Authors/Anon NL 16135/Omnis homo de necessitate est animal (3)
From The Logic Museum
< Authors | Anon NL 16135
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[n0] [219] | |
[n1] OMNIS HOMO DE NECESSITATE EST ANIMAL Nat. lat. 16135, fol. 99rb-103vb [99rb]. | |
[n2] 0. Quaestiones positae | |
[n3] Circa istud sophisma plura fuerunt quaesita, sed tantum tria prosequita: 1. Primum est utrum necessitas compositionis requirat necessario existentiam extremorum[1], 2. secundum est de veritate et falsitate primae propositionis, 3. tertium utrum terminus cadat a suo significato quando res desinit esse[2]. [l00ra]. | |
[n4] Determinatio Magistri | |
[n5] Responsiones quorundam cum refutatione. | |
[n6] Solutio. Ad illud sophisma diversi diversimode respondent. Quidam enim primam simpliciter interimunt, quidam autem eam concedunt, quidam vero eam distinguunt [negantes] propter diversas causas eam negantes secundum quod diversas positiones sustinent. | |
[n7] [220] 1. Responsio quorundam per interemptionem | |
[n8] Quidam enim ponunt quod nomina nihil significant nisi dum res significatae sunt in actu, cum ergo homo non est in actu et similiter animal, nihil aliud est dictu 'homo est animal’quam ‘haec vox homo est haec vox animal’sicut ‘buba est buba’. Vox autem non potest non significare se ipsam licet possit non significare rem, sed constat quod haec vox ‘homo’non est haec vox ‘animal ‘, est ergo falsa. Haec autem ‘homo est homo’erit tunc vera quia praedicatur hanc vocem de se ipsa. | |
[n9] 1.1. Rationes | |
[n10] 1. a Boethio in fine Divisionum ubi dicit quod “si nulla subiecta sit res quam significat nomen, vox designificativa esse non dicitur”[3]. | |
[n11] Hoc etiam ostendunt multis rationibus, quarum validiores sunt istae: | |
[n12] 2. In VI et VII Philosophiae primae vult Aristoteles quod “nomen sit solius aggregati et definitio similiter”[4]. Aggregatum autem dicit formam in materia, forma autem existente in materia res existit in actu, ergo nomen et definitio non sunt nisi eius quod existit in actu[5]. | |
[n13] [221] 3. Item. In VII Philosopiae primae[6] et II Physicorum et in multis locis dicit quod hoc nomen ‘homo’significat formam “quae est in istis carnibus et ossibus {et talibus} partibus” et quod homo non potest intelligi “sine motu et materia sensibili”[7]. Unde patet quod non significat nisi rem in actu solum. | |
[n14] 4. Item. Destructo omni homine praesenti si detur quod hoc quod est ‘homo’ significabit hominem, quaero ubi est ille homo. | |
[n15] Aut in singularibus aut extra singularia. Non in singularibus, quia destructa sunt ex hypothesi. | |
[n16] Si praeter singularia, aut in materia, aut in anima, aut praeter animam et materiam. | |
[n17] Non in materia quia “destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere”[8]. Praeterea esset ponere universalia in materia (esse) substantias alias a singularibus et ‘tertium hominem’, quod improbatum est VII Primae philosophiae[9]. Et praeterea “universalia sunt bonae mixtionis cum particularibus” ut habetur in secundo eiusdem[10]. Et secundum Averroem “magis [222] adhaerent universalia particularibus quam accidentia subiectis”[11]. | |
[n18] Nec sunt in anima, quare, cum nihil correspondeat eis in re extra, erunt animae figmenta. | |
[n19] Nec praeter animam et materiam, quia hoc est ponere Ideas Platonis[12]. | |
[n20] 5. Item. Retenta eadem positione aut est homo in actu sicut significatus aut in potentia. | |
[n21] Si in actu, habeo propositum, quia tunc significat rem quae est in actu et iterum in actu esse non potest, quia “destructis primis etc.” | |
[n22] Si in potentia aut ergo in potentia essentiali aut accidentali. | |
[n23] Si in potentia accidentali, cum illud quod sic est sit in actu primo et ideo sub forma actualiter et potest se ipso exire in actum soluto prohibente. Sic in potentia est ponere ipsum in actu et hoc est propositum, quia tunc significat ens in actu, quod est contra hypotesim. | |
[n24] Si autem sit in potentia essentiali non est ipsum ponere in potentia tali nisi ponere ipsum non esse. | |
[n25] 6. Item. Omne nomen imponitur a forma, omnis forma est actus; ergo omne nomen est entis actu. | |
[n26] 7. Item. Esse est proprius actus entis sicut lucere lucentis vel lucis[13]. | |
[n27] 8. Item. Si homo est animal, homo est subiectum et ens, ergo est. | |
[n28] [223] 9. Item. “Universale est in multis et dicitur de multis”[14]. | |
[n29] Sed omni homine mortuo hoc nomen ‘homo’ non potest significare aIiquid quod sit in multis, ergo etc. | |
[n30] Et licet ista [l00rb] et multa alia ad huius affirmationem adducuntur, haec tamen ad praesens sufficiant. | |
[n31] 1.2. Responsio propria Magistri | |
[n32] 1.2.1. Contra positionem | |
[n33] 1. Dicit Aristoteles quod non est laborandum contra quamlibet positionem, et sic visum est mihi de ista quod non debet improbari sed deridi, sicut ipse Aristoteles dicit de opinione Parmenidis primo De generatione et corruptione, qui posuit “omnia esse unum”[15], et sicut dicit ibidem de eodem quod “in sermone videntur contingere, in rebus autem dementiae simile est opinari ita, quod nullus dementiam egrediatur in tantum, ut ignem et glaciem idem existimet”[16], sic videtur de ista positione quod sit similis dementiae et ultra omnes dementias, quia nec laicus, nec dericus, nec demens, nec sapiens in talem egressus est quin nomine rei praeteritae, quam cognovit, si ipsum audiat moveatur in anima sua. | |
[n34] 2. Item. Non debet improbari quia significatio terminorum supponitur in omni disputatione et probatione. Unde Aristoteles sexto Philosophiae primae in probando prima principia contra [224] Sophistas necesse habuit supponere dictiones habere “significationes finitas”[17]: aliter enim nihil posset probare[18]. | |
[n35] 5 3. Item. Non debet improbari, quia nullus potest probare significationes terminorum, quia totus mundus non posset probare quod nomen ‘homo’ significet aliquid rebus existentibus ut nunc. | |
[n36] 4. Item. Non potest improbari, quia significatio termini debet esse nota per se et non per aliud de unoquoque, et debemus prius cognoscere quid est quod dicitur per nomen, et sicut dicit Aristoteles tertio Physicorum: “respondere materiam si est, ridiculum est”. | |
[n37] 5. Item. Secundum istam positionem hoc nomen ‘Chimaera’ esset vox non significativa. | |
[n38] 6. Item. Si esset sicut ponit ista positio, non esset possibilis doctrina Meteororum, nisi illae impressiones essent in actu. | |
[n39] Nec sufficit dicere quod quando illae impressiones non sunt in uno climate sunt in alio et sic semper sunt, quia pluvia quae est in Arabia, cum ego nihil sciam de ea, nihil facit ad hoc quod ego intelligam aliquid per hoc nomen ‘pluvia '. | |
[n40] Si autem dicatur quod licet pluvia non sit in actu in se, tamen est in suis principiis et potest significari, hoc mihi sufficit, quia est ponere ipsam non esse et tamen posse significari. | |
[n41] 7. Praeterea nomine potest esse memoria et reminiscentia de eo quod praeteriit et non est, nec dico de cadavere quod non est, sed de eo quod prius fuit, sicut bene requirit natura memoriae et reminiscentiae, ut patet in libro De memoria et reminiscentia, et similiter quod potest sub iudicio intellectus cadere; quare (secundum istam positionem) non poterit ipse intellectus voce exprimere et aliis significare sicut est rationale. | |
[n42] [225] 8. Item. “Intelligimus quando volumus, sentimus autem non”, ut scribitur libro De anima[19]. Res enim non movet sensum nisi ad suam praesentiam, intellectum autem movet res absens quia manet apud intellectum per suam speciem in sua absentia. | |
[n43] 1.2.2. Suppositiones Magistri | |
[n44] In his autem rationibus et in aliis sequentibus accipiantur duas suppositiones. | |
[n45] 1.2.2.1. Prima est quod nomen de vi vocis non significat rem esse cuius est ipsum nomen et si res sua sit[20]. | |
[n46] 1.2.2.2. Secunda est quod esse existentiae et esse essentiae non sunt idem[21]. | |
[n47] Et ne suppositiones videntur impossibiles [l00va] possunt confirmari. | |
[n48] 1.2.3. Confirmatio suppositionum Magistri | |
[n49] 1.2.3.1. (ad 1.2.2.1.) | |
[n50] Prima sic. | |
[n51] [226 ] 1. dicit Aristoteles primo Perihermeneias capitulo primo[22]: “(Est autem, quemadmodum in anima) aliquotiens quid(em) intellectus sine vero et falso, aliquotiens autem cum iam necesse est alterum horum inesse, sic etiam in voce; circa compositionem (enim) et divisionem est veritas et falsitas. Nomina igitur et verba (con)similia, sunt intellectui sine compositione et divisione ut ‘homo’ vel ‘album ‘, quando non additur aliquid; neque adhuc verum vel falsum est. Huius autem signum est ‘hircocervus ': aliquid enim significat, sed quod nondum verum vel falsum est, nisi ‘esse’vel ‘non esse’ addatur simpliciter vel secundum tempus”. Verba sunt Aristotelis. | |
[n52] 2. Item. In capitulo De verbo probat[23] quod verbum “secundum se dictum aliquid significat sed si est vel non est nondum significat”, nec enim significat ‘est’“res esse vel non esse nec si (hoc) ipsum ‘est’purum dixeris: ipsum quidem nihil est, etc.”. | |
[n53] 3. Item. In tertio De anima “indivisibilium intelligentia in his est circa quae non est falsum. In quibus enim verum et falsum est compositio quaedam iam intellectuum est sicut eorum quae sunt"[24]. | |
[n54] 4. Ratio quidem haec convincit quia si homo diceret hominem esse, ista esset nugatoria: ‘homo est’quia ‘homo’ dicit hominem esse per hypothesim et praedicatum hic copulat esse. Idem ergo est ac si diceretur ‘homo est est’; nec sufficit dicere quod “cum exprimitur amplius non intelligitur”, quod videtur posse haberi ex secundo Elenchorum, non sufficit, inquam, quia illud non est verum nisi de illis qui cointelliguntur per dictiones [227] propter dependentiam suarum significationum, sicut de substantiis per se passionibus et correlativis sicut patet ex VII Philosophiae primae[25]. De his autem ad quorum designationem imponitur nomen sicut in proposito per hypothesim bene est verum. | |
[n55] 5. Item. Si hoc quod est ‘homo’ significaret hominem esse, aut significaret sic ‘homo est’ aut sic ‘homo ens'. Si sic: ‘homo est’, manifesta est nugatio in ista ‘homo est’cum dicat idem quod ista ‘homo est est '. Si autem significaret sic ‘homo ens’tunc erit omnis propositio implicativa; et quia non sit simpliciter enuntiatio, cum non sit de simplici subiecto, nec simpliciter una, cum habeat plures compositiones secundum quarum utrumlibet ipsa potest falsificari, sequitur quod nulla est penitus enuntiatio simpliciter nec composita una nec plures — quia in omni genere simplex prius est composito et unus prius multo, et si non est prius, non est posterius. | |
[n56] 6. Item. Si idem sit dicere ‘homo’ et ‘homo ens'[26] nulla propositio erit intelligibilis propter infinitatem. Intellectus enim noster cum sit finitae potentiae non comprehendit infinita. Infinitas autem propositionum patet mathematice, quia si idem est dicere ‘homo’ et ‘homo ens ‘, cum adhuc dicas ‘homo’, idem erit dicere ‘homo ens ': ‘homo ens ens ‘, et (cum) ‘homo’, adhuc dicatur ‘homo ‘, ergo erit idem ac si diceretur ‘homo ens ens’, et sic in infinitum. | |
[n57] Adhuc possent adduci multae aliae rationes, sed non oportet. | |
[n58] 1.2.3.2. (ad 1.2.2.2.) | |
[n59] Secunda suppositio sequitur ex ista directe, quia: 1. si nomen non significat esse existentiae eius cuius est nomen, ut ostensum est, significat autem esse essentiae, Sequitur [228] quod esse essentiae et esse existentiae eius non sunt idem. | |
[n60] Quod autem significet esse essentiae eius patet quia significat idem quod sua definitio. Definitio autem sua significat suum esse essentiae. Est enim definitio “sermo quidditatis et essentiae et indicans esse rei”. Et haec omnia patent ex septimo Philosophiae primae[27]. | |
[n61] 2. Item. Materia considerata sine omni forma non consideratur sub esse existentiae, non enim potest existere sine forma. Consideratur tamen sub esse essentiae, ergo non sunt idem, etc. | |
[n62] 3. Item. Intellectus apprehendens rei essentiam non apprehendit necessario eius existentiam[28]. Hoc patet quia non apprehendit nisi quod significatur per nomen eius et nomen non significat eius existentiam, ut ostensum est. Apprehendit autem esse essentiae quia apprehendit idem quod sua definitio significat. definitio autem significat esse essentiae, ut dictum est, ergo non sunt idem. | |
[n63] 4. Et ne de hoc amplius sit contentio aut hesitatio, de hoc dicit Aristoteles suam sententiam secundo [l00vb] Posteriorum in alia translatione: “Si ergo quando aliquis homo conatur ponere definitionem alicuius rei et quid ipsa sit, ingreditur in via ostensionis (eius) super (illud) quia existit, sequitur eum inde ut sciat duas res diversas per scientiam unam (simul), quod est quia intentio definitionis hominis et eius essentiae est praeter intentionem quia ipse existit”, et (subditur) paulo post: “Et ostendere quod quid est res et definitio eius et quia existit sunt duae res diversae (***) ex significationibus definitionum ipsarum; quod est quia ille qui ostendit quid est res et eius definitionem per hoc quod ostendit illud (***), non apprehendit per ostensionem suam 30 illius quod sit esse (***), (quod est quia definitio non significat [229] super quia ipsa est esse definito, sed ostendit quod est esse ei)”[29]. | |
[n64] Haec omnia sunt verba Aristotelis, nec appono alia, quia non possunt dicere planiora. | |
[n65] Haec etiam omnia dicit in vetera translatione sed obscure[30]. | |
[n66] Ad oppositum potest argui quia ipse dicit in eodem secundo quod “idem est scire si est et quia est”, et in VII Philosophiae primae: “una communi intentione habemus si est et quia est”. Haec autem solventur in sequentibus. | |
[n67] 1.2.4. Ad rationes (ad 1.1.) | |
[n68] His visis facile est resistere ad singula obiecta et obicienda. | |
[n69] 1. (ad. 1.1.1.) | |
[n70] Ad primum dico quod aliud est dicere rem esse et rem esse significatam nomine, sicut patet per primam suppositionem. Voluit ergo Boethius dicere quod “si nulla sit res significata per vocem” ut ‘buba’ quod est non significativa, licet significet se ipsam, si autem significet unam rem est univoca, si vero plures aequivoca; et hoc patet ex fine litterae sequentis. | |
[n71] Est ergo in praesenti auctoritate hoc verbum ‘est’tertium adiacens ut sit ordo orationis iste: “si nulla sit subiecta etc.” et sic processit deceptio. | |
[n72] 2. (ad. 1.1.2.) | |
[n73] Ad secundum dicendum cum Aristotele quod nomen est aggregati, et sic dicit formam in materia, sed per ipsam suppositionem, patet quod non dicit formam illam esse nec materiam nec aggregatum, hoc tamen credit qui per hoc decipitur. | |
[n74] [230] 3. (ad. 1.1.3.) | |
[n75] Ad tertium dicendum quod recte intelligens significat rem praesentem per hoc nomen 'Caesar’vel ‘homo’intelligit “aggregatum ex anima rationali et corpore composito ex carnibus et ossibus” et intelligitur tale compositum quale Caesar fuit unquam. | |
[n76] (***) modo impossibile est autem tale compositum intelligere nisi intelligatur quod ipse sit homo; et hoc decepit multos credentes quod dicerem de cadavere vel de mortuo, quod non habet humanitatem vel vitam, quod ipsum sit homo. | |
[n77] Et licet sic significet hoc nomen ‘homo’tamen, ut iam patet, sicut nec dicit illud aggregatum esse sic nec dicit illas carnes esse nec illa ossa. Sicut est videre si aliquis inspiciat ad imaginem vel ad similitudinem alicuius, sive ipsum sit sive non, idem iudicium fiat et de eodem per eam et idem per illam imaginem intelligitur nec tamen intelligitur illam rem esse; similiter intelligit intellectus res per suas species, quas habet apud se sive res sint sive non sint, et sicut apprehendit sic per vocem exprimit. | |
[n78] 4. (ad, 1.1.4.) | |
[n79] Ad quartum dicendum quod si illa quaestio quaerat ubi res significata per hoc nomen ‘homo’ existat nullo homine existente, ridiculosa est. Positum est enim quod non existat. | |
[n80] Si autem quaerat utrum illud nomen significat formam in anima tantum vel in singularibus sensibilibus extra animam et sensibilia, planum est quod in singularibus sive sensibilibus, tamen, ut patuit, non dicit nec requirit quod illa forma sit nec quod illa singularia sint, quia penitus non dicit esse nisi apponatur vel non esse. | |
[n81] Et plures sophisticationes [l0lra] accidunt eo quod non fit differentia inter hoc verbum 'est’quando ponitur secundo adiacens et quando ponitur tertio adiacens[31]. | |
[n82] [231] 5. (ad. 1.1.5.) | |
[n83] Ad quintum dico quod si quaestio quaerat de actuali existentia et potentia ei correspondente, patet quod ridiculosa est quaestio propter rationem superius dictam. | |
[n84] Si autem quaerat de actu secundum quod forma dicitur actus, patet per ante dicta quod in actu significat nomen illud formam rationalem, scilicet humanitatem in materia tali, scilicet in carnibus et ossibus. Nec dico quod ista forma in ista materia sit in actu et illa materia sub illa forma sit in actu, ita ut praedicetur ‘est’secundo adiacens, sed ‘actu’ significat formam in materia et materiam sub forma, nihil tamen significat esse in actu nec in potentia. | |
[n85] Et tunc patet quod non habet suum propositum, quia propositum suum est quod ex ista (fit) in actu, et auctoritas quod “destructis primis etc.” non potest concludere nisi quod non existant in actu, et hoc est verum. | |
[n86] 5 6. (ad. 1.1.6.) | |
[n87] Ad sextum patet, quia aequivocatur hoc nomen 'actus’ad actum, secundum quod forma dicitur ‘actus essentialis rei’, et actum existendi. | |
[n88] 7. (ad. 1.1.7.) | |
[n89] Ad septimum dico quod sicut esse dicitur aequivoce de esse essentiae et esse existentiae, sic ens dicitur aequivoce ad ens nomen et ens participium[32]. Esse ergo essentiae dicitur proprius actus entis quod est necessarium, sicut proprium dicitur quod convenit omni et soli et semper, proprium enim qua diversum iam dividitur. Sicut ergo se habet esse essentiae ad ens nomen, ita esse [232] existentiae ad ens participium, sicut lucere ad lucem cum sit eius proprium conveniens omni et soli et semper. Non autem sic se habet esse existentiae ad ens nomen nec esse essentiae ad ens participium. | |
[n90] 8. (ad. 1.1.8.) | |
[n91] Ad octavum dico quod bene sequitur ‘si est homo est ens’et sine medio et per medium, sed illud ens non est participium sed nomen. ‘Ens’enim quod est nomen est illud quod est analogum divisum per decem genera. Dictum est autem quod esse existentiae quod copulatur in conversione cum dicitur ‘ergo est’non est eius actus convertibilis, licet enim conveniat ei soli non tamen omni. Unde non sequitur: ‘est ens, ergo est’ nisi accipiatur in antecedente 'ens’ quod est participium, quia entis quod est participium est actus convertibilis esse existentiae. Tale autem ens non sequitur ex primo antecedente. | |
[n92] 9. (ad. 1.1.9.) | |
[n93] Ad ultimum patet per ante dicta quod universale significatum per hoc nomen ‘homo’ nullo homine existente est in multis per essentiam licet non per existentiam[33]. Et hoc concessum est. Et nihil facit ad propositum, quia aliud est esse essentiae et existentiae sicut patet ex secunda suppositione (1.2.2.2.). | |
[n94] [233] 2. Responsio quorundam per negationem | |
[n95] Alii autem negantes hanc ‘homo est animal’ nullo homine existente negant eam non quia terminus nihil significat re non existente, sed quia aequivoce significat re existente et non existente, eo quod hoc nomen ‘homo’ significat hominem vivum, homine existente, homine autem non existente, significat hominem mortuum[34]. | |
[n96] Dictum est autem quod ‘homo’ non dicitur (nisi) aequivoce de homine vivo et de mortuo. | |
[n97] 2.1. Rationes | |
[n98] Hoc autem ipsi accipiunt ab Aristotele dicente VI Metaphysicae quod “non invenitur una definitio communis” ei quod est “et quod erit et quod iam fuit et quod habet aliquam potentiam”[35]. Et adhuc adducunt quasdam rationes quas primo adduxerunt. | |
[n99] 2.2. Contra positionem | |
[n100] 1. Sed ista propositio nihil facit ad propositum, quia secundum eam adhuc haec esset vera ‘homo est animal’ nullo homine existente, cum sit eius sensus secundum ipsos: ‘homo mortuus est animal mortuum’ et hoc est verissimum. | |
[n101] 2. Item. In se falsa est. Dicit enim Aristoteles quod “oratio manens una et eadem numero mutatur a veritate in falsitatem secundum rei mutationem”[36]. Cum ergo haec ‘Caesar est’ sit vera Caesare existente, illa re mutata manens eadem numero erit [234] falsa. Non autem manet eadem numero nisi enunciet idem numero et de eodem numero et, si ita sit, hoc nomen ‘Caesar’ univoce supponit in una et in alia. | |
[n102] 3. Item. Si aliqua propositio sit vera, re mutata sua contradictoria erit vera; ergo cum haec sit vera ‘Caesar est’ re existente, re mutata sua contradictoria erit vera. Haec autem non potest esse nisi ista ‘Caesar non est’ Quia “contradictio debet esse eiusdem rei et nominis”, ut patet per suam definitionem[37], et si sit rei simul et nominis, ergo non aequivoce, sed univoce supponit in una et in alia, quia nomen idem et res eadem. | |
[n103] 4. Item. Propositio de praesenti vera relinquit suam de praeterito post se veram, ergo haec ‘Caesar est quae fuit [l0lrb] aliquando vera de praesenti, relinquit suam de praeterito veram, sed si enuntiet alium actum de eodem aut eumdem de alio non erit sua de praeterito, haec enim ‘Sor (cu)currit’ non est illa de praeterito, quae respondet huic ‘Sor disputat \ Similiter nec ista: ‘Plato disputavit’ sed ista sola: ‘Sor disputavit ‘, Ex hoc patet quod oportet quod idem actus et de eodem enuntietur in una et in alia; et actus significabatur in una in praeterito, in alia sub praesenti, ex quo sequitur ulterius quod hoc nomen ‘Caesar’ univoce stabit in una et in alia, et tamen in una stat pro ente, in alia pro non ente. | |
[n104] 5. Item. Per suppositionem superius probatam (1.2.2.1.) patet quod nomen in significando non constituit rem esse. “Nomen enim significat sine tempore”[38] et sic, sive res sit vel non sit, nihil mutabit in sua significatione. | |
[n105] [235] 6. Item. Propositio de praesenti, aliquando vera aliquando non, habet ante se semper suam de futuro veram. Dicit enim Aristoteles: “si est albus, tunc prius fuit verum dicere quoniam erit albus et hoc semper prius”. Constat autem quod haec ‘Antichristus est’ aliquando erit vera, ergo sua de futuro est nunc vera et semper fuit vera. Sed sua de futuro est ista: ‘Antichristus erit’ quae necessario idem enunciat et de eodem, in alia tamen differentia temporis. Et hoc probari potest eadem via qua probatum est de illa de praesenti et praeterito, ergo univoce stat hoc nomen ‘Antichristus’ in una et in alia. In una tamen pro ente, in alia pro non ente. | |
[n106] 7. Item. Circulus non significat solum vinum sed vinum esse (in cellario[39]). Nomen autem non significat rem esse, ut habitum est in prima suppositione (1.2.2.1.), sed rem solum. Circulus autem, licet significat vinum esse in cellario, significat esse in [236] cellario, sive sit sive non sit. Ergo, multo fortius, cum nomen significet solum ipsam rem et non rem esse, significabit eam, sive 5 sit sive non sit. | |
[n107] 8. Item. Secundum hoc aequivoca esset doctrina Meteororum in existentibus et non existentibus et in estate et in hieme, et nihil posset sciri de istis transmutationibus (***), sicut visum est aperte. | |
[n108] Illae ergo positiones ponunt maius inconveniens quem concedunt sui auctores, cum destruant simpliciter scientiam de generationibus et corruptionibus, quod ipsi nunquam ponerent, nisi suas proprias voces ignorarent, ut credo. | |
[n109] 2.3. Ad rationes | |
[n110] 1. (ad. 2.1.) Auctoritas autem quam adducunt nihil facit ad propositum. Aliud enim est esse actu et actu esse suppositum alicuius speciei, sicut aliud est dicere quod ‘Sor est’ et quod ‘Sor est homo ‘, et haec apparebunt melius in sequentibus. | |
[n111] Unde Aristoteles in illa littera non vult quod illud quod existit in actu et id quod non existit in actu non habeant aliquid commune univocum, verbi gratia Caesar et Iohannes, secundum quod hoc nomen ‘homo’ non est commune univocum ei quod actu contineatur sub eo, sicut Iohanni vel Caesari, et ei quod continebatur sub eo, sicut cadaveri vel mortuo, et ei quod aliquando continebitur, sicut qui est adhuc in semine, sicut est videre de igne cum iam habet speciem ignis, et ei quod est adhuc in materia speciem antequam habeat et ei quod aliquando habuit speciem nunc autem non habet speciem, sicut exponit Commentator. Idem enim recitat Aristoteles, dicente “neque invenitur una intentio communis in eo quod iam fuit et erit”, et communiter exponit dicens: “quod est potentia et quod est actu”[40]. | |
[n112] [237] Quod autem dicebatur primo quod hoc nomen ‘homo’ homine existente significat hominem vivum, nullo autem homine existente significat hominem mortuum, de quibus dicitur ‘homo’ aequivoce, modicam aut nullam habet proprietatem. Significat enim semper hominem vivum, quia impossibile est hominem significare vel intelligere sine vita, quia anima et vita sunt eadem. Si autem contingat hominem non esse vel mortuum esse, tamen hoc nomen non significat. Sicut contingit hominem esse album, in veritate hoc nomen ‘homo’ significabit hoc quod est album vel illud quod significatur per hoc nomen ‘album’, verumtamen 'homo’ non significat ipsum esse album. | |
[n113] 3. Alia responsio per negationem | |
[n114] 3.1. Positio | |
[n115] Alii autem negantes eam dicunt quod nomen significat sive res sit sive non sit, et illi dicunt tamen quod nomen imponitur tantum praesentibus, sicut dixerunt priores. Unde semper est sensus huius ‘homo est animal': ‘iste homo, qui est, est (animal)’. Unde nullo homine existente haec est falsa, non propter principalem compositionem, sed propter implicationem, scilicet quia implicat hominem [ l0lva] esse, quod falsum est. | |
[n116] 3.2. Contra positionem | |
[n117] Sed ista positio videatur sufficienter improbari per ipsam suppositionem (1.2.2.1.) et per rationes adductas ad eam quae sunt directae contre istam positionem, et ideo causa breviloquii sic pertranseamus. | |
[n118] 4. Alia responsio per negationem | |
[n119] Alii adhuc negant istam ‘homo est animal’ si nullus homo sit propter istam regulam quae dicit quod “terminus communis [238] supponens verbo de praesenti etc. supponit pro praesentibus tantum[41]. | |
[n120] Haec autem probant ex differentia suppositionis naturalis, quam habet terminus extra enuntiationem, secundum quam indifferenter se habet (ad) appellata praeterita, praesentia et futura, ad accidentalem, quam habet in enuntiatione, in qua stat non in ista communitate, sed secundum exigentiam verbi, cui supponit, ut scilicet si sit praesentis temporis tunc supponit pro praesentibus tantum, si praeteriti pro praeteritis et praeseniibus, si autem sit futuri pro futuris et praesentibus. | |
[n121] 4.1. Rationes | |
[n122] 1. Hoc autem probatur per auctoritatem Boethii dicentis “talia sunt subiecta qualia permiserunt praedicata”[42]. | |
[n123] 2. Item. Si terminus supponeret in enuntiatione sicut extra indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris, tunc nihil esset quod dicit Aristoteles quod ista “omne b contingit esse a” habet duas acceptiones, scilicet “omne quod est b contingit esse a” vel “omne quod contingit esse b contingit esse a”[43]. Si b copularet omnia praesentia praeterita et futura, tunc nihil contingeret esse b nisi quod est b[44]. | |
[n124] [239 ] 3 Item. Si terminus semper supponeret pro praesentibus, praeteritis et futuris, tunc impossibile esset ampliatio, quia non posset ad plura alia se extendere. | |
[n125] Hoc et etiam multa alia possunt adduci. | |
[n126] 4.2. Contra positionem | |
[n127] 81 [102ra] Quod autem dicitur quod regula est intelligenda “quando terminus habet sufficientiam appellatorum"[45], nihil est, Quid enim dicerent isti de ista: ‘omnis homo est animal’ nullo homine existente? | |
[n128] Constat quod dicerent quod universalis est, et subiectus terminus habet in ea personalem suppositionem, et sic supponit suum significatum non pro ipso significato, sed pro appellatis. Et constat quod (sic supponit) pro eisdem pro quibus supponebat pluribus hominibus existentibus. Sed “oratio non mutatur apud rei mutationem nisi secundum veritatem et falsitatem”[46], sicut patet per ante dicta. Idem enim significat et pro eisdem supponit; et sic videtur quod dicta responsio non sufficiat; et quod regula, super quam fundatur, si sic intelligatur falsa erit. | |
[n129] Si autem sane intelligatur, sicut intellexerunt antiqui patres, videri veritatem habere in omnibus terminis tam substantialibus quam accidentalibus, licet differenter. | |
[n130] Quomodo autem sit intelligenda apparebit suo loco, Ad praesens, cum sufficiat videre quomodo nos modemi utimur eam, idem autem iudicium est de hoc et de differentia suppositionis naturalis ad accidentalem. Magnam enim differentiam habent inter se quae debet esse manifesta, quando declarabitur dicta regula. | |
[n131] [240] 4.3 Ad rationes (ad 4.1.) | |
[n132] 1. (4.1.1.) | |
[n133] Ad hoc autem quod dicebatur: "talia sunt subiecta etc.” non sufficit si negetur dicendum quod illa non est propositio bona sed sua conversa, scilicet ista: “talia sunt sunt praedicata qualia permiserunt subiecta”[47], sicut si dicam ‘deus est iustus’, ‘homo est iustus’, aliud enim et aliud est quod praedicatur et alia forma praedicandi: non sufficit — inquam — quia si nunquam dixisset eam Boethius, tamen vera est. | |
[n134] Dictum est enim quia subiectum se habet ad praedicatum sicut materia ad formam, nunc autem. sicut habemus secundo Physicorum. “in alia specie, iam alia materia est”. Unde certum est quod sicut materia stat secundum naturam formae cui subicitur, oportet quod subiectum stet secundum naturam praedicati. “Ars enim imitatur naturam inquantum potest”[48], et si ea quae fiunt ab arte fierent a natura, fierent eodem modo quo nunc fiunt et econverso sicut habetur secundo Physicorum. | |
[n135] Verumtamen materia non in omnibus habet condiciones formae, sed aliquas habet de se, et sic est de praedicato respectu subiecti. | |
[n136] Quod enim supponat pro appellatis pluribus [102rb] vel paucioribus eisdem vel aliis nunc et prius nihil ad praedicatum, sed quod possit supponere suum significatum pro ipso significato et hoc utriisque modis. Et in omnibus illis est suppositio simplex vel pro appellatis et hos duobus modis, et tunc habebit persona[241]lem suppositionem[49] et sic (secundum) modos, quos usitamus, potest terminus communis sex modis stare, sicut alias declarabo suo loco. | |
[n137] Talem autem diversitatem accipitur a praedicato; cum enim dico 'homo est animal’ supponit suum significatum pro appellatis, cum dico ‘homo est species’ supponit pro ipso significato primario et secundario[50] et nec haec nec illa est distinguenda, eo quod possit supponere sic vel sic. Et causa patebit suo loco. | |
[n138] 5. Responsio quorundam per distinctionem | |
[n139] 5.1. Positio | |
[n140] [102rb] Praeterea alii distinguunt istam ‘omnis homo de necessitate est animal’ eo quod hoc verbum ‘est’ potest dicere esse habituale vel esse actuale[51].Si dicat esse habituale dicunt quod est vera, si actuale falsa. | |
[n141] 5.2. Contra positionem | |
[n142] Sed quia hoc verbum est secundum adiacens semper copulat rem suam quae est existens, quando autem est tertium adiacens copulat rem illius cui apponitur, credo quod possit copulare esse habituale vel actuale, nunquam tamen in eadem propositione. | |
[n143] Sed quandocumque praedicatur secundum adiacens copulat esse actuale, quandocumque autem praedicatur tertio adiacens cum [242] praedicato essentiali copulat esse habituale[52], ut est ‘copulare esse habituale’ dicere extrema esse ‘habitu vel in potentia ‘, sicut quidam dicunt. Sed esse habituale appellabant antiqui dicere habitudinem vel inhaerentiam extremorum, et non existentiam eorum. Dicere autem esse actuale est dicere eorum existentiam. Dictum autem est quod hoc verbum ‘est’ semper dicit extremorum inhaerentiam, non tamen semper dicit eorum existentiam ut quando copulat esse essentiae, quia existentia necessario ponit essentiam, sicut posterius suum prius, sed non convertitur, quia prius non ponit suum posterius. | |
[n144] 6. Alia responsio per distinctionem | |
[n145] 6.1. Positio | |
[n146] Praeterea alii distinguunt aliter dicentes quod haec determinatio quae est ‘de necessitate’ [102va], cum sit praepositio cum suo casuali aequipollens adverbio, potest determinare verbum ratione rei verbi vel ratione compositionis[53]. | |
[n147] 6.2. Responsio Magistri | |
[n148] Et in idem redit quando dicitur quod haec propositio potest esse composita vel divisa, modalis vel de inesse, de re vel de dicto; et hoc est quod aliter dicitur quod li ‘de necessitate’ potest dicere necessitatem inherentiae vel necessitatem habitudinis sive extre[243]morum. Et si determinet verbum gratia compositionis, [et] tunc est composita, modalis et de dicto et dicit necessitatem habitudinis; si determinet ipsum ratione rei verbi, sic est divisa et de inesse et de re et dicit necessitatem extremorum. | |
[n149] Et sic patet qualiter ipsa est vera et qualiter falsa et qualiter respondendum est ad hoc sophisma[54]. |
Notes
- ↑ 300 Cf. Simon of Faversham, Quaestiones super Anal. prior. I, q. 56; Ebbesen 158-160; Radulphus Brito, Quaestiones super Anal. prior. I, q. 44; Ebbesen 154.
- ↑ 301 Cf. (Ps.-) Robert Kilwardby, Super Priscianum Maiorem, n. 2.1.9-10; Fredborg 71-73; Roger Bacon, De signis IV.2, n. 143-153; Fredborg 127-130; comp. stud. theol. 5, n. 112-128; Maloney 100-109; John of Dacia, Summa Gramm; Otto 183-185; Radulphus Brito, Quaestiones super Periherm., q. 4; Pinborg 278-281.
- ↑ 302 Cf. Boethius, De divisione; PL 64, 889D; laud. Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est, cod. Erfurt, Q 328, fol. 20a; Braakhuis 126; Boethius of Dacia, Omnis homo de nec. est an., q. 3; Grabmann 90; ap. Roger Bacon, De signis, n. 145; Fredborg 128; Comp. stud. theol. 5, n. 113; Maloney 100.
- ↑ 303 Cf. potius Aristotle, Metaph. VIII 3, 1043a29-b4; sed cf. tamen Metaph. VII 3, 1041b12-33; cf. etiam. Roger Bacon, De signis III.5, n. 126-128; Fredborg 123-124; Comp. stud. theol. 3, n. 69-82; Maloney 76-82.
- ↑ 304 Cf. Averroes, Metaph. V, comm. 14; ed. Venetiis 1562; fol. 117rA-F; Metaph. VIII, comm. 7; ed. Venetiis 1562, fol. 215vG-K; Roger Bacon, Comp. stud. theol. 3, n. 81; Maloney 82, 4-6: “[...] arguit Averroes quod nomen debetur aggregato secundum quod est in actu, sed est in actu per formam, ergo nomen debetur formae et magis, quia est causa esse actualis”; Siber of Brabant, Sophisma: Omnis homo de nec. est an.; Bazan 43, 14-17: “Contrarium arguitur, quia terminus communis nomen est alicuius entis in actu [...] “; Radulphus Brito, Quaestiones super Anal. prior. I, q. 72; Pinborg 266: “Omne illud, quod significat aliquid secundum quod est ens actu, significat illud esse actu, sed ut dicit Commentator super VIII. Metaphysicae, omnis terminus significat aliquid ens actu, ergo terminus significat illud esse actu, cuius est nomen ille terminus”.
- ↑ 305 Cf. Aristotle, Metaph. VII, 11, 1036b3-4; Translatio Anonyma sive Media, ed. Vuillemin-Diem [Aristoteles Latinus XXV.2] 143, 7-8; “Hoc autem auferre mente est difficile, ut hominis species semper in carnibus apparet et ossibus et talibus partibus”; ibid. VII 8, 1034a5-6; Vuillemin-Diem 137, 10-11: “Omnis vero iam talis species in hiis carnibus et ossibus, Callias et Socrates”; laud. Siber of Brabant, Quaestio Utrum haec sit vera: Homo est animal, nullo homine existente; Bazan 55, 67-75 et 55, 98-56, 7.
- ↑ 306 Cf. Auctor. Arist. 2, n. 59; Hamesse 145, 12: “Naturalia definiuntur cum motu a materia sensibili”; ex Aristotle, Phys. II 2, 194a22-27.
- ↑ 307 Cf. Aristotle, Cat. 5, 2b5-6; laud. ALB., De intellectu et intelligibili II, 3; Borgnet 9, 494; Siber of Brabant, Quaestio Utrum haec sit vera: Homo est animal, nullo homine existente; Bazan 56, 8-15.
- ↑ 308 Cf. Aristotle, Metaph. VII, 13-14, 1038bl-l-1039bl9; de ‘tertio homine' vide Metaph. VII, 13, 1038b30-1039a3.
- ↑ 309 Cf. Averroes, Metaph. I, comm. 31; ed. Venetiis 1562, fol. 20vH; Roger Bacon, De signis, n. 112; Fredborg 119: “Item. II Metaphysicae versus finem Aristoteles arguit contra Platonem et vult quod universale est tam bonae mixtionis cum particulari quod non potest separari”.
- ↑ 310 Cf. Roger Bacon, De signis, n. 112; Fredborg 119-120; “[...] dicit Commentator quod fortior est mixtio universalis cum particulari quam accidentis cum subiecto”.
- ↑ 311 Cf. Boethius of Dacia, Omnis homo de nec. est an., q. 1; Grabmann 84, 11-14: “[...] separata a materia, non, quia tunc fuisset tamquam ydea Platonis; et iterum formae materiales non sunt separabiles a materia secundum Aristotelem”.
- ↑ 312 Cf. Peter of Cornwall, Omnis homo est, cod. Worcester Cath. Q 13, fol. 49vb; Ebbesen 141; Roger Bacon, De signis, n. 117; Fredborg 121; Robert Kilwardby, Omnis homo de nec. est an.\ Pinborg-Ebbesen 38, 14-27.
- ↑ 313 Cf. Aristotle, Analytica posteriora II 19, 100a6-8; Auctor. Arist. 35, n. 124; Hamesse 321, 76.
- ↑ 314 Cf. Aristotle, De gen. et corr. I 8, 325al3-15; transl. Vetus [Aristoteles Latinus IX.l], Judycka 40, 18-21: “Ex his quidem igitur utique sermonibus transcendentes sensum et despicientes eum, ac si conveniens rationem sequi, unum et immobile omne esse dicunt et infinitum quidam”.
- ↑ 315 Cf. Aristotle, De gen. et corr. I 8, 325al9-21; transl. Vetus [Aristoteles Latinus 1X.1], Judycka 40, 23-41, 2.
- ↑ 316 Cf. Aristotle, Metaph. IV 4, 1006bl; Translatio Anonyma sive Media, ed. Vuillemin-Diem [Aristoteles Latinus XXV.2] 67, 20: “[...] significare solummodo tamen quasi diffinita”.
- ↑ 317 Cf. Aristotle, Metaph. IV 1006a29-bl4.
- ↑ 318 Cf. Aristotle. De an. II, 5. 417b22-28; Auctor. Arist. 6, n. 61; Hamesse 179, 98-100.
- ↑ 319 Cf. John le Page, Syncategoremata; Braakhuis 218: "Nomen autem signi ficat rem quae est aut quae non est, sed non significat eam esse aut non esse".
- ↑ 320 Cf. Siber of Brabant, Quaestio Utrum haec sit vera: Homo est animal, nullo homine existente; Bazan 54. 52-56; Henry of Ghent, Syncat.; Braakhuis 368: “Cum enim dicitur ‘Sortes de necessitate est’, ibi copulatur esse actuale; sed cum dicitur: ‘Sortes de necessitate est animal’, ibi copulatur esse habituale sive esse essentiale, quod est esse secundum quid respectu esse actualis. RICARD. DE CLIVE, Questiones Metaphysicae, cod. Worcester Cath. Q13, fol. 125; Ebbesen 157: “Dicendum quod duplex est ens vel esse. sc quidditativum et esse actualis existentiae. Esse quidditativum est quod communiter se habet ad praeteritum et futurum et praesens”; ex Avic, Metaphysica V, 1; Van Riet 277; cf. etiam Roger Bacon., Comp. stud. theol. 4, n. 99; Maloney 90: "Sed ad hoc cavillant dicentes quod nomen significat rem sub esse essentiae, quod non est esse actuale, sed commune praesenti. praeterito ac futuro"; Radulphus Brito, Quae stiones super Anal. post. I, q. 38; Ebbesen 163: “Aliqui ddicunt quod ista est vera ‘Socrates est homo' Socrate corrupto, quia dicunt quod essentia Socratis manet Socrate corrupto, licet quantum ad esse existentiae corrumpatur [...]. Istud tamen falsum est”.
- ↑ 321 Aristotle, De interpr. I 1, 16al0-18; ex transl. Boethii, ed. Minio Paluello [ Aristoteles latinus, 1I 1-2], 5, 11-6, 3.
- ↑ 322 Cf. Aristotle, De interpr. I 2, 16b20-25; ex transl. Boethii, ed. Minio Paluello [Aristoteles Latinus, II. 1-2], 7, 14-19.
- ↑ 323 Cf. Aristotle, De an. III 6, 430a26-28; Gauthier 76.
- ↑ 324 Cf. Aristotle, Metaph. VII 4, 1029b23-1030al7; sed cf. etiam Aristotle, Ref. soph. 13, 173b1-10.
- ↑ 325 Cf. tamen Aristotle, Metaph. IV 2, 1026b26-27; Averroes, Metaph. IV, comm. 3.
- ↑ 326 Cf. Aristotle, Metaph. VII 5, 1031al2-13; Auctor. Arist. 1 n 163; Hamesse 129, 80.
- ↑ 327 Cf. Algazel, Logica 3; Venetiis 1506, fol. 2vb: “[...] cum intellexeris quid est homo non est necesse te intelligere eum esse”.
- ↑ 328 Cf. Aristotle, Analytica posteriora II 7, 92b8-25; ex transl. Gerardi, ed. Minio Paluello-Dod [Aristoteles Latinus, IV.1-4]. 256, 21-257. 15.
- ↑ 329 Cf. Aristotle, Analytica posteriora II 7, 92b8-25; ex transl. 'Ioannis’, ed. Minio Paluello-Dod [Aristoteles Latinus, IV.1-4]. 164, 9-27.
- ↑ 330 De hac ratione cf. Peter of Cornwall, Omnis homo est, cod. Worcester Cath. Q 13, f. 49vb; Ebbesen 141 (n. 3) et 151 (ad II).
- ↑ 331 Cf. Peter of Cornwall, Omnis homo est, cod. Worcester Cath. Q 13, fol. 49vb; Ebbesen 140; Roger Bacon, De signis, n. 117; Fredborg 121; Robert Kilwardby, Omnis homo de nec. est an.; Pinborg-Ebbesen 38, 14-27.
- ↑ 332 Cf. ALB., De praedicabilibus II 8; Borgnet 1, 38a: “Relinquitur ergo quod universale sit forma totius ut totum esse dicens designata; propter hoc etiam praedicatur de eo de quo praedicatur, ita quod et statim posito subiecto per intellectum concipitur in illo, sive subiectum sit in actu sive non. Omni tempore enim verum est quod ‘homo est animal’ sive homo sit, sive non sit, et quod ‘animal est corpus animatum’ et quod ‘corpus animatum sit substantia’, sed ex hoc non sequitur: ‘(corpus animatum est substantia), ergo corpus animatum est ens seeundum actum’. Et ideo dicit Avicenna quod esse et existentia accidit ei quod est. Verum enim est hominem esse animal, sive aliquod animal sit, sive non sit; et accidit ei esse vel non esse”, Cf. etiam ALB., De praed. VIII 8; Borgnet 137a: “[...] Avicenna et Algazel dicunt enim has esse per se ‘hic homo est homo’, et ‘homo est animal’, et ‘animal est substantia’ et semper esse veras, propter causam [...] quod scilicet praedicatum clauditur actu et intellectu in subiecto. Si autem inferatur 'homo est substantia, ergo homo est’ dicunt non sequi, quia illud ‘est’ est idem quod actu, et hoc accidit”.
- ↑ 333 Cf. Boethius of Dacia, Quaestiones supra Soph. elench.. q. 94; Ebbesen 30, 21-34; Radulphus Brito, Quaestiones super Anal. prior. I, q. 38; Ebbesen 164, ex Aristotle, Meteor. IV 12, 390al0-12.
- ↑ 334 Re vera: Aristotle, Metaph. I, 9, 992bl2-15, Translatio Arabo-Latina sive 'Nova’, liber secundus, ed. Venetiis 1562: Aristotelis Metaphysicorum libri XIIII cum Averrois Cordubiensis in eosdem Commentariis [Opera VIII], fol. 25vH-I; cf. etiam Averroes, Metaph. II, comm. 46, fol. 25vL.
- ↑ 335 Cf. Aristotle, Cat. 5, 4a24-28; ex transl. Boethii, ed. Minio Paluello [Aristoteles Latinus, 1.1-5], 12, 15-18: “eadem enim oratio et vera et falsa esse videtur, ut, si vera oratio est aliquem sedere, cum ipse surrexerit eadem ipsa erit falsa; similiter autem et in opinione”; Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est. cod. Erfurt, Q328, fol. 20vb; Braakhuis 132 (n. 4*).
- ↑ 336 Cf. Aristotle, Soph. elench. 6, 167a23-27, transl Boethii, Dod [Aristoteles Latinus VI.1-3] 12, 13-17.
- ↑ 337 Cf. Aristotle, De interpr. I 2, 16al9-20; ex transl. Boethii, ed. Minio Paluello [Aristoteles Latinus, 11.1-2], 6, 4-5.
- ↑ 338 Cf. contra Roger Bacon, De signis, IV.2, n. 147; Fredborg 128; “Item hoc videmus [...] cum non est vinum in taberna et emptores vini hoc (sciunt), iam circulus vini non recipitur apud eos pro signo [...]. Quapropter corrupta re, cui facta est impositio, non remanebit vox significativa”; Comp, stud. theol. 5, n. 127; Maloney 106, 17-24: “Si etiam obiciatur quod viator extraneus, videns circulum, vadit ad tabernam vini, et, licet non sit ibi vinum, tamen circulus fuit ei signum, igitur sive sit vinum sive non, circulus remanet in ratione signi, igitur similiter erit de voce, dicendum est quod non manet eadem significatio, nec impositio”; laud. Peter of Cornwall, Omnis homo est, cod. Worcester Cath. Q 13, fol. 48va; Ebbesen 143: “Ea quae sunt signa ad placitum, quod aliquando repraesentant semper repraesentant. Verbi gratia, quia circulus est signum vini, semper videns circulum intelligit ibi vinum, sive fuerit vinum in taberna sive non. Eodem modo ex quo Caesar solum significat hominem et animal et corpus et omnia in linea, sive sit sive non, semper ipsa significabit”; ibid., fol. 48vb; Ebbesen 144: “Respondebatur illi rationi quae probat quod hoc nomen 'Cacsar' semper repraesentat hominem quia est significatum. Uno modo sic quod semper signum idem significat, sed aliquando est signum veri aliquando falsi; sicut circulus, si vinum sit in taberna, tunc est signum vini vere; si autem non sit vinum in taberna, semper circulus signum est, tamen falso modo”; ibid., Ebbesen 145: “Aliter dicitur quod circulus est semper signum vini, sed aliter est signum quando est vinum et quando non, quia aequivoce est signum quando non est vinum in taberna, et sic est ‘Caesar’ signum in proposito”.
- ↑ 339 Cf. Averroes, Metaph. II, comm. 46, fol. 25vL.
- ↑ 340 Cf. John le Page, Appellationes II, n. 9; Libera 228; Lambert of Auxerre, Summa Log. VII: De appellatione Libera 256, 14-257, 2; ANON., Album fuit disputaturum, cod. Nat lat 16135 f. 13a ANON., Omnis Phoenix est, cod. Nat. lat. 16135, f. 14vb.
- ↑ 341 Re vera Boethius, De Trin. 4; Stewart-Rand 16, 4-5: “Haec igitur talia sunt (sc. praedicamenta) qualia subiecta permiserunt”.
- ↑ 342 Cf. Aristotle, Anal. prior. 1 13. 32b 25-30 ,ap. ANON.. Omnis Phoenix est, cod. Nat. lat. 16135, fol. 14vb.
- ↑ 343 Cf. Peter of Cornwall, Omnis homo est, cod. Worcester Cath. Q 13, fol. 48vb; Ebbesen 147: “Nisi praedicatum possit coartare subiectum vel aliquid ei conferre, numquam diceret Aristoteles hanc propositionem 'b contingit esse a' habere duas acceptiones. Et similiter propositio de inesse ut nunc numquam esset vera”.
- ↑ 344 Cf. ANON, Introductiones Parisienses; De Rijk 372,8-9; William of Sherwood), Introductiones 5.3.4., Lohr 272, 33-273. 72; Roger Bacon, Summa de soph. et dist., Steele 144; Roger Bacon, Summ. dial. II, n. 537-540; Libera 277-278; contra, cf. John le Page, Appellationes II, n. 38-46; Libera 238-241; Peter of Spain, Tractatus XII: De distributionibus, n. 8-9; De Rijk 215, 5-216, 3.
- ↑ 345 Cf. Aristotle, Cat. 5, 4a24-28; ex transl Boethii, ed. Minio Paluello [Aristoteles Latinus, 1.1-51, 12, 15-18.
- ↑ 346 Cf. Boethius, De Trin. 4; Stewart-Rand 16. 4-5; cf. William of Sherwood”. Introductiones 5.1-, Lohr 268, 122-130; Roger Bacon. Summa dial. II. n. 566-569; Libera 280-281: “Sed contra hoc est quod communiter dicitur: ‘Talia sunt subiecta, qualia permiserint praedicata'. Si exponatur hoc quod dico ‘talia' per contractionem, mendacium est simpliciter [...]. Si autem dicatur quod Boethius illud verbum dicit, dicendum quod falsum est. Boethius enim dicit in libro De Trinitate quod ‘talia sunt praedicata qualia permiserint subiecta’, quod asserit Metellus, sicut reciutur a Valeriano sub his verbis: ‘Logicum est talia sunt praedicata qualia permiserunt subiecta'“. De “Metello/Valeriano” vide (Ps-)HIERON., Epist. XXXVI, n. 21; PL 30, 259A.
- ↑ 347 Cf. Aristotle Phys. II 2, 194a21-22; Auctor Arist. n. 60 Hamesse 145, 14.
- ↑ 348 Cf. ANON., In Categorias cod Peterhouse 205.
- ↑ 349 Cf. forsan ANON.. Super Anal. Prior. cod. Peterhouse 206, f. 100ra-b; Ebbesen 47-48.
- ↑ 350 Cf. Richard of Cornwall . Abstractiones, Omne coloratum est; Pinborg 4; ibid. Omnis homo de nec. est an.; Braakhuis 161: “Unde est ibi fallacia aequivocationis. quia in prima propositione est esse habitudinis sive consequentiae et in secunda ut nunc, cum dicitur operatio entis; et aequivocatur esse; William of Sherwood, Introductiones 5.3.4.; Lohr 273, 55-65; Syncat.; O'Donnell 71; Roger Bacon. Comp. stud theol. 4, n. 101; Maloney 92: “Sed cum mendacia multiplicantur semper, et iterum fingunt unum esse quod numquam a philosophia nec a sapient tibus fuit inventum nec receptum, et dicunt illud esse habituale".
- ↑ 351 Cf. Roger Bacon, Summ. dial. II, n. 614.616; Libera 287: “Sed dicunt quidam quod compositiones istorum sunt supra tempus, quoniam verba stant ibi habitualiter et non actualiter, et de talibus non sunt praedictae regulae intelligendae [...]. Puto tamen quod hoc verbum ‘est’ proprie sumptum et simpliciter sine determinatione acceptum semper copulat esse actuale et determinatum”.
- ↑ 352 Cf. William of Sherwood, Syncat.; O'Donnell 75-75: “et dicendum quod li ‘necessario' potest determinare praedicatum ratione suae rei [...]. Vel potest determinare praedicatum ratione suae compositionis”.
- ↑ 353 Cf. supra ANON., Omnis homo de nec. est an., cod. Nat. lat. 16135, fol. 11ra-vb; cf. etiam John le Page, Syncat., Braakhuis 240: “Unde dicendum quoniam duplex est necessitas: una quae est terminorum et ordinationis, altera quae est ordinationis et non terminorum”; Nicholas of Paris., Syncat., Braakhuis 309, 19-310, 1: “Propter quod sciendum quod duplex est necessitas, scilicet ordinationis et terminorum, aut ordinationis tantum”.