Authors/Anon NL 16135/Omnis homo de necessitate est animal (2)
From The Logic Museum
< Authors | Anon NL 16135
Jump to navigationJump to search- Utrum rebus corruptis termini cadant a suis significationibus?
- Utrum terminus sit tantum nomen praesentium
- Utrum terminus sit aequivoce nomen praesentium et non praesentium
- Solutio quorundam cum refutatione
- Contra positionem
- Altera solutio cum refutatione
- Contra positionem
- Responsio propria magistri
- Ad quaestionem: Utrum rebus corruptis termini cadant a suis significationibus
- Ad quaestionem: Utrum terminus sit tantum nomen praesentium
- Ad quaestionem: Utrum terminus sit aequivoce nomen praesentium et non praesentium
Latin | English |
---|---|
[n0] OMNIS HOMO DE NECESSITATE EST ANIMAL NL 16135, f. 52vb-62vb | |
[n1] [52vb] Circa hoc sophisma tria possunt quaeri: 1. Primum est de quibusdam communibus quae solent hic assignari, 2. secundum est de veritate et falsitate ipsius cum quibusdam appendiciis eius 3. tertium de probatione et improbatione eius. | |
[n2] Consequenter potest esse quaestio de veritate et falsitate. Sed quia veritatem istius non possumus cognoscere nisi cognoscamus veritatem istius ‘homo est animal’ homine non existente et veritatem istius non possumus videre nisi videamus utrum termini cadant a suis significationibus rebus corruptis[1], ideo circa hoc erit prima quaestio. Sed quia aliqui diversificantur circa hoc, ideo de eorum positionibus aliquid sub compendio percurramus. | |
[n3] *Quidam autem ponunt quod termini post rerum [corruptionem] non cadunt a significatis suis[2]. | |
[n4] * Alii ponunt quod immo. Et ibi variantur quidam circa hoc et ponunt quod re corrupta, terminus penitus nihil significat. | |
[n5] * Quidam dicunt quod aliquid sed non illud quod prius[3]. Et isti adhuc variantur, quia quidam dicunt quod termi[186]nus re corrupta puram speciem illius existentem apud animam significat. | |
[n6] * Alii vero quod residuum rei quam prius significabat[4] | |
[n7] Quaestio: Utrum rebus corruptis termini cadant a suis significationibus? | |
[n8] [54vb] Consequenter quaeritur circa secundum principale utrum termini post rerum non existentiam cadant a suis significationibus. | |
[n9] Rationes pro | |
[n10] Quod sic videtur quia: [187] | |
[n11] l. In omni genere, corrupto priori corrumpitur posterius, maxime si prius sit causa posterioris. Sed ita se habent res extra et intellectus sive similitudo rei in anima et vox [***]; ex his igitur patet quod re destructa destruitur similitudo rei in anima et vox in eo quod significativa. Corrupta igitur re etsi maneat vox, non tamen manebit significativa, ut videtur. | |
[n12] 2. Hoc idem credit sic aliquis ostendere: signum et signatum dicuntur correlative, saltem in eo quod signum et signatum[5]. Sed, ut iam dictum est, vox est signum intellectus in anima et intellectus est signum rei extra, quare re corrupta extra corrumpitur intellectus et vox inquantum signum. Licet igitur remaneat vox re corrupta, non tamen manebit significativa. | |
[n13] 3. Hoc idem videtur ostendi quia scribit Aristoteles quod eadem sunt principia essendi rei et conservandi et continendi eam in esse, sed res extra est causa imponendi vocem ad significandum, quod declaratur sic: quia imponens vocem ad significandum imponit eam secundum proprietatem communiter repertam in re et in voce. Res igitur - vel proprietates rei - est causa, licet non sufficiens, imponendi vocem ad significandum. Ergo illud idem erit causa continendi vocem significativam in esse. Sed corrupta causa continendi, aliquid in esse corrumpitur et id in quantum tale. Corruptis igitur rebus et rerum proprietabus licet possit vox manere, non tamen manebit significativa. | |
[n14] 4. Item. Hoc videtur posse sic ostendi quia “eorum quae sunt, quaedam sunt simplicia, quaedam composita”[6]. [***] | |
[n15] Tunc arguo: in omnibus compositis ita est quod destructo uno composituum sive illud sit simplex sive compositum, destruitur et compositum totum. Sed vox significativa componitur ex voce et [188] significato, ex voce pro materia, ex significato pro forma. Destructo ergo significato [55ra] destruitur vox significativa, licet maneat vox, sed destructa re destruitur significatum, ergo etc. | |
[n16] Probatio huius assumptae: res enim est significatum dictionis, ergo corrupta re corrumpitur significatum dictionis. Quod res sit significatum dictionis probatur multipliciter: | |
[n17] 1. Uno modo per Aristotelem, libro Elenchorum, ubi probat syllogismum sophisticum per causam apparentiae et defectus. Dicit enim quod quia “nomina sunt finita et orationum multido, res numero infinitae”, ideo “necesse fuit unum nomen plures res significare”[7]. | |
[n18] 2. Item. Hoc idem probatur quia significatum per sui convenientiam vel sui differentiam est causa veritatis vel falsitatis in oratione. Sed Aristoteles dicit libro Praedicamentorum quod “ab eo quod res est vel non est etc.”[8]. Videtur ergo per hoc intendere quod res sit significatum dictionis. | |
[n19] 3. Item. Si intellectus, scilicet passio intellectus, esset significatum dictionis in se et non inquantum est signum rei, sequeretur quod in omni enuntiatione enuntiaretur species intelligibilis de specie intelligibili et non res extra de re. Quod est inconveniens, quia sic omnes propositiones affirmativae essent falsae, negativae verae, quorum utrumque est inconveniens. | |
[n20] Patet igitur ex his quod si non sit res non est significatum dictionis. Quare nec poterit manere vox significativa. | |
[n21] Rationes contra | |
[n22] Sed contra hoc sic arguitur, | |
[n23] 1. quoniam [si] re destructa dictiones prius impositae ad significandum nihil significarent, tunc de re corrupta nihil per vocem posset enuntiari nec vere nec false. Tunc haec non esset [189] vera ‘Caesar est’ nec ista ‘Caesar non est’ vel ‘Caesar fuit imperator romanus’ et si sic perisset omnis historiae scientia, quod est inconveniens. | |
[n24] 2. Item. Idem arguituir sic: “oratio est vox significativa ad placitum cuius quaelibet partium significat separata”[9], sed illa ‘Caesar fuit homo’ est quaedam oratio de praeterito, ergo partes significativae aliquid significant[10]. Si forte aliquis velit dicere quod non est oratio[11], in contrarium arguitur per definitionem quia “oratio est congrua dictionum ordinatio etc.”, sed hic est congrua dictionum ordinatio, ergo est oratio. Si dicat forte aliquis quod hic non est congrua dictionum ordinatio quia non est ibi dictio, [dictio enim] vox est [aliquid] dicens, scilicet significans. Sed hic ‘Caesar’ nihil [significat], ideo non meretur dictio[nem] [appellari]. | |
[n25] Contra hoc sic aguitur: sicut vult Aristoteles libro Periermenias “contingit enuntiare quadrupliciter”[12], inter quos modos est unus modus “enuntiare id quod non est non esse” et vere, quare illa quae enuntiat Caesarem non esse est vera. Sed omnis enuntiatio est oratio, et “oratio est cuius quaelibet partium significat separata”, quare etc. | |
[n26] 3. Item. Dicit Aristoteles quod “non sentimus quando volumus, intelligimur autem quando volumus”[13], et causa huius in hoc consistit quia sensus exterior non conservat speciem rei sensibilis apud absentiam rei, intellectus autem bene reservat; et ideo accidit quod in voluntate nostra est intelligere sed sentire non. [190] | |
[n27] Tunc arguo: si intellectus conservat speciem intelligibilem post absentiam rei, quare similiter post rei non existentiam eamdem reservabit. Sed ex quo res extra non est causa conservationis speciei intelligibilis existentis in anima, videtur quod maneat vox et significativa ipsius [speci]ei re [non] existente, [id est quod] non minus maneat vox quam prius. | |
[n28] 4. Item. Similis est proportio vocis complexae ad suam significationem et vocis incomplexae, sed cum dicitur ‘homo est asinus’ sive ita sit in re sive non, nihilominus tamen haec oratio significat hominem esse asinum, quare similiter dicendo ‘homo’ sive homo sit sive non, semper significabit hominem, quare etc. Hac ratione concludes quod significabit idem quod prius. | |
[n29] 5. Item. Apud existentiam eius vel corruptionem, quod nullo modo cadit in significato dictionis, [non] debet poni corruptio in significato dictionis. Existentia autem rei actualis vel corruptio nullo modo cadit in significato dictionis incomplexae ergo etc. Maior patet. Minor similiter per Aristotelem, libro Periermenias, dicente quod “vox incomplexa neque verum neque falsum significat”[14], quia significat sine compositione verbali. Unde “non significat esse vel non esse” ut dicit ibidem, quia “hircocervus neque verum neque falsum significat nisi addatur esse vel non esse simpliciter vel secundum tempus”[15]; et ita patet minor, ergo etc. | |
[n30] 6. Item. Quod comparatur ad aliquid tamquam imprimens illud tamquam vestigium non necessario requiritur ad esse ipsius, quod patet: pes comparatur ad vestigium, ideo non necessario requiritur ad vestigii existentiam. Sed pede corrupto potest manere pedis vestigium ut patet. Sed existentia rei ad speciem receptam in anima, quae est primum significatum dictionis, comparatur tamquam exprimens ipsam tamquam vestigium; ergo non requiritur necessario existentia rei apud existentiam illius speciei; quare [191] non existente re remanebit eius similitudo in anima et per consequens vox significative, ut videtur. Et id concede | |
[n31] Utrum terminus sit tantum nomen praesentium | |
[n32] [55va] Ideo procedamus ad illam positionem quae videtur esse radix omnium istarum. Et est quod “terminus est nomen praesentium tantum”[16], scilicet significat res praesentes tantum. Et quaeritur utrum sit vera. | |
[n33] Rationes pro | |
[n34] 1. Et videtur quod sic, quia dicit Aristoteles secundo Metaphysicae, vel in primo Novae quod idem est, versus finem, quod “nulla est definitio communis lineis, superficiebus et corporibus quae fuerunt”, sunt “et erunt et habent aliquam potentiam” ut sint[17]. Si igitur ei quod est, fuit et erit nulla est definitio communis et terminus communis significat solum illa quae conveniunt in definitione communi, ergo terminus communis est nomen praesentium[18]. Et hoc est ratio quare quidam ceciderunt in errorem istius positionis. | |
[n35] 2. Item. Solet aliquis sic arguere: terminus communis solum est nomen illorum de quibus vere praedicatur in propositione [192] affirmativa de praesenti, sicut hic: ‘Sor est homo’. Sed hic solum praedicatur de presentibus, ut ostendam, quare solum est nomen praesentium. Minor autem ostenditur per illam regulam: “terminus communis supponens vel apponens verbo praesentis temporis etc. restringitur ad supponendum pro his quae sunt et si non sunt recurrit ad non entia”[19], sicut patet secundum eos [qui] dant illam regulam in hoc termino ‘Phoenix’[20]. Et sic patet minor. | |
[n36] 3. Item. Ea quae ullam proportionem habent per eumdem terminum communem possunt nominari, sed supposita entia et non entia nullam habent proportionem adinvincem, quia “entis ad non ens nulla est proportio”[21]; quare per eumdem terminum communem non poterunt nominari[22]. Terminus igitur communis erit nomen praesentium tantum vel non praesentium, sed non potest esse non praesentium tantum; ergo erit praesentium tantum. | |
[n37] 4. Item. Arguet aliquis sic: quoniam “magis conveniunt omnia entia inter se quam ens cum non ente, sed omnia entia non possunt per aliquem terminum specialem nominari, ut per hunc terminum ‘homo’, quare multo fortius nec entia cum non ente poterunt per aliquem terminum specialem nominari” et ita reddit idem quod prius[23]. [193] | |
[n38] Rationes contra | |
[n39] 1. Terminus communis est communiter nomen omnium illorum in quorum intellectu intelligitur, sed intelligitur tam in omnibus terminis entium quam non entium, ergo erit communiter nomen eorum. Maior de se patet. Minor sic declaratur: suppono ex [***] quod iste terminus ‘Caesar’ significat idem quod prius Caesare vivente, sed tunc significat aggregatum ex corpora individuo et anima rationali et individua, inquantum necessario intelligitur corpus simpliciter et anima humana simpliciter qui constituunt hominem; quare intellectu huius dictionis ‘Caesar’ intelligitur hominis significatum; et sic patet minor. | |
[n40] 2. Item. Terminus communis est nomen eorum omnium ad quae se extendit definitio rei significatae per ipsum. Sed definitio hominis se extendit ad supposita existentia et non existentia, quare iste terminus ‘homo’ est nomen indifferenter existentium et non existentium. Maior de se patet. Minor sic apparet quia si definitio se extenderet ad entia tantum hoc non esset nisi poneret [55vb] esse, sed definitio non ponit esse nec non esse, quare indifferenter potest se extendere ad supposita existentia et non existentia[24]. Quod autem non ponat esse vel non esse scribitur in primo Posteriorum, ubi ponitur differentia inter suppositionem et definitionem, quia “suppositio dicit esse vel non esse, definitio vero non”[25]. Et sic patet minor. [194] | |
[n41] Utrum terminus sit aequivoce nomen praesentium et non praesentium | |
[n42] Consequenter quaeritur, dato quod terminus communis sit nomen praesentium et non praesentium, utrum hoc sit aequivoce vel univoce. | |
[n43] Rationes pro | |
[n44] 1. Et ad hoc potissime valet prima ratio facta ad primam partem praecedentis quaestionis quae est de secundo Metaphysicae et potest sic formari: “nulla est ratio communis ei” quod est et “fuit et erit”[26], quare si vox sit communis et definitio, hoc non erit nisi aequivoce et non univoce[27]. | |
[n45] 2. Item. Hoc potest sic ostendi quoniam “inter extrema infinitae distantiae nulla est realis similitudo vel convenientia. Sed quorum nulla est similitudo vel convenientia nulla est communis definitio, quare extremorum infinitae distantiae nulla erit communis definitio”. Si ergo conveniant, in nomine aequivoce convenient et non univoce. Sed ens et non ens sunt extrema infinitae distantiae, quare etc.[28]. | |
[n46] 3. Item specialiter: quod non univoce videtur quia “si omnibus entibus” esset aliquid commune hoc non esset “univoce”, [195] ut dicit Porphyrius, sed potius “aequivoce”[29] quare nec enti et non enti poterit aliqua vox esse communis univoce ut videtur. Nec analogice quia “analogata conveniunt in aliquo communi et differunt inter se secundum prius et posterius”[30], nobilius et vilius. Et ens et non ens in nulla natura communi conveniunt nec etiam [habent] hanc differentiam quae exigitur ad analogiam, quoniam analogata ponuntur sub eodem genere, quare videtur quod si aliquis terminus sit indifferenter entium et non entium quod hoc est pure aequivoce. | |
[n47] 4. Item. Si ens et non ens conveniunt in aliquo, sit illud a. Tunc quaero: aut hoc quod est a habet unam naturam communem, aut plures. Si plures habeo propositum. Si unam tantum aut illa est ens aut non ens. Sed quocumque modo ponatur necessario conveniet enti solum vel non enti solum, vel sequeretur quod ens esset non ens et econverso, quod est impossibile. Relinquitur ergo quod ens et non ens [non] possunt uniri in aliquo. | |
[n48] 5. Item. Si aliquis terminus communis ut ‘homo’ significant formam communem participatam indifferenter a praesentibus, praeteritis et futuris et univoce, tunc si sibi proponerentur signa, necessario distribuerent pro omnibus, unde sequeretur ‘omnis homo, ergo Sor et Antichristus’. Sed quod hoc sit impossibile videtur quia tunc periret ampliata suppositio[31], quia terminus communis cum verbis ampliativis ut sunt ‘potest’, ‘opinatur’, ‘laudatur ‘ [aliter] debet supponere quam cum aliis. Sed cum aliis supponit pro praesentibus, praeteritis et futuris, ergo cum ampliativis pro pluribus, sed id non potest esse. Tunc perit natura ampliationis. Cum igitur non debeat perire, planum est ex hoc quod terminus communis non univoce conveniat praesentibus, praeteritis et futuris. [196] | |
[n49] Rationes contra | |
[n50] Sed in contrarium potest sic argui: | |
[n51] 1. quia si hoc esset verum, omnis propositio inquantum poneretur terminus communis esset duplex secundum aequivocationem, quod nullus concedit. | |
[n52] 2. Item. Nulla aequivocatio est per paucitatem vel pluralitatem suppositorum, sed significatorum solum. Sed supposita praesentia, praeterita et futura non sunt significata ‘hominis’ vel alterius cuiuscumque termini communis, quare nullam facient equivocationem, ut videtur. | |
[n53] 3. Item. Nullus terminus significans aliquid ab una impositione tantum aequivoce convenit eis quibus convenit, nisi forte secundum prius et posterius. Sed ‘homo’ et alii termini multi qui conveniunt suppositis praesentibus, praeteritis et futuris non imponuntur duplici impositione, sed unica, nec conveniunt per prius et posterius eis, ergo etc. Maior de se patet. Minor sic apparet quia iste terminus ‘homo’ significat formam a qua ‘homo’ est id quod est. Sed illa forma est unica. Unica autem forma non imponitur unice voci duplici impositione, quare etc. | |
[n54] 4. Item. Hoc potest sic ostendi: naturalis significatio non respicit tempus, maxime in impositione, quoniam [nomen] non consignificat tempus. Ergo propter varias temporis differentias non variatur eius significatio. Sed aliter non potest terminus convenire aequivoce praesentibus, praeteritis et futuris nisi secundum tempora varietur significatio, quare non potest eis aequivoce convenire, ut videtur. | |
[n55] Solutio quorundam cum refutatione | |
[n56] [58va] Circa solutionem huius sophismatis variae et diversae sunt multorum sententiae, ut cuilibet palam est argumentum [197] meum, inter quas duae sunt famosissimae, quarum altera ponit hanc simpliciter esse veram ‘omnis homo de necessitate est animal’, et hoc quia ponit et significat quod omnis homo, qui est, de necessitate est animal, et non significat quod homo, qui non est, de necessitate est animal. | |
[n57] Dicunt etiam quod semper ‘necessarium’ prout ipso utimur in sophismatibus, sumitur sub conditione existentiae rei, ut ‘omnis homo, qui est, necessario est animal’, et fundant se sic ponentes super hoc quod terminus est nomen praesentium et existentium tantum et si aliorum hoc est aequivoce. | |
[n58] Rationes | |
[n59] 1. Et hoc volunt extrahere ex illo verbo Aristotelis quinto Novae Metaphysicae ubi dicit quod “nulla est communis definitio lineis, superficiebus et corporibus et” etiam quae sunt, “fuerunt et erunt et quae habent aliquam potentiam” ut sint[32]. Et ita ex hoc volunt extrahere quod “enti et non enti nulla est definitio communis, sed si aliquid sit commune illud est vox tantum et ideo si communicant in aliquo hoc est solum aequivoce”. Et ideo dicunt quod supposita ‘hominis ‘ praesentia, praeterita et futura recipiunt praedicationem ‘hominis’ non univoce sed aequivoce et quod vere - scilicet secundum istam eius definitionem - praedicatur de existentibus. Et si forte aliquis vellet eis dicere secundum iam dicta [quod] haec est aequivoca: ‘omnis [homo] est animal’, dicunt quod verum est si aliquo modo sumatur pro Caesare vel pro Antichristo. Sed isti destruunt naturalem suppositionem ut iam patet. | |
[n60] 2. Sed tunc dicunt quod non utimur ea aequivoce sed univoce, hoc est ab usu, sicut probant per Aristotelem libro Praedicamentorum ubi dicit quod ‘animal’ “aequivocum est ad animal [198] pictum et animal verum”[33] et tamen nos recipimus istam pro vera et univoca ‘omnis homo est animal’, hoc autem est ab usu quia frequentius sumitur ipsum ‘animal’ pro animali vero; ideo incitati sumus accipere ipsum ac si esset simpliciter univocum et nullo modo aequivocum. Sed utrum ista positio veritatem habeat, licet fuit Magnorum si est, auderem contradicere. | |
[n61] Contra positionem | |
[n62] Mihi videtur salva eorum gratia quod non, quia id [quod] sumuntur pro radice potius est contra eos quam pro illi[s]. | |
[n63] 1. Et non solum dicit Aristoteles in verbo praedicto quod “nulla est definitio communis ei quod” est, “fuit et erit” sed addit “et ei quod habet aliquam potentiam” ut sit, ac si diceret quod ei quod participat actu aliquid et ei quod actu non participat sed potest participare nulla est communis definitio[34]. Et sine dubio verum dicit quod ei quod actu participat formam hominis, ut Sor, et ei quod in potentia, ut embryo, inquantum talia sunt, nulla est definitio communis nec fuit eius intentio dicere quod enti actuali et non enti actuali nulla sit communis definitio. | |
[n64] Et hoc potest sic probare: omnibus suppositis alicuius termini communis respondet nomen illud et eius definitio, sed non existentia actu alicuius non aufert suppositis non existentibus quod vero sint supposita eius sub quo prius fuerunt; quare adhuc sunt supposita; quare eis respondebit definitio communis illius. | |
[n65] Et quod non existentia non auferrat eis naturam per quam sint supposita termini apparebit sic: quia quod non datur per unum oppositorum non aufertur per reliquum; sed natura per [199] quam supponuntur individua termino non datur eis per existentiam actualem; quare non aufertur propter non existentiam actualem. | |
[n66] Quod autem existentia actualis non det illis naturam per quam supponuntur termino patet per hoc: quia nullum posterius vel accidentale dat priori naturam illam per quam reponitur in esse essentiae[35]. Sed esse actuale est actus entis et substantiae. Nunc autem, cum omnis actus sit in genere actionis et posterius respectu illius cuius est, ergo esse actuale non dabit alicui individuo naturam illam per quam supponet suae speciei. Quare individua entia vel non aequaliter supponuntur suae formae specificae in qua uniuntur. | |
[n67] 2. Etiam si terminus aequivoce sumeretur pro eis quae sunt et quae non sunt, similiter hoc contingeret in universalibus et in singularibus aequaliter, cum “posita eadem causa ponitur idem effectus”; quare, [habito hoc quod dicunt - scilicet quod “terminus, etc.” -], terminus singularis aequivocaretur cum diceretur de uno vivente et postea de ipso non ente[36] - si loqueretur de ipso dum non esset[37]. | |
[n68] Tunc igitur [si] de rege Ludovico dicamus modo quod regnat, ipso mortuo dicamus quod regnavit, aequivocaretur, quare [200] non pro eodem supponeret: et hoc est contra intentionem [58vb] sermonis et etiam ipsius proferentis et intelligentis, quia de eodem intelligit proferens et audiens[38]. Quare non aequivocatur propter actualem existentiam et non actualem, quare nec terminus communis, ut dictum est. | |
[n69] Etiam quod dicunt quod “aequivocaretur quando tenetur pro suppositis quae sunt et quae non sunt” mihi videtur absurdum dicere, cum aequivocatio non requirat diversa supposita sed diversa significata. Nunc autem propter existentiam actualem vel non actualem non est concedere [quod] habeat terminum diversa significare, sed solum diversa supposita continere. | |
[n70] Quare nihil videtur dicere qui dicit quod propter hoc iste terminus ‘homo’ tenetur aequivoce. Et ideo hanc positionem tamquam fatuam et omnino basi carentem ac fundamento et penitus inanem et vacuam relinquamus. | |
[n71] Altera solutio cum refutatione | |
[n72] Sunt autem alii coadhaerentes isti positioni sed per aliam viam. Dicunt enim quod haec est simpliciter vera ‘omnis homo etc.’ nec ponunt quod terminus sit praesentium tantum sed indifferenter omnium, sed ponunt quod per tempus significatum per verbum teneantur termini pro suppositis actualiter existentibus et ut nunc et de accidentali suppositione, licet de naturali possent sumi indifferenter et aequaliter pro praesentibus, praeteritis et futuris. Unde dicunt quod sensus huius ‘omnis homo est’ est talis ‘omnis homo, qui est, est’ et similiter istius ‘omnis homo de necessitate est animal’: ‘omnis homo, qui est, de necessitate est animal’ nec isti concedunt quod possimus dicere ‘Caesar est homo’ Caesare non existente. Immo licet quantum est de se [201] posset pari inhaerere, tamen copula verbali[s], quia ipsa ponit extrema esse, non potest praedicari nisi de eis quae sunt actu. | |
[n73] Et ista positio communissima est. Unde omnes fere adhaerent huic positioni et istud volunt extrahere ex illa regula appellationum: “terminus communis supponens verbo praesentis temporis simpliciter sumpto, non habenti vim ampliandi nec ex se nec ex alio non restrictus nec ampliatus aliunde, supponit pro eis quae sunt actu sive pro praesentibus”[39]. | |
[n74] Contra positionem | |
[n75] Sed ista positio non videtur mihi sustinenda, quia, sicut ipsi concedunt, iste terminus ‘homo’ quantum est de se est commune univocum ad omnem hominem sive nunc sint sive non. Nunc sint. Sed signum universale adveniens termino univoco distribuit ipsum pro omnibus illis ad quae est univocus respectu praedicati. Quare videtur quod distribuat ipsum pro omnibus hominibus sive sint actu sive non. | |
[n76] Et si dicat aliquis quod restringatur a praedicato tunc secundum regulas appellationum hoc non potest esse nisi ex parte ipsius consignificati ponendo ipsum circa subiecto dicendo omnis praesens homo. Sed omnis homo, sive sit actu sive non, est praesens homo, scilicet praesenter sub homine, quare pro omnibus distribuetur non impediente hac natura restrictionis, quoniam virtute temporis non fit restrictio ad supposita entia sed ad supposita praesentia. | |
[n77] Nunc autem dicamus quod omnia individua sive entia sive non entia sunt praesentia supposita, quia intendo per ‘suppositum praesens’ ita quod praesentialiter potest subici termino communi vete recipiendo eius praedicationem. [202] | |
[n78] Sed ostensum est quod tam suppositum ens quam non ens est huiusmodi. Ideo omnia individua sunt praesentia supposita et pro omnibus distribuitur terminus communis adveniente signo universali[40]. Ideo pro omnibus distribuitur sive sint sive non sit. Et sic patet quod huic positioni non est adquiescendum, quoniam et ipsi contradicunt sibi ipsis in diversis ocasionibus in quibus est eadem causa, quia ipsi non intelligunt. | |
[n79] Isti enim sic dicentes ponunt istam esse falsam ‘omne tempus est’ quia dicunt quod iste terminus communis ‘tempus’ supponit pro praesenti, praeterito et futuro, licet non sint. Et hoc est quia, sicut ipsi dicunt, vere possum dicere quod ‘ futurum tempus est tempus’ et similiter ‘praeteritum tempus est tempus', et tamen constat quod futurum tempus non est nec praeteritum. Quare, cum nullam rationem videam ex ista parte ‘omne tempus est’ plus quam ex ista parte ‘omnis homo est’, non credo eorum positionem necnon si recurrendum sit ad non existentes propter paucitatem et insufficientiam appellatorum, ut [59ra] ponit quaedam alia positio[41]. | |
[n80] Similiter si nullus univocus esset homo recurrendum esset ad homines non entes, quod non posset dici nisi homo non ens esset homo quod adhuc non volunt concedere, putantes evadere per hoc quod differt terminus significans rem successivam et permanentem, quia res successiva potest salvari in eo quod non est, quia eius quod est in successione pars manet, pars transit, pars et futura est[42]. | |
[n81] Et ideo per hanc naturam concedunt praedicationem formae communis de non entibus suppositis et non in terminis permanentibus. [203] | |
[n82] Id autem videtur mihi omnino aliqua ratione vacare, quia cum praedicatio superioris de inferiori non sit nisi ratione convenientiae quae est inter ipsa, unum significat formam non contractam ad hoc vel ad illud, reliquum vero significat illam et eamdem formam contractam ad hoc specialiter. Sed sicut illud accidit in terminis significantibus rem permanentem ita in terminis significantibus rem successivam et aequaliter. | |
[n83] Quare mihi videtur quod sicut in terminis successivis non existentia actualis non impedit praedicationem superioris de inferiori non ente nec haec impediet eam in terminis permanentibus sed pro omnibus illis qui recipiunt praedicationem superioris distribuitur superius non restrictum per aliquam restrictionem realem. Quare pro omnibus suppositis entibus sive non distribuitur quilibet terminus communis adveniente signo universali. Quare illa positio non est sustinenda tum quia falsa, ut visum est, tum quia sibi ipsi contradicit in diversis occasionibus. Ex his si vera sunt quod dicta sunt in reprobatione istarum positionum, apparet magna pars veritatis huius orationis. | |
[n84] Responsio propria magistri | |
[n85] Ad quaestionem utrum haec sit vera ‘omnis homo de necessitate est animal', nullo homine existente. Apparet enim quod terminus communis non est solum nomen existentium sed tam existentium quam non existentium, non aequivoce sed univoce, et quod pro omnibus insimul distribuitur adveniente signo universali, non impediente natura restrictionis per tempus consignificatum per verbum, et in his verbis implicatur quod homo, sive sit sive non, est animal et similiter Sor, sive sit sive non, est homo de necessitate. Et hoc verum est prout utimur ista dictione ‘necessario’ in sophismatibus. [204] | |
[n86] Unde nota quod ‘ necessarium’ dicitur multipliciter: uno modo dicitur ‘necessarium’ ut id sine quo aliud non potest esse, ut est ‘aer necessarium est animali’, quia sine aere animal non potest esse. Alio modo dicitur ‘necessarium’ id sine quo res non potest bene esse, ut ‘ieiunium est necessarium animali'. Tertio modo dicitur ‘necessarium’ id quod est per violentiam, ut cum dicitur quod lapis proiectus ‘necessario’ movetur sursum. Quarto modo dicitur ‘necessarium’ quod sic est et non potest aliter se habere, et isto modo sumendo ‘ necessarium’ proprie solum reperitur in Causa prima. Sed istis modis, quae distinguit Aristoteles in quinto Metaphysicae[43], non sumitur [necessarium] in sophismatibus, sed prout dicit modum inhaerentiae praedicati ad subiectum, denotando quod sic inest et aliter non potest inesse, vel quod non potest non inesse; et sic sumitur ‘ necessarium’ in sophismatibus. Unde ‘hominem esse animal est necessarium’: scilicet hominem esse animal est verum et non potest non esse verum. | |
[n87] Igitur quemlibet hominem esse animal sit verum et non possit non esse verum quia sive homo sit sive non, nihilominus homo est animal; et ita videtur quod sit vera de necessitate haec propositio: ‘Omnis homo de necessitate est animal’. | |
[n88] Apparet igitur quod, si vera sunt quae dicta sunt, [quod] haec est vera ‘omnis homo de necessitate est animal'. Patet etiam quod rebus extra corruptis termini non debent cadere a sui significatione, quia sic perirent omnes historiae, nec opporteret aliquid loqui de non ente, nec posset aliqua propositio enuntiari vera de futuro, quae omnia inconvenientia sunt. Patet etiam quod terminus re corrupta puram speciem existentem in anima [non significat] sed aliquam rem; sed non signi[205]ficat eam vel non esse, sed significat illam et eamdem essentiam[44] sive sit sive non sit[45] quam prius [significavit] et non residuum remanens[46]. | |
[n89] Patet etiam quod terminus non est solum nomen existentium [59rb] sed tam existentium quam non existentium communiter, quod etiam aliquid potest esse commune univocum enti et non enti, et ita per consequens quod nullo homine existente haec est vera: ‘ homo est animal’, sive animal sit sive non, quoniam non enuntiatur animal quod est de homine qui non est, sed illud quod est commune ad. ens et ad non ens enuntiatur de eo quod non est. | |
[n90] Item Arguo: ‘animal’ est de intellectu et significato huius quod dico ‘homo’ nec ab eius intellectu potest separari rebus existentibus vel non. Tunc syllogizo: omne illud quod est de intellectu alicuius nec ab eius intellectu et significato potest separari quocumque casu contingente, vere et de necessitate poterit [206] enuntiari de ipso; ‘animal’ est huiusmodi respectu huius quod est ‘homo’; ergo etc. Ergo et haec est vera et neeessaria in quarto modo [dicendi] per se, sicut dicendo ‘omnis homo etc.’ rebus existentibus vel non. | |
[n91] [Ad quaestionem: Utrum rebus corruptis termini cadant a suis significationibus | |
[n92] [61ra] Ad illud quod quaeritur circa secundum principale scilicet utrum termini apud rerum non existentiam cadant a suis significationibus, patet. Et dicendum quod non [***]. | |
[n93] Ad rationes | |
[n94] 1. Ad primum dicimus: cum dicas quod “corrupta causa corrumpitur quod ab ea causatur”, dicendum quod duplex est causa, quaedam extrinseca - et est causa fiendi tantum et non conservandi -, quaedam intrinseca, et est causa essendi et conservandi; et de ista ultima vera est maior. De prima non est verum, quia dicit [61rb] Aristoteles quod “abeuntibus sensibilibus adhuc remanet species in anima”[47] quia non fuerunt causa intrinseca sed extrinseca. Sic potest ad illud respondi. | |
[n95] 2. Ad secundum dicendum quod bene verum est quod “corrupto significato inquantum significatum et corrumpitur signum in quantum signum est”, sed res existens non erat significata quia existens, sed quia res impresserat apud animam speciem mediante adiuncto sensuum et sub hac ratione non corrumpitur eius signum. [207] | |
[n96] Unde quia vox non significat rem esse vel non esse sed quae est vel quae non est, non corrumpitur ad corruptionem rei. Sed tunc si vox incomplexa significaret rem esse ipsam, tamen re corrupta non maneret vox significativa sicut patet de oratione. Quare multo fortius cum dictio non significat rem esse, propter non existentiam non mutabitur quin semper quamdiu est remaneat vox significativa. | |
[n97] 3. Ad tertium possumus dicere sicut ad primum [****]. | |
[n98] 4. Ad quartum dicendum quod sine dubio “vox significativa componitur ex voce et significato” sed ipsius primum significatum non est res extra, sed species rei remanens apud animam et id nunquam corrumpitur nisi anima corrupta. Et ideo nunquam propter rei corruptionem corrumpitur significatum dictionis proximum. Quod autem obicis per illas auctoritates quod “res sit significatum dictionis”, verum est remotum et mediatum, quia significatur per significatum mediatum dictionis. Et sic patet responsio ad illud. | |
[n99] Argumenta autem quo ostendunt quod remaneat significativa concede. | |
[n100] Ad quaestionem: Utrum terminus sit tantum nomen praesentium | |
[n101] [61va] Sed quod postea quaeritur utrum terminus sit nomen praesentium patet quod non. | |
[n102] Ad rationes | |
[n103] 1. Ad primum obiectum dicendum quod procedit ex falso intellectu et ex littera truncata, ut patebit in solvendo. [208] | |
[n104] 2. Ad secundum dicimus quod minor est falsa. Ad probationem de regula appellationum patet alibi quod non est intelligenda ita quod sit sensus “supponit pro praesentibus” videlicet pro praesentialiter existentibus, sed sic supponit pro praesentibus scilicet pro praesentialiter per terminum repraesentatis. Sed supposita tam entia quam non entia sunt praesentialiter sub termino, ideo cessat obiectio. | |
[n105] 3. [deest] | |
[n106] 4. Ad quartum patet quod non est simile, quia omnia entia non communicant in una forma communi, sed quaedam entia communicant cum quibusdam non entibus in quadam forma communi. Ideo non est simile nec est argumentum a maiori nec a minori. Argumenta in oppositum concedo. | |
[n107] Ad quaestionem Utrum terminus sit tantum nomen praesentium | |
[n108] Ad aliud quod postea quaeritur patet quod univoce. | |
[n109] ad rationes | |
[n110] Ad primum obiectum et secundum et tertium iam solutum est. | |
[n111] Ad quartum. Dicendum quod illud commune nec est ens neque non ens, sed ens commune, sicut patet. Ens dividitur per [209] ens actu et ens in potentia nec potest dici de illo ente communi quod sit ens actu vel in potentia. Unde planum est quod neutrum est dicendum. Et si dicas quod “de quolibet affirmatio vel negatio et de neutro simul”, id intelligendum est de aliquo per se stante et non de communi diviso, quia idem contingeret esse dividens et divisum in hanc divisione[m]: ens aliud est ens actu, aliud in potentia. Ideo potest sic respondi ad illud. | |
[n112] Quinto argumento dicendum quod bene distribuitur pro omnibus praesentibus, praeteritis et futuris si sint actu sub termino sed non pro illis qui possunt esse sub termino. Nunc autem verba ampliativa non dicuntur ampliativa quia ampliant illa quae non sunt actu sed tamen actu sub termino, sed dicuntur ampliativa quia ampliant ad illa quae non sunt actu sub termino sed possunt esse, ut ‘ homo potest currere’ sensus est: ‘ qui est homo vel potest esse homo potest currere’ Et ideo patet solutio ad illud. | |
[n113] Argumenta in contrarium facta concedo. |
|
Notes
- ↑ (Ps.-) Robert Kilwardby, Super Priscianum Maiorem, n. 2.1.9-10; Fredborg 71-73; Roger Bacon, De signis IV.2, n. 143-145; Fredborg 127-130; Comp. stud. theol. 5, n. 112-128; Maloney 100-109; Boethius of Dacia, Omnis homo de nec. est an. Q3; Grabmann 89-91; John of Dacia, Summa Gramm. Otto 183-5 Radulphus Brito Quaestiones super Periherm, q. 4; Pinborg 278-281.
- ↑ Ps. Robert Kilwardby, Super Priscianum Maiorem, n. 2.1.9.; Fredborg John of Dacia Summa Gramm.; Otto 184, 6-7.
- ↑ Cf. ANON., Sor est Sor mortuus, NL 16135, f. 107va; Richard de Clive Quaestiones Metaphysicae, Worcester Cath. Q 13, f. 125rb-va Ebbesen 155: “Dicendum quod idem significat terminus communis re existente actualiter et non existente, et tamen illud quod significatur non est eadem res”; Siger of Brabant, Quaestiones logicales; Bazan 64-65; Boethius of Dacia Quaestiones supra Top., q. 5 (abrev. Godfrey of Fontaines); Pinborg 259; “Socrate enim mortuo licet idem significet ‘Socrates’ quod umquam significavit ‘Socrates’ tamen non est idem quod umquam fuit”; Omnis homo de nec. est an., q. 3; Grabmann 90: “[…] post corruptionem Sortis ‘Sortes’ significat tale ens quod unquam fuit Sortes, licet tale ens non sit Sortes in re”; Radulphus Brito, Quaestiones super Periherm., q. 4; Pinborg 279: “[…] significatum ut significatum est manet idem re existente et non existente, et tamen illud quod est significatum non manet idem”; ibid., Pinborg 280; “Et illi qui dicunt quod significato manet eadem re existente et non existente, et significatum non manet idem, ad illam intentionem loquuntur”.
- ↑ Cf. Simon of Faversham, Quaestiones novae super libro Elenchorum, q. 24; Ebbesen 163, 76-83.
- ↑ Cf. Roger Bacon De signis, n. 146; Fredborg 128; Comp. stud. theol. 5, n. 114; Maloney 100; ex Aristotle, Cat. 7, 7bl5, 19-20.
- ↑ Cf. Aristotle, Cat. 1, la l6-17: “Eorum quae dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur, alia vero sine complexione”.
- ↑ Cf. Aristotle, Soph. elench. I, 165al2-13.
- ↑ Cf. Aristotle, Cat. 5, 4b9-10; Auct. Arist. 31, n. 17; Hamesse 303, 86.
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 4, 16b26-27.
- ↑ Ap. Roger Bacon Comp. stud. theol. 5, n. 123; Maloney 104, 3-5.
- ↑ Cf. Roger Bacon Comp. stud. theol. 5, n. 123; Maloney 104, 12-15: “Et propter hoc haec vox ‘Caesar est Caesar’ nihil significant: nec est oratio nec propositio, nec verum vel falsum significat, quia ab una vel duabus partibus non significativis est totius sermo non significativus”.
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 6, 17a25-33.
- ↑ Cf. Aristotle, De an. 417b22-8; Auctor. Arist. 6, n. 61; Hamesse 179, 98-100.
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 1, 16al4-16.
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 1, 16al6-18.
- ↑ Cf. Roger Bacon Summ. dial. II, n. 555-558; Libera 279.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. I, 9, 99bl2-l5, Translatio Arabo-Latina sive ‘Nova’, liber secundus, ed. Venetiis 1562: Aristotelis Metaphysicorum libri XIIII cum Averrois Cordubiensis in eosdem Commentariis C Opera VIII], f. 25vH-I; cf. etiam Averroes, Metaph. II, comm. 46, f. 25vL.
- ↑ Cf. Roger Bacon Summ. dial. II, n. 527; Libera 276-277; De signis, n. 135; Fredborg 125; Comp. stud. theol. 4, n. 88; Maloney 88.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 9; Libera 228; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione; Libera 256, 14-257, 2; ANON., Album fuit disputaturum, NL 16135, f. 13ra; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 14vb.
- ↑ laud. Peter of Spain, Tractatus XII, De distributionibus, n. 8; De Rijk 215, 6-19.
- ↑ Cf. Auct. Arist. 2, n. 133; Hamesse 150, 20-21: “Vacui ad plenum vel non entis ad ens nulla est proportio vel comparatio”, ex Aristotle, Phys. IV 8, 215bl9-20.
- ↑ Cf. Roger Bacon, De signis, n. 136; Fredborg 126; Comp. stud. theol. 4, n. 89; Maloney 88.
- ↑ Cf. Roger Bacon, De signis, n. 136; Fredborg 126; Comp. stud. theol. 4, n. 93; Maloney 88, 24-27: “Item. Plus conveniunt omnia entia quam ens et non ens; sed nihil potest esse commune univocum X predicamentis quae dividunt ens aequivoce vel analogice; igitur multo fortius nec poterit aliquid esse commune univocum enti et non enti”.
- ↑ Q. Radulphus Brito, Quaestiones super Anal. prior. I, q. 38, n. 6; Ebbesen 162.
- ↑ Cf. Aristotle, Anal. post. I 2, 72al0-24.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. I, 9, 992bl2-15, Translatio Arabo-Latina sive 'Nova', liber secundus, ed. Venetiis 1562: Aristotelis Metaphysicorum libri XIIII cum Averrois Cordubiensis in eosdem Commentariis [ Opera VIII], f. 25vH-I; cf. etiam Averroes, Metaph. II, comm. 46, f. 25vL.
- ↑ Cf. Roger Bacon Summ. dial. II, n. 527; Libera 276-277; De signis, n. 135; Fredborg 125; Comp. stud. theol. 4, n. 88; Maloney 88.
- ↑ Cf. Roger Bacon, De signis, n. 136; Fredborg 126; Comp. stud. theol. 4, n. 92; Maloney 88, 21-23: “Item. Illa quae distant infinita distantia et diversimode non possunt convenire in aliquo; sed ens et non ens sunt huiusmodi, quia superare hanc distantiam non potest nisi potentia infinita, ut in creatione quae fit a nihilo in aliquid igitur, etc.”; ap. Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est, Erfurt, Q 328, f. 20a; Braakhuis 127.
- ↑ Cf. Porphyry, Isag. 6, 1.8-9; Auct. Arist. 30, n. 7; Hamesse 300, 27-28; ap. Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est, Erfurt, Q 328, f. 20a; Braakhuis 127.
- ↑ Cf. Avicenna, Metaphysica I 5; Van Riet 40, 46-50; III, 2; Van Riet 113, 5-9; IV 1; Van Riet 184, 5-10.
- ↑ Cf. Roger Bacon Summ. dial II, n. 553-556; Libera 279.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. I, 9, 992bl2-15, Translatio Arabo-Lalina sive ‘ Nova’ liber secundus, ed. Venetiis 1562: Aristotelis Metaphysicorum libri XIIII cum Averrois Cordubiensis in eosdem Commentariis [ Opera VIII], f. 25vH-I; cf. etiam Averroes, Metaph. II, comm. 46, f. 25vL; Roger Bacon, Summ. dial. II, n. 527; Libera 276-277; De signis, n. 135; Fredborg 125; Comp. stud. theol. 4, n. 88; Maloney 88.
- ↑ Cf. Aristotle, Cat. 1, lal-3.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. I, 9, 992b12-15, Translatio Arabo-Latina sive 'Nova’, liber secundus, ed. Venetiis 1562: Aristotelis Metaphysicorum libri XIIII cum Averrois Cordubiensis in eosdem Commentariis [ Opera VIII], f. 25vH-I; cf. etiam Averroes, Metaph. II, comm. 46, f. 25vL.
- ↑ Cf. Siger of Brabant, Quaestio Utrum haec sit vera: Homo est animal, nullo homine existente Bazan. 54, 52-56-, Henry of Ghent, Syncat.; Braakhuis 368: “Cum enim dicitur ‘Sortes de necessitate est’ ibi copulatur esse actuale; sed cum dicitur: ‘Sortes de necessitate est animal’, ibi copulatur esse habituale sive esse essentiale, quod est esse secundum quid respectu esse actualis”; Richard de Clive, Quaestiones Metaphysicae, Worcester Cath. Q 13, f. 125; Ebbesen 157: “Dicendum quod duplex est ens vel esse, sc. quidditativum et esse actualis existentiae. Esse quidditativum est quod communiter se habet ad praeteritum et futurum et praesens”; ex Avicenna, Metaphysica V, 1; Van Riet 277; et. etiam Roger Bacon, Comp. stud. theol. 4, n. 99; Maloney 90: “Sed ad hoc cavillant dicentes quod nomen, significat rem sub esse essentiae, quod non est esse actuale, sed commune praesenti, praeterito ac futuro”.
- ↑ Cf. Simon of Faversham, Quaestiones novae super libro Elenchorum, q. 24; Ebbesen 162, 43-50.
- ↑ cf. Roger Bacon, De signis IV.3, n. 159-161; Fredborg 131-32; Comp. stud. theol. 5, n. 125-126; Maloney 104-106.
- ↑ Cf. Richard de Clive, Quaestiones Metaphysicae, Worcester Cath. Q 13, f. 125rb; Ebbesen 156: “Si Henricus rex est, per ‘Henricus’ semper idem significato de vi vocis; si nunc dicatur ‘Henricus rex’, apprehendis mortuum, sed non de vi vocis, sed per auditum vel per visum vel alio modo; significat ergo primo et per se idem, tamen aliquando per apprehensionem vocis accidentaliter apprehenditur existentia vel non existentia”.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 9; Libera 228; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellation; Libera 256, 14-257, 2; ANON., Album fuit Disputaturum, NL 16135, f. 13ra; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 14vb.
- ↑ Contra cf. Radulphus Brito, Quaestiones super Top. II, q. 6; Pinborg 274: “Breviter ad quaestionem dico, quod terminus communis non potest distribut aequaliter nec unica distributione in supposita praesentia, praeterita et futura”.
- ↑ Cf. Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione; Libera 259-260; contra Peter of Spain, Tractatus XII, De distributionibus, n. 8; De Rijk 215, 6-9.
- ↑ Cf. Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione; Libera 262-266.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. V 5, 1015a20b-15.
- ↑ Cf. Siger of Brabant, Quaestio Utrum haec sit vera: Homo est animal, nullo homine existente; Bazan 55: “Alii dixerunt aliter, credentes non tantum intellectum rerum esse in anima, sed ipsas naturas intellectas, quae per terminos significantur et ideo manere hominem essentialiter cum eius conceptio remaneat, licet exterius quodlibet corrumpatur, et sic ipsum esse animal”; Roger Bacon, Comp. stud. theol. 4, n. 97; Maloney 90, 12-14: “Sed tamen quaerunt subterfugia diversa, et loco rationis falsas cavillationes inducunt, dicentes quod nomen imponitur essentiae rei, abstrahendo ab omni differentia temporis”; Radulphus Brito, Quaestiones super Anal. post. I, q. 38; Ebbesen 164: “Aliter dicunt alii. Dicunt enim quod Socrates, sive sit sive non sit, semper significat hominem, et ideo homo semper verificatur de Socrate sive sit sive non sit”.
- ↑ Cf. John of Dacia, Summa Gramm.; Otto 184, 1-7: “[…] utrum ad corruptionem rei cadit vox a sua significatione [...], dicendum, quod non, quia res et rem esse non est idem. Ergo et significare rem et significare rem non esse non sunt idem. Quare si res non sit, adhuc vox poterit significare rem eandem quam et prius”; ANON., Sor est Sor mortuus, NL 16135, f. 107va: “Respondendum est [...] quod terminus significat rem ad quam imponitur absolute et non significat eam esse vel non esse”. De hac differentia vide John le Page, Syncat.; Braakhuis 218.
- ↑ Cf. Peter of Cornwall, Omnis homo est, Worcester Cath. Q 13, f. 49vb; Ebbesen 152: “Per hoc respondeo ad illud Commentatoris, quod in naturalibus ablata forma non magis manet res nisi aequivoce: hoc habet intelligi si nomen debeat significare illud quod est residuum [...] Et ita non est in proposito, quia ‘Caesar’ semper significat unum et non dicitur de residuo post ablationem formae”.
- ↑ Cf. Aristotle, De an. III 2, 425b24-25; cf. Auct. Arist. 6, n. 105; Hamesse 182, 70; Aristotle, De insomniis 2, 459a26-28; Auct. Arist. 7, n. 85; Hamesse 202, 82-83; ap. Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est, Erfurt, Q 328, f. 21a; Braakhuis 133.