Authors/Anon NL 16135/Omnis homo est
From The Logic Museum
< Authors | Anon NL 16135
Jump to navigationJump to search- 1. UTRUM TERMINUS DE SUA NATURALI SUPPOSITIONE SUPPONAT PRO ENTIBUS SOLUM, AUT INDIFFERENTUR PRO PRAESENTIBUS, PRAETERITIS ET FUTURIS
- 2. QUAERITUR UTRUM ADDATUR RATIONE SIGNIFICATI AUT RATIONE SUPPOSITI VEL ALICUIUS ALTERIUS
- 3. QUID SIT PRIOR, AN ADDITIO SIGNI AD SUBIECTUM AUT PRAEDICATI AD SUBIECTUM
- 4. UTRUM SUBIECTUM SECUNDUM SE TENEATUR AD ENS ET AD NON ENS
- 5. UTRUM EODEM MODO ET PRO EODEM STENT TERMINI IN AFFIRMATIVA ET IN NEGATIVA
- 6. DE ARGUMENTO IMPROBATIONIS, UBI SUPPONITUR QUOD CAESAR SIT HOMO
- 6a. UTRUM HAEC POSSIT ESSE VERA ‘CAESAR EST HOMO’
Latin | English |
---|---|
[145] OMNIS HOMO EST NL 16135, f. 49vb-52vb | EVERY MAN EXISTS [EST] |
[n1] Probatio et improbatio | Proof and disproof |
[n2] Omnis homo est. Probatio: Haec est falsa ‘omnis homo non est’ et est contradictoria primae; ergo prima vera, scilicet, 'omnis homo est’ | 'Every man exists' - proof. 'Every man does not exist' is false, and it is the contradictory of the first, therefore the first is true, namely 'every man exists'. |
[n3] Contra: ‘Omnis homo est, ergo Caesar est’; sed haec est falsa, ergo et illa ex qua sequitur. | Against: 'Every man exists, therefore Caesar exists', but this [i.e. Caesar exists] is false, therefore also the proposition from which it follows. |
[n4] Quaestione positae | Questions posed. |
[n5] Circa istud sophisma possunt plura quaeri. | Concerning this sophism several things can be asked. |
[n6] 1. Primum est, utrum terminus de sua naturali suppositione supponat pro entibus solum, aut indifferentur pro praesentibus, praeteritis et futuris. | The first is whether a term in its natural supposition may supposit for entities only, or indifferently for present, past and future [entities]. |
[n7] 2. Secundum est de additione signi ad subiectum, ut videamus qualiter facit terminum subiectum respectu praedicati; et quaeritur utrum addatur ratione significati aut ratione suppositi vel alicuius alterius. | The second concerns the addition of the [quantifier] sign to the subject, so that we may see how it makes [?] the subject term in respect of the predicate. And we ask whether it is added by reason of the significate or by reason of the suppositum, or of something else. |
[n8] 3. Tertium est quae sit prima, aut additio signi ad subiectum aut subiecti ad praedicatum, ut videatur si iste terminus ‘homo’ prius distribuitur pro suppositis, antequam ei addatur praedicatum, aut praedicatum primo subiectum restringat et deinde subiectum sic restrictum distribuatur. | The third is: what is first, the addition of the sign to the subject, or of the subject to the predicate, as is apparent if the term 'man' is distributed before for its supposita |
[n9] 4. Quartum est utrum subiectum possit a praedicato restringi ad supposita non solum per se naturaliter designata, sed ad entia supposita. | The fourth is whether the subject could be restricted by the predicate to supposita that are not only per se naturally designated, but to existing supposita. |
[n10] 5. Quintum est propter argumentum probationis, utrum eodem modo supponant termini in affirmativa et negativa. | The fifth is because of the argument of the proof, whether the terms in the affirmative and negative proposition supposit in the same way. |
[n11] 6. Sextum est propter argumentum improbationis, quia in[146]cludit quod Caesar est homo, postea quaeritur de veritate ipsius et primo utrum haec sit vera; ‘Caesar est Caesar’, et ultimo quaeritur utrum haec sit vera: ‘Caesar est homo’, | The sixth is because of the argument of the disproof, which includes the proposition that Caesar is a man. Afterwards we ask about the truth of that proposition, and first, whether 'Caesar is Caesar' is true, and finally we ask whether 'Caesar is a man' is true. |
[n12] PRIMA QUAESTIO | FIRST QUESTION |
[n13] Utrum terminus de sua naturali suppositione supponat pro entibus solum, aut indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris? | Whether a term in its natural supposition may supposit for entities only, or indifferently for present, past and future [entities]? |
[n14] Rationes pro | Reasons for. |
[n15] Circa primum sic proceditur et videtur quod terminus communis pro praesentibus, praeteritis et futuris naturaliter et univoce possit supponere: | We move to the first question, and it seems that a common term can supposit naturally and univocally for present, past and future entities. |
[n16] 1. Cum Aristoteles in libro Priorum dicat propositionem de inesse esse simpliciter[1], subiecto existente non aequivoco; sed hoc esse non potest, nisi terminus univoce indifferenter supponat pro praesentibus, praeteritis et futuris, quare pro omnibus his suppositis. Quod autem contingat propositionem non esse de inesse simpliciter, subiecto existente aequivoco, hoc apparet, quia, determinato subiecto ad praesentia supposita solum vel futura, iam significatur supposita subiecti et determinatur tempus; ergo propositio esset de inesse ut nunc[2]. | For [cum?] Aristotle in the book Prior Analytics says that an assertoric proposition is simpliciter, with the subject not being equivocal. But this cannot be the case unless the term supposits univocally and indifferently for present, past and future entities, hence for all these supposita. But that a proposition may not be assertoric simpliciter, with the subject being equivocal, is apparent, because with the subject determined to present supposita only, or future, iam significatur supposita subiecti, and a time is determined, therefore the proposition would be assertoric as-of-now. |
[n17] 2. Item. “Nomen est vox significativa sine tempore”,“verbum vero cum tempore”[3], ergo in significato nominis non debet intelligi tempus distinctum, inde, si pro suppositis [147] amplietur, hoc accidit; quare indifferenter supponit pro presentibus sive existentibus omnibus, tam futuris quam praeteritis entibus. | Likewise, 'a name is an utterance signifying without time', but 'a verb without time', therefore in the significate of a name there does not have to be understood a distinct time. Hence, if it is ampliated for supposita, this happens, hence it supposits indifferently for present things or for all existents, both future and past entities. |
[n18] 3. Item. “Quod contingit intelligere contingit significare”; sed contingit unum terminum secundum rationem et speciem nominis intelligere indifferenter ampliari pro praesentibus, praeteritis et futuris entibus, ergo et hoc contingit significare. Sed non alio modo significatur quam termino univoco communi; quare terminus communis indifferenter supponit pro praesentibus, praeteritis et futuris. | Likewise, 'what it is possible to understand it is possible to signify'. But it is possible to understand one term according to the logic and species of a name to understand to be indifferently amplified for present, past and future entities, therefore it is possible to signify this. But it is not signified in another way than to a univocal common term. Hence a common term supposits indifferently for present, past and future entities. |
[n19] 4. Item. Imponens ad significandum imponit vocem per speciem; sed huic speciem hominis, qui nunc est, et eam imposuit ad significandam rem, et voluit ut eodem nomine omnia, quae participant hanc formam, in specie ‘homo’ vocarentur; cum igitur homine destructo eius species remaneat univoce, et illud nomen significabit hominem, qui fuit homo et qui erit homo et qui est homo, per eamdem speciem et rationem, et sic univoce. | Likewise. A person imposing [a name] to signify imposes an utterance through a species |
[n20] 5. Item. Non est necesse ut disputans de rebus habeat res praesentes, sed “utitur nominibus notis pro rebus”, ut dicit Aristoteles in libro Elenchorum[4] ergo nec apud imponentes oportet res esse praesentes, sed possunt esse absentes; igitur omnes - tam praesentes quam absentes - apud imponentem poterunt una voce repraesentari et univoce. | |
[n21] 6. Item. Sunt principia motus et compositi naturalis et “proportionatur compositum rationis composito naturae”[5] sed in natura sunt principia duplicia, scilicet communia et propria - ut sortis principia propria sunt [50ra]. haec materia et (haec) forma -, et composito destructo destruuntur propria principia (et manent communia), licet non maneat haec materia et haec forma; ergo similiter, destructo composito rationis proprio propria rationis principia destruuntur, manent [148] tamen communia. Sed quoad illa communia fit impositio termini in sui communitate; ergo non variatur suppositio propter destructionem suppositi (termini) communis; quare manet univoca omnibus et non variata, igitur non poterit ampliati, et sic univoce. | |
[n22] 7. Item. Nihil contrahitur [nisi] per praesens, praeteritum et futurum, ut ‘homo est homo’, ‘ homo fuit homo’, ‘homo erit homo’; ergo prius fuit [‘homo’] indifferens ad hominem praesentem; quare idem quod prius. | |
[n23] Rationes contra | |
[n24] 1. Contrarium habemus per auctoritatem Aristotelis in secundo Metaphysicae[6], qui dicit quod “non invenitur una communis significatio eis, quae sunt cum lineis, numeris et superficiebus”; quare si non est una significatio univoca eis quae sunt, fuerunt et erunt, nec terminus communis poterit univoce pro eis supponere[7]. | |
[n25] 2. Item. “Magis differunt ens et non ens quam quaelibet entia diversa”[8], sed aliqua entia propter sui diversitatem solum participant nomen et non rationem communem, ut apparet in omnibus aequivocis; ergo multo magis entia et non entia non poterunt ista participare, scilicet aliquod nomen et non rationem [149] communem; et sic terminus univoce non poterit supponere pro presentibus, praeteritis et futuris. Maior propositio patet quia “entis ad non ens infinita est distantia, non autem entis ad ens, cuius signum est quia (tantum) actus primi potentis infinite de nihilo aliquid potest facere”[9]. Minor est de se manifesta. | |
[n26] 3. Item. Dicit Porphyrius recitans verba Aristotelis[10] quod “si aliquis omnia entia vocet, aequivoce nuncupabitur et non univoce”[11], et hoc propter diversitatem substantiae et accidentis, quae aggregantur ente; sed “multo magis est diversitas entis et non entis, sicut praesentis, praeteriti et futuri, cum eorum ad praesens sit distantia infinita”, quare manifestum est quod “uno nomine communi non poterunt significari univoce”. | |
[n27] 4. Item. Significatio speciei, quae una est species, designatur per aggregationem differentiarum ad genus ita quod differentiae de potentia generis accident ad complendum incomplexum repraesentandum speciei; quibus ergo hoc significatum vere non applicatur (non sunt univoce), sed non existenti non poterit hoc aggregatum vere applicari, quare, cum homo destruatur, regrediuntur differentiae in potentiam generis proximi vel remoti, unde exeunt; quare nec significatio speciei poterit vere et univoce suppositis non entibus applicari; et sic idem quod prius. | |
[n28] 5. Item. Contingit rem per speciem suam significari, quia “lapis non est in anima sed species lapidis”, ut scribitur [in] [150] libro De anima[12], sed per illud imponitur ad significandum primo quod primo apprehenditur ab anima impositoris, sed species hominis entis proprius ab anima apprehenditur quam species non entis, quia non cognoscitur non ens nec nunquam ens [...]; ergo per antonomasiam terminus communis supponit primo pro entibus secundo pro non entibus; et sic non univoce. | |
[n29] 6. Item. Quod non est cognoscibile non est imponibile ad significandum ab anima[13], sed quod est praeteritum non est cognoscibile ab anima, ergo nec imponibile; ergo terminus non imponitur ad significandum talia, ad minus univoce. Maior patet quia intellectus in apprehendendo “solum verorum est”, ut scribitur in tertio De anima[14], et “eaedem sunt dispositiones entis et veri”, ut scribitur secundo Metaphysicae[15]. | |
[n30] 2 [Tunc dubitatur secundo de additione signi ad subiectum gratia cuius ei addatur. Et videtur quod gratia suppositorum] | |
[n31] Rationes pro | |
[n32] 1. Quia gratia eius additur signum subiecto gratia cuius tenetur cum signo; sed gratia suppositorum tenetur cum signo; ergo gratia suppositorum additur signum subiecto. Maior patet quia finis imponit necessitatem eis, quae sunt ad finem. [151] | |
[n33] Signum autem finaliter inventum est propter contradictionem faciendam, et propter ambiguitatem [removendam], et propter syllogismum. Sed contradictio exigit terminum teneri pro suppositis, ut patet si dicatur ‘Omnis homo currit’, quia si sibi contradicit haec ‘Aliquis homo non currit’, terminus supponit pro supposito, et pro eodem supponit terminus in affirmativa et negativa. | |
[n34] Item. Invenitur ad ambiguitatem removendam, quia si dicatur ‘homo currit’, dubium est pro quo homine teneatur li ‘homo’; sed facta additione signi universalis dicendum est quod tenetur pro omni supposito. | |
[n35] Item. Propter syllogismum exigitur (terminum) teneri pro suppositis, quod patet per dici de omni, quod est “quando nihil est sumere sub subiecto de quo non dicatur praedicatum”[16]; id autem, quod sumitur sub (subiecto), suppositum est. | |
[n36] Rationes contra | |
[n37] Sed oppositum videtur. | |
[n38] 1. Quae ad invicem sunt diversa et distincta ad invicem non recipiunt notam divisionis, sed signum universale est nota faciens divisionem [50rb], quare non potest eis addi cum invicem sint diversa; sed supposita sunt ad invicem diversa, ergo non poterunt recipere notam divisionis. Maior patet quia divisio non est nisi prius coniunctorum. Minor patet quia supposita secundum propriam naturam nihil habent commune, sed ad invicem sunt diversa. | |
[n39] 2. Item. Videtur quod signum non addatur subiecto gratia suae suppositionis, quia nec gratia suppositionis accidentalis nec naturalis. [152] | |
[n40] Quod non gratia accidentalis, hoc videtur quia gratia eius non additur signum subiecto gratia cuius [***]. Sed suppositio accidentalis inest ipsi subiecto per naturam signi distributivi, ergo signum non additur subiecto gratia suppositionis accidentalis. Maior patet quia id naturaliter prius est dispositione gratia cuius additur dispositio alicui et dispositio prior est eo quod generatur per ipsam, et ita non additur gratia eius quod per ipsam generatur. | |
[n41] Item. Nec additur signum subiecto gratia suppositionis naturalis, quia aut per signum removetur suppositio naturalis aut non. Si sic, hoc videtur impossibile, quia quod inest alicui a natura nunquam adsuescat in contrarium. Si autem non removeatur naturalis suppositio, ergo in quolibet esse distribuitur subiectum pro suppositis non determinantibus tempus. Ergo nulla propositio erit de inesse ut nunc, quod est inconveniens. Ergo signum non additur subiecto gratia suppositionis accidentalis nec naturalis. | |
[n42] 3. Item. Nec gratia significationis additur subiecto, quia gratia eius quod est indivisibile ut sic est, non additur signum subiecto, sed significatio est indivisibilis ut sic est, ergo gratia significationis non additur signum subiecto cum nullam recipiat divisionem. Minor patet quia [***}. | |
[n43] QUID SIT PRIOR, AN ADDITIO SIGNI AD SUBIECTUM AUT PRAEDICATI AD SUBIECTUM | |
[n44] Rationes pro | |
[n45] Et videtur quod signi ad subiectum, quia “ea quae sunt in artificialibus proportionantur eis quae sunt in natura”, ut scribi[153]tur secundo Physicorum.[17]. Sed sic est in natura quod dispositiones disponentes subiectum ad recipiendum [formam sunt priores quam applicatio formae ipsae ad subiectum; ergo dispositiones disponentes subiectum ad recipiendum predicatum] erunt priores quam applicatio praedicati ad subiectum. Sed hoc signum ‘omnis' disponit subiectum ad recipiendum sic predicatum, ergo etc. | |
[n46] 1.2. Rationes contra | |
[n47] Sed contrarium videtur. | |
[n48] 1. Sicut est in toto naturali, sic debet esse in toto rationis. Sed in composito naturali prior est compositio partium essentialium quam accidentalium, quia “substantia causa est accidentium". Ut habetur in primo Physicorum[18]. Sed compositio partium essentialium est causa substantiae, ut habetur in libro De articulis fidei quod “compositio materiae cum forma est causa substantiae”[19], ergo similiter erit in composite rationis, scilicet in propositione, quod prior erit compositio partium essentialium quam accidentalium. Sed subiectum et praedicatum sunt partes essentiales, ergo prior erit compositio istarum partium quam compositio signi ad subiectum, cum haec sit accidentalis. | |
[n49] 2. [Deest] | |
[n50] 3. Sed videtur quod huiusmodi compositiones sint similiter, quia relativa similiter sunt natura. Sed dispositio importata per hoc signum ‘omnis’ est relatio et relata est ad subiectum in eo quod est subiectum. Sed subiectum in eo quod est subiectum dicit comparationem ad praedicatum, ergo dispositio importata per hoc signum ‘omnis’ respectu subiecti similiter est in compositione praedicati ad subiectum. Ergo similiter sunt huiusmodi compositiones. [154] | |
[n51] UTRUM SUBIECTUM SECUNDUM SE TENEATUR AD ENS ET AD NON ENS | |
[n52] Postea quaeritur de quarto, scilicet, utrum subiectum secundum se teneatur ad ens et ad non ens et utrum ad entia supposita restringatur proprie per tale praedicatum de praesenti affirmatum. | |
[n53] Rationes contra | |
[n54] Et videtur quod non restringatur ad entia supposita. | |
[n55] 1. (Si enim) dicatur ‘omnis homo currit', in hoc praedicato tria sunt, scilicet, tempus praesens (quod consignificatur) et actus essendi intellectus et actus currendi specialiter significatus. Sed non restringit(ur) subiectum gratia temporis consignificati solum, quia idem tempus consignificatur per haec verba ‘potest', ‘laudatur’ nec gratia actus existendi solum, quia intelligitur in praeterito et futuro et tunc non est restrictio ad supposita entia; nec gratia actus currendi (solum), quia tunc magis restringeretur subiectum ad supposita currentia quam (ad) entia, quod falsum est. | |
[n56] 2. Item. Nec restringitur gratia existentiae rei in praesenti solum, quia (sicut) actus currendi in praesenti non potest subiectum restringere ad supposita currentia praesentia, ita nec actus existendi in praesenti restringit subiectum ad supposita existentia in praesenti. Et si (arguitur quod) sic, quaero quae sit illa (causa) quare actus existendi praesentem designans possit subiectum restringere ad supposita existentia magis quam currendi in praesenti ad supposita currentia in praesenti. | |
[n57] 3. Item. Dicendum est si dicam ‘omnis homo currit’ quod verbum non restringit gratia temporis solum nec gratia actus in praesenti, quia hoc verbum ‘currit’ non significat tempus, sed consignificat, ut (per) ipsum intelligatur quod currere primo insit [155] sine tempore et (tempus > designetur post. Modo adveniat tempus, consignificari debet tunc, debet tunc adverbialiter designari: tunc erit sensus ‘omnis homo currit in [50va] praesenti’ et non '(omnis) homo praesens (currit)'; sed in ista f omnis homo currit in praesenti’, supponit li ‘homo’ pro homine in praesenti et non necessario pro homine existente, quare non oportet subiectum in praesenti restringi pro existentibus. | |
[n58] 4. Item. Praedicatum non facit esse subiectum nec supposita subiecti, sed significat ea solum, quia si faceret esse supposita subiecti, re non existente essent supposita rei per praedicatum; et ita verificaretur propositio affirmativa quae est falsa re non existente. Praedicatum igitur non facit esse supposita subiecti, sed solum significat ea, sed potest significare esse existentia et non existentia, quia contingit significare quod non est; ergo non oportet significatum restringi ad existentia, sed potest significare esse existentia et non existentia, licet falso. | |
[n59] 5. Item. Pro eodem supponit terminus in affirmativa et negativa. Sed in ista negativa: ‘nullus homo est’, iste terminus ‘homo’ supponit pro Caesare non existente; ergo non restringit [sic] ad supposita existentia solum. Quod autem Caesar sit de suppositione huius termini ‘homo’ in negativa patet, quia sequitur: nullus homo est, ergo Caesar non est’. Nam si non sequitur, da oppositum, hanc scilicet: ‘Caesar est’. Sed si Caesar esset, homo esset, sed quod Caesar sit homo et quod nullus homo sit non possunt simul stare, sed tantum ‘nullus homo est’ et Caesarem non esse. Quare, Caesar fuit de suppositione ‘hominis’[20]. | |
[n60] 6, Item. Si dicatur sic ‘omnis homo’ sine appositione praedicati, constat quod li ‘homo’ indifferenter supponit et distribui[156]tur pro presentibus, praeteritis et futuris, et nihil prohibet subiectum aliunde excedere praedicatum - licet falso - ut si dicatur ‘omne animal est homo’; ergo hoc praedicatum quod est ‘est’ ad subiectum distributum poterit attribui, subiecto (supponente) pro omnibus praeteritis suppositis, praesentibus et futuris, licet falso; ergo non coartatur subiectum. | |
[n61] 7. Hoc idem videtur fortiori ratione. Suppositiones non variantur propter rerum variationem nec defectum, quod patet si dicatur ‘omnis homo est', ‘omnis Chimaera est’, significatum enim utrobique est suppositio mobilis et confusa. Ponamus enim quod nullus homo sit, idem praedicatum ‘esse’ aut attribuitur entibus aut non entibus. Si entibus, ergo subiectum non fuit coartatum simpliciter; ergo rebus existentibus ut nunc, coartatur ad existentia. Si vero dicatur quod attribuitur entibus suppositis et attribuere est verum attribuere, ergo haec est vera ‘omnis homo est, nullo homine existente’, quod falsum est. Oportet igitur quod subiectum non coartetur ad supposita entia, ergo et in antecedente [***]. | |
[n62] Rationes pro | |
[n63] 1. Cum dicitur ‘omnis homo [currit ergo omnis homo currens currit]’ non potest coartari (terminus) in consequente quin (coartetur) in antecedente, quoniam si non in antecedente coartaretur tunc largius esset antecedens quam consequens, et tunc esset fallacia consequentis [a communiori ad specialius] in illo processu. Oportet igitur quod subiectum restringatur ad supposita entia. | |
[n64] 2. Item. Suppono ab Aristotele in libro Priorum quod sit aliqua propositio de inesse simpliciter et aliqua de inesse ut nunc[21]. Sed si praedicatum non possit subiectum restringere ad supposita entia, tunc nulla esset propositio vera et etiam necessaria [157] [et] nulla propositio universalis affirmativa esset de inesse ut nunc quod est contra Aristotelem[22]. | |
[n65] Quod autem nulla esset de inesse ut nunc apparet quia si dicatur ‘omnis homo est albus’, li ‘homo’ supponit pro existentibus et pro non existentibus praeteritis vel futuris, et tunc est sensus: ‘omnis homo qui est et fuit et erit albus’ et tunc non solum est fallacia sed etiam impossibile; et ita ista ‘omnis agnus est albus’ [erit impossibilis], quod est maius inconveniens. Oportet igitur quod subiectum restringatur per praedicatum ad supposita entia, per praedicatum dico accidentale vel [per] esse accidentale [quod] praedicatur de entibus, [quia] ut dicit Al Gazel “esse est actus entis”[23]. | |
[n66] 3. Item. Dicit Aristoteles primo Priorum, capitulo de contingente quod haec non est necessaria “homo canescit in senectute” quia homo non semper est[24]; oportet igitur intelligere quod homo restringatur ad supposita entia, et sic idem quod prius. | |
[n67] 4. Item. In eodem libro, in illo capitulo a quo auctoritas educetur, dicit: si dicatur ‘nulla sanitas de necessitate est aegritudo’ haec est vera, si tamen dicatur ‘nullum sanum de necessitate est aegrum’, haec non est vera: sed si ‘sanum’ supponeret pro praesenti, praeterito et futuro tunc non solum esset vera, sed etiam necessaria, cui contradicit auctoritas praedicta. Ergo non oportet quod subiectum supponat pro presentibus, praeteritis et [158] futuris, sed in ista: ‘nullum sanum erit aegrum’ de necessitate ampliatur [50vb] ad futura et propter hoc est falsa. | |
[n68] 5. Item. Id[em] videtur per rationem: ponatur quod solus Sor currat et dicatur ‘homo currit', haec est vera sine omni distinctione, cum [Sor] non sit in significato, significatum tamen repraesentat, inquantum potest. Sed si nullus homo curreret, tunc haec esset falsa: ‘homo currit’, quia signo non respondet significatum nec generate nec speciale. Similiter si dicatur ‘omnis homo currit’, hoc licet non faciat supposita subiecti esse, significat tamen ea esse. Igitur si sint supposita entia quae significantur esse, eis solum debet signum applicari et non ulterius transcendere, quare determinat subiectum ut stet pro entibus solum. | |
[n69] UTRUM EODEM MODO ET PRO EODEM STENT TERMINI IN AFFIRMATIVA ET IN NEGATIVA | WHETHER THE TERMS IN THE AFFIRMATIVE AND NEGATIVE STAND IN THE SAME WAY AND FOR THE SAME THING |
[n70] Tunc quaeritur sive arguitur utrum eodem modo et pro eodem stent termini in affirmativa et in negativa. | Then we ask or argue whether the terms in the affirmative and negative stand in the same way, and for the same thing. |
[n71] [deest]. | (Missing) |
[n72] DE ARGUMENTO IMPROBATIONIS, UBI SUPPONITUR QUOD CAESAR SIT HOMO | Of the argument of the disproof, where it is supposed that Caesar is a man. |
[n73] Postea quaeritur de argumento improbationis, ubi supponitur quod caesar sit homo. Et primo quaeritur utrum haec sit vera ‘Caesar est Caesar’. | Afterwards we ask about the argument of the disproof, where it is supposed that Caesar is a man. And first we ask whether 'Caesar is a Caesar' is true |
[n74] Rationes pro | Reasons for. |
[n75] Et videtur quod sic: | And it seems that it is [true] |
[n76] 1. per Boethium qui dicit quod “nulla propositio verior est illa in qua idem praedicatur de se”[25]; sed haec est huiusmodi, [159] ergo est vera, nec potest dici quod sit falsa pro rei non existentia, cum haec sit vera ‘Chimaera est Chimaera’[26]. | Per Boethius, who says that no proposition is truer than that in which the same thing is predicated of itself. But this proposition is of that sort, therefore it is true, nor can it be said that it is false for the non-existence of the thing, since 'the Chimera is a chimera' is true. |
[n77] 2. Item. Veritas in oratione affirmativa resultat ex convenientia significatorum subiecti et praedicati, sed Caesare destructo remanet eius significatio quam prius habebat, aut non esset nomen, ipso mortuo, quod falsum est; sed totum significatum voce sibi attribuitur; semper ergo Caesare mortuo haec est vera ‘Caesar est Caesar '. | Likewise. Truth in an affirmative sentence results from the agreement of subject and predicate, but with Caesar destroyed, the signification [of the sentence] which it had before remains, or it would not be a name with him being dead, which is false. But the whole significate is attributed to it by utterance [?], therefore always, with Caesar dead, 'Caesar is Caesar' is true. |
[n78] Rationes contra | Reasons against |
[n79] Contrarium videtur. | The contrary is apparent. |
[n80] 1. quia aut ‘Caesar’ in subiecto supponit pro Caesare mortuo aut pro Caesare qui est. Si pro Caesare qui est, tunc non esset dubium [quod] esset falsa. Si pro Caesare mortuo, tunc videtur quod sit falsa quia hoc nomen ‘Caesar’ in praedicato imponitur ad significandum vere suppositum hominis; sed id quod est vere ens falsum est attribuere non enti, ut si dicatur ‘Chimaera est homo’, ergo similiter haec est falsa ‘Caesar est Caesar’ quia sensus est ‘Caesar mortuus est Caesar qui vere est suppositum hominis’ | For either 'Caesar' in the subject supposits either for the dead Caesar or for the Caesar who exists. If for the Caesar who exists, then there would be no doubt that it is false. If for the dead Caesar, then it would seem that it is false, because the name 'Caesar' in the predicate is imposed for truly signifying the suppositum of a man. But it is false to attribute that which is a true being to a non being, as if it were said 'the Chimera is a man', therefore similarly 'Caesar is Caesar' is false, because the sense is 'dead Caesar is the Caesar who is truly the suppositum of a man'. |
[n81] 2. Item. Oratio aliquando dicitur falsa propter falsam implicationem circa subiectum ut ‘homo, (qui est) hinnibilis, est animal’, aliquando propter falsam inhaerentiam praedicati ad subiectum, ut ‘homo est asinus', aliquando propter falsam attributionem praedicati ad subiectum ut ‘homo est albus sine albedine’, sed si Caesare mortuo dicatur ‘Caesar est Caesar’ falsa implicatio [160] facta est circa subiectum, quia implicatur ‘mortuum’ circa ens scilicet circa nomen qui fuit impositum ad significandum vere suppositum praesentem, et ita haec est falsa ‘Caesar est Caesar'. | Likewise. A sentence is sometimes called false because of the false implication concerning the subject, such as 'a man who is capable of neighing is an animal', sometimes because of the false inherence of the predicate in the subject, such as 'a man is a donkey', [and] sometimes because of the false attribution of the predicate to the subject, such as 'a man is white without whiteness'. But if, with Caesar dead, 'Caesar is Caesar' is uttered, a false implication is made concerning the subject, because 'dead' is implied concerning a being, namely concerning a name which was imposed for signifying a true present suppositum, and so 'Caesar is Caesar' is false. |
[n82] UTRUM HAEC POSSIT ESSE VERA ‘CAESAR EST HOMO’ | WHETHER 'CAESAR IS A MAN' COULD BE TRUE |
[n83] Tunc quaerebatur utrum haec possit esse vera ‘Caesar est homo’ | Then it was asked whether 'Caesar is a man' could be true. |
[n84] Rationes pro | Reasons for. |
[n85] Et videtur quod sit vera. | And it seems that it is true. |
[n86] 1. Nullo homine existente, haec est vera ‘nullus homo est', sed cum ipsa sit universalis negativa potest fieri maior in syllogismo primae figurae non nisi sic: ‘nullus homo est, Caesar est homo, ergo Caesar (non) est. Haec igitur est vera ‘Caesar est homo’ cum sumatur sub maiori vera. | With no man existing, 'no man exists' is true, but since it is a universal negative, it can be made a major in a syllogism of the first figure only as follows: 'no man exists, Caesar is a man, therefore Caesar does not exist'. Therefore 'Caesar is a man' is true, since it is taken under a true major. |
[n87] 2. Item. Sequitur ‘omnis homo est, ergo Caesar est’. Si non sequitur, da oppositum: ‘Caesar non est’. Sed ‘Si Caesar non est, aliquis homo non est’. Sed ista repugnat primae, scilicet ‘omnis homo est’, ergo et ista ‘Caesar non est’ quare ista sequebatur ‘Caesar est’. Quod autem sequatur ‘Caesar non est, ergo aliquis homo non est’ videtur sic: sequitur enim ‘nullus homo est, ergo aliquis homo non est’, sed non sequitur nisi gratia Caesaris aut alicuius non entis hominis. Ergo sequitur ‘Caesar non est, ergo aliquis homo non est’ quae repugnat primae. Quare, sequitur ‘omnis homo est, igitur Caesar est’. Oportet igitur quod [Caesar] sit homo. | Likewise. 'every man exists, therefore Caesar exists' follows. If it does not follow, grant the opposite - 'Caesar does not exist'. But if Caesar does not exist, some man does not exist. But that is repugnant to the first, namely 'every man exists', therefore it is also repugnant to 'Caesar does not exist', therefore 'Caesar exists' follows. That 'Caesar does not exist, therefore some man does not exist' follows, seems to be true, for 'no man exists, therefore some man does not exist' follows, but it does not follow unless because of Caesar or of some non existing man. Therefore 'Caesar does not exist, therefore some man does not exist' follows, which is repugnant to the first [i.e. 'every man exists'] It has to be, therefore, that Caesar is a man. |
[n88] Rationes contra | Reasons against |
[n89] Contrarium videtur | It seems the contrary. |
[n90] 1. quia dicit Boethius quod induperator qui non est, non est homo, sed si hoc non compatiatur, secus per affirmativam de [161] praedicato infinito[27]. Ergo haec est falsa ‘Caesar est homo’, cum haec sit vera ‘Caesar est non-homo’. | For Boethius says that the induperator who does not exist, is not a man, but if this does not compatiatur, otherwise from the affirmative of the indefinite predicate. Therefore 'Caesar is a man' is false, since 'Caesar is a non-man' is true. |
[n91] 2. Item. Sequitur ‘Caesar est, ergo Caesar est animal’ et similiter ‘[Caesar est], ergo est corpus’ et ‘[Caesar est, ergo est] substantia’ Sed substantia est ens. Sequitur ergo ‘Caesar est ens, ergo Caesar est’, quod falsum est: quare haec est falsa ‘Caesar est homo’. Si dicatur quod haec est duplex ‘Caesar est ens’ eo quod ‘ens’ possit esse nomen vel participium, si sit nomen sic sequitur antecedens primum, sed sic ulterius non sequitur ‘ergo Caesar est’ sed solum secundum quod est participium; hoc videtur nihil esse quia nulla substantia probari potest proprio actu suo [51ra]. Sicut lucere est proprius actus entis lucenti, sic esse est proprius actus entis et etiam entis naturaliter designati: ergo sicut sequitur ‘est lux, ergo lucet’ ita sequitur ‘est ens, ergo est’, ergo haec est falsa ‘Caesar est homo’[28]. | |
[n92] Solutio quorundam cum refutatione | |
[n93] Solutio. Quidam dicunt quod haec est falsa simpliciter ‘omnis homo est’, dicentes quod li ‘homo’ de sua naturali supposition supponit indifferenter et univoce pro presentibus, praeteritis et futuris cum rationibus praedictis. Et dicunt quod subiectum non restringitur ad exigentiam praedicati, cum praedicatum non coartat subiectum[29], sed attribuitur ei sicut invenit ipsum, adducentes auctoritatem Boethii[30] [162] dicente quod “talia sunt praedicata qualia permiserint subiecta”. Si [enim] dicatur deus ‘iustus’, iustitia praedicatur de deo per essentiam, inde [non] oportet quod subiectum teneatur secundum exigentiam praedicati, cum praedicatum recipiatur in subiecto, confirmantes hoc per librum De causis quia “receptum in recipiente recipitur per modum recipientis et non per modum rei receptae”[31]. Et respondent improbationi per interemptionem assumptae, dicentes quod haec [non] est vera ‘aliquis homo non est’, quia supponitur quod Caesar sit homo, licet non sit. | |
[n94] Sed tales videntur destruere regulas appellationum et restrictionum; et omnes universales affirmativas de praesenti videntur ponere impossibiles vel necessarias et nullam de contingenti, quod absurdum est dicere. Et verbum commentatoris De causis intelligendum est generaliter tantum; quando dicitur quod “receptum se habet etc.”, hoc intelligendum est: si receptum non habeat virtutem agendi aut recipiendi ipsum, et adhuc cum recipiens sit nobilius recepto quantum ad modum recipiendi, ut si aqua contineatur in vase, sed econverso, non est receptum subiectum in praedicato quia habet naturam activam, ut videbitur post, et est nobilius recipiente. | |
[n95] alia Solutio cum refutatione | |
[n96] Alii tamen ponunt quod terminus de sua naturali suppositione supponit pro actu existentibus solum[32], moti per illud verbum Aristotelis in libro Metaphysicae quod “non est definitio una et [163] ratio communis lineis et superficiebus et qui sunt et fuerunt et habent potentiam” ad essendum[33]. Et tales dicunt quod non est necessaria restrictio in subiecto per verbum, cum subiectum - quantum est de sua naturali suppositione - solum supponat pro entibus; et propter hoc, ponunt quod haec est vera ‘omnis homo est’. | |
[n97] Ad improbationem respondent quod non sequitur ‘omnis homo est, ergo Caesar est’ cum Caesar non sit de naturali suppositione ‘hominis’. Sed quantum ad opinionem istorum, non esset differentia inter propositionem de inesse simpliciter et de inesse ut nunc[34], cum subiectum semper teneatur pro suppositis ut nunc, et cum in tali propositione non dicatur praedicatum de subiecto naturaliter sed temporaliter solum et non simpliciter. | |
[n98] Responsio propria magistri | |
[n99] Sed quia posset sustinere quod sit de inesse simpliciter et de inesse ut nunc, teneamus viam mediam. Et dicamus quod terminus communis de sua naturali suppositione, supponit pro omnibus suppositis quae simpliciter sunt significata et simpliciter in propositione de inesse simpliciter. Sed in propositione quae est de inesse ut nunc, contrahitur subiectum ad supponendum pro suppositis significatis (ut nunc). | |
[n100] Haec autem supposita quatuor modis possunt significari: nominatione ut ‘Sor’, demonstratione ut ‘iste homo’, tertio modo determinatione ut ‘homo albus’, quarto modo implicative ut [164] ‘homo qui est, qui fuit et qui erit’. Cum terminus de sua naturali suppositione supponat pro suppositis simpliciter, tamen determinatur aliquo istorum modorum per quem distrahendo ponitur in propositione de inesse ut nunc; et sic est in proposito ‘omnis homo est’ quia iste terminus ‘homo’, per naturam praedicati quod praedicat esse actuale, contrahitur ad supponendum pro suppositis actu existentibus, cum secundum Al Gazel “esse praedicetur actualiter et essentialiter”. Quae autem sit causa huius restrictionis, postea dicetur in solutione quarto problematis. | |
[n101] Et sic manet regula quod “terminus communis habens sufficientiam appellatorum, supponens verbo de praesenti, non habenti vim ampliandi, in propositione affirmativa, supponit pro his qui sunt”[35]. | |
[n102] Ad probationem | |
[n103] Et tunc dicendum quod haec est vera ‘omnis homo est’ et probatio bona est. | |
[n104] Ad improbationem | |
[n105] Ad improbationem autem [51rb] respondendum est dicendo quod non sequitur ‘omnis homo est, ergo Caesar est’, quia cum hic sit enthymema, in syllogismum reducitur per suppositionem mediantis quae est ‘Caesar est homo’ quae est falsa, et propter hoc non est mirum si consequentia sit falsa cum assumpta sit falsa. Ergo non est falsa [per falsitatem] primae, sed propter falsitatem assumptae: sed, in bono syllogismo, ad impossibile propositio [165] extrinseca debet esse vera et propter impossibile debet sequi falsum, cuiusmodi consequens est in argumento improbationis. Vel aliter potest solvi per fallaciam figurae dictionis quia fit processus a suppositione restricta ad ampliatam. | |
[n106] Sed notandum quod non semper est fallacia procedendo sic, sed quando in propositione in qua restringitur subiectum, generatur veritas praecise et per restrictionem subiecti, a praedicato factam, ad supposita existentia. Et ideo fit fallacia quando denotatur subiectum ampliari ultra suppositionem accidentalem et naturaliter ad non existentiam, et propter hoc est fallacia si [sic] dicatur, licet cum parva apparentia. Et sic potest respondi, opinionem antiquorum sustinendo. | |
[n107] RESPONSIO MAGISTRI AD PRIMAM QUAESTIONEM | |
[n108] Ad id quod primo quaeritur de suppositione naturali, utrum supponat [terminus] pro existentibus solum vel indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris significando, dicendum quod tempus non supponit, ut sequatur ‘omnis homo ergo Caesar vel Antichristus’, nec per se loquendo pro suppositis ut nunc existentibus solum; sed medio modo, dicendum est quod supponit pro suppositis simpliciter qui nullum tempus determinant vel consignificant. | |
[n109] Et cum arguitur, in quadam regula, quod “terminus communis de naturali suppositione supponit pro praesentibus, praeteritis et futuris indifferenter”, non est intelligendum quod sua suppositio sit ampliata pro praesentibus, praeteritis et futuris, sed intelligendum est quod hoc quod est ‘est’ indifferenter dicat praedicationem significationis suppositorum per tempus quod componitur; et sic ‘homo’ non supponit pro Caesare nec pro [166] Antichristo quia [non] significantur illa supposita, et tamen supponit ille terminus pro suppositis simpliciter qui sunt indeterminata, de quibus potest sic loqui ‘unus homo’, ‘aliquis homo’. Et si quaeratur utrum supposita suit in presentibus entia et praeteritis et futuris, dicendum quod non in praeteritis et futuris significando ipsa praeterita vel futura, sed illa supposita simpliciter sunt entia ita quod li ‘entia’ sit nomen et non participium. | |
[n110] Et licet ‘ens ‘ quod est nomen non possit esse sine ente quod est participium, tamen differt in hoc ab eo quod in esse transmutabili et variabili salvatur ens quod est nomen, sicut apparet in Sorte et Platone et in aliis suppositis, nec in [his] entibus salvatur ‘aliquis homo’ etc. Haec [enim] supposita nunc corrumpuntur, et nomina generantur in eis de novo generatis, [sed] manet ‘aliquis homo’ non mutatum pro talibus suppositis terminis secundum se, [sicut] et in propositione de inesse simpliciter, cum dicitur ‘omnis homo est animal’. Et per hoc apparet solutio ad obiectionem. | |
[n111] Ad rationes utriusque partis | |
[n112] Argumentum primum et secundum bene procedunt, quoniam sumuntur indifferentiam praeteritorum et futurorum et praesentium idem esse quod supposita simpliciter, et hoc est verum. | |
[n113] Ad tertium dicendum quod maior est vera, scilicet: “quod contingit intelligere, contingit significare”. Sed minor est falsa, quia unam communem et univocam definitionem nominis “contingit intelligere applicari praesentibus, praeteritis et futuris” secundum quod sunt praeterita et futura. [Sed] quoniam [167] non sunt, [sunt] non existentia, et non est unum commune univocum ad ens et non ens. | |
[n114] Ad aliud dicendum quod verum est [quod] ille qui imposuit hunc terminum ‘homo’ non imposuit ipsum per speciem hominis qui tunc erat solum et unicum significatum; et per hoc non voluit significare omnia supposita alia, quae in postremum participabunt illam formam, cum participarent eam et non ante. Et cum dicitur [quod] “destructo (homine) significatio termini remaneat”, dicendum quod hoc est verum; sed non est repraesentando illud in quo amplius non manet illa species nec simpliciter nec actu. Et ideo non imponitur ad significandum hominem praeteritum nec futurum, sed hominem in suppositis simpliciter entibus. | |
[n115] Ad aliud dicendum quod non contingit sic nec necesse est “res sic esse praesentes imponentibus”. Si tamen terminus debeat significare quod vere est, vere debent esse simpliciter existentes et inesse, licet non praesentes imponentibus. | |
[n116] Ad sextum dicendum est [quod] terminus communis imponitur magis per principia universalia quam per propria, ita quod haec principia remaneant praesentibus destructis, et similiter quod significatio termini non varietur per destructionem aliquorum. Non tamen sequitur quod suppositis destructis debeat manere et ampliari, sed solum in eis in quibus manent principia communia. Principia autem hominis [51va] communia, secundum quod homo est, non manent in Caesare mortuo, sed in suppositis entibus; et [168] in suppositis simpliciter existentibus non sunt nisi per accideas solum, ut supra dictum est. | |
[n117] Ad aliud dicendum est quod “nihil contrahitur ad aliqua nisi prius fuerit indifferens ad illa”. Sed proprie cum dicitur ‘homo erit’, ‘homo fuit’ non [sic] contrahitur iste terminus ‘homo’ ad hominem praeteritum nec ad futurum [ita] ut pro eis supponat vel ut eos significet, sed designatur eius significatum posse esse et potuisse et non simpliciter esse. Et ita non erit indifferens ad praeterita, praesentia et futura supposita, sed potest designare iam praeteritum esse vel in postremum fore. | |
[n118] Ad rationes | |
[n119] Argumenta autem plura quae [sunt] in oppositum procedunt ita quod auctoritas Aristotelis in secundo Metaphysicae sane intelligatur [dicens] quod “non est una definitio communis eis quae sunt et fuerunt et erunt sive habent potentiam ad essendi”. Sed hoc est non secundum quod accipiuntur ut praeterita et ut praesentia et ut futura sic et differunt ut entia et ut non entia. Et in hac materia procedit secunda ratio et tertia et quarta. Sed non procedit nisi sic, quia significatum speciei nihil aliud est quam aggregatio differentiarurn ad genus, secundum quod aggregatum non concernit tempus. Et verum est quod ‘non est’ ut non ens actu atribui hoc aggregatum non potest; tamen, sicut tempus non distinguit, ita pro suppositis non concernentibus tempus bene potest attribui. | |
[n120] Ad quintum dicendum quod licet imponens ad significandum habeat speciem in anima sua in praesenti tempore, tamen per illam [169] non imposuit ad significandum hominem qui tunc erat solum nec hominem futurum, sed hominem simpliciter et indifferenter, secundum quod tempus non determinat nec concernit, sicut apparet per simile: imponens ad significandum Chimaeram inspexit ad partes diversorum animalium secundum quod verae partes, tamen secundum quod designantur per hoc nomen ‘Chimaera’ non sunt verae res sed figmenta. Et sic non necesse est quod sicut imponens accipit rei speciem ita imponat ad significandum. | |
[n121] Ad aliud | |
[n122] Dicendum quod “nihil est imponibile ad significandum nisi cognoscibile”. Et tamen dicitur quod non ens non est cognoscibile. Puto quod hoc sit verum secundum quod habet rationem non entis absolute, cognosci tamen potest in opinione sui esse, cuius definitionem dicit. Et sic non est inconveniens non ens esse cognoscibile secundum quod est privatio entis, nec tamen propter hoc volo quod supponat pro non ente prout est non ens, sed unice modo praedicto. | |
[n123] RESPONSIO MAGISTRI AD SECUNDAM QUAESTIONEM | |
[n124] Ad quaesitum secundum de additione signi ad subiectum, gratia cuius fiat, dicendum quod quaestio ista procedit in aequivoco, quia quaestio potest esse in genere causae finalis [scilicet], propter quid signum addatur subiecto, et tunc dicendum est quod additur ut praedicatum teneatur universaliter pro suppositis; et quaestio potest esse in genere causae materialis, scilicet quid est illud quod primo respicit additio signi, et tunc dicendum est logice quod hoc est suppositio naturalis quae tamen in oratione fit accidentalis. [170] | |
[n125] Primo modo qui concedit, [dicit] quod gratia suppositorum ut per se patet in genere causae finalis, et sic bene concedendum est quod signum additur subiecto gratia suppositorum. | |
[n126] Alia vero quae est materialiter [ponit] quod non est commune sed ab alio distinctum, cum propter hoc distinguatur finaliter; et ita potest hic cadere [aequivocatio]. | |
[n127] Ad rationes | |
[n128] Quod autem opponitur quod [non] gratia suppositionis accidentalis, ratio sophistica est, quia verum est quod ratione eius suppositionis accidentalis quae per signum generatur in subiecto non additur, et tamen dicitur quod suppositio accidentalis in subiecto generatur per signum. Dicendum quod verum est: confusa generatur et ad illam non additur signum, sed ad personalem in quantum contrahitur a praedicato. | |
[n129] Ad id quod obicit quod non gratia naturalis, dicendum quod ita est. | |
[n130] Dubitatio | |
[n131] Et tunc dubitatur utrum per signum removeatur suppositio naturalis. Dicendum quod non. Sed per signum et praedicatum quodammodo et quoad individuum vel actum, licet non [re)moveatur essentialiter sed solum accidentaliter, sicut per ignis calefactionem non removeatur ab aqua frigiditas naturaliter, sed fit calida quoad individuum solum et non quoad naturam suam. | |
[n132] Ad id autem quod tertio quaeritur, utrum gratia significationis, loquendo logice et proprie puto quod non, inquantum termi[171]nus primo significat formam, secundo aggregatum[36], nec multum differt significatio et suppositio essentialis sive naturalis. Et sic potest sustinere quod significatio termini [non] recipit signum, quando sic est naturaliter in suppositis. | |
[n133] Obiectio cum solutione | |
[n134] Si obiciatur: aut signum colligit materiam in omnia supposita sub forma, [et] tunc teneatur collective magis quam distributive, et tunc distributio naturaliter cadit supra supposita, cuius oppositum dictum est supra vel suppositum est; si vero formam in supposita distribuat, aut prius erant supposita univoca sub forma communi aliquo modo, aut non. Si non, tunc non fiat distributio, [quia] nisi [sit] prius [51vb] univocorum, nullo modo fiet distributio per signum. Si vero supposita sint prius univoca sub forma communi, aut igitur actu aut potentia. | |
[n135] Si in potentia, ergo solum modo fiet distributio, et hoc in potentia et non in actu, quia sicut subiectum est univocum, sic est et in partes divisum, et tunc signum non distribuit ea qui sunt imposita ad actum quod subiectum est. Si vero subiectum prius erat ex partibus univocum actu, tunc si dicatur ‘homo currit’, ‘homo’ supponit actu pro Sorte et Platone et aliis individuis, quod falsum est. | |
[n136] Solutio. Signum non additur termino gratia significationis in suppositis nec a suppositis incipiendo ut a forma [***] [sed] volunt quidam dice[re] quod signum additur suppositis colli[172]gendo ea sub forma communi, nec propter hoc subiectum semper tenetur collective, quia tenere collective non est supposita sub forma aggregate sed ea simul participare praedicatum et nullo modo divisim, ut hic: ‘omnis homo trahit navem’; possunt ergo supposita aggregari sub forma subiecti et tamen differt participare praedicatum. | |
[n137] Et isto modo multum videntur dissonare a veritate, quia hoc signum ‘omnis ‘ est maius modus accidendi quoniam universaliter, et supposita quae non sunt sub nomine universaliter [eum non] recipiunt, sed forma in suppositis; et propter hoc dicendum quod distributio cadit supra formam sed quae est communis ad sup posita. Et quod quaeritur, utrum illa supposita sint univoca sub forma communi, dicunt quidam quod sic et etiam actu, sed actu sub forma, potentia vero respectu praedicati. Et tunc signum reducit ea quae sunt in potentia ad actum respectu praedicati. | |
[n138] Sed ostenditur sic contrarium, quia si sub forma termini sint supposita actu, tunc si dicatur ‘homo currit’ li ‘homo’ respectu praedicati tenetur pro suppositis, si supposita sint actu sub termino et terminus accidentalis pro suppositis actu respectu praedicati; sed qua ratione pro uno supposito (et) eadem ratione pro quolibet et sic universaliter tenetur sine signo. Et propter hoc mihi videtur contradicere quod licet per accidentalem existentem univoca sint sub forma communi non tamen per terminum communem actu designantur cum dicitur ‘homo’ nec absolute nec respectu praedicati; non enim sequitur ‘ergo Caesar’. | |
[n139] Propter hoc dicendum ad illud quod quaerebatur, utrum supposita sint existentia univoca sub forma communi actu vel potentia: videtur quod potentia, hoc est potentialiter per terminum communem; et tamen dicitur quod terminus eodem modo dividitur per partes quo modo sunt univoce sub ea. [173] | |
[n140] Dicendum quod terminus potest dupliciter dividi, uno modo per tale divisivum quod nihil addit supra subiectum divisum, et tunc verum est quod dicebatur; alio modo dividitur per tale divisivum quod aliquid addit a parte rei supra divisum, et tale divisivum est hoc signum ‘omnis’ quod supra subiectum addit modus universalis actualis. Propter quod supposita univoca in potentia possunt actu differre, sicut patet in naturalibus quod ignis potentialiter est in lapide, tamen propter operationem [***] et percutientis in actu separatur quod erat in potentia coniunctum. | |
[n141] RESPONSIO MAGISTRI AD TERTIAM QUAESTIONEM | |
[n142] Ad illud quod quaeritur quae sit prior, an additio signi ad subiectum an additio praedicati ad subiectum, dicendum quod ista proprietas potest referri dupliciter: aut ad intelligentem et apprehendentem, et sic primo se adducit intellectum compositio signi ad subiectum; aut haec proprietas potest referri ad proprietatem conceptam, et tunc oratio potest sumi universaliter ex sui partibus composita et quoad iudicium quod est de tota compositione facienda. | |
[n143] Si primo modo, tunc potest dici ‘prius’ quod est ei essentialiter, et hoc modo est composito praedicati ad subiectum; vel id quod est dispositivum partium ad compositionem, et tunc prior est compositio signi ad subiectum quam dispositum subiectum ad recipiendum sic praedicatum. Et hoc modo procedit prima ratio. | |
[n144] Et secundo modo praedicta falsa. Si autem loquamur de ratione quae debet esse de tota compositione, sic credo quod simul fiunt addictio signi ad subiectum et praedicati ad subiectum. [174] | |
[n145] Ad rationes | |
[n146] Et per hoc apparet solutio ad primam rationem et secundam. | |
[n147] Sed tertia sophistica est. Ad tertiam igitur rationem dicendum quod hoc signum ‘omnis’ dicitur esse dictio relativa propter hoc quod referatur ad subiectum comparatum ad praedicatum, sicut correlativum in praedicamento relationis ad suum correlativum. Sed quia disponit subiectum secundum respectum quod habet ad praedicatum, et talem dispositionem relationis non oportet esse simpliciter, tamen terminis est dispositio. | |
[n148] RESPONSIO MAGISTRI AD QUARTAM QUAESTIONEM | |
[n149] Ad illud quod quaeritur quarto, utrum subiectum secundum quod tenetur pro suppositis simpliciter a praedicato [52ra] restringatur ad supposita entia actu, primo oportet videre utrum hoc sit verum cum sit praedicatum actuale vel accidentale. Et volunt quidam quod [non, quia ‘est’ significat] esse essentiae, cum nihil sit essentialius enti quam sua entitas, et cum praedicatum teneatur secundum formam vel ad modum formae et essentia habet magis modum formae et rei simplicis quam esse. | |
[n150] Sed videtur mihi contrarium. Et Al Gazel hoc vult expresse, primo Metaphysicae, quod “ens est accidentale”, et “alia quaestio est utrum res sit ens et utrum res habeat quidditatem”[37], ut ipse dicit. Et intelligendium est de ente secundum quod ens est participium, et sic cadit immediate ab hoc verbo ‘est’. [175] | |
[n151] Ideo dicendum quod si dicatur ‘homo est', haec propositio est de inesse ut nunc, quia hoc verbum ‘est’ praedicat actum entis, scilicet esse ut nunc, cum praedicatum esse in tempore determinate ab esse simpliciter non distinguitur; fuisse vel fore distinguitur autem ab eo esse quod prius importatur per hoc verbum ‘est’. | |
[n152] Et cum dicitur quod “nihil est essentialius enti quam sua entitas”, hoc est verum, sed ponitur rei entitas pro rei quiditate. Sed hoc verbum ‘est’ non repraesentat huius quiditatem, sed solum rei definitionem vel genus, quoniam esse ut nunc, quod praesentialiter remanet, importatur per hoc verbum ‘est’, sicut puto, et in praesenti designatur; cuius signum est quod praedicatum est quod ab eo distinguitur fuisse vel fore. | |
[n153] Et quod dicitur quod “praedicatum dicitur ad modum formae et essentia magis habet modum formae quam esse”, dicendum est quod formae duplex est natura - una simplicitas et alia adiacentia ad subiectum vel ad praedicatum -, et essentialius remanet modus formae in adiacendo quam in sua simplicitate; essentia igitur magis habet modum formae quoad simplicitatem, esse tamen magis quoad adiacentiam. | |
[n154] Et ideo magis de ente praedicatur maxime temporaliter et in adiacentia ad ens designatur. Et ideo puto quod haec sit de inesse ut nunc ‘omnis homo est’; et tunc dicendum quod hoc praedicatum restringit subiectum ad supposita entia actu, sed alia sunt et alia. Si vero non sint supposita entia, restringit subiectum ad supponendum pro non entibus sicut in quodam articulo declarabatur. | |
[n155] Per simile, cum dicitur ‘homo currit’ solo Sorte currente, haec est vera sine distributione et significatur per hanc orationem cursus inesse Sorti currenti et non aliis, et si nullus esset currens supponeret subiectum pro homo non currente et designaretur non [176] currens currere et tunc esset falsa. Cum ponitur, praedicatum non habet tantam potentiam determinandi subiectum quantam habet determinandi subiectum ad partes entes, cuius ratio est quia subiectum de sua naturali suppositione supponit pro suppositis qui sunt simpliciter entia. In tali universali quod est homo non sunt nisi in suppositis actu existentibus et ideo actualitas quae est in praedicato cum invenit actualitatem suppositorum quae est in subiecto ei se unit et conformat et subiectum pro talibus stare denotat. | |
[n156] Non sic autem est de actu currendi, quia in subiecto non reperit cui conformari posset nisi ex accidente, quia supposita simpliciter entia non contingit determinari esse in actu currentibus et non actu existentibus. Et apparet esse per simile in natura: ignis non ignescitur nec cito agitur in aquam nisi ei multum approximetur, sed cito agit in stuppam propter similes dispositiones repertas in igne et stuppa et dissimiles in igne et aqua. Similiter potest dici in hac parte et hoc magis videbitur in solutione argumentorum. | |
[n157] Ad rationes utriusque partis | |
[n158] Ad primum quod opponitur, cum dicitur ‘homo currit', ‘asinus currit’ non restringitur subiectum ad supposita [gratia] temporis solum consignificati nec gratia actus currendi, sed gratia actus existendi in praesenti restringit subiectum ad supposita entia si illa sunt. | |
[n159] Et quod arguitur similiter [quod] actus currendi in praesenti restringeret subiectum ad supposita currentia, dicendum quod non [177] est simile per iam dicta quod actus currendi non reperit sibi simile in subiecto, quod per suppositionem subiecti implicetur, sed actus essendi sibi simile autem potest [reperi quoad] esse tantum. Nam non est simile de hoc verbo ‘currit’ et de hoc verbo ‘est’, quia res significata per hoc verbum ‘est’ denominat propositionem sive compositionem entem et compositione denominata denominat extrema. Et ideo per actum existendi denominatur illa compositio existens et illa ulterius denominat extrema existentes, sed res huius verbi ‘currit’ non denominat compositionem currentem et propter hoc non est necesse quod illa compositio restringat supposita ad currentia. | |
[n160] Ad aliud dicendum est quod tempus importatum per hoc verbum ‘est’ [est] consignificatum, cum res sit actualiter significata, ut dictum est, quae in praesenti non potest designari [52rb] nisi sit praesens tempus actuale et reale; et per consequens determinat subiectum virtute praedicati. | |
[n161] Ad aliud dicendum quod praedicatum non facit esse [subiectum] sed supposita significat et significat ea esse, et tamen dicitur quod possit significare tam entia quam non entia esse. Dicendum quod si supposita simpliciter subiecti non sint actu existentia, tunc significat non existentia esse, sed si supposita subiecti sint in suppositis actu existentibus, rebus se habentibus ut nunc, in hoc termino ‘homo', tunc significat supposita subiecti simpliciter actu solum et vere esse. Ad quid enim significaret supposita non entia esse? Ex quo non entia, inquantum huiusmodi, non sunt de suppositione termini nec naturali nec accidentali, [178] sed [terminus] significat supposita simpliciter actu existere solum; et hoc est verum, quoniam finita sunt in existentibus. | |
[n162] Ad aliud dicendum quod si affirmativa propositio referatur ad suam negativam eodem modo stabunt termini in affirmativa et negativa, et propter hoc in ista ‘omnis homo est’ secundum quod referatur ad suam negativam, li ‘homo’ stat solum pro entibus, rebus se habentibus ut nunc. Et sic non sequitur ‘[nullus homo est], ergo Caesar [non] est'. Et cum dicitur “eius contradictoria non potest stare cum prima” scilicet ‘Caesar est’, dicendum quod rebus se habentibus ut nunc, et haec est falsa ‘nullus homo est’ et haec ‘Caesar est', et si dicatur quod intellectus Aristotelis est tale in Prioribus quod una existente vera, reliqua possit esse vera, ergo si ista possit esse vera ‘nullus homo est’ nullo homine existente, haec potest esse vera ‘Caesar est’, dicendum quod hoc est verum; sed supponatur veritas istius ‘nullus homo est’ li ‘homo’ stabit pro non entibus, et tunc valet argumentum quod si nullus sit, Caesar non sit. Sed in ista ‘nullus homo’, li ‘homo’ non habet eamdem suppositionem nec est necessarium quod negativa sumatur secundum naturam propriam et per se, quoniam [si] in negativa negatur illud esse quod supposita subiecti in affirmativa significantur existere, etiam in negativa magis significantur non existere; et propter hoc subiectum potest supponere pro non entibus existente hoc praedicato, quod non fuit necessarium in affirmativa. | |
[n163] Ad aliud dicendum est quod si dicatur ‘omnis homo’ sine additione praedicati, secundum quod saepe dictum est, li ‘homo’ non supponit pro praeteritis et futuris secundum quod praeterita et futura sunt, sed pro suppositis simpliciter, sicut saepe dictum [179] est, et illa supposita simpliciter sub tali termino qui est ‘homo’ finita sunt in suppositis qui vere recipiunt hoc praedicatum ‘esse’ et ideo vera. | |
[n164] Ad aliud dicendum quod “variatio rerum non variat in propositione modum supponendi” determinate vel confuse, et sic de aliis. Potest tamen variare realem acceptionem suppositorum subiecti alia forma, ut quidam volunt, cum [variatur] per actualem rerum existentiam et per rei definitionem non existentis. Et propter quod ponatur in re quod nullus homo sit et tunc dicatur ‘omnis homo est’, dicitur quod li ‘homo’ supponit pro non entibus et non significat esse, sicut enim quod patuit. Nam cum appellata non haberet, recurreret ad non existentia, sed rebus se habentibus ut nunc subiectum habet vere appellata et vere existentia, et ideo non oportet ipsum recurrere ad non existentia. Unde pro nihilo fuerunt moti qui posuerunt pro regula quod “cum signum non inveniat sufficientiam appellatorum in subiecto[38] recurrit ad non entia”; et hoc intelligendum est quod cum nullum suppositum reperit existentem in subiecto [***]. | |
[n165] Argumenta autem facta in contrarium concedimus, praeterquam primum quod sophisticum est. [180] | |
[n166] Et dicendum ad illud quod sequitur ‘omnis homo currit, ergo omnis homo currens currit’; et le ‘currens’ restringit le ‘hominem’ in consequenti, non tamen li ‘currit’ potest ipsum restringere in antecedente. Et cum dicitur quod falsa erit consequentia a communiori ad specialius, dicendum quod verum est si esset commune universale, sed illud commune habet magis naturam totius copulati, quia sensus est ‘omnis homo currit’: supposita hominis quibus inest cursus et quibus non inest, participant cursum; et sic haec est falsa si non omnis homo currat. Et cum inferatur ‘ergo omnis homo currens currit’, dicendum quod haec sequitur ad istam sicut pars copulati ad totum copulatum. | |
[n167] RESPONSIO MAGISTRI AD QUINTAM QUAESTIONEM | |
[n168] Ad illud quod quinto quaeritur, utrum eodem modo supponant termini in affirmativa et negativa, dicendum quod de suppositione terminorum est loquendi dupliciter: aut quoad modum supponendi aut quoad realem acceptionem terminorum. Si quoad modum supponendi, hoc est dupliciter: aut secundum modum supponendi qui incohatur a subiecto et terminatur ad praedicatum aut econverso. Si primo modo non oportet eodem modo terminos stare in affirmativa et negativa, ut ‘omnis homo currit’, ‘aliquis homo non currit’, in affirmativa enim habet subiectum confusam suppositionem et mobilem, in negativa vero determinatam. Si autem loquimur secundo modo de modo supponendi qui incohatur a subiecto et terminatur ad praedicatum, tunc oportet terminos eodem modo stare [in] affirmativa et negativa, quia iste modus supponendi est a tempore concomittante praedicatum, et oportet [181] quod si in affirmativa subiectum stet pro praesentibus suppositis [52va] similiter et in negativa - et hoc est pro re praesente in praeterito et future. Et hoc est generale in omnibus, sive verbum habeat virtutem ampliandi sive non. | |
[n169] Si vero loquitur de reali acceptione suppositorum aut tunc talis negativa habet relationem ad suam affirmativam ut sit vera contradictio: si sic, tunc dico quod pro eodem debet terminus stare in affirmativa et negativa, ut cum in ista affirmativa ‘omnis homo est’ li ‘homo’ stat pro suppositis simpliciter actu existentibus et similiter in ista negativa ‘aliquis homo non est’ secundum quod restringitur a sua affirmativa, li ‘homo’ stat pro actu existente et ideo falsa. Si vero affirmativa sumatur in propria natura et negativa similiter non relata ad affirmativam, tunc propria virtute locutionis terminus in negativa poterit stare pro non ente, licet in affirmativa stet pro ente; et horum causa dicta est superius. | |
[n170] RESPONSIO MAGISTRI AD SEXTAM QUAESTIONEM | |
[n171] Ad illud quod quaeritur sexto utrum haec sit vera ‘Caesar est Caesar’ dico quod fuit impositum ad significandum verum suppositum hominis, et ideo Caesare mortuo vere non appellatur, et propter hoc nec in subiecto nec in praedicato hoc quod est ‘Caesar’ vere supponit pro Caesare mortuo. Et ideo vera est ista ‘Caesar est Caesar’ non referendo ad Caesarem mortuum et potest esse de eodem. Si velles intelligere usurpando vocabula, tunc falsa est nec potest esse “idem de eodem”, et hoc quia ‘Caesar’ in subiecto [182] supponit pro Caesare mortuo et in praedicato ut est verum supposition hominis. | |
[n172] Ad rationes | |
[n173] Et per hoc patet solutio ad primum, quia deberet esse vera sed ut fortificetur secundum argumentum ponamus quod his temporibus nemo vocetur ‘Caesar’, sed mutato tempore in quo Caesar fuit induperator pronuntietur ista ‘Caesar est Caesar’, non est dubium quin significatum termini remaneret, licet suppositum destructum sit, et pro significatis habebit veritatem cum significatum sit. | |
[n174] Ad hoc difficile est solvere. Mihi tamen videtur quod iste terminus ‘Caesar’ significat aliquid, non tamen eius significatum est cum imponitur ad tale quid quod temporaliter debet existere et non existere. Licet ipsum sit significatum, tamen per ipsum terminum [***]. termini vero sunt signa suorum significatorum, et propter hoc termini in li argumento positi significant significata realiter esse in suppositis et maxime in terminis discretis, ubi pari definiuntur suppositio et significatio. Et ideo non redditur locutio vera [nisi] solum pro significato et supposito, et cum suppositum non respondeat Caesari mortuo non erit haec vera ‘Caesar est Caesar’, nisi dicatur quod cum terminus non inveniat suppositum actu, recurrit ad non existentia ut pro his supponat; et sic est verum quod li ‘ Caesar’ a parte subiecti et praedicati supponit pro non ente. Sed tunc non sequeretur ‘ ergo Caesar est homo’, cum li ‘homo ‘ habeat supposita hominis simpliciter, rebus se habentibus ut nunc. | |
[n175] Dicunt tamen quidam [quod] nec est [nec] videtur magnum inconveniens quod, cum ‘Caesar’ impositum fuit ad significandum suppositum hominis temporale et significatio in terminis discretis non differat a sua suppositione, quod Caesare destructo et nullo homine existente qui vocetur hoc homine ‘Caesar’, iste terminus [183] ‘Caesar’ est terminus non significativus, et ideo non est vera nec falsa si dicatur ‘Caesar est homo’. Utrum autem hoc sit verum non modo dicamus. | |
[n176] Ad quaestionem | |
[n177] Ad id quod ultimo quaeritur utrum haec sit vera ‘Caesar est homo’, dicendum quod supposito quod li ‘Caesar’ supponit pro Caesare mortuo haec est falsa simpliciter. | |
[n178] Ad rationes | |
[n179] Ad primum in contrarium, dicendum quod nullo homine existente haec est vera ‘nullus homo est’, haec autem est falsa ‘Caesar est homo’ nec est inconveniens quod ex una vera et altera falsa sequatur reliqua falsa; sed in hac non videtur esse vis argumenti, nam in suppositione termini universalis connumeratur Caesar et si in suppositione hominis connumeratur Caesar, haec erit vera ‘Caesar est homo’ | |
[n180] Ad hoc dicendum quod retenta prima suppositione hominis, Caesar est de suppositione hominis non entis, et ita non entitas hominis habetur tam per praedictam suppositionem quam per negationem ipsius esse ab homine. Et propter hoc debet sic dici ‘Caesar est homo non existens’, rebus se habentibus ut nunc. | |
[n181] In propositione existente affirmativa, dicendum est: ‘Caesar est homo’ li ‘homo’ supponit pro sua vera reali forma, et ideo haec est falsa ‘Caesar est Caesar’ vel ‘Caesar est homo’ nec est eiusdem iudicium cum per se ponitur ‘Caesar est homo’ et cum Caesar sumatur sub suppositione hominis non entis. | |
[n182] Ad aliud dicendum quod non sequitur ‘omnis homo est, ergo Caesar est’ supposito sicut prius quod li ‘Caesar’ supponit pro Caesare non ente. [184] | To the other argument it must be said that 'every man exists, therefore Caesar exists' does not follow, with it supposed, as before, that 'Caesar' supposits for a non-existing Caesar. |
[n183] Et cum dicitur quod oppositum non poterit stare cum praemissa, haec scilicet: ‘Caesar non est’, dicendum quod immo. Et quod obicietur quod sequitur ‘Caesar non est, ergo aliquis homo non est’, dicendum quod hoc verum est secundum quod ‘homo’ supponit pro non ente, quod possibile est in negativa ut visum est. | And when it is said that the opposite could not hold with the premiss, namely 'Caesar does not exist', it must be said: on the contrary. And when it is objected that 'Caesar does not exist, therefore some man does not exist' follows, it must be said that this is true according as 'man' supposits for a non entity, which is possible in a negative [proposition] as we saw. |
[n184] Sed li ‘homo ‘ [52vb] si supponat in ista ‘ aliquis homo non est’ pro non ente, tunc ipsa nec contradicit nec repugnat primae. Possunt enim insimul stare quod omnis homo sit et quod aliquis homo non existens non sit. Si vero in ista ‘aliquis homo non est’ li ‘homo’ accipiatur pro ente, tunc contradicit primae. Sed hoc modo non contradicit ad istam ‘Caesar non est’. Unde secundum quod contradicit primae, non sequitur et secundum quod sequitur, non contradicit. Inde non valet illa ratio. | But if the word 'man' supposits in 'some man does not exist' for a non entity, then this neither contradicts nor is repugnant to the first. For it can stand together that every man exists, and that some non-existent man does not exist. But if in 'some man does not exist', the word 'man' is accepted for an entity, then it contradicts the first. But in this way, it does not contradict 'Caesar does not exist'. Hence according as it contradicts the first, it does not follow; and according as it follows, it does not contradict. Hence that reasoning is not valid. |
Notes
- ↑ Cf. Aristotle, Anal. prior. 19, 30a33-35.
- ↑ Cf. Albert the Great., Metaphysica V 2 12-, Geyer 250, 13-87.
- ↑ Cf. Aristotle, De interpr. 1, 16a20, l6b5-6.
- ↑ Cf. Aristotle, Soph. elench. 1, 175a6-8.
- ↑ cf. Aristotle, Phys. II 2, 194a21-22; Porphyry., Isag. 18, 9-12.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. I, 9, 992bl2-15, Translatio Arabo-Latina sive 'Nova’, liber secundus, ed. Venetiis 1562: Aristotelis Metaphysicorum libri XIIII cum Averrois Cordubiensis in eosdem Commentariis [ Opera VIII], f. 25vH-I; cf. etiam Averroes, Metaph. II, comm. 46, f. 25vl.
- ↑ Cf. Roger Bacon, Summ. dial. II, n. 527; Libera 276-277; De signis, n. 135; Fredborg 125; Comp. stud. theol. 4, n. 88; Maloney 88; ap. Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est, Erfurt, Q 328, f. 20a; Braakhuis 126.
- ↑ 208 Cf. Roger Bacon De signis, n. 136; Fredborg 126; Comp. stud. theol. 4, n. 93; Moloney 88: “Item. Plus conveniunt omnia entia quam ens et non ens; sed nihil potest esse commune univocum X predicamentis quae dividunt ens aequivoce vel analogice; igitur multo fortius nec poterit aliquid esse commune univocum enti et non enti”.
- ↑ Cf. Roger Bacon De signis, n. 136; Fredborg 126; Comp. stud. theol. 4, n. 92; Maloney 88: “Item. Illa quae distant infinita distantia et diversimode non possunt convenire in aliquo; sed ens et non ens sunt huiusmodi, quia superare hanc distantiam non potest nisi potentia infinita, ut in creatione quae fit a nihilo in aliquid; igitur, etc.”.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. VII, 1028a 10-13.
- ↑ Cf. Porphyry, Isag. 6.7; Minio-Paluello 12, 2-3; Auct. Arist. 30, n. 7; Hamesse 300, 27-28; ap. Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est, Erfurt, Q 328, f. 20a; Braakhuis 127; Roger Bacon De signis, n. 101; Fredborg 116.
- ↑ Cf. Aristotle, De an. III, 8, 431b-29-432a1.
- ↑ Cf. Peter of Auvergne, Omnis Phoenix est; B. Laur.-Med. plut. XII sin 3, f. 68vb (“quod nullo modo est non contingit significare”); ibid. f. 69ra (“quod penitus non est non contingit significare”).
- ↑ Cf. Aristotle, De an. Ill, 6,430b26-30.
- ↑ Cf. Aristotle, Metaph. II, 1, 993b3Q-31; Auct. Arist. 1, n. 43; Hamesse 118, 58-59; “Unumquodque sicut se habet ad entitatem, sic se habet ad veritatem”.
- ↑ Cf. Aristotle, Anal. prior. I, 1, 24b28-30.
- ↑ Cf. Aristotle, Phys. II 2, 194a21-22; Porphyry, Isagoge 18, 9-12.
- ↑ Cf. Aristotle, Phys. I 9, 192a13-14; Auctor. Arist., n. 30; Hamesse 142, 48-9: “substantia composita est causa omnium accidentium”.
- ↑ Cf. Nicol. Ambian, De arte fidei prol.; PL 210, 597C-598C
- ↑ Cf. William of Sherwood, Syncat.; O'Donnell 73, 24-38.
- ↑ Cf. Aristotle, Anal. prior. I 9, 30a33-35; cf. etiam John le Page, Appellationes III, n. 16; Libera 251-252; Albert the Great, Metaphysica V 2 12; Geyer 250, 13-87.
- ↑ Cf. Peter of Cornwall, Omnis homo est, Worcester Cath. Q 13, f.48vb; Ebbesen 147: “Nisi praedicatum possit coartare subiectum vel aliquid ei conferre, numquam diceret Aristoteles hanc propositionem ‘b contingit esse a’ habere duas acceptiones. Et similiter propositio de inesse ut nunc numquam esset vera”.
- ↑ Cf. ALGAZEL, Metaphysica 1; Muckle 26; ibid. 2; Muckle 52; Logica 3; Venetiis 1506, f. 2vb.
- ↑ Cf. Aristotle, Anal. prior. I 13, 32b4-13.17-18.
- ↑ Cf. BOETHIUS, In lib. De interpr. ed. pr., PL 64, 387D; In lib. De interpr. ed. sec, PL 64, 628C.629B.
- ↑ Robert Kilwardby, Omnis homo de nec. est an.; Pinborg-Ebbesen 38, 28-31: “Ad oppositum. Quod haec sit vera ‘homo est animal’ nullo homine existente, probatio: haec est vera ‘homo est homo’ nullo homine existente, quia licet Chimaera non sit, haec tamen est vera ‘Chimaera est Chimaera'. Ergo haec vera est pari modo ‘homo est homo’ nullo homine existente”.
- ↑ Cf. Boethius, In lib. De interpr. ed. sec, PL 64, 424D9-10; ap. Nicholas of Paris, Syncat.; Braakhuis 43.
- ↑ Cf. Peter of Cornwall, Omnis homo est, Worcester Cath. Q 13, f. 49vb; Ebbesen 141; Roger Bacon, De signis, n. 117; Fredborg 121; Robert Kilwardby, Omnis homo de nec. est an.; Pinborg-Ebbesen 38, 14-27.
- ↑ Cf. Roger Bacon, Summ. dial. II, n. 560-562; Libera 280.
- ↑ Cf. Boethius, De Trin. 4; Stewart-Rand 16, 4-5; cf. William of Sherwood, Introductiones 5.1, Lohr 268, 122-130; Roger Bacon, Summ. dial. II, n. 568-569; Libera 280-281 cum nota; De signis, n. 97-99; Fredborg 114-115.
- ↑ Cf. ANON, Lib. De causis, prop. 9; Auct. Arist. 11, n. 12; Hamesse 232, 94-95; cf. etiam boethius, Consol. Phil. V, pr. 4, 25.38.
- ↑ Cf. William of Sherwood, Introductiones 5.3.6.; Lohr 274, 121-122: “Vel aliter si proprie velimus loqui, dicamus, quod terminus de se supponit pro praesentibus”; Roger Bacon Summ. dial. II, n. 560; Libera 280: “Ex his patet quod verbum de praesenti nihil operatur ad suppositionem termini a parte subiecti, cum non possit facere terminum stare nisi pro presentibus, et terminus de sui natura hoc habet, quod sic stet”.
- ↑ Cf. Metaph. I, 9, 992b12-15, Translatio Arabo-Latina sive 'Nova', liber secundus, ed. Venetiis 1562: Aristotelis Metaphysicorum libri XIIII cum Averrois Cordubiensis in eosdem Commentariis [ Opera VIII], f. 25vH-I; cf. etiam Averroes, Metaph. II, comm. 46, f. 25vL.
- ↑ Cf. Aristotle, Anal. prior. I 9, 30a33-35.
- ↑ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 9; Libera 228; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione; Libera 256, 14-257, 2; ANON., Album fuit disputaturum, NL 16135, f. 13ra; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 14vb.
- ↑ De hac doctrina Averrois vide Peter of Auvergne, Quaestiones super Metaphysicam, q. V.18, Cambridge, Peterhouse 152, f. 175ra-176ra; Ebbesen 79-84; Roger Bacon, Comp. stud. theol. 3, n. 69-82; Maloney 76-83; Radulphus Brito, Quaestiones Top., q. III.2, NL 11132, f. 37ra-38rb; Ebbesen 95-103; Quaestiones super Soph. elench., q. 25, Salamanca, B.U. 2350, f. 176rb-177va; Ebbesen 104-111.
- ↑ Cf. ALGAZEL, Metaphysica 1; Muckle 26; cf. etiam 1; Muckle 25.
- ↑ Cf. Roger Bacon, Summa de soph, et dist.; Steele 144; ANON., Introductiones parisienses; De Rijk 372, 8-9 (et supra); William of Sherwood, Introductiones 5.3.4.; Lohr 272, 33-273, 54; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione; Libera 260-261 (cum nota).