntiatur; et ita restringit ipsum, quod falsum est. | |
[n61] Quare positio nulla. Quod potest concedi. | |
[n62] Quid igitur est in verbo, per cuius naturam coartet, ponitur in quaestione. Quid etiam est dictu quod “terminus restringatur ad praesentes”? Et dicunt quidam quod sic habet exponi: ‘ad praesentes’, scilicet ‘ad existentes actu vel simpliciter sub termino’[17]. | |
[n63] Ad quod notandum quod illa dicuntur esse actu, quae habent esse actuale, illa autem dicuntur esse actu sub termino, quae, etsi non sint, tamen terminus praedicatur de illis mediante verbo praesentis temporis, ut tempus praeteritum non est, nec futurum, tamen possum dicere: ‘Tempus praeteritum est tempus’, ‘Tempus futurum est tempus’, et cadunt sub distributione, ut: ‘Omne tempus est’. Consimiliter est, si dicatur: ‘Omne potens esse est’. Sub illa distributione cadit Antichristus. Unde, si dicatur: ‘Potens esse est’ restringitur terminus subiectus ad supponendum pro praesentibus, scilicet ad ea, quae sunt sub termino actu, etsi simpli[59]citer non sint. In quibusdam autem terminia, idem est esse actu et esse sub termino actu, ut dicunt, ut in hoc termino ‘homo’: unde si Sor est, Sor est homo, secundum ipsos[18]. | |
[n64] Contra hoc sic arguitur. | |
[n65] Propter transmutationem rerum non transmutatur suppositio terminorum in oratione, quare sive ‘homo’ habeat supposita actu existentia sive non, eodem modo supponit. Sed [13va] nullo homine existente, non restringitur iste terminus ‘homo’ ad praesentes, scilicet ad existentes actu vel simpliciter sub termino; ergo hominibus existentibus non sic restringitur. | |
[n66] Quod autem minor sit vera patet, quia, nullo homine existente, si homo restringeretur, ut ipsi dicunt, sensus orationis esset talis ‘Homo est’: ‘Homo, qui est, est’. Sed haec est vera, quia praedicatum habet causam in subiecto. Hoc autem falsum est. | |
[n67] Tunc etiam eadem esset restrictio facta per implicationem et per verbum praesentis temporis, et ita esset idem in re ‘Homo est’ et ‘Homo, qui est, est’ quod falsum est. | |
[n68] Item. Dicunt alii quod sic debet intelligi ‘ad praesentes’, scilicet, ad ea, quae in praesenti sunt supposita termini supponentis, sive sint sive non sint. Quod enim sint vel non sint, hoc accidit, et ideo, dicendo ‘tempus est', restringitur ad praesentes, quia per ‘tempus’ supponuntur omnes eius partes, sive sint sive non sint. | |
[n69] Sed si hoc esset verum, tunc, dicendo ‘homo potest currere’, cum tam praesentia quam praeterita vel futura in praesenti sint supposita huius verbi ‘potest’ tunc diceretur coartare ad praesentes; quod falsum est. | |
[n70] Quaeritur igitur, quid est dictu terminum ‘restringi ad praesentes’, et utrum eodem modo in terminis significantibus rem permanentem et successivam habeat exponi. [60] | |
[n71] Responsio propria magistri | |
[n72] Ad hoc dicendum quod dicta regula non habet locum, nisi respectu suppositorum accidentalium. | |
[n73] Quid autem hoc sit dictu, et quae est ratio eorum, visum est ibi: OMNIS HOMO DE NECESSITATE EST ANIMAL. Et forte positio illa, licet inusitata sit, veritatem habet. | |
[n74] Ad praesens, tamen, dicamus secundum viam communem. | |
[n75] Dico quod differt dicere rem verbi et esse rei verbi. ‘Cursus’ dicit rem verbi, vox autem verbalis ‘curro’, ‘curris’, et huiusmodi dicit esse rei verbi quod est in fieri et in fluxu. Similiter dico in hoc quod est ‘potest’ ‘potentia’, et in aliis omnibus. Quaedam autem sunt verba, quorum esse sub praesenti significatur, et res eorum salvabilis est vel existere potest indifferenter in eo quod est et quod non est, erit tamen, ut ‘potest', ‘opinatur’, et huiusmodi; et talia non coartant terminos sibi adiunctos. Alia autem sunt, quorum esse rei verbi sub praesenti (non) significatur, nisi in eo quod est vel in praesenti, ut hoc verbum ‘currit’ et ‘est’ et huiusmodi; et haec coartant ratione rei verbi sub tali vel tali tempore designatae. Principium igitur huius coartationis est esse rei verbi, principium autem completivum et formale est tempus consignificatum; et ita hoc verbum ‘est’ ratione rei verbi sub praesenti restringit ad praesentia, quia solum in talibus est salvabile, et hoc sive illa praesentia sint existentia sive non: hoc enim accidit. Licet enim currere sub praesenti designatum possit salvari in presentibus et futuris, non tamen salvatur in futuris nec in hiis potest salvari, ut sic significatur, nisi ut praesentia sunt. Similiter dico de hoc verbo ‘curret’ respectu futurorum, et de ‘cucurrit’ respectu praeteritorum. | |
[n76] Et per hoc patet quid est dictu terminum ‘restringi ad praesentes’ Non enim est sensus ‘ad praesentes’, scilicet ‘ad existentes actu vel simpliciter sub termino’ nec ‘ad praesentes', scilicet ‘ad ea, qui in praesenti sunt supposita termini supponentis’. Et hoc satis apparuit in opponendo. Sed sensus est ‘ad praesentes’, scilicet ‘ad ea, quae apta nata sunt participare for[61]mam termini supponentis[19], sive illa sint sive non’. Et per implicationem factam circa subiectum ex nomine infinito ‘qui’ et verbo substantivo coartatur plus quam ad praesentes, et hoc quia existentes sunt. Unde a parte modi significance et supponendi non est idem dicere ‘omnis homo est’ et ‘omnis homo, qui est, est’, nec etiam in re, si nullus homo sit; sed utraque falsa magis, tam prima quam secunda, quae falsa est tam propter attributionem praedicati quam propter implicationem: prima tamen non habet nisi unam causam falsitatis. | |
[n77] Consimiliter dico de hac ‘(omne) tempus est’ Restringitur enim ad praesentia, non dico ‘existentia’, quia, cum solum praesens existat, solum distribuitur pro praesenti, dicendo ‘omne tempus est’ quod falsum est. Sed restringitur ad praesentia, scilicet ad ea, quae in praesenti apta nata sunt participare formam termini: haec autem sunt praesens, praeteritum et futurum, et ideo omnia cadunt sub illa distributione. Sed si dicatur: ‘Omne tempus, quod est, est’ sub illa distributione tantum cadit tempus praesens. Et ita patet diversitas restrictionis factae per implicationem et per verbum. | |
[n78] Sic igitur patet intellectus regulae, secundum communem usum. | |
[n79] Ad rationes principales in oppositum | |
[n80] Ad rationes in oppositum dicendum. | |
[n81] 1. Et primo ad primam patet responsio per'iam narrata. | |
[n82] 2. Et etiam ad secundum potest dici quod tempus est dispositio motus per se, mobilis vero per accidens, et ideo tempus primo et per se circa rem verbi, et ex consequenti circa extrema. | |
[n83] 3. Ad tertium similiter dicendum quod nec significatio est causa sufficiens, nec tempus, sed aggregatum modo praedicto[20]. [62] | |
[n84] 4. Ad quartum dicendum quod illa propositio sic intelligenda est ‘nihil est commune univocum enti et non enti', scilicet: ‘nullo modo enti’ | |
[n85] Vel potest dici quod illa propositio veritatem habet secundum naturam, secundum rationem vero non oportet. Unica enim impositione imponitur terminus ad significandum formam univoce praesentibus, praeteritis et futuris convenientem. Anima enim videt quod talis forma apta nata est participari univoce a praesentibus, praeteritis et futuris; ideo imponit ei nomen, per quod univoce repraesentetur, eo quod tam praesentia, quam praeterita, quam futura eiusdem speciei sunt, et anima, secundum quod percipit in rebus, sic imponit voces ad significandum. Ideo ratio non cogit. | |
[n86] 5. Eodem modo dico ad illud de essentia. Etsi enim praesentia [13vb], praeterita et futura non habeant essentiam, tamen apta nata sunt eam habere, et participare, et univoce; et ideo anima hoc videns imponit terminum univoce significantem formam ab illis participabilem. | |
[n87] Quidam tamen concedunt rationem et dicunt quod divisio suppositionis per naturalem et accidentalem nulla est. Terminus enim communis non est nisi praesentium univoce[21]. Nomen autem picturae dicitur respectu praeteriti vel futuri. Unde dicunt quod est nomen imaginis et picturae. | |
[n88] Sed hoc ad praesens relinquatur. | |
[n89] QUAESTIO 3 | |
[n90] Quaeritur tertio, utrum eodem modo supponant termini in affirmativa et in negativa sibi contradicente. | |
[n91] Rationes pro | |
[n92] Videtur quod sic [65] | |
[n93] 1. Quia aliter non esset contradictio[22], cum “contradictio sit affirmatio et negatio unius et eiusdem, etc” [23]. | |
[n95] 2. Item. Si in affirmativa supponat terminus pro praesenti, in negativa aut supponit pro eodem aut pro non ente. Si primo modo, habeo propositum. Si secundo modo, iam duae contradictoriae erunt simul verae; haec enim est vera: ‘Aliquis homo non est’ pro non ente [24]. | |
[n97] 3. Item. Syllogizatur sic: ‘Omnis homo est, aliquis homo non est; aliquis homo non est homo’. Haec est falsa, ergo altera praemissarum; non maior, ergo minor; et si supponeret pro non ente, esset vera. | |
[n98] 4. Item. “negatio non negat, nisi quod affirmatio affirmavit”, quare, cum affirmatio tantum fiat de ente, negatio erit tantum de ente[25]. | |
[n99] 5. Item. Manente eadem causa manet idem effectus, sed eadem causa suppositionis manet in affirmativa et negativa; ergo eadem suppositio. | |
[n100] Rationes contra | |
[n101] Contra. | |
[n102] 1. Regula est: “Plus negat negatio quam affirmavit affirmatio”. Sed, cum ista affirmatio ‘omnis homo currit’ affirmet cursum de omni homine praesenti, sua negativa negabit hoc et aliud; sed non posset aliud negare, nisi negaret a non ente; quare terminus stabit pro non ente; quare [non] eodem modo supponunt termini in affirmativa et negativa. | |
[n103] 2. Item. Patet per simile, quia implicatio affirmativa, ut ‘homo, qui est’, [et negativa, ut] ‘homo, qui non est', non [64] restringit ad eadem, nec etiam affirmatum et negatum [adiunctum ut] ‘albus’ ‘non albus '; ergo nec ad eadem restringet verbum affirmatum et negatum[26]. | |
[n104] 3. Item. Hoc verbum ‘potest’, quia universaliter potest salvari in eo quod est et quod non est, ideo, terminus ei supponens indifferenter potest stare pro eo quod est et quod non est; quia, cum verbum negatum indifferenter conveniat enti et non enti, supponet terminus pro ente et pro non ente indifferenter, in affirmativa vero pro ente tantum; quare, etc. | |
[n105] 4. Item. “Contingit enuntiare quadrupliciter”, ut est in primo Perihermeneias[27]: duobus modis vere et duobus modis falso, cum enim enuntiatur non esse de non ente, vera est propositio; hoc autem non esset, nisi in tali negativa supponeret terminus pro non ente. | |
[n107] 5. Dicit secundo Perihermeneias[28] quod “ad affirmativam de praedicato mfinito sequitur negativa de eodem finito, et non convertitur, nisi cum subiecti constantia”; quare patet quod terminus in negativa potest supponere pro non ente, aliter frustra adderetur illa replicatio: ‘cum subiecti constantia’ | |
[n108] Responsiones quorundam cum refutatione | |
[n109] Ad hoc respondent quidam dicentes quod negativa potest dupliciter considerari: vel absolute, et sic terminus subiectus indifferenter supponit pro ente et non ente, alio modo in relatione ad suam contradictoriam, et sic, quia “contradictio est affirmatio et [65] negatio unius et eiusdem et pro eodem” [29]; ideo restringitur terminus subiectus in negativa sicut in affirmativa[30]. | |
[n110] Contra istam responsionem sic arguitur. | |
[n111] 1. Accidentalis suppositio est proprietas, quae debetur termino non absolute, sed in relatione ad aliud; illud autem non est propositio, sed terminus, scilicet praedicatum, quare, cum praedicatum maneat idem in affirmativa et negativa sic et sic, ergo eadem est suppositio. | |
[n112] 2. Item. Oppositio est propria passio enuntiationis, non ergo separatur ab ea; quare enuntiatio semper habet respectum ad suam oppositam. | |
[n113] 3. Item. Non est absolvere negativam orationem, quin sit negativa[31]; sed negatio non est, nisi respectu affirmationis; quare non est absolvere negativam ab affirmativa sibi opposita. Quare responsio non videtur bona. | |
[n114] Responsio propria magistri | |
[n115] Solutio. Ad hoc dicendum quod regula bona est, quae ponit quod eodem modo supponunt termini in affirmativa et negativa sibi opposita, sive negativa sumatur absolute, sive in relatione ad suam contradictoriam; utrobique enim restringitur terminus ad praesentes, dicendo ‘omnis homo, etc.’ vel ‘non omnis homo currit’, cum eadem causa restrictionis maneat in utraque, vel, dicendo ‘homo est’, ‘homo non est', fit utrobique restrictio ad praesentes tantum, sive existentes sint, sive non. Sed si dicatur ‘homo, qui est, est', ‘homo, qui est, non est’ utrobique fit ad praesentes, per naturam praedicati, et ad existentes, per naturam implicationis; sed si dicatur ‘homo, qui non est, est', ‘homo, qui non est, [non est]’, utrobique ad praesentes, per praedicatum, et ad non exi[66]stentes, per implicationem illam; verbum igitur praesentis temporis, cuius esse salvabile est solum in praesenti, restringit ad praesentia, sive fuerit affirmatum, sive non. | |
[n116] Ad rationes | |
[n117] Ad rationes in oppositum. | |
[n118] 1. Dicendum ad primam secundum quosdam quod regula illa falsa est, cuius causa est, quia tunc duplicis affirmationis esset una negatio. Hoc autem est contra Aristotelem, quia “unius affirma tionis una est negatio et e converso”, ut est in primo Perihermeneias[32]. | |
[n119] Potest tamen sustineri regula sic intellecta: ‘Plus negat negatio quam affirmet affirmatio’ verum est, si aliud remanserit affirmandum; ideo negatio non plus negat, dicendo ‘nullus homo currit’ vel ‘non omnis homo currit', sed dicendo ‘aliquis homo currit’ affirmatur cursus de aliquo homine, non de omni homine, negatio vero negabit ab omni, dicendo ‘nullus homo’ vel ‘non aliquis homo’; et ita patet quod regula bona. | |
[n120] Non tamen cogit quod fiat negatio in ea a non ente, nec est dicendum quod propter hoc duarum affirmationum sit una negatio, quia haec ‘aliquis homo currit’ [14ra] et illud quod remanet ad affirmandum est loco unius affirmationis respectu negationis supervenientis. | |
[n121] 2. Ad aliud patet responsio, quia non remanet eadem causa restrictionis in illis. Restringit enim illa gratia specialis significationis, quae non manet eadem in implicatione affirmativa et negativa. Similiter dico de adiuncto. | |
[n122] 3. Ad aliud dico quod verbum negatum indifferenter convenit enti et non enti; nec dico quod restringat ad entes et non entes, sed solum ad praesentes, et hoc sive sint sive non sint. Sicut [67] enim in affirmativa non restringitur ad praesentes et ad existentes, nisi per implicationem, sic et in negativa. | |
[n123] Posset ulterius dici quod non est simile de hoc verbo ‘potest ‘ [affirmato] et de hoc verbo ‘potest’ negato, cuius causa est, quia negatio, a qua dicitur oratio negativa, non additur, nisi compositioni habenti extrema finita; “non enim est negatio, nisi eius quod affirmavit affirmatio”[33]; et ideo extrema affirmationis et negationis sibi oppositae sunt eadem. Sed dicendo ‘homo potest currere’ et huiusmodi, licet res illa possit indifferenter esse in eo quod est et quod non est, non tamen est ibi id virtute cuius subiectum intelligitur in praesenti. | |
[n124] 4. Ad aliud dicendum quod verum est quod contingit enuntiare non esse de non ente, sed non sic dicendo ‘homo non est’, sed sic ‘homo, qui non est, non est’, cuius causa saepe dicta est. | |
[n125] 5. Ad aliud, quod difficilius est, dicendum quod haec ‘homo non est iustus’ duas causas veritatis habet: aut quia est et non est iustus, aut quia non est et sic non est iustus[34], nec tamen in ista ‘homo non est iustus ‘ negatur iustitia ab homine non ente vel ente, quia ens vel non ens, sed quia praesens, scilicet, quia aptus natus est participare formam huius in praesenti, et hoc sive sit sive non sit[35]; et ita, homine existente vel non existente, supponunt termini in affirmativa et negativa sibi opposita eodem modo totaliter. | |
[n126] QUAESTIO 4 | |
[n127] Quarto quaeritur de suppositione termini accidentalis respectu verbi de praeterito vel futuro, dicendo ‘album fuit’ vel ‘erit’. | |
[n128] Et dicitur quod regula est: “Terminus accidentalis supponens verbo de praeterito supponit pro praesentibus vel praeteritis sub disiunctione, respectu verbi de futuro pro praesentibus vel futuris; apponens vero stat iuxta consignificationem verbi. Non sic [68] est de termino substantiali, immo uniformiter se habet, sive supponat sive apponat[36]. | |
[n129] Et ideo quaeritur utrum regula sit bona. | |
[n130] Rationes principale | |
[n131] Videtur quod non. | |
[n132] 1. Quia omnis compositio aequaliter respicit sua extrema, quare, cum suppositum et appositum sint extrema compositionis, eodem modo coartabuntur; quare regula nulla. | |
[n133] 2. Item. Dicit Aristoteles quod, si aliqua denotentur esse eadem, considerandum est, utrum sint dissonantia tempore, quia si sic, male assignatum est hoc inesse huic, ut si dicas quod ‘scire est reminisci' - scientia enim est praesentium, reminisci vero praeteritorum; quare, cum in affirmativa denotetur praedicatum inesse subiecto, dicendo ‘album erit Sor’, pro eadem differentia temporis intelliguntur extrema. | |
[n134] 3. Item. Animae est componere praedicatum cum subiecto; sed anima, ad quae se convertit, totaliter se convertit; ergo pro eadem differentia copulabit praedicatur subiecto; quare regula nulla. | |
[n135] 4. Item. Cum a parte praedicati stet iuxta consignificationem verbi, ergo et a parte subiecti. Dices quod non, quia compositio magis unitur praedicato quam subiecto, et ideo magis coartat terminum accidentalem a parte praedicati positum quam a parte subiecti. [69] | |
[n136] Sed, si hoc, tunc eadem ratione magis coartaret terminum substantialem a parte praedicati positum quam a parte subiecti; hoc autem est falsum. | |
[n137] Ideo dices potius quod terminus accidentalis a parte appositi est extremum per se eo quod aptus natus est alteri apponi et inhaerere, a parte suppositi non, sed est extremum per accidens eo quod non est aptus natus subici de se, sed per subiectum, et hoc, quia dicitur primo Posteriorum[37] quod haec est per se: ‘Lignum est album’, haec autem per accidens: ‘Album est lignum', quia aliquid, cui accidit album, est lignum, [ut] dicitur ibidem; et ideo magis restringitur a parte praedicati quam subiecti. | |
[n138] Contra. Terminus accidentalis per subiectum subicitur; sed terminus substantialis coartatur a compositione pro eadem differentia temporis pro qua praedicatum, ergo et terminus accidentalis, quia ubi unum propter alterum, utrobique tantum unum. | |
[n139] 5. Item. “Accidentis esse est inesse”; ergo non habet existentiam, nisi propter existentiam sui subiecti[38]; quare oportet necessario quod pro eodem tempore ponatur pro quo subiectum; et sic cum praeterito pro praeteritis tantum. | |
[n140] 6. Item. Sicut intelligitur ens medium ex inclinatione formae accidentalis ad subiectum, sic intelligitur inter possessorem et possessionem suam, ut ibi: 'Burnellus fuit asinus Sortis'; sed non dicitur li 'asinus' restringi ad praesentes virtute implicationis, ergo nec forma accidentalis ratione illius. | |
[n141] 7. Item. ‘Album’ imponitur ad significandum albedinem copulatam subiecto, sed in ipso non contrahit aliquam differentiam temporis, quia huiusmodi esse subintellectum indifferens est ad omne tempus; quare ratione illius non stabit pro presentibus magis quam pro praeteritis vel futuris. [70] | |
[n142] Iuxta hoc quaeritur, suppositis regulis, an terminus accidentalis debeat supponere pro praeteritis et praesentibus sub copulatio-ne vel sub disiunctione respectu verbi de praeterito. Et quod sub copulatione patet, quia quod pro praesentibus stet, hoc habet a se, quod pro praeteritis, hoc habet a verbo; quare utrumque simul habet. Quod erit sub disiunctione videtur, quia impositio fit sub indifferentia, et non sub copulatione; ‘homo’ enim imponitur ad significandum formam participabilem a praesentibus, praeteritis et futuris; quare similiter et ‘album’. | |
[n143] Responsio propria magistri | |
[n144] Solutio. Ad hoc dicendum quod ‘album’ imponitur ad significandum albedinem copulatam subiecto, non autem magis subiecto quod est, quam quod fuit vel quod erit; et ideo, cum impositio non concernat differentias temporis, sed intelligatur tempus medium inter formam accidentalem et subiectum, quae non possunt uniri subiecto sine medio huiusmodi, ‘tempus’ dicit praesens confusum, quod non magis concernit tempus praesens [14rb] distinctum, quam praeteritum vel futurum. | |
[n145] Sed regula est quod, “quando aliquid dicitur de duobus, de uno per prius, de altero per posterius, si addatur ei de quo per prius dicitur, non tenetur pro eo de quo dicitur per posterius, licet sit e converso” unde, si dicatur: ‘Substantia est ens’, non tenetur per se nisi pro ente quod est substantia, sed, si dicatur: ‘Accidens est ens', distinguenda est per Aristotelem dicentem in sexto Metaphysicae[39] quod “accidentia non sunt entia, sed sunt entis”. Dicit etiam in Elenchis[40] quod haec est distinguenda: ‘Laborans sana[71]batur’, quia ‘laborans’ per prius dicitur de praesenti, per posterius [de praeterito]. Ideo, cum additur praeterito, adhuc remanet praesens, similiter si addatur futuro, et non e converso. | |
[n146] Nec est dicere quod cum adiungitur praeterito, habeat ab illo quod stet pro praeterito, sed a se. Sed illa suppositio, quae erat in eo in quadam latentia et obfuscatione, reducta est ad actum, et quia non est adhuc detecta et ad actum reducta potentia, quam habet ad supponendum pro futuro, ideo non stat nisi pro praesenti vel pro praeterito ‘album fuit’. | |
[n147] Nec est dicendum quod sit distinguenda, sicut ista ‘laborans sanabatur’ eo quod non est ibi aliqua multiplicitas, sed tantum diversae causae veritatis, quia ibi non sunt nec significata nec consignificata, a quibus causantur huiusmodi suppositiones - tempus enim praesens non est de significato vel consignificato illius; ideo non est aequivocatio sicut in alia. | |
[n148] Et sicut non est dicere quod li ‘laborans’ contrahat naturam praedicati a praeterito, cui adiungitur, immo illam habet a se in quadam potentia accidentali et latente, reducitur tamen ad actum per verbum de praeterito, sic est in proposito: aliter enim ibi esset amphibolia, non aequivocatio, quia aequivocatio est in una dictione absolute sumpta. | |
[n149] Ad rationes (1.1) | |
[n150] Ad rationes in oppositum. | |
[n151] 1. Dicendum ad primam quod bene obicis, quantum est de parte subiecti - pro praeterito enim debet supponere, cum adiungitur praeterito, et ideo ratione formae comparatae ad subiectum quae indifferenter copulatur pro quolibet tempore, non magis respicit praesens quam praeteritum vel futurum, et si per prius respiciat praesens, tamen virtutem praeteriti habet, et detegitur, et manifestatur, cum adiungitur ei. Sic dico de futuro. | |
[n152] Posset etiam dici quod terminus accidentalis a parte subiecti non est in ratione extremi; ideo ratio non concludit. [72] | |
[n153] 2. Ad aliud dicendum quod Aristoteles loquitur ibi de identitate, quae est in consequendo, non in praedicando: inspicit enim ad antecendens et consequens. | |
[n154] 3. Ad aliud dicendum quod anima componit praedicatum subiecto in eodem tempore, non tamen sequitur ex hoc quod pro eadem differentia temporis hoc faciat, ut patet, cum dicitur: ‘Ego, qui nunc lego, disputo’. | |
[n155] 6. Ad aliud patet per iam dicta. Cum enim illa compositio expressa sit, non necesse est quod cointelligatur ibi qui est vel ens ut cum dicitur: ‘Sor fuit vel erit albus’.Vel potest concedi quod ratio superius data non valet. | |
[n156] 7. Ad aliud dicendum quod ‘album’ habet sub illa disiunctione ipsa, quia habet illa ab impositione; sed non fuit impositum quod significaret formam suam copulatam subiecto quod est, vel quod fuit, vel quod erit, sed sub indifferentia solum; et ideo sub disiunctione habet illa. | |
[n157] Iam patet responsio ad rationem. | |
[n158] QUAESTIO 5 | |
[n159] Quinto quaeritur gratia huius utrum termini in inferendo habeant naturalem suppositionem. | |
[n160] Rationes pro | |
[n161] Quod sic videtur. | |
[n162] 1. Quia illatio tenet ratione alicuius habitudinis, sed habitudines non concernunt aliquam differentiam temporis, quare nec illatio; ergo termini in illatione positi non respiciunt se pro aliqua differentia temporis. | |
[n163] 2. Item. In termino communi duo sunt: significatum et suppositum, sed ratione suppositi non tenet illatio, si enim ‘homo’ inferreret ‘animal’ gratia Sortis vel Platonis, illis corruptis [73] amplius non inferreret; hoc autem falsum. Cum igitur significatum non concernat temporis differentiam, ergo nec illatio nec termini in ea positi. | |
[n164] 3. Item. Eodem modo supponunt termini in argumentatione et in conditionali; sed in conditionali non concernunt prius differentias, immo habent in ea naturalem suppositionem; ergo et in argumentatione. | |
[n165] 4. Item. Sequitur ‘Caesar est, ergo homo est’, ‘Antichristus est, ergo homo est’, ergo similiter: ‘Omnis homo est, ergo Caesar, ergo Antichristus’ Hoc non esset, nisi ‘homo’ supponeret tam pro praesentibus, quam praeteritis et futuris, et sic habent naturalem suppositionem; ergo etc. | |
[n166] Rationes contra | |
[n167] Contra. | |
[n168] 1. Fiat syllogismus in materia contingenti tunc propositiones erunt impossibiles[41], quia haec ‘omnis homo currit’ ponit Caesarem et Antichristum currere; et ita talis syllogismus peccaret in materia, quod est inconveniens. | |
[n169] 2. Item. Tunc non differret syllogismus dialecticus et demonstrativus, quia praedicatum diceretur de subiecto omni et semper. | |
[n170] 3. Item. Aristoteles docet syllogizare in Prioribus[42] ex utraque de contingenti hoc modo: “omne b contingit esse’; omne, quod est a contingit esse b; ergo etc.”, sed terminus in minori virtute illius implicationis contrahitur ad praesentes, et hoc modo habet accidentalem suppositionem; non est igitur verum generaliter quod termini in illatione positi habeant naturalem suppositionem. | |
[n171] 4. Item. Tunc in qualibet inductione esset peccatum consequentis, nisi sumeretur praeteritum vel futurum; quod non est ponere, cum terminus illatus distribuatur pro praesentibus, praeteritis et futuris, posito quod habeat naturalem suppositionem. [74] | |
[n172] Responsio propria magistri | |
[n173] Solutio. Ad hoc potest dici ad praesens quod termini in inferendo habent naturalem suppositionem simul et accidentalem sed diversimode. Termini enim ibi positi, gratia quorum tenet illatio et se respiciunt et sua praedicata, quibus subiciuntur. Inquantum se respiciunt, cum non respiciant se pro aliqua differentia temporis, sed indeterminate pro omni, sic habent naturalem suppositionem; inquantum autem respiciunt sua praedicata, et accidentalem habent et naturalem. | |
[n174] Si enim praedicata sint talia quod non respiciant sua subiecta pro aliqua certa differentia temporis, sed indifferenter pro omni, ut praedicata primo et secundo modo dicendi per se [14va], sic termini adhuc habent naturalem suppositionem, et sic accipiuntur in demonstrativis[43]; si vero predicatum est per accidens, sic respicit subiectum pro aliqua differentia temporis, et sic habent termini suppositionem accidentalem, et sic accipiuntur in dialecticis. | |
[n175] Ad rationes | |
[n176] Per hoc patet Solutio ad rationes utriusque partis. | |
[n177] Ad tertiam et quartam potest dici, quia illae videntur praecipuae. | |
[n178] 3. Et ad tertiam dicendum quod non eodem modo supponunt in argumentatione et in consecutione. Et hoc est, quia etiam in conditionali respectu praedicati consequentis habent termini naturalem suppositionem, et hoc est quia pro tempore tunc non [75] possunt inesse subiecto sub consecutione; non sic est in argumentation, immo affirmatur praedicatum consequens de subiecto pro tempore discreto. Ideo ratio non valet. | |
[n179] 4. Quarta ratio valde difficilis est, et hoc propter illam positionem, quae dicit quod non valet regula restrictionum, nisi respectu suppositorum accidentalium. Unde concedunt istam consequentiam, tamquam necessariam: ‘Omnis homo est, ergo Antichristus’ et ideo, cum consequens sit falsum, et antecedens apud eos. Potest tamen dici ad praesens quod sequitur ‘Caesar est, ergo homo est’, similiter ‘Antichristus est, ergo homo est’, et hoc, quia oppositum conclusionis non potest stare cum prima. Prout tamen, li ‘homo ‘ inferatur a Caesare, habet naturalem suppositionem, quia termini, gratia quorum tenet illatio, eamdem habent suppositionem in inferente et in illata; tamen li ‘homo ‘ comparatum ad hoc quod dico ‘est’, habet accidentalem, sed sic est quod terminus non distribuitur absolute, sed in relatione ad praedicatum; quare, si dicatur ‘omnis homo est’, non distribuitur pro Caesare nec pro Antichristo. Et ita ponit quod non eadem via, qua infertur a Caesare, distribuitur li ‘homo’; et ideo fallit consequentia. | |
[n180] Sic potest dici ad praesens. | |
[n181] Ad alias rationes patet responsio per iam dicta. | |
[n182] QUAESTIO 6 | |
[n183] Sexto quaeritur, utrum verbum praesentis temporis copulet rem suam pro praesenti distincto vel confuso[44], ut cum dicitur ‘homo currit’ vel aliquid huiusmodi. | |
[n184] Et quod pro praesenti confuso videtur. [76] | |
[n185] Rationes pro | |
[n186] 1. Quia duplex est indifferentia: suppositorum, scilicet, et temporum. Prima tollitur per adventum signi, secunda per hoc quod est ‘necessario’; quare, dicendo ‘homo currit necessario' cum tollatur indifferentia temporum, oportet quod prius se haberet per indifferentiam ad omne tempus. Hoc non esset, nisi copularet rem suam pro praesenti confuso. | |
[n187] 2. Item. Si copularet praesens distinctum, idem esset dicere tunc ‘homo currit’ et ‘homo currit nunc’; sed nunc currens non potest non currere pro tempore quod nunc est; idem igitur erit dicere ‘homo currit nunc necessario ‘ et ‘homo currit necessario’ Hoc autem falsum, ergo primum. | |
[n188] 3. Item. De eodem fit affirmatio et negatio, et pro eodem tempore, quare, si affirmativa affirmat praedicatum de subiecto pro tempore quod nunc est, et in negativa tantum pro illo negabitur; et ita, si dicatur ‘nihil est verum nunc, nisi nunc’, erit sensus: ‘Nihil est verum nunc, nisi nunc verum’ Hoc autem nihil est, quare etc. | |
[n189] Rationes contra | |
[n190] Contra. | |
[n191] 1. Extrema stant iuxta exigentiam compositionis, quare, si compositio se extendat ad quodlibet tempus, et extrema similiter; et ita, nullo homine nunc currente de modo, aliquis currat in futuro, haec est vera: ‘Homo currit’. Hoc autem falsum, ergo primum. | |
[n192] 2. Item. Tempus inest verbo propter diversorum actum distinctionem, ut dicit Priscianus in Minori, sed, si praesens copulet [77] rem suam confuse pro presentibus, praeteritis et futuris, iam non erit distinctio in ipso actu secundum diversas differentias temporis, scilicet praesentis, praetetiti et futuri, Etiam frustra essent tunc inventa. Hoc autem falsum, ergo primum. | |
[n193] 3. Item. Petrus Helie supra Maius volumen, capitulo de tempore, dicit quod hoc verbum ‘est’ potest copulare pro qualibet differentia temporis, ut ‘est praesens’ ‘est praeteritus', ‘est futurus’, sed, quando ponitur in enuntiatione, copulat extrema pro tempore pro quo fit enuntiatio, et hoc secundum exigentiam extremorum; quare, cum dicitur ‘homo currit’, cum cursus non insit nisi pro praesenti, non copulat rem suam nisi pro praesenti. | |
[n194] Quaeritur tunc, utrum in praedicatis essentialibus copuletur praedicatum subiecto pro qualibet differentia temporis vel pro altera determinate. Videtur quod pro qualibet sive pro praesenti confuso. | |
[n195] Rationes pro | |
[n196] 1. Quia praedicatum sic respicit subiectum, compositio autem copulat secundum exigentiam extremorum, ut ‘est currens’, ‘est cursurus’, etc. Et hoc confirmatur per illud verbum Aristotelis primo Perihermeneias[45] dicentis quod nomen et verbum sunt similia “intellectui” sine vero et falso, si per se sumantur; nec enim est “verum vel falsum quod significant, nisi addatur esse vel non esse, et hoc vel simpliciter vel secundum tempus”. | |
[n197] 2. Item. De omni, Liber Posteriorum[46], dicit “universalitatem suppositorum et temporum”[47], sed hic est de omni tale: [78] ‘Omnis homo est animal’ ergo oportet quod li ‘est’ copulet praedicatum pro praesenti simpliciter. | |
[n198] 3. Item. Dicit in Prioribus[48] quod ex maiori de necessario et minori de inesse ut nunc non sequitur conclusio, sed oportet quod minor sit de inesse simpliciter; quare innuit quod praedicatum copuletur subiecto aliquando pro praesenti ut nunc, et hoc [in] praedicatis accidentalibus, aliquando pro praesenti simpliciter et hoc in praedicatis per se. | |
[n199] Rationes contra | |
[n200] 1. Accidentalis suppositio dividitur contra naturalem, sed confusa continetur sub accidentali; ergo repugnat naturali. Cum igitur in hac ‘omnis homo est animal’, li ‘homo’ habeat confusam suppositionem, ergo non habebit naturalem; quare hoc verbum ‘est’ non copulat extrema pro praesenti confuso. | |
[n201] 2. Item. Voces sunt distinctae in verbo, quia anima debet exprimere diversas sui affectiones per diversas voces; ergo anima per verbum de praesenti non debet exprimere aliquid alicui inesse pro differentia praeteriti temporis vel futuri, vel in exprimendo peccabit; quod non est ponere. Et ita li ‘est’ non dicet praesens confusum, sed distinctum. | |
[n202] Et si dicas quod non peccat, quia illud praesens claudit in se intellectum aliorum temporum, tunc, ut videtur, superfluent aliae differentiae verborum, quod non est ponere. | |
[n203] 3. Item. Si dicas tempus confusum hic: ‘Homo est animal’, ergo distribuitur pro presentibus, praereritis et futuris [14vb], et ita sequitur ‘ergo Caesar est animal’, ‘ergo Antichristus est animal’, quod videtur esse falsum. | |
[n204] Sed ista ratio non concludit contra positionem superius tactam. [79] | |
[n205] Quaeritur tertio, supposito quod aliquando copulet praesens simpliciter, aliquando praesens confusum, a quo causatur talis distinctio, utrum a verbo, vel ab anima, vel usu communiter loquentium, vel ab industria nostra[49]. Quod a verbo videtur. | |
[n206] Rationes pro | |
[n207] 1. Quia tempus est accomodatum verbo, etc. | |
[n208] 2. Item. ‘Currit’ vel ‘est’ impositum est ad significandum rem suam in praesenti discreto, per hoc enim differt a praeterito et a futuro; quare manifestum est quod per ipsum fit huiusmodi discretio. | |
[n209] Rationes contra | |
[n210] Contra. | |
[n211] 1. Praesens verbi impositum est ad significandum praesens simpliciter, non determinatum, quia, si non praesens, crastinum non posset repraesentari per hoc quod est ‘currit’, cum praesens quod nunc est, per ipsum repraesentabitur; quare verbum copulet rem suam pro praesenti simpliciter. Quod autem ab anima causetur huiusmodi discretio videtur, quia voces sunt signa intellectuum, non cuiuslibet, sed proferentis, quare, cum anima aliquando intendat proferre praedicatum de subiecto pro praesenti quod nunc est, ut cum dicitur ‘homo currit’, vel ‘nunc est’, vel ‘sedet’, aliquando pro praesenti simpliciter, ut ‘triangulus habet tres’, ergo, aliquando sic et sic copulabit rem suam verbum praesentis temporis. [80] | |
[n212] Quod autem a natura extremorum hoc proveniat, videtur per verbum Petri Heliae superius positum. | |
[n213] Ad rationes | |
[n214] Solutio. | |
[n215] 1. Ad primum dicendum quod omne tempus verbi, quantum est de se tempus distinctum, significat ut ostensum est. In essentiali vero praedicatione virtute extremorum, quae non respiciunt se pro aliqua differentia temporis determinata, dicit praesens confusum, et hoc est a natura extremorum; sed in accidentali suppositione extrema respiciunt se pro aliqua differentia temporis determinata, et ideo ibi non est aliquid quod immutet naturam temporis; et ideo in talibus copulat praedicatum pro praesenti ut nunc, et hoc est virtute suae compositionis. | |
[n216] Sed debes notare quod per praesens verbi distinctum intelligo, ut excludatur solum ratio praeteriti et futuri; unde imponitur ad significandum tale tempus praesens distinctum quod commune est ad quodlibet praesens distinctum sub illa ratione, qua est praesens, et ideo praeteritum vel futurum. Sicut enim ‘homo ‘ imponitur ad significandum formam unam, quae communis est presentia, praeterita et futura, non tamen sub ratione, qua praeterita et futura, sed ratione, qua in aliquo praesenti illam participant, vel participaverunt, vel participabunt, et quamvis illa forma reperiatur in Sorte, non propter hoc excluditur, quin reperiatur in Antichristo, quando erit praesens; eodem modo dico de praesenti. Unde patet quod ‘currit’ imponitur ad significandum tempus distinctum ita quod non tempus praeteritum vel futurum, illud tamen quasi confusum est respectu praesentium. | |
[n217] Et sic patet solutio fere ad omnia quaesita circa hoc. | |
[n218] Cum enim obicitur primo ‘homo currit necessario’, dico quod li ‘currit’ cadit a natura propria temporis gratia del ‘necessario’, sicut hic: ‘Homo est animal’. | |
[n219] 2. Ad secundum dicendum quod non sequitur ‘homo currit [81] necessario nunc, ergo currit necessario’, sed est fallacia secundum quid et simpliciter, vel figura dictionis a restricta ad ampliatam. | |
[n220] Aliae rationes videntur procedere de verbo secundum se dicto. | |
[n221] Haec ad praesens sufficiant. De figura dictionis assignata in probatione satis patebit ibi: |
|
Notes
- ↑ Cf. Peter of Cornwall, Omnis homo est, Worcester Cath. Q. 13, f. 48va; Ebbesen 142 (ex Boethius, In lib. De interpr. ed. sec. 1.3 et V.11): “Hoc idem vult Boethius: hoc verbum ‘est’ aliquando est copula ita quod extremum, ut quando per se ponitur, et tunc praedicat quod in se est; aliquando et copula ita quod non extremum, et tunc praedicat quod in alia est”.
- ↑ Cf. ANON., De sol. soph. n. 227, De Rijk 99-100.
- ↑ “trahitur” ap. ANON., De sol. soph., n. 232, De Rijk 101.
- ↑ “novem causas veritatis” cf. ANON., De sol. soph., n. 228-229, De Rijk | |- valign = top |[n16] 100.
- ↑ Cf. Aristotle, Top. VII 1, 152a31-32; Auctor. Arist. 36, n. 110; Hamesse 330, 54: “Quae uni et eidem non sunt eadem, inter se non sunt eadem”.
- ↑ De sol. soph., n. 228-229, De Rijk 100.
- ↑ Cf. ANON., De sol. soph., n. 229, De Rijk 100.
- ↑ De suppletionibus vide John le Page, Appellationes III, n. 1-6; Libera 245-247.
- ↑ Cf. ANON., De sol. soph., n. 231; De Rijk 101.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 9; Libera 228; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione; Libera 256, 14-257, 2; ANON., Omnis Phoenix est NL 16135, f. 14vb.
- ↑ Cf. Boethius, Consol. Phil. V, pr. 4; PL 64, 849B: “nam superior comprehendi vis amplectitur inferiorem, inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit”.
- ↑ Cf. ANON., Dialectica Monacensis; De Rijk 619; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione Libera 267: “Verbum autem non restringit terminum communem ratione suae significationis, cum enim dicitur ‘homo currit’ non restringitur ‘homo’ ad currentes, ergo non restringit ratione suae consignificationis, ut videtur per locum a maiori, et ita non restringit ratione temporis”; Nicholas of Paris, Syncat.; Braakhuis 31, 12-17.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. I, 9, 992bl2-15, Translatio Arabo-Latina sive 'Nova', liber secundus, ed. Venetiis 1562: Aristotelis Metaphysicorum libri XIII cum Averrois Cordubiensis in eosdem Commentariis [ Opera VIII], f. 25vH-I Ap. Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est, Erfurt, Q. 328, f. 20a; Braakhuis 126; Roger Bacon, Summ. dial. II, n. 527; Libera 276-277; De signis, n. 135; Comp. stud. theol. 4, n. 88; Maloney 88.
- ↑ Cf. potius Averroes, Metaph. II, comm. 46, f. 25vL.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes I, n. 26-27: Libera 219-220; Lambert of Auxerre, Summa log. VIII: De appellatione; Libera 258-259 et 268.
- ↑ Cf. Aristotle, Phys. Ill 3, 202b5-22; Auctor. Arist. 2, n. 101; Haraesse 148, 67: “Actio et passio sunt unus motus et in passo sicut in subiecto”.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 34-35; Libera 236-237; Syncat., Braakhuis 242-243; Lambert of Auxerre, Summa log. VIII, De appellatione, Libera 262,7-265, 11; ANON., De sol. soph., n. 431; De Rijk 139; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 63vb; Boethius of Dacia, Quaest, super libr. Top. II, q. 3; Pinborg 258-259.
- ↑ Cf. ANON., De sol. soph., n. 431; De Rijk 139; John le Page, Appellationes II, n. 34-35; Libera 236-237; Syncat., Braakhuis 242-243; Lambert of Auxerre, Summa log. VIII, De appellatione, Libera 262,7-265, 11; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 63vb.
- ↑ Cf. ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 67ra.
- ↑ Cf. William of Sherwood, Introductiones 5.3.6.; Lohr 274, 102-110.
- ↑ Cf. William of Sherwood, Introductiones 5.3.6; Lohr 274, 121-131; Roc BAC, Summ. dial. II, n. 556; Libera 279.
- ↑ John le Page, Appellationes II, n. 10-11; Libera 228; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellation; Libera 277, 5-9; ANON, Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 15vb; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 64ra.
- ↑ Cf. Arist., Soph, elench. 5, 167a23-27, transl. Boethii, Dod [Aristoteles | |- valign = top |[n94] Latinus Vl.1-3], 12,13-17.
- ↑ John le Page, Appellationes II, n. 12-13', Libera 228-229. ANON., | |- valign = top |[n96] Omnis Phoenix est NL 16135’ f. 64ra.
- ↑ Roger Bacon Summ. dial. II, n. 591-593; Libera 284.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 17-18; Libera 230; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione; Libera 277, 10-278, 6; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 63vb.
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 6, 17a25-33. | |- valign = top |[n106]
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 10, 19b23-32. Ap. Roger Bacon Summ. dial. II, n. 589; Libera 283; De signis, n. 141; Comp. stud. theol. 4, n. 106; Maloney 94-95; Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est, Erfurt, Q 328, f. 20va-b; Braakhuis 131; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 63vb.
- ↑ Cf. Aristotle, Soph, elench. 5, 167a23-27, transl Boethii, Dod [Aristoteles Latinus VI.1-3] 12,13-17.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 25; Libera 233-234; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 64ra.
- ↑ Cf. ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 64ra.
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 7, 17b38-39, transl. Boethii, [Aristoteles Latinus II.1-2], Minio-Paluello 12, 1-2; “Manifestum est autem quoniam una negatio unius adfirmationis est”; ap. Roger Bacon Summ. dial. II, n. 593; Libera 284.
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 7, 17b38-39 et 8, 18al2-13.
- ↑ Cf. ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 63vb.
- ↑ Cf. ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 67ra.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 9; Libera 228; n. 47; Libera 241; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione; Libera 256, 14-257, 2 et 279, 7-15; ANON., De sol. soph., n. 225, De Rijk 99.
- ↑ Cf. Aristotle, Anal. post. I 22, 83a5-11.
- ↑ Cf. Radulphus Brito, Quaestiones super Isagogen Porphyrii, q. 33, Bruxelles 3540/47, f. 68v-69v, Ebbesen 85-89.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. VII 1, 1028al8-20.
- ↑ Cf. Aristotle, Soph, elench. 166al-6.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes I, n. 33-36; Libera 222-224
- ↑ Cf. Aristotle, Anal. prior. I 13, 32b25-30.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes III, n. 16; Libera 252: “[...] in propositione de inesse simpliciter vel de inesse necessario habent termini communes naturalem suppositionem”.
- ↑ De hac quaestione et distinction vide John le Page, Appellationes III, n. 17; Libera 252; Nicholas of Paris Summae Metenses III: De appellationibus NL 11412, f. 26v; De Rijk 460; Syncat.; Braakhuis 29, 13-16: ANON., logica ‘Cum sit nostra’ V: De terminis; De Rijk 450, 13-23; ibid., De Rijk 451, 23-24: “Verbum habens vim ampliandi potest significare tempus dupliciter, scilicet confusum et determinatum”; Roger Bacon Summ. dial. II, n. 615; Libera 287: “Alii autem dicunt quod praesens duplex est, scilicet confusum et determinatum: ‘praesens confusum praesentis non tenet usum’ quia non respicit aliquod tempus certum, sed confunditur ad omne tempus [...]; praesens determinatum est quod aliquod tempus certum et nunc respicit”.
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 1, 16al4-18; transl. Boethii [Aristoteles Latinus II.1-2], Minio-Paluello 5, 15-6, 3.
- ↑ Cf. Aristotle, Anal. post. I 4, 73a28-34.
- ↑ Cf. Roger Bacon Summ. dial. III, n. 181-182; Libera 212.
- ↑ Cf. Aristotle., Anal. prior. I 9, 30al5-35; de hac distinctione vide ANON, Quaestiones super Anal. prior., q. 56-57, Bruges, SB 509, f. 43r-44r; Pinborg 260-266; Radulphus Brito, Quaestiones super Anal. prior. I, q. 37, Bruxelles 354/47, f. 314ra-316rb; Ebbesen 90-91; Quaestiones super Soph, elench., q. 39t, Salamanca, B.R. 2350, f. 185rb: Ebbesen 131 (n. 2).
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes III, n. 17; Libera 252: “Dicimus ergo quod verbum de praesenti consignificat tempus praesens communiter, tamen ex industria vel usu est iste praesens tempus discretum”.