Authors/Anon NL 16135/Omnis phenix est

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Quaeritur quid sit dictu hoc quod est ‘ad praesentes’ cum dicitur “verbum praesentis (temporis) coartat ad praesentes”


Latin English
Nat. lat. 16135, fol. 62vb-67vb OMNIS PHOENIX EST
n1 [63vb] Quaeritur quid sit dictu hoc quod est ‘ad praesentes’ cum dicitur “verbum praesentis (temporis) coartat ad praesentes”.
n2 Et hoc dupliciter solet exponi. Uno modo ‘ad praesentes’, scilicet; ad existentes; alio modo ‘ad praesentes’ scilicet: ad praesentialiter intellectos sub termino[1].
n3 Contra primum modum satis obiectum est in praecedenti sophismate[2].
n4 Contra secundum sic opponitur: quia, si terminus dicitur coartari ad praesentes, quia coartatur ad praesentialiter intellectos per terminum, tunc, cum dicitur ‘homo curret’, li ‘homo’ supponeret pro praesentibus, quia coartatur ad praesenter intellecta per ipsum. Coartatur enim ad supponendum pro illis pro quibus intelligitur supponere in praesenti; sicut enim Sor in praesenti participat hominem, ita Antichristus participat hominem futurum in praesenti.
n5 Idem potest ostendi in hoc exemplo ‘homo potest currere’: li ‘homo’ enim praesentialiter intelligitur tam pro praesentibus quam futuris, et ita si terminus dicitur coartari ad praesentes et dicitur quod coartatur ad praesentialiter intellecta per terminum vel supposita, tunc in praedicto exemplo li ‘homo’ coartabitur. [212]
n6 Item. Si terminus dicatur coartari ad praesentes quia coartatur ad praesentialiter intellecta per terminum vel supposita, tunc praesentialiter intellecta per terminum sunt tam entia quam non entia — entia ut ‘homo currit’, non entia ut ‘Chimaera est’—, (et) ita sequeretur quod in hac ‘omnis homo currit’li ‘homo’ distribueretur tam pro entibus quam pro non entibus, cum tam haec quam illa sint praesentialiter intellecta per terminum; et sic omnis universalis de contingenti esset impossibilis. Sed contrarium videtur, quoniam cum dicimus ‘homo est’homine existente et non existente, li ‘homo’utrobique coartatur ad praesentes; sed praesentia sunt entia, illa vero non; ergo li ‘praesentes’stabit pro aliquo; igitur ad ens et ad non ens istud non poterit sumi nisi li ‘praesentes’ exponatur sic: ‘ad praesentes’, videlicet ad praesentialiter intellecta vel supposita per terminum.
n7 [...] Viso iam qualiter terminus habeat suppositionem in propositione affirmativa, videndum de suppositione eius in negativa, et ad eius habendam notitiam quaeritur utrum pro eisdem supponat terminus in affirmativa et negativa.
n8 Et videtur quod non.
n9 Quia secundum Aristotelem libro Perihermenieas non sequitur ‘homo non est iustus, ergo homo est non-iustus’[3], et hoc non est propter aliud, secundum (quod) ibi innuitur, nisi quia per hanc ‘homo non est iustus ‘, (quae est negativa), nihil ponitur, per hanc autem ‘homo est non-iustus quae est affirmativa, aliquid ponitur; ergo planum est quod terminus in negativa potest stare pro non ente, aliter semper poneret aliquid; in affirmativa vero solum stat pro ente, aliter teneret consequentia quam negat [213] Aristoteles. Et sic planum est quod non pro eisdem stant termini in affirmativa et negativa.
n10 Item. (Dicit) Aristoteles libro Priorum, ubi determinat generationem syllogismorum, quod haec ‘aliquid b non est a’ habet duplicem causam veritatis: aut quia nullum b est a aut quia aliquid sic, aliquid non[4]; ergo similiter haec ‘aliquis homo non est’potest verificari pro hac ‘nullus homo est’[5]. Sed sic necessarium est quod li ‘homo’ stet pro non ente. In affirmativa vero stat pro ente — hoc supponitur usque iam. Ergo relinquitur quod non pro eisdem stat terminus in affirmativa et negativa.
n11 Et dictum fuit quod, cum dicitur Aristoteles quod particularis negativa habet duas causas veritatis, loquitur quando hoc verbum ‘est’ tertio adiacens praedicatur. Et hoc patet in suis exemplis. Ideo non habet locum argumentum in hoc et consimilibus.
n12 Sed contra. Quod nihil dicas videtur. Quoniam Aristoteles imponit illam duplicem causam veritatis particulari negativae, secundum quod ab ea sumitur principium probandi syllogismos exemplares; et tales syllogismi possunt descendere in materiam ubi ‘est’secundo adiacens praedicatur sicut ubi tertio. Relinquitur ergo quod sicut verbum Aristotelis tenet in particulari negativa ubi ‘est’tertio adiacens praedicatur, sic tenebit in illis ubi secundo adiacens praedicatur; et hoc confirmatur per hoc quod si principium est commune, et principia sunt communia; et ideo si forma syllogismi simpliciter vel exemplaris communis est omnibus, et similiter principia probandi propter hoc erunt communia.
n13 Item. “Subiectum stat secundum exigentiam praedicati” [64ra], sed hoc intelligendum est quod si praedicatum natum est inesse subiecto tam pro ente quam pro non ente, subiectum stabit indifferenter tam pro ente quam pro non ente, ut ‘homo potest currere ‘; ergo cum verbum negatum natum sit convenire subecto [214] tam pro ente quam pro non ente, et in affirmativa solum stat pro ente, ut suppositum est, sicut cum dicitur ‘homo currit’, patet quod non eodem modo stant termini in affirmativa et negativa[6].
n14 Sed contra. Secundum Aristotelem primo Elenchorum[7] “contradictio est unius et eiusdem, etc.”; sed si pro aliis starent termini in affirmativa et negativa non esset vera definitio contradictionis. Quare necessarium est quod similiter stent termini in affirmativa et negativa sive pro eisdem[8].
n15 Item. Si dicatur ‘homo non est albus’ ad eadem coartatur li ‘homo’ virtute del ‘albus ‘, sicut si diceretur ‘homo est albus ‘; ergo similiter in his ‘aliquis Phoenix est ‘, ‘aliquis Phoenix non est’.
n16 Item. Si termini non stent pro eisdem in affirmativa et negativa, tunc duae contradictoriae erunt simul verae, sicut haec ‘omnis homo est’, ita quod li ‘homo’ stet pro ente, ‘aliquis homo non est’, ita quod li ‘homo’ stet pro non ente. Sed impossibile est duas contradictorias esse simul veras, ergo necessarium est quod in affirmativa et negativa stent pro eisdem[9]. Et solet respondi ad haec omnia quod negativa potest accipi dupliciter: aut absolute aut per relationem ad suam contradictoriam, Si absolute, sic terminus in negativa potest stare pro non ente; si in relatione ad suam contradictoriam, sic stat pro eisdem pro quibus (stat) in affirmativa[10].
n17 Sed contra primo ostenditur quod non possit sumi absolute, secundo, dato quod absolute acciperetur, (quod) non propter hoc mutaretur suppositio terminorum.
n18 [215] Primum ostenditur sic: quoniam negativa non potest considerari quin ut negativa consideretur[11]. Sed idem est ipsam considerare ut negativam et ut affirmationis destructivam; ergo negativa non potest considerari quin consideretur ut destructiva affirmationis sibi contradictoriae. Sed ipsam sic considerare est ipsam considerare in relatione ad suam contradictoriam, ut planum est. Quare negativa non potest considerari absolute, licet affirmativa bene possit, iuxta id quod posterius sine priori non potest considerari, licet e converso contingat.
n19 Similiter ostenditur secundo quod, dato quod negativa possit sumi absolute, non propter hoc mutaretur suppositio terminorum.
n20 Et hoc primo persuadetur sic: quia in affirmativa sive sic sive sic sumatur, non propter hoc mutatur suppositio terminorum; ergo similiter nec in negativa.
n21 Per rationem videtur hoc: quia si modus accipiendi propositionem mutaret suppositionem terminorum propositionis, similiter iste modus posset ei dare suppositionem; sed hoc est falsum, ergo primum.
n22 Quod hoc sit falsum patet quoniam terminus habet naturalem suppositionem de sua significatione, accidentalem vero per naturam eius quod sibi denotatur inhaerere; ergo, cum modus accipiendi propositionem nec variet significationem termini nec naturam adiunctorum ei, nec similiter suppositionem termini potest variare vel alienam ei constituere. Omnis enim suppositio est naturalis vel accidentalis.
n23 [67ra] Solutio. Ad id quod quaeritur postea de coartatione a parte coartati, utrum scilicet terminus virtute verbi praesentis temporis coartatur ad praesentes, utrum sit dictu ‘ad praesentes’, scilicet “ad existentes vel ad praesentialiter intellectos per terminum”, dicendum quod sensus est ‘ad praesentes’, scilicet ad [216] ea quae in potentia participant formam termini supponentis[12] ut per se sumitur et non ut est supponens[13].
n24 Ita enim dico ‘participare formam termini supponentis per se sumpti in potentia’ de quibus terminus vere et affirmative mediante verbo praesentis temporis potest praedicari ut ‘ego sum homo’. Et propter hoc bene dicutur ‘ad praesentes ‘, quia ‘praesentes’ est adiectum termini supponentis. Unde sensus est cum dicitur ‘homo currit’quod li ‘currit’coartat ad praesentes homines, similiter cum dicitur ‘asinus currit’ ad praesentes asinos, similiter cum dicitur ‘homo cucurrit’ad praesentes homines. Et hoc est sic intelligendi, videlicet ad eos qui in praeterito fuerunt homines sive modo sint sive non sint.
n25 Si tamen opponas quod, dato quod nullus homo sit et dicatur ‘homo currit’, li ‘homo’ potest coartari ad praesentes, quia in praesenti non sunt aliqua, quae participent formam hominis, et ita ad illa non potest coartare.
n26 Et istud [67rb] iam bis solutum est, quia similis est obiectio sicut de hac ‘homo albus currit’nullo homine existente albo.
n27 Concedendae sunt ergo rationes quae improbant opiniones exponentium aliter quam ista expositio quae data est ab Aristotele primo Priorum ubi exponit suppositionem subiecti respectu verbi ampliantis, sicut est hic 'omne b contingit esse a'. Est enim sensus secundum ipsum ‘omne quod contingit esse b '. Unde non dicit ‘omne b quod est’, quia sic fieret coartatio ad existentes, sed dicit ‘omne quod est b ‘, ita quod fiet coartatio ad praesentia[14].
n28 Ad rationem igitur quae ostendebat opinionem secundam bonam esse respondendum est, non quia falsum concludat, sed quia ex ea posset concludi falsum.
n29 [217] Quia opponitur: nullo homine existente, cum dicitur 'homo currit’, li 'homo’coartatur ad praesentes, nec tamen sunt; ergo similiter homine existente poterit coartari ad ea quae non sunt, quoniam suppositio pro minorationem rerum non debet mutari.
n30 Et ad hoc dicendum est: si terminus in sibi coniunctum conveniat secundum illas supra dictas, ad id coartat et non ad alterum; ideo cum homine existente inveniat pro quo conveniat praedicatum dicendo 'homo currit’, scilicet existentes, ad illos coartat, nec permittit subiectum (stare) pro aliis. Cum dicit(ur) 'nullus homo est’, tunc non habet convenientiam praedicatum cum subiecto, et ideo coartat ad illa ad quae coartaret terminum cum quo conveniret, scilicet ad praesentia; quia tamen illa non sunt, falsa est.
n31 Et ideo 'ad praesentes’homines semper fit coartatio, et patet quod si ibi sint entia et non entia, non coartabit.
n32 Et sic patet solutio istius rationis.

Notes

  1. 286 Cf. John le Page, Appellationes II, n. 34-35; Libera 236-237; Syncat., Braakhuis 242-243; Lambert of Auxerre, Summa log. VIII, De appellatione, Libera 262,7-265, 11; ANON., De sol. soph., n. 431; De Rijk 139; ANON., Album fuit disputaturum, cod. Nat. lat. 16135, fol. 13rb; Boethius of Dacia, Quaest. super libr. Top. II, q. 3; Pinborg 258-259.
  2. 287 Cf. ANON., Omnis homo de nec. est an., cod. Nat. lat. 16135, fol. 52vb-62vb.
  3. 288 Cf. Aristotle, De interpr. 10, 19b23-32. Ap. Roger Bacon, Summ. dial. II, n. 589; Libera 283; De signis, n. 141; Comp. stud. theol. 4, n. 106; Maloney 94-95; Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est, cod. Erfurt, Q 328, fol. 20va-b; Braakhuis 131; ANON., Album fuit disputaturum, cod. Nat. lat. 16135, fol. 13vb.
  4. 289 Cf. ALGAZEL, Logica 3; Lohr 255, 107-115; Aristotle, Anal. prior. I 13, 32b25-30; Roger Bacon, Summ. dial. II, n. 587; Libera 283; ibid., n. 594-596; Libera 284.
  5. 290 Cf. ANON., Album fuit disputaturum, cod. Nat. lat. 16135, fol. 14ra.
  6. 291 Cf. John le Page Appellationes II, n. 19; Libera 231.
  7. 292 Cf. Aristotle, Soph. elench. 5, 167a23-27, transl. Boethii, Dod [Aristoteles Latinus VI.1-3] 12, 13-17.
  8. 293 Cf. IOANN. PAG , Appellationes II, n. 10-11; Libera 228; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione; Libera 277, 5-9; ANON., Album fuit disputaturum, cod. Nat. lat. 16135, fol. 13vb.
  9. 294 Cf. John le Page, Appellationes II, n. 12-13; Libera 229.
  10. 295 Cf. John le Page, Appellationes II, n. 125; Libera 233-234; ANON., Album fuit disputaturum, cod. Nat. lat. 16135, fol. 13vb.
  11. 296 Cf. ANON., Album fuit disputaturum, cod. Nat. lat. 16135, fol. 13vb.
  12. 297 Cf. ANON., Album fuit disputaturum, cod. Nat. lat. 16135, fol. 13vb et 14ra.
  13. 298 Cf. ANON., Omnis Phoenix est, cod. Nat. lat. 16135, fol. 15ra.
  14. 299 Cf. Aristotle, Anal. prior. I 13, 32b26-38; ap. Nicholas of Paris, Syncat.; Braakhuis 316.