Authors/Anon W13/Dubitationes et Notabilia

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

From Jan Pinborg & Sten Ebbesen, “Thirteenth Century Notes on William of Sherwood’s Treatise on Properties of Terms. An edition of Anonymi Dubitationes et Notabilia circa Guilelmi de Shyreswode Introductionum logicalium Tractatum V from ms Worcester Cath. Q.13”. CIMAGL#1984_2 47, 1984. ANONYMI: DUBITATIONES ET NOTABILIA CIRCA GUILELMI DE SHYRESWODE INTRODUCTIONUM LOGICALIUM Tractatum V: De proprietatibus terminorum. Worcester, Cath. Q. 13 f.59vb-62va

Perhaps the most interesting feature of the Dubitationes is the very existence of the work, which points to a continuous Oxford tradition for interest in old-fashioned terminist logic throughout the thirteenth century, and the continuous use of elementary text-books by British authors.


Latin English
§ 1. (p. 74.12-15 = 5.0.0-5.0.1) Quattuor sunt proprietates termini, quas ad presens intendimus diversificare. (...) Et sunt hee proprietates significatio, suppositio, copulatio et appellatio.
[n1] Queritur utrum significatio sit proprietas termini. Quod non videtur per P.H.[1]; distinguit enim significationem secundariam, de qua minus videtur, contra proprietatem termini. Dicit enim quod tempus est secundaria significatio verbi et non proprietas. Item, proprietas est de genere accidentium, quoniam proprium manat de genere accidentium[2]. Sed significatio est essentialis termino, ergo non [60rA] est proprietas termini.
[n2] Ad oppositum: proprium uno modo est quod contingit omni et non soli[3]. Significare contingit omni et non soli dictioni. Ergo etc. Et si significare est proprium, significatio est proprietas, quoniam significatio contingit omni dictioni et non soli.
[n3] Dicendum quod in termino est tria considerare, scilicet: termini rationem, et ipsam dictionem significantem et unde significans, et ipsam vocem significantem. Unde significatio non est proprietas termini unde terminus, quia terminus unde terminus presupponit dictionem significantem, licet terminus aliquando supponat pro voce, aliquando pro aggregato, aliquando pro re. Nec est significatio proprietas dictionis unde significans, sed significatio est forma dictionis, unde significans est. Sed dico quod significatio est proprietas dictionis[4] unde vox est, quia terminus unde vox est habet suum materiale et suum formale: suum materiale ut litteras et sillabas, suum formale est suus modus significandi. Et hoc modo significatio in termino ab extrinseco est.
[n4] [119] Ad argumentum in oppositum est dicendum quod significatio est proprietas {termini} unde vox est, et significatio contingit omni termino secundum quod vox est.
[n5] § 2 (p. 74.15 = 5.0. i)]] sunt hee proprietatea significatio, suppositio, copulatio et appellatio.
[n6] Queritur, dato quod ista quattuor - significatio, suppositio, appellatio, copulatio - sint proprietates termini, utrum sint uniformiter proprietates termini. Et queritur ad quid in termino consequuntur iste proprietates.
[n7] Dicendum quod supposito quod omnes sint proprietates termini, [et quod] non sunt uniformiter proprietates termini. Quoniam significatio est proprietas termini unde vox est; suppositio, appellatio, copulatio sunt proprietates termini unde terminus est. Quoniam ad modum intelligendi significatum termini alii subsistere sequitur suppositio. Ad modum intelligendi significatum termini unde adiacens est sequitur copulatio. (Sed sciendum quod duplex est copulatio. Quedam est vinculum uniens extrema, et hoc est dupliciter: vel vinculum idemptitatis, et talis copulatio importatur per verbum substantivum; vel est vinculum diversitatis,et talis importatur per coniunctionem copulativam. Alio autem modo sumitur copulatio hic: unde copulatio hic nihil aliud est quam modus significandi vel proprietas modi significandi consequens immediate ad istum modum significandi.) Ad modum significandi formam unitam suppositis per omnimodam idemptitatem vel non per omnimodam idemptitatem, secundum quod potest assignari ut qualificans et est enuntiabilis et predicabilis de suis suppositis mediante hoc verbo 'est', consequitur appellatio.
[n8] Sciendum quod cum ista tria - suppositio, copulatio, appellatio consequuntur ad modum significandi vel intelligendi significatum termini,dico quod ad diversum modum. Quoniam suppositio consequitur ad modum intelligendi qui versatur circa qualitatem substantialem, secundum quod dicimus quod proprium est substantie substare; copulatio consequitur ad modum intelligendi qui principaliter versatur circa qualitatem [accidentalem; appellatio consequitur ad modum intelligendi qui versatur circa qualitatem] essentialem.
[n9] [120] § 3. (p. 74.13-14 = 5.OD) Harum enim cognitio valebit ad cognitionem termini et sic ad cognitionem enuntiationis et propositionis.
[n10] Sciendum quod ad cognitionem compositi valet cognitio partium et proprietatum partium. Termini sunt partes enuntiationis et syllogismi, ideo etc. Et etiam ad diversitatem illarum proprietatum termini sequitur diversitas passionum consequentium immediate propositionem, cuiusmodi sunt verum, falsum: quoniam diversitas suppositionis cum idemptitate significationis causat verum et falsum in oratione.
[n11] § 4. (p. 74.16 = 5.0.1) Est igitur significatio presentatio alicuius forme ad intellectum.
[n12] Queritur de diffinitione significationis, qualiter accipiatur "presentatio", vel pro presentis rei actione vel pro rei presentate passione vel pro re presentata vel pro relatione media? [60rB] Non ultimo modo, quia relatio non est de significatione ; nec tertio modo, quia res presentata forma est, et ita idem est dictum 'significatio est presentatio' acsi diceretur 'forma est forma', cum significatio sit forma.
[n13] Dicendum quod duplex est forma, scilicet forma a qua est nominis impositio, et illa forma est in anima. Alia est forma {que est significatum cui fit impositio}[5] nominis, et hoc est mediatum vel immediatum: immediatum est forma rei extra, mediatum est aggregatum. Unde presentatio est idem quod forma que est in anima.
[n14] Contra hoc videntur esse grammatici. Dicit enim P.H.[6] quod principale significatum est vere res. Sed illud quod est in anima non est vere res. Ideo etc.
[n15] Item, Aristoteles in Prima Philosophia[7] dicit quod principale significatum quod actioni[8] attribuitur est vere res.
[n16] Item, dicit Boethius[9] quod nomina fuerunt imposita iuxta species
[n17] presentialiter abstractas a rebus. Vult ergo quod impositio nominum est
[n18] iuxta formam et non a forma.
[n19] Item, hoc dato, tunc esset {propositio} primo et principaliter compositio ipsarum intentionum, et sic esset omnis propositio falsa.
[n20] Potest dici quod vox praesentat semper immediate passionem in anima et rem extra presentat mediate, secundum quod vult Aristoteles in primo Periarmenias[10], quod voces sunt signa intcllectuum et intellectus rerum extra. Undo dico quod "presentatio" accipitur pro forma presentata, nec est inconveniens formam realem extra esse formam intentionalem in anima. Unde habet sic diffinitio intelligi: "significatio", id est res significata presentialiter, "est presentatio", hoc est est forma presentata intentionalis ipsi intellectui, et presentat rem extra ipsi anime.
[n21] Ad argumenta dico quod ipsi loquuntur de significato mediato cui fit impositio. Unde forte non univoce presentat vox formam et aggregatum, sicut dicit Aristoteles in 8. Philosophie Prima[11].
[n22] § 5. (p. 74.17-18 - 5.0.1) Suppositio autem est ordinatio alicuius intellectus sub alio.
[n23] Queritur de diffinitione suppositionis. Quod non ordinatio alicuius intellectus, probatio: Ordinatio est relatio. Sed suppositio non est relatio, quare etc.
[n24] Item, de quocumque predicatur diffinitum et diffinitio. Sed materialis suppositio est suppositio. Ergo materialis suppositio est ordinatio alicuius intellectus sub alio, quod falsum est; immo materialis suppositio non est ordinatio.
[n25] Queritur, qualiter accipitur hic "ordinatio".
[n26] Dicendum quod suppositio est proprietas consequens ad modum intelligendi vel significandi significatum termini, qui modus principaliter versatur circa substantiam. Et dico quod suppositio est forma relata. Sed forma relata per se ad aliud non refertur. Sed res que subsunt formis referuntur ad alia per formas relatas.
[n27] Ad aliud argumentum dico quod materialis suppositio est ordinatio alicuius intellectus, quia ipsius vocis, quoniam vox significat se ipsam; vox enim notans est vox notata. Unde dicit P.H.[12] quod vox ponitur generaliter, id est materialiter, quando vox nulla significatione impressa ad sui ipsius designationem accipitur. Sic patet quod ibi est ordinatio intellectus.
[n28] Ad aliud dicendum quod vox[13] accipitur pro passione rei[14] ordinate, unde res ordinata patitur actum ipsius ordinationis sub alio +apposite+[15]. Sic oportet dicere, quoniam magistri diffinitiones sunt secundum actum.
[n29] § 6. (p. 74.18 = 5.0.1) Et est copulatio ordinatio alicuius intellectus supra alium.
[n30] Queritur de diffinitione copulationis. Diffinitur sic: copulatio est proprietas secundum quod est[16] consequens ad modum intelligendi sive significandi qui versatur circa qualitatem accidentalem. Et intelligatur ista diffinitio ut precedens; accipitur enim "copulatio" pro re copulata, unde res copulata patitur actum copulationis ; quia est diffinitio secundum actum, ut vult auctor[17].
[n31] § 7. (p. 74.22-28 = 5.0.1-5.0.2) Secundum autem quod sunt in habitu dicitur suppositio significatio alicuius ut subsistentis. (...) Et dicitur copulatio significatio alicuius ut adiacentis (...) Apellatio autem est presens convenientia termini i.e. proprietas secundum quam significatum termini potest dici de aliquo mediante hoc verbo 'est'.
[n32] Queritur de diffinitionibus secundum quod sunt in habitu. Primo de diffinitione suppositionis. Dicit enim quod suppositio est significatio alicuius subsistentis.
[n33] Contra: Alia et alia proprietas est suppositio et significatio. Ergo unum de alio predicari non potest.
[n34] Item, substare actui convenit substantie, +substantie etiam+ forme est [60Va] subsistere. Verius ergo esset dicere quod suppositio esset significatio alicuius substantis quam subsistentis.
[n35] Dicendum quod diffinitio causalis est, comprehendendo sub significatione modum significandi. Unde suppositio est proprietas causata a modo significandi.
[n36] Ad aliud dico quod littera forte melior est "subsistibilis". Vel dicendum quod hoc participium 'subsistens' secundum quod cadit in diffinitione suppositionis dicit actum ut habitum, non actum ut actum. - Vel dicendum quod communiter loquitur; accipit enim subsistere pro substare.
[n37] Similiter intelligendum est de diffinitione copulationis quoniam[18] ista diffinitio "copulatio est significatio alicuius ut adiacentis" causa lis {est}. Unde copulatio est proprietas consequens ad modum significandi ipsam qualitatem ut adiacens est.
[n38] [123] Similiter intelligendum est de diffinitione appellationis: est enim appellatio proprietas consequens ad modum intelligendi qui[19] versatur circa qualitatem essentialem, per quam proprietatem presentialiter forma contingit suppositis.
[n39] § 8. (p. 75.10-13 = 5.12) Et dicitur materialis, quando ipsa dictio supponit vel pro ipsa voce absoluta vel pro ipsa dictione composita ex voce et significatione, ut si dicam (...) "homo est nomen".
[n40] Queritur[20] de hoc quod dicit hic 'homo est nomen'; est enim suppositio materialis, quia 'homo' stat pro toto aggregato ex voce et significatione, quod aggregatum nomen facit.
[n41] Contra, videtur quod debeat {dici} suppositio composita ex materiali et formali, vel debet dici quod significatum[21] supponat pro formali.
[n42] Dicendum quod est suppositio materialis, quia tam vox quam significatio sunt materialia termini unde terminus predicatum[22] participat. Unde quamvis unum in significatione[23] formalius est, tamen utrumque materiale est ipsius termini unde nomen est, et ideo dicitur materiale[24]. In formali suppositione non est ita, quia sic dicto 'homo currit' significatum huius termini 'homo' non est materiale secundum quod homo currit, immo significatum formale respectu illius termini est[25] secundum quod currere inest alicui supposito.
[n43] Contra, nomini unde[26] nomen est significatio formalior est.
[n44] Dico quod sic, tamen utraque pars materialis est ad nomen constituendum +in significationis+[27] nominis materialia sunt.
[n45] [124] § 9. (p. 75.29-31 = 5.1.7) Et est determinata quando (...), ut cum dico "homo currit". (Cf. 79.20-32).
[n46] De hoc quod dicit quod sic dicto 'homo currit' est suppositio determinata, sciendum quod determinatio uno modo opponitur {in}certitudini, alio modo opponitur confusioni. Primo modo sumendo determinationem ly 'homo' stat indeterminate, quia incertum est quis currit. Secundo modo stat determinate, quia potest reddi locutio vera pro uno solo.
[n47] Sciendum quod in indefinitis absolutis, cuiusmodi est hec 'homo currit, determinatio per unum[28] singulare compatitur secum determinationem per aliud singulare; etiam exigit verificari pro uno solo. Indefinita contracta, ut in exclusiva sicut hec 'tantum homo currit', non exigit verificari universaliter pro aliquo uno supposito, ut patet posito quod plures currant; etiam determinatio per unum singulare non compatitur se cum determinationem eiusdem termini per aliud singulare, ut patet posito quod tantum Sor currat; ideo ibi stat indeterminate et indeterminabiliter.
[n48] §10. (p. 76.6-9 = 5.17) Et dicendum quod in omni distributiva suppositione potest fieri descensus quantum est de se, potest tamen impediri per aliquod adiunctum, ut in predicto exemplo per hanc dictionem "tantum".
[n49] Sciendum quod in aliqua[29] proprietate exclusionis non contingit descendere in exclusiva, et ratio huius est quia exclusio per se {respicit} totam multitudinem et non respicit partes multitudinis nisi per accidens, ut patet in probatione huius sophismatis 'Tantum[30] omnis homo currit", {scilicet: omnis homo currit,} non [tantum] omnis leo, non [tantum] omnis capra etc. Negat enim exclusio alietatem respectu totius multitudinis. Quod etiam patet in exceptiva.
[n50] §11. (p. 76.21-22 - 5.17) Sed hoc non facit diversam significationem.
[n51] Contra, semper manet propositum, quoniam vox ipsa semper suum significatum presentans est. Etiam in potentia quadam est, licet confusa, ut ipsam vocem presentet, que potentia ducitur ad actum per predicatum. Ergo de se habet presentare suum significatum principale, et actus confertur sibi a predicato. Quare in materiali[31] suppositione accidit tertius [125] modus equivocationis, et ideo huiusmodi suppositio debet dici diversa significatio, quoniam unum principaliter significat, actualites[32] standi pro altero[33] sibi confertur ab alio, eodem modo sicut hic 'laborans sanabatur' , quoniam potest stare pro laborante nunc et pro [60vB] laborante prius, {unam} non facit significationem.
[n52] Potest dici quod ista ratio verum et prope verum concludit, quia diversitas suppositionis que est materialiter stare et stare significative universaliter facit equivocationem. Unde diversitas in sic supponendo est diversitas in significando vel prope cum diversitate significationis, ut patet hic: 'tu credis in deum, deum est accusativi casus, ergo etc.' Hoc etiam patet supponendo quod de re vel de dicto habeant reduci ad istas species suppositionis, ita quod "de re" id est significative, "de dicto" id est materialiter. Sed de re vel de dicto faciunt diversitatem in significato. Quare similiter stare significative et stare materialiter faciunt diversitatem, cum propinque se habeant ad significatum, sicut patet hic: 'omnis homo est totum in quantitate', quod secundum quod ly omnis[34] dicit aggregatum stat materialiter. Unde ly 'homo' hic per se nullam habet suppositionem, quoniam totum supponit respectu predicati. Unde dico quod argumentum[35] habet pro inconvenienti quod non est inconveniens.
[n53] Tamen sustinendo oppositum dicendum est quod iste due suppositiones sunt diverse suppositiones et non diverse significationes, et dico quod significatio est presentatio alicuius, ad quod significandum imponitur vox principaliter. Sed vox, cum sit signum, non imponitur ad vocem presentandam quoniam signum est quod se offert sensui aliud derelinquens intellectui[36]; et ita vox, cum sit signum, aliud presentat quam vocem. Unde presentatio unius intellectus, scilicet vocis, est secundum quid presentatio. Presentatio autem alterius intellectus, ut ipsius significati, est presentatio simpliciter.
[n54] Etiam dico quod in tertio modo equivocationis oportet quod utrumque significetur vel consignificetur principaliter. Sed sic non est in proposito.
[n55] [126] § 12. (p. 76.30-34 = 5.1.7) Dicendum quod hoc non facit personalem suppositionem, scilicet quod supponitur individuum, sed quod supponitur res deferens formam significetam per nomen, et hoc potest accidere in nomine proprio, cum significat substantiam cum qualitate.
[n56] Contra, in singularibus idem significatum et suppositum. Etiam singularia non predicantur proprie, cum non significent substantiam potentem qualificare illud de quo dicitur, ut patet[37] universaliter quid cui inest. Sed singulare predicat formam particulatam que idem est cum supposito secundum omnimodam idemptitatem.
[n57] § 13. (p. 77.11-19 = 5.1.8-10) Suppositio simplex potest esse tripliciter (...) Secundus modus fit sic: "homo est dignissima creatura creaturarum".
[n58] Queritur de hoc quod dicit quod sic dicendo 'homo est dignissima creaturarum creatura', quod ly 'homo' habet suppositionem simplicem.
[n59] Contra, terminus habet suppositionem per comparationem ad predicatum. Sed creatio[38], que est actio ipsius primi, ad singulare terminatur et non ad formam communem. Ergo etc.
[n60] Dicendum quod habet suppositionem simplicem, et hoc est propter excellentem dignitatem importatam per superlativum, que principaliter convenit forme et per accidens et singularibus. Et non est hoc per naturam creationis que est actio primi et terminatur ad singulare.
[n61] § 14. (p. 77.28-29 = 5.1.11) Tertius modus fit sic: "piper venditur hic et Rome".
[n62] Queritur utrum hic sit simplex supposito 'piper venditur hic et Rome', similiter 'hec herba crescit hic et in orto meo', quia vendi convenit piperi singulari, similiter crescere.
[n63] Dicendum est quod quantum est a parte principalis predicati habet personalem suppositionem; simplicem habet a determinatione, quia vendi hic et ibi non convenit piperi singulari.
[n64] Contra, determinatio non est predicatum per se, sed per accidens; predicatum principale est per se predicatum; et principale subiectum est tantum suppositum per se respectu principalis predicati, et secundum [127] accidens supponit respectu determinationis. Et ideo non debet habere suppositionem a determinatione.
[n65] Dicendum quod simpliciter habet suppositionem personalem et secundum
[n66] quid simplicem.
[n67] Et sic ponunt quidam[39].
[n68] Ponitur etiam sic: Cum in termino duo sunt - vox et significatum -, pro voce stat materialiter, pro significato formaliter. Et est duplex significatum. {sc. illud cui vox imponitur et forma que est significatum}[40] a quo, et hec est intentio in anima abstracta a rebus extra, a qua est nominis impositio, ut hic 'lapis est in anima'; habet enim suppositionem simplicem et stat pro forma a qua est nominis impositio. Significatum {cui vox imponitur} est duplex: primarium et secundarium. Primarium est forma, secundarium est aggregatum. Si terminus stet pro forma, hoc potest esse dupliciter: vel absolute vel per comparationem ad supposita. Si pro aggregato, hoc contingit dupliciter: vel absolute vel pro aggregato relato. Primo modo[41] ut hic 'homo est essentia'; stat enim ly 'homo' pro forma absoluta a suppositis. [6lrA] Secundo modo ut hic 'homo est species' quia [si] species est id quod predicatur de pluribus differentibus numero et sic habet comparationem ad supposita. Similiter hic 'homo est quidditas ly'homo' stat pro forma relata ad supposita, cum quidditas sit perfectio materie et forme. Tertio modo ut hic 'homo diffinitur', quia diffinitum[42] est aggregatum, ut vult Aristoteles in VII. Metaphysice[43].
[n69] De hoc tamen dubitatio est, unde per se essentia que constituitur ex essentia generis et differentie diffinitur, utrum[44] stare pro aggregato sic est stare pro forma. Sed quia sola species diffinitur, ideo forte species confert subiecto ut stet pro forma relata, et ideo diffiniri confert subiecto stare pro forma relate ad supposita.
[n70] § 15. (p. 78.4 = 5.1.11) Queratur utrum dictio que predicatur predicet solam formam.
[n71] Utrum predicatum predicet solam formam.
[n72] Sciendum quod in affirmativa vera oportet quod forma predicati informet substantiam[45] deferentem formam subiecti, Unde dico quod terminus predicat solam formam absolute et [iam] comparatam. Predicatum enim sig[128] nificat solam formam, quia[46] substantia, ad quam refertur, intelligitur in subiecto et non in predicato. Etiam dicit formam relatam ad substantiam deferentem formam subiecti, et forma formam non informat, Unde substantia deferens per se intelligitur in subiecto, per accidens in predicato. Et ita predicatum solam formam per se significat. Significat etiam substantiam deferentem prout terminatur ad subiectum, et ita per accidens; et forma non est nata informare formam, sed forma nata est informare substantiam.
[n73] § 16, (p. 78.13-14 = 5.1.11) Nec tamen vere dicitur "species est homo".
[n74] Queritur de veritate huius 'species est homo'.
[n75] Quod sit vera, videtur: Commentator[47] dicit hanc esse veram 'quidditas hominis est homo'. Sed quidditas est forma consequens compositum perfectiva suppositi infinite sumpti. Et cum de tali forma predicatur 'homo', quare similiter 'homo' potest predicari de specie, cum species sit forma relata.
[n76] Item, si convertens est vera, et conversa et e converso. Sed hec est vera 'homo est species', ergo et hec 'species est homo'.
[n77] Item, dicit Boethius "talia sunt predicata qualia permiserint subiecta"[48]; et est exemplum 'Deus est': hic copulat verbum esse eternitatis; similiter dicto 'homo est' copulat esse temporis. Ergo sic dicto 'species est homo' stabit li 'homo' simpliciter propter naturam subiecti, et ita erit propositio vera.
[n78] Contra, substantia deferens formam predicati non potest informare substantiam deferentem formam subiecti.
[n79] Dicendum quod predicatum non stat semper pro forma, sed aliquando pro aggregato. Quia dicit Commentator[49] quod si predicatum stet pro aggregato, est hec falsa 'quidditas hominis est homo'; si pro forma, est propositio vera.
[n80] Similiter potest dici quod hec est vera 'species est homo' secundum quod ly 'homo' stat pro forma, falsa secundum quod stat pro aggregato.
[n81] Utrum necesse sit ponere illam distinctionem, scilicet quod terminus potest stare pro forma vel aggregato, non ad presens distinguo.
[n82] Dico quod subiectum potest conferre predicato suppositionem simplicem, non dico subiectum unde subiectum, sed subiectum quod natum sit predicari de predicato directe. Et si subiciatur in predicatione indirecta, potest conferre predicato suppositionem simplicem.
[n83] Contra hoc est quod supponitur in conversione huius 'tantum homo currit'. Dicitur enim quod convertitur sic: ergo 'quod tantum currit, illud est homo', et ponitur quod ly 'tantum' faciat exclusionem circa ly 'quod', et ly 'illud' refert ly 'quod', et ly 'illud' facit simplicem suppositionem, nec tamen est natum predicari de eo. Qualiter hoc sit inquire[50].
[n84] Credo quod plus debet dici in dicta conversione, scilicet 'tantum homo currit'. Sed de hoc nihil ad presens, quia tertium exemplum non est directe ad propositum, quoniam est in predicatione indirecta.
[n85] Ideo sciendum quod quantum est ad istas differentias copulationis, "copulare esse temporis" et "copulare esse eternitatis", conferre potest subiectum predicato, etsi non fuerit predicatio indirecta. Et ratio huius est, quia esse est per se [61rB] passio eius de quo predicatur. In aliis differentiis suppositionis, ut simplex, personalis, non potest subiectum conferre predicato sic vel sic nisi fuerit predicatio {in}directa. Ponendo quod hec 'quidditas hominis est homo' sit uno modo vera et alio falsa, ut innuit Commentator, eodem modo dico quod in proposito hec 'species est homo' est vera pro forma, falsa pro aggregato. Sic patet ad primum argumentum.
[n86] Ad secundum argumentum dico quod sic debet converti: 'homo est species, ergo species est homo', pro forma determinando predicatum, ita quod eodem modo stet in utraque.
[n87] Ad tertium argumentum dico quod hoc habet intelligi in istis differentiis copulationis, copulare esse temporis et esse eternitatis, ibi enim predicatur propria passio de eo de quo predicatur; in differentiis suppositionis non est hoc necesse.
[n88] Contra, per te forma predicati refertur ad substantiam deferentem formam subiecti, et distributio est ratione suppositorum, ergo impropria est propositio ubi signum additur ad predicatum.
[n89] Dicendum quod forme predicati prout refertur sic non competit distributio, sed quia praeter hoc quod sic comparatur est forma communis in se habens supposita propria que appellare potest et suscipere distributionem.
[n90] [130] §17. (p. 79.1-2 * 5.1.11) quedam sunt singulares universaliter sumpte ut "totus Sortes est albus".
[n91] Queritur de hoc quod dicit quod ista 'totus Sor est albus' est singularis universaliter sumpta.
[n92] Contra, videtur quod loquitur improprie, quia si subiectum est universale, sumitur universaliter; si particulare, particulariter; non est ergo propositio singularis universaliter sumpta.
[n93] Item, singulare a quo dicitur propositio singularis dicit singularitatem modi et non singularitatem rei. Unde hoc quod dicit Boetius[51] quod a subiecto capiunt propositiones suas quantitates habet intelligi "a modo subiecti".
[n94] Item, secundum quod 'totus' tenetur sincategorematice, secundum famosum modum dandi[52] sensus est universalis secundum rem et secundum vocem, sic[53]: "quelibet pars Sortis est minor Sorte."
[n95] Aliter exponitur sic: "Sor secundum quamlibet partem est albus", et tunc est singularis, quia licet sit universalitas in propositione, non tamen sumitur principale universaliter.
[n96] § 18. (p. 79.2-3 - 5.1.11) particularis et indefinitia convertuntur non quoad veritatem, sed quoad rationem sillogizandi.
[n97] Queritur de hoc quod dicit quod particularis et indefinita convertuntur quantum ad modum sillogizandi.
[n98] Contra, illud argumentum concludit verum 'animal est species; homo est animal; ergo homo est species', illud tamen concludit falsum 'animal est species, aliquis homo est animal, ergo aliquis homo est species'.
[n99] Dicendum quod convertuntur quantum ad modum sumendi sub, absolvendo omnem veritatem et omnem falsitatem.
[n100] Sciendum quod hec propositio 'homo est species' ponitur indefinita ab indefinitate signi et non ab indefinitate suppositi, quia sic posset verificari per aliquod suppositum.
[n101] Contra, non potest diffiniri per signum.
[n102] Item, ista 'homo currit' utroque modo est indefinita: et ab indefinitate signi et ab indefinitate suppositi.
[n103] [131] Dicendum quod sic habet intelligi: 'homo est species' est indefinita ab[54] indefinitate suppositi, {et} ab1 indefinitate signi [et] indefinibilis est;[55] 'homo currit est indefinita ab indefinitate signi et ab indefinitate suppositi, tamen est diffinibilis; potest enim diffiniri per utrumque, et per signum et per suppositum; unum enim habetur ex altero; quia enim terminus habet supposita, ideo diffiniri potest per signum.
[n104] Vel potest dici quod illa 'homo est species' est singularis, quia subiectum est singulare singularitate essentie et non singularitate entis, - ut patet quoniam "unum numero" potest excludere multitudinem entium (et sic est individuum unum numero), vel potest excludere multitudinem essentiarum (et sic species est unum numero).
[n105] Contra, prius[56] habitum est, quod in ista homo est species' ly homo' supponit pro forma relata ad supposita, et secundum quod hic stat sic supponit, et secundum quod sic supponit est universalis, ergo secundum quod hic supponit est universalis, et ita secundum quod hic supponit non est singularis.
[n106] Dicendum quod suppositio est proprietas subiecti in comparatione ad predicatum, et ideo terminus hic stat pro forma relata ad supposita, et illa[57] reduplicatio "secundum quod" reduplicat formam in subiecto per comparationem ad predicatum. Sed in predicato est natura duplex, scilicet natura intentionis sive proprietas, et est ibi natura forme que est annexa proprietati et subsistens intentioni. Unde cum dicitur "terminus secundum quod hic supponit stat pro forma relata [61vA] ad supposita," hic reduplicat proprietatem scilicet actum supponendi principaliter per comparationem ad intentionem in predicato. Et cum dicit[58] "secundum quod hic supponit est universalis secundum quod reduplicat actum supponendi per comparat ionem ad formam subsistentem intentioni", potest etiam dici quod posset distribui unde supponit respectu forme subsistentis intentioni; unde tamen supponit respectu forme per comparationem ad intentionem, intelligitur eius distributio, ut patet in aliis. Quoniam istud argumentum 'quilibet asinus hominis currit, ergo quilibet asinus animalis currit' bonum est quantum est a parte del 'hominis' et del 'animalis', tamen non valet a parte del 'asinus hominis' et del 'asinus animalis', quia asinus hominis est inferius, asinus animalis est in plus, et ita arguit ab inferiori ad superius cum distributione. Hoc etiam patet in [132] hoc sophismate 'omne animal fuit in archa Noe'. Unde potest dici quod est universalis et singularis, magis tamen debet dici singularis, quia 'species' nominat principaliter intentionem tamquam formale sui et secundario nominat formam subsistentem. Unde cum sic dicitur "secundum quod hic supponit est singularis", reduplicatio reduplicat actum supponendi per comparationem ad intentionem.
[n107] § 19. (p. 79.7-9 - 5.1.11) Queritur etiam de hiis locutionibus 'hec herba crescit hic et in orto meo' et similiter 'mulier que dampnavit salvavit', utrum possint habere veritatem.
[n108] Sciendum quod in ista 'mulier que dampnavit, salvavit', ly 'que' refert suppositum vagum et possibilitas est a parte relativi infiniti nominis substantie cuiusmodi est 'qui'. Unde dico quod hec est simpliciter falsa 'mulier dampnavit et illa salvavit' propter discreta{m} relationem pronominalem, hanc autem dicerem esse veram 'mulier que dampnavit, salvavit'. Possibilitas {est} in significato termini infinite substantie, quare[59] potest referre suppositum vagum sive vago modo suppositum. Actualitas est a parte verborum, quoniam dampnum adquisitum uni supposito fuit dampnum adquisitum omni supposito. Similiter salus adquisita uni supposito fuit salus adquisita omni supposito. Et ita est ratio a parte verborum quorum[60] talis potest fieri relatio, scilicet simplex. Etiam est actualitas in relatione quia salus adquisita per conceptionem fuit salus omnium individuorum eiusdem speciei, quorum mors fuit adquisita per pomi comestionem.
[n109] § 20.
[n110] Sciendum quod iste conditiones suppositionis confuse tantum, scilicet si terminus dividatur per accidens, ad divisionem alicuius termini per se +etiam quod ...+[61] oportet descendere, non sunt universales conditiones nisi quando terminus ponitur a parte predicati et dividitur respectu alicuius divisi in subiecto per signum affirmativum.
[n111] § 21.
[n112] Sciendum quod in ista 'omnis homo currit', ly 'homo' secundum modum habet suppositionem confusam et distributivam, immobilem habet secundum se et indeterminatam.
[n113] § 22. (p.80.11-13 = 5.1.14) Habetur ergo pro regula, quod omne signum distributivum confundit terminum sibi immediate adiunctum confuse et distributive.
[n114] Sciendum quod ista regula "signum universale affirmativum confundit terminum sibi immediate adiunctum confuse et distributive" habet intelligi sic, scilicet quod termini ponantur significative et non materialiter, et similiter hoc signum 'omnis' teneatur divisive, et hoc in singulari numero et ubi est complete dici de omni, et 'omnis' sumitur in propria significatione etiam si non precesserit aliqua distributio.
[n115] § 23. (p. 80.24-25 = 5.1.16) non sequitur a pluribus determinatis ad unum determinatum.
[n116] Sciendum quod illa regula "a pluribus determinatis ad unum determinatum est figura dictionis" sic debet intelligi: si quelibet determinata in premissa per se accepta non potest inferre illam determinatam, in conclusione, est figura dictionis; et si potest inferre, ibi[62] est bonum argumentum.
[n117] §24. (p. 80.31-33 - 5.1.17) non sequitur a determinata ad confusam et distributivam, sed ad confusam tantum, ut non sequitur "hominem non videt Sortes, ergo Sortes non videt hominem".
[n118] Et de hoc quod dicit quod non sequitur a determinata ad confusam et distributivam, sicut est 'hominem non videt Sor, ergo Sor non videt hominem'. Contra, affirmative convertuntur, ergo et negative. Sequitur enim 'hominem [61vB] videt Sor, ergo Sor videt hominem'.
[n119] Dicendum quod oppositum huius 'hominem non videt Sor' non est hec 'hominem videt Sor', sed hec 'non hominem non videt Sor', que equipollet huic 'nullum hominem non videt Sor', et hec huic 'omnem hominem videt Sor'. Et scimus quod non valet 'Sor videt hominem, ergo omnem hominem videt Sor', sed est peccatum, sicut predictum est.
[n120] § 25. (p. 81.15-17 - 5.2.1) De copulatione autem sciendum quod hec divisio "alia materialis, alia formalis, alia communis, alia discreta" et hec "alia simplex, alia personalis" non dicuntur de ea.
[n121] Sciendum quod forte copulatio potest reponi sub simplici, quia ponimus quod suppositio simplex est ubi terminus principaliter stat pro forma [134] absolute vel relata. Ergo ex quo copulatio est principaliter ipsius accidentis, licet tamen ut adiacentis, dico quod simplex magis salvatur in copulatione quam personalis.
[n122] § 26. (p. 81.26-37 = 5.2.2) Et etiam sic est in signis distributivis copulatorum, qualia sunt 'qualislibet ' 'quantuslibet' et similia. Et nota quod huiusmodi signa copulata [v.l. copulativa] distribuunt respectu suorum substantivorum; unde sua copulatio distributiva est, suppositio autem suorum substantivorum confusa tantum, ut cum dico 'qualislibet homo currit', illa copulatio distribuitur; unde possum descendere ad copulata specialia sic: 'qualislibet homo currit, ergo albus homo currit et niger etc' (...) Tale signum significat accidens aliquod et istud distribuii respectu sui substantivi.
[n123] Sciendum quod vocat signa distributiva copulativa sive copulantia sive copulationes +et de quolibet bene[63] dicitur+ signa distributiva accidentium que important materiam sue distributionis in se, et fit distributio principaliter pro accidentibus; distribuunt enim pro partibus secundum speciem, que sunt copulantia specialia. Unde sic fit descensus: 'qualislibet homo currit, ergo hoc album quod est homo currit, et hoc grammaticum quod est homo' et sic de singulis.
[n124] Et sciendum quo li 'hoc' demonstrat accidentale principaliter ratione qualitatis adiacentis; relatio fit principaliter; quod non fert talis descensus: 'qualislibet homo currit, ergo albus[64] homo currit' etc. Probatio, quia si li 'homo' stat determinate et accidens particulatur ad particulationem subiecti, et ita descendit ad accidens particulare et non ad accidens speciale, et ita non descendit ad partem secundum speciem.
[n125] Dicendum quod terminus ipse determinate stat, non tamen fit descensus unde numeratur, sed fit descensus unde in se commune est et speciale, et ita est descensus bonus. Etiam sic dicendo: 'qualislibet homo' ita oportet descendere quod significetur qualitas specialis, cum 'qualelibet' distribuit principaliter pro partibus secundum speciem respectu substantie. Et ita supra diversa cadit principaliter. ***[65] copulata cum subiecto ex eadem parte substantie, ergo albus[66] homo.
[n126] §27. (p. 82.13-15 = 5.3.1) ex parte autem predicati supponit secundum habitualem suam diffinitionem.
[n127] Sciendum de hoc quod dicit quod terminus a parte predicati supponit solum secundum habitualem diffinitionem et non secundum actualem. Sed credo quod adeo actualiter supponit terminus a parte predicati sicut a parte subiecti, minus tamen proprie supponit a parte predicati, quoniam per accidens, quia terminus unde predicatum est stat pro forma communi relata ad supposita, supposita dico subiecti per se et non sua nisi per accidens, et ita supponit pro illis per accidens predicatum; tamen adeo actualiter ordinatur in oratione sicut et subiectum et est pars principalior in oratione, quare actualiter supponit. Et dico quod in simplici suppositione per se predicatum potest supponere ut hic 'species est homo'. In personali suppositione supponit predicatum per accidens; significat enim quod forma subiecti et forma predicati habeant radicitus esse in eisdem suppositis, in suppositis subiecti per se, in suppositis predicati per accidens.
[n128] § 28. (p. 82.29-30 = 5.3.3) restringere est proprie cogere aliquid esse in breviori loco quam sue nature competit.
[n129] Sciendum quod restringere proprie est comprimere partes alicuius copulationis, ut lane vel spongie, quatenus minorem locum occupat***[67].
[n130] § 29. (p. 82.32-33 - 5.3.3) Unde de talibus restrictionibus intelligendum est hic et non de verbo, licet quandoque restringat.
[n131] Sciendum etiam quod loquitur hic de contractione quantum ad supposita et non de contractione quantum ad modum significandi actualem que confertur subiecto a verbo ratione temporis consignificati. Termini in partibus[68] non stant pro suppositis nisi per comparationem ad universalem.
[n132] § 30. (p. 83.29-32 - 5.3.4) Cum autem dico 'omnis homo est animal' predicatur esse habituale, et secundum quod necessaria est habet virtutem huius conditionalis "si homo est, animal est".
[n133] Sciendum quod vis cathegorice propositionis consistit in predicatione, vis ypothetice in consecutione.
[n134] [136] § 31. (p. 84.33-34 = 5.3.6) ut 'homo laudatur', hec est vera pro Cesare, et est verbum amplians.
[n135] Queritur de hoc quod dicit quod 'laudatur' est verbum ampliandi, [62rA] qualiter debet poni verbum ampliativum.
[n136] Dicendum quod hec est ratio ponendi ipsum esse ampliativum quoniam laudatio ipsa est enuntiabilis de altero et in altero est ut in subiecto quam in illo de quo enuntiatur, quoniam honor, veneratio, laudatio et huiusmodi in illis suppositis non sunt ut in subiectis de quibus enuntiabiles sunt actiones, quia honor est in honorante ut in subiecto et de honorato enuntiatur. Similiter dico de laudatione. Etiam cum contractio propinque et immediate sit ratione rei contracte existentis in subiecto de quod enuntiatur, quoniam si id de quo enuntiatur laudatio esset in quo est laudatio ut in subiecto, 'laudatur' non esset verbum ampliativum, sed verbum contractivum; solum enim tunc staret terminus subiectus pro presentibus, cum res verbi mensuretur tempore presenti. Sed non est ita, quia in ali[qu]o est laudatio ut in subiecto et de alio enuntiatur, quia suppositum de quo fit enuntiatio non est subiectum in quo est res verbi. Et ideo non oportet quod stet {pro} presentibus tantum. Sic oportet ponere ibi ampliationem, quoniam sic dicto 'homo[69] currit' ad mensurationem rei mensuratur composito et ex consequenti per se extrema mensurantur quia res enuntiatur de subiecto, et terminus de quo enuntiatur res verbi est subiectum rei, et ideo coartatur. Sed sic non est de hoc verbo 'laudatur'
[n137] § 32. (p. 85.7-10 = 5.3.6) Unde cum res huius verbi 'laudatur' presentialiter insit non existentibus, ampliabit terminum ad non existens; et similiter hoc verbum 'potest' et similia.
[n138] Sciendum etiam sicut dicitur communiter quod 'potest', 'fit', 'contingit' ampliant quia significant rem enuntiabilem de alio {quam} termino sibi subiecto, ut 'domus fit', 'fieri' materie[70] est preiacentis et est enuntiabile[71] de domo. Similiter dicto 'homo potest esse' potestas radicatur in principiis 'est'[72], et 'homo' completus[73] est terminus huius potestatis cum enuntiatur de homine, non tamen est in eo ut in subiecto, sed in suis principiis. Et ideo ampliant.
[n139] Et illa causa bona est. Sed unum tediosum est, scilicet sicut est in aliis verbis quod res ipsa primo mensuratur a tempore et coartatur [136] per consequens, quia tunc cum ipsa terminetur ad subiectum mensuratur, et re mensurata ipsa compositio mensuratur, qua mensurata mensuratur per se extremum. Quare cum res istorum verborum sit potentia, illa potentia mensuratur tempore praesenti, ergo compositio qua enuntiatur predicatum de subiecto mensuratur, et per consequens mensuratur per se extremum.
[n140] Si dicatur quod bene componeret si extremum de quo enuntiatur esset per se subiectum potentiae quod oportet, unde sic dicto ‘homo potest esse’ extremum de quo enuntiatur non est extremum per se, quoniam potentia est in principiis licet terminetur ad hominem. Quero tunc ex quo extremum illud non est extremum per se compositionis, qualiter potest potentia vere enuntiari de hoc subiecto, ex quo illud extremum non est extremum respectu potentie huius.
[n141] Potest dici quod sic dicto ‘homo potest esse’, cum significatur potentia esse alicuius incompleti prout est in via ad completionem, quia potentia predicatur hic de termino subiecto prout potentia est terminabilis per completum, et completivum huius potentie est esse, terminus subiectus respectu potentie sic terminabilis per tale completivum supponit. Pono tunc quod quantum est a parte potentie circumscribendo terminabilitatem, si contingit quod extremum sit potentia, extremum per accidens incompletum est, ut subiecti est ipsum completivum, quoniam principia sunt que possunt; in illis enim est potentia per se, per accidens in subiecto cuius est ipsum completivum. Unde potentia est hominis per acidens, quia suum completivum, scilicet esse, debetur homini per se, et ideo potentia que completur per esse et movetur ad esse per accidens. Tamen per comparationem ad esse [62rB] completivum potentie, loquendo de per se extremo, dico quod per se extremum est ‘homo’, per accidens sua principia, quia principia habent esse in composito per accidens, totum compositum habet esse per se, sicut patet quod potentia[74], ex quo non est ipsius hominis qualiter[75] enuntiabilis de ipso, quia hoc est per accidens, quia tamen est suppositum respectu potentie terminabilis per esse loquendo de esse per se extremum est ipsum completum, per accidens sunt ipsa principia.
[n142] Et si queratur quare non dicitur ‘principia possunt esse’ sicut ‘homo potest esse’, dicendum quod forte, licet in hoc sermone ‘homo potest esse’ ‘potest’ sit principale verbum quantum ad modum significandi, tamen quantum ad rem sig[138]nificatam dico quod 'esse' est verbum principale, ut patet in hoc sophismate "Tu non cessas comedere ferrum", quia hic 'cessas'[76] est verbum principale quantum ad modum significandi, 'comedere' est principale verbum quantum ad rem significatam. Hoc patet per expositionem, sic enim exponitur: "homo est in potencia esse", esse principaliter hic enuntiatur, et quia per se suppositio est respectu verbi principalis quantum ad rem, ideo proprius dicitur 'homo potest esse'. Similiter dico de hoc verbo 'fit'. Unde sciendum quod 'fit' aliquando enuntiatur de re successiva; tunc extremum de quo 'fieri' enuntiatur supponit actu pro supposito actu existente. Aliquando enuntiatur de re permanente; et hoc contingit dupliciter: vel absolute ut 'domus fit', et tunc intelligendum eodem modo de 'fit' sicut dictum est de 'potest', quia unius est 'fieri' per se, alterius per accidens [et unius est per se et alterius per accidens]. Vel est determinatum, et hoc contingit dupliciter: vel per terminum accidentalem, et tunc supponit subiectum pro subiecto in alteratione et illud subiectum est actu et completum. Si per terminum substantialem, tunc supponit pro incompleto, ut hic 'homo fit animal'.
[n143] Unde sciendum quod universalis causa quare huiusmodi verba ampliant est quia non est idem extremum de quo enuntiatur res verbi et in quo est.
[n144] § 33. (p. 85.16-24 - 5.3.6) si proprie velimus loqui, dicamus quod terminus de se supponit pro presentibus; et si supponat pro aliis, hoc erit ratione sui adiuncti, scilicet verbi ampliandi vel verbi preteriti vel futuri temporis. (...) cum dico 'homo currit' supponit ly 'homo' de se pro presentibus, et ab hac suppositione non trahitur per predicatum. Si autem dicam 'homo cucurrit' vel 'potest currere', iam trahitur hec suppositio ad non existentes, in sensu dico compositionis.
[n145] Sciendum quod licet terminus de se habeat habitudinem standi pro hiis vel pro illis, tamen actualitatem[77] standi pro hiis vel pro illis habet a predicato et non a se, quicquid dicat magister ille.
[n146] § 34. (ibidem?).
[n147] Sciendum quod principium primum contractivum et originale et causale est tempus. Principium proximum et immediatum est compositio. Et si di[139]catur quod contrahens et contractum cadunt ex eadem parte, dico quod compositio se ligat cum utroque extremo, licet formalius cum predicato.
[n148] § 35. (ibidem?).
[n149] Sciendum quod de eo quod non est vere, nec in opinione nec per relationem ad animam, non est scientia; et ita de Cesare scientia potest esse, cum sit per relationem ad animam.
[n150] Qualiter hec potest esse vera vel falsa 'Cesar est homo' dato quod hec sit vera 'omnis homo est'.
[n151] Sciendum quod primo videndum est quid significet 'Cesar', vel aliquid vel nihil. Et potest poni quod 'Cesar' quantum est de se, rem ad quam primo imponebatur ad significandum semper significat. Unde 'Cesar' significat quoddam compositum et representat quantum est de se ad quod representandum imponebatur. Quia tamen hoc compositum non est actu[78], illud representare, hoc est representare ens non actu, et habet esse defectivum in suis principiis, quia nihil potest producere illam potentiam ad actum, ut iterum sit compositum completum, quoniam armonia et proportio corrumpitur corrupto singulari. Quia tamen remanet armonia et proportio respectu forme generalioris, alia animalia possunt produci ex potentia sopita in illa materia. Unde dico quod res quam presentat est res non existens, quoniam representat compositum consequens[79] esse defectivum in suis principiis.
[n152] Contra, compositum resolutum in suis principiis non est compositum.
[n153] Dico quod non est compositum vere, sed diminutum. Ponendo hoc dico quod hec 'Cesar est homo' sic[80] intelligenda; 'est homo diminutus , quia compositum habet esse diminutum sub forma.
[n154] Alio opinio est magistri G. Haspale et est satis bona. Ponit quod diversimode ad [62vA] representandum significatum suum imponitur terminus communis et terminus discretus, quoniam terminus communis imponitur praeter omnem differentiam temporis, terminus discretus imponitur ad tempus. Et quia in termino discreto idem est suppositum et significatum, corrupto supposito corrumpitur et significatum. Tamen suppositum et significatum in termino discreto sunt diversa secundum rationem quia significatum dicitur unde intellectui representatur, suppositum unde actui substat. Unde hic est suppositum 'homo currit', hic significatum 'homo est individuum'.
[n155] Alia opinio redit in idem cum priori, quoniam sic suppositum corrumpitur secundum[81] suum esse actuale completum et non secundum suum esse diminutum. Unde hec est falsa omnino ‘Cesar est homo’, hec autem vera ‘omnis homo est’. Similiter dico quod incomplete participat formas superiores.Sciendum tamen quod sic dicto ‘tale est homo incompletus’, ‘tale est animal incompletum’, ‘incompletum’ secundum quod est determinatio hominis est magis incompletum quam secundum quod est determinatio animalis.
[n156] Explicit expliceat.

Notes

  1. Petrus Helias, Summa super Priscianum, ms. Paris, Arsenal,711: 67vB: "tempus est secundaria significatio verbi, non communis proprietas".
  2. proprium manat de genere accidentium: cf. Boethii in Cat. ed. 2a CSEL48:276 "Superius dictum est omnia propria ex accidentium genere descendere".
  3. proprium uno modo - soli: Cf. Porph. Intr. p. 12 Busse = A.L. 1.6: 19.20-21.
  4. dictionis: fort, termini scribendum.
  5. que - impositio: spat.vac. vii fere litt. W.
  6. locum non invenimus.
  7. locum non invenimus.
  8. actioni: an alicui scribendum?
  9. Citatio spuria, ut videtur, quae aut ex Boethii Comm. Cat init. aut ex commentario Periherm. aut ex Introd. Syll. Cat. originem ducit.
  10. Arist.Int. I, 16a3-8.
  11. Arist.Metaph. 8 (H) c.3, 1043a29-31 (?)
  12. Locum non invenimus. At cf, locum a L.M. de Rijk, Logica Modernorum II. 11 232 allatum.
  13. vox. sc. "ordinatio".
  14. rei. fort.expunxit W.
  15. apposite, an apposito scribendum?
  16. verba secundum quod est fort. delenda.
  17. 71 .21-22 "et sunt iste diffinitiones earum secundum quod sunt in actu"
  18. quoniam: quando W.
  19. qui: que W.
  20. Haec quaestio etiam in codice Veneto Marciano Z.Lat,302 (1873) invenitur, teste P.Kunze in ephemeride cui nomen Traditio 39 (1983) 294 qui Venetum hoc modo descripsit: Quaeritur; Utrum sit suppositio materialis: 'Homo est nomen'? Quia stat pro aggregato ex voce et significa tione. Quia quando aggregatum nomen facit, consequenter videtur, quod de beat dici formalis vel composita, cum supponat pro formali. Dicendum, quod est suppositio materialis, quia tam vox tam significatio sunt materia ter mini, unde terminus primum...(?). Unde quamvis in significatione formalius est, utrumque materiale est ipsius termini. Unde nomen non dicitur materi alis. In formali suppositione non est ita, quia sic dicendo: 'Homo currit,’ significatum huius termini 'Homo' est non materiale; secundum quod 'Homo currit' immo formalis etc. Et secundum quod currere inest alicui singulari, consequenter dictio, unde nomen est, significatio formalior est. Dico, quod sic tantum utraque pars materialis ad nomen constituendum, tamen in significatio nominis... (?) sunt.
  21. 3 significatum: fort. solum scribendum.
  22. predicatum: se. 'nomen'.
  23. significatione: vox fort. corrupta; fieri potest ut dictione scribendum sit.
  24. materiale: vel materialis est W.
  25. est: etiam W.
  26. nomini unde: nonne unum W.
  27. in significationis: lacuna latere videtur, nisi forte 'in' pro 'et' positum sit.
  28. per unum: pro uno W.
  29. aliqua: vel alia W.
  30. tantum: in mg. W.
  31. in materiali: cum in tali W.
  32. actualitas: actualitem W.
  33. altero: aliquo W.
  34. omnis: an homo scribendum?
  35. argumentum: W; fort, auctor scribendum.
  36. 5 cf. Augustinus, De doct. christ. 2.1.1, Dialectica c.5.
  37. predicent malimus.
  38. creatio: creatura W.
  39. Nescimus qui.
  40. sc .-significatum addidimus coll. §4 supra; cf. praefationem.
  41. sc. habetur suppositio simplex.
  42. diffinitum: diffinitur W.
  43. locum non invenimus.
  44. utrum: unde w.
  45. substantiam: lectio incerta W, fort, substantiam p.c,, subiectum a.c.
  46. quia: quin w. '
  47. Averroes, Metaph. 7 c.21.
  48. Boethius, De trinitate c.IV, PL 64:1252A.
  49. Averroes, Metaph, 7 c,21.
  50. inquire: an inquiris scribendum?
  51. Cf. Boethii Introd. Syll. Cat., PL 64:767D(?).
  52. dandi: dicendi malimus.
  53. propositio quae sequitur exponit hanc 'totus Sor est minor Sorte'; cf. praefationem.
  54. 1-2 ab - est in mg. w.
  55. 1-2 ab - est in mg. w.
  56. § 14 supra.
  57. illa: vel ita W.
  58. dicit: dicitur malimus.
  59. quare: fort, quia scribendum.
  60. ratio - quorum: aut relatio... quorum aut ratio.. .quare scribendum esse conicimus.
  61. etiam quod...: W legere nequivimus, ultimum verbum tunc vel etc vel non esse posse videtur, sed ne de etiam quod quidem confidimus.
  62. ibi: utrum vox ibi an signum distinctionis sit quod in W legitur parum certum est.
  63. bene: lectio incerta, fort. et non vel vel non W.
  64. albus: vel aliquis W.
  65. ***: spat. vac. XV fere litterarum W.
  66. albus: vel aliquis W.
  67. ***: spat. vac. unius fere lineae W.
  68. partibus: an particularibus scribendum?
  69. homo: non W.
  70. materia: aut m()e (=materie) aut m()o (=modo) W.
  71. enuntiabile: potius -is W.
  72. si textus integer est, "in principiis eius quod est 'est'"intellegendum esse videtur.
  73. completus: an complet {iv}us scribendum?
  74. potential potest W a.c. ut videtur.
  75. qualiter: vox suspecta; tota constructio claudicet, sed utrum auctoris an scribae culpa incertum nobis videtur.
  76. cessas: cessat w.
  77. tamen actualitatem: in mg. (m2?), in contextu spat. vac. V litt. W.
  78. actu: vel actualiter W.
  79. consequens: 9ns tv, fort, continens scribendum.
  80. sic: s(imilite)r W.
  81. 1 secundum: vel per W.