Authors/Anselm/de conceptu

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

DE CONCEPTU VIRGINALI ET DE ORIGINALI PECCATO

SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.2, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.137-173.

CAPITULA

  • 1. /137/ Quae sit originalis et quae personalis iustitia vel iniustitia.
  • 2. Qualiter humana natura corrupta est.
  • 3. Quod non sit peccatum nisi in voluntate rationali.
  • 4. Quod nihil per se sit iustum aut iniustum nisi ipsa iustitia vel iniustitia; et quod nihil puniatur nisi voluntas.
  • 5. Quod malum, quod est peccatum sive iniustitia, nihil sit.
  • 6. Quod tamen cum punit deus pro peccato, non puniat pro nihilo.
  • 7. Quomodo semen hominis dicatur immundum et concipi in peccatis, quamvis in eo non sit peccatum.
  • 8. Quod in semine sumpto de virgine non sit peccatum nec necessitas futuri peccati.
  • 9. Cur peccatum quo damnatur humanum genus, magis imputetur Adae quam Euae, cum ille post et per illam peccaverit.
  • 10. Cur graventur peccato Adae, qui eius conscii non fuerunt.
  • 11. Quod propagatio de virgine non subiaceat legi et meritis naturalis propagationis; et quod tres sint cursus rerum.
  • 12. Quod male Adae nulla rectitudine ad ilium hominem transeant. /138/
  • 13. Quod et si non esset deus sed purus homo, necesse tamen esset illum talem esse, qualis primus homo factus est.
  • 14. Quod propositae rationi non refragetur quod scriptum est hominem de immundo semine et in iniquitatibus conceptum, etiamsi de aliquibus proprie dictum sit.
  • 15. Quomodo massa peccatrix non sit tota peccatrix.
  • 16. Cur Iohannes et alii qui similiter concepti sunt per miraculum, non sint per se liberi a peccato.
  • 17. Cur deus incarnatus sit, cum de Adam posses facere homines non-deos sine peccato tot quot sufficerent.
  • 18. Quod de virgine iusta deus conceptus sit non necessitate, quasi de peccatrice non posset, sed quia sic decebat.
  • 19. Quomodo ista ratio et altera alibi data concordant et differant.
  • 20. Quod natus de virgine pro originali peccato habuit originalem iustitiam.
  • 21. Quare non potuit habere personalem iniustitiam.
  • 22. De quantitate originalis peccati.
  • 23. Cur et quomodo descendat in infantes.
  • 24. Quod peccata parentum post Adam non computentur in originali peccato filiorum.
  • 25. Quomodo noceant animabus eorum.
  • 26. Quomodo tamen nullus portet peccatum patris, sed suum.
  • 27. Quid sit originale peccatum; et quod in omnibus sit aequale.
  • 28. Contra illos qui non putant infantes debere damnari.
  • 29. Quomodo impotentia habendi iustitiam excuset eos post baptisma.


Latin English
DE CONCEPTU VIRGINALI ET DE ORIGINALI PECCATO
PRAEFATIO
/139/ Cum in omnibus religiosae tuse voluntati velim si possim obsequi, frater et fili carissime Boso: tunc utique maxime debitorem me iudico, cum eam a me in te excitari intelligo. Certus autem sum, cum in libro Cur deus homo, quem ut ederem tu maxime inter alios me impulisti, in quo te mecum disputantem assumpsi, legis aliam praeter illam quam ibi posui posse videri rationem, quomodo deus accepit hominem de massa peccatrice humani generis sine peccato: quia studiosa mens tua ad quaerendum quaenam illa sit non parum prouocatur. Quapropter iniustus tibi videri timeo, si quod inde mihi uidetur dilectioni tuae abscondo. Dicam igitur sic breviter de hoc quod sentio, ut nullius de eadem re fidelem improbem sententiam, nec meam, si veritati repugnare probari rationabiliter poterit, peruicaciter defendam. Illam tamen eiusdem rei rationem quam in eodem opusculo posui, omnino ratam et sufficientem si bene consideretur existimo. Nihil enim prohibet eiusdem rei rationes plures esse, quarum unaquaeque sola potest sufficere. /140/
1. QUAE SIT ORIGINALIS ET QUAE PERSONALIS IUSTITIA VEL INIUSTITIA.
Ad videndum igitur qualiter deus hominem assumpsit de generis humani massa peccatrice sine peccato, primum de originali peccato necesse est investigare, quia de hoc solo nascitur haec quaestio. Nam si videtur quomodo Christus huic subiacere non potuit, palam erit qualiter assumptio sive conceptio illius hominis ab omni peccato libera fuit.
'Originale' quidem ab origine denominari dubium non est. Si ergo originale peccatum non est nisi in homine, videtur dici aut ab origine humanae naturae, quod est ab eius initio originale, eo quod ab ipsa humanae naturae origine trahatur; aut ab origine, hoc est ab initio uniuscuiusque personae, quoniam in ipsa eius trahitur origine. Sed quod ab initio humanae naturae descendat non videtur, quoniam origo illius iusta fuit, quando primi parentes iusti facti sunt sine omni peccato. Videtur itaque dici originale ab ipsa origine uniuscuiusque personae humanae. Quamvis si quis dicat peccatum vocari originale, eo quod ab illis descendat in singulos a quibus habent originem naturae, non contradicam, si tamen non negetur originale peccatum cum ipsa uniuscuiusque personae origine trahi. Licet enim in unoqunque homine simul sint et natura qua est homo, sicut sunt omnes alii, et persona qua discernitur ab aliis, ut cum dicitur 'iste' vel 'ille', sive proprio nomine, ut Adam aut Abel, et uniuscuiusque peccatum sit in natura et persona -- fuit enim peccatum Adae in homine, quod est in natura, et in illo qui vocatus est Adam, quod est in persona -- est tamen peccatum quod quisque trahit cum natura in ipsa sui origine, et est peccatum quod non trahit cum ipsa natura, sed ipse facit illud postquam iam est persona discreta ab aliis per sonis. Illud quidem quod trahitur in ipsa origine vocatur 'originale', quod potest etiam dici 'naturale', non quod sit ex essentia naturae, sed quoniam propter eius corruptionem cum illa assumitur. Peccatum autem quod quisque /141/ facit postquam persona est, 'personale' potest nominari, quia uitio personae fit. Simili ratione dici potest originalis et personalis iustitia. Siquidem Adam et Eua 'originaliter', hoc est in ipso sui initio mox ut homines extiterunt, sine interuallo simul iusti fuerunt. 'Personalis' autem dici potest iustitia, cum iniustus accipit iustitiam, quam ab origine non habuit.
2. QUALITER HUMANA NATURA CORRUPTA EST
Ergo Adam et Eua si iustitiam servassent originalem: qui de illis nascerentur, originaliter sicut illi iusti essent. Quoniam autem personaliter peccaverunt, cum originaliter fortes et incorrupti haberent potestatem semper servandi sine difficultate iustitiam: totum quod erant infirmatum et corruptum est. Corpus quidem, quia tale post peccatum fuit, qualia sunt brutorum animalium, corruptioni et carnalibus appetitibus subiacentia. Anima vero, quia ex corruptione corporis et eisdem appetitibus atque ex indigentia bonorum quae perdidit, carnalibus affectibus est infecta. Et quia tota humana natura in illis erat et extra ipsos de illa nihil erat, tota infirmata et corrupta est.
Remansit igitur in ea debitum iustitiae integrae sine omni iniustitia quam accepit, et debitum satisfaciendi, quia eam deseruit, cum ipsa corruptione quam propter peccatum incurrit. Sicut itaque si non peccasset, qualis facta est a deo talis propagaretur: ita post peccatum qualem se peccando fecit talis propagatur. Quoniam igitur per se nec satisfacere pro peccato nec iustitiam derelictam recuperare ualet, et "corpus quod corrumpitur aggrauat animam", et tunc maxime quando infirmius est -- ut in infantia et in utero matris -- ut nec intelligere iustitiam possit: videtur esse necesse eam in infantibus nasci cum debito satisfaciendi pro primo peccato, quod semper cavere potuit, et cum debito habendi originalem iustitiam, quam semper servare /142/ valuit. Nec impotentia excusat eam in ipsis infantibus, quia in illis non solvit quod debet, quoniam ipsa sibi eam fecit deserendo iustitiam in primis parentibus in quibus tota erat, et semper debitrix est habere potestatem, quam ad semper servandum iustitiam accepit. Hoc esse videri potest in infantibus originale peccatum.
Addamus etiam peccata proximorum parentum, quae redduntur "in tertiam et quartam generationem". Quamvis enim quaeri possit, virum haec omnia intelligenda sint in originali peccato annon: tamen ne propter hoc quod quaero videar illud levigare, ponam illud esse tale, ut a nullo gravius ostendi possit.
3. QUOD NON SIT PECCATUM NISI IN voLUNTATE RATIONALI
Verum sive hoc totum sit originale peccatum, sive aliquid minus: puto nullatenus illud posse asseri esse in infante, antequam habeat animam rationalem, sicut nec in Adam fuisse iustitiam, priusquam fieret homo rationalis. Nam si Adam et Eua generassent sine praecedenti peccato, non tamen esset in semine iustitia nec esse posset, priusquam formaretur in viventem hominem. Si ergo semen hominis non est susceptibile iustitiae, priusquam fiat homo, non potest suscipere originale peccatum, antequam homo sit.
Nempe originale peccatum esse iniustitiam dubitari non debet. Nam si omne peccatum est iniustitia et originale peccatum est peccatum, utique est et iniustitia. Sed si dicit aliquis: non est omne peccatum iniustitia: dicat posse simul in aliquo et esse aliquod peccatum et nullam esse iniustitiam, quod videtur incredibile. Si vero dicitur originale peccatum non esse absolute dicendum peccatum, sed cum additamento 'originale' peccatum, sicut pictus homo non est vere homo sed pictus homo: profecto sequitur quia infans qui nullum habet peccatum nisi originale, mundus est a peccato; nec fuit solus inter homines filius virginis in utero matris et nascens de matre sine peccato; et aut non damnatur infans qui moritur sine baptismo nullum habens peccatum praeter originale, aut sine peccato damnatur. Sed nihil horum accipimus. Quare omne peccatum est iniustitia, et originale peccatum est absolute peccatum. /143/ Unde sequitur quia est et iniustitia. Item. Si deus non damnat hominem nisi propter iniustibam, damnat autem aliquem propter originale peccatum: ergo non est aliud originale peccatum quam iniustitia. Quod si ita est, et iniustitia non est aliud quam absentia debitae iustitiae -- non enim uidetur esse iniustitia nisi in natura, quae cum debet habere iustibam non habet -- utique originale peccatum clauditur sub eadem definitione iniustitiae.
At si iustitia est 'rectitudo voluntatis propter se servata', nec ista rectitudo potest esse nisi in rationali natura: ergo ita non est ulla natura debitrix iustitiae nisi rationalis, sicut nulla natura susceptibilis est iustitiae praeter rationalem. Quare quoniam iniustitia non potest esse nisi ubi iustitia debet esse, originale peccatum quod est iniustitia, non est nisi in natura rationali. Rationalis autem natura non est nisi deus et angelus et anima hominis, per quam homo dicitur rationalis et sine qua non est homo. Quoniam ergo non est originale peccatum in deo nec in angelo, non est nisi in hominis anima rationali.
Sciendum quoque est quia iustitia non potest esse nisi in voluntate, si iustitia est rectitudo voluntatis propter se servata. Quare nec iniustitia. Non enim vocatur absentia iustitiae iniustitia, nisi ubi debet esse iustitia. Nihil itaque praeter ipsam iustitiam vel iniustitiam dicitur iustum vel iniustum, nisi voluntas aut propter uoluntatem iustam vel iniustam. Per hanc dicimus iustum vel iniustum hominem vel angelum, iustam vel iniustam animam sive actionem.
4. QUOD NIHIL PER SE SIT IUSTUM AUT INIUSTUM NISI IPSA IUSTITIA VEL INIUSTITIA; ET QUOD NIHIL PUNIATUR NISI VOLUNTAS.
Nihil enim, sive substantia sive actio sive aliquid aliud, per se consideratum est iustum nisi iustitia, aut iniustum vel peccatum nisi iniustitia, nec ipsa voluntas in qua est iustitia sive iniustitia. Aliud enim est vis illa animae qua ipsa anima uult aliquid, quae vis 'instrumentum' volendi potest dici, sicut visus instrumentum videndi, quam 'uoluntatem' nominamus; et /144/ aliud est iustitia, quam habendo 'iusta' voluntas et qua carendo 'iniusta' vocatur. Dicuntur etiam 'uoluntates' eiusdem instrumenti affectiones et usus, quod hic longum est inserere.
Nec ipsi appetitus, quos apostolus 'carnem' vocat, quae "concupiscit adversus spiritum", et "legem peccati", quae est "in membris", "repugnantem legi mentis", iusti vel iniusti sunt per se considerati. Non enim hominem iustum faciunt vel iniustum sentientem, sed iniustum tantum voluntate cum non debet consentientem. Dicit enim idem apostulus "nihil" "damnationis" esse '"iis qui sunt in Christo Ihesu, qui non secundum carnem ambulant", id est qui non carni uoluntate consentiunt. Nam si sentientem sine consensu iniustum facerent, sequeretur damnatio. Quare non eos sentire, sed eis consentire peccatum est. Si enim per se iniusti essent, quotiens illis consentiretur, iniustum facerent. Sed quando bruta animalia illis consentiunt, non dicuntur iniusta. Item. Si peccata essent, auferrentur in baptismo, cum omne peccatum ab stergitur, quod nequaquam fieri palam est. Quare non est in eorum essentia ulla iniustitia, sed in voluntate rationali illos inordinate sequente. Cum enim illis resistit voluntas condelectando legi dei secundum interiorem hominem, tunc est iusta voluntas. Iustitiam enim quam lex iubet, et "legem dei" dicit, quia a deo est, et ~legem mentis", quia per mentem intelligitur; sicut lex uetus "lex dei" dicitur, quia a deo est, et "lex Moysi", quia per Moysen ministrata est.
Quod quidem dixi nullam actionem per se iniustam dici, sed propter iniustam voluntatem: in illis planum est quae non iniuste fieri possunt aliquando, ut est hominem occidere, sicut fecit Phineas, et utriusque sexus commixtio, ut in coningio sive in brutis animalibus. In illis vero quae numquam nisi iniuste possunt esse, ut est periurium, et quaedam alia quae nec nominanda sunt, non ita facile intelligitur. Sed si aliqua actio qua fit aliquid, /145/ quae non est nisi dum fit aliquid, et eo peracto transit ut iam non sit, aut opus quod fit et remanet -- verbi gratia cum in scribendo quod scribi non debet transit scriptio, qua fiunt figurae quae remanent -- esset peccatum: transeunte actione ut iam non sit, transiret similiter peccatum nec iam esset; aut quamdiu remaneret quod fit, numquam deleretur peccatum. Sed videmus peccata saepe et non deleri actione delete, et deleri opere non deleto. Quare nec actio quae transit nec opus quod remanet est aliquando peccatum.
Denique si de actionibus voluntariis quae iniuste fiunt arguuntur, membra et sensus quibus fiunt respondere possum:
Deus nos et potestatem quae in nobis est subiecit voluntati, ut ad imperium eius non possimus non movere nos et facere quod uult. Immo illa moves nos velut instrumenta sua, et facit opera quae videmur facere. Nec nos possumus illi per nos resistere, nec opera quae facit possum non fieri. Dominae quam nobis deus dedit, nec debemus nec possumus non obedire. Quando illi obedimus, deo qui hanc legem nobis dedit obedimus.
Ergo quid peccant membra vel sensus vel opera, quae deus sic subiecit uoluntati, si servant quod deus illis ordinavit? Quidquid igitur faciunt, totum imputandum est voluntati.
Quod cum ita sit, miratur forsitan aliquis, cur pro culpa voluntatis membra puniuntur et sensus. Verum non ita est. Non enim punitur nisi uoluntas. Nam nihil est alicui poena nisi quod est contra voluntatem, et nulla res poenam sentit nisi quae habet voluntatem. Membra autem et sensus per se nihil volunt. Sicut igitur voluntas in membris et sensibus operatur, ita in illis ipsa torquetur aut delectatur. Quod si quis non accipit: sciat in sensibus et membris non nisi animamin qua est voluntas sentire et operari, et ideo in illis torqueri aut delectari. Habet tamen usus, ut actiones quas facit iniusta voluntas uocemus peccata, quia in voluntate qua fiunt est peccatum. Dantur etiam quibusdam nomina quibus sign)ficatur eas iniuste fieri, ut fornicatio, mendacium. Sed aliud intelligitur cum ipsa actio vel prolatio, aliud cum utrum iuste an iniuste fiat consideratur. Denique omnis essentia est a deo, a quo nihil est iniustum. Quare nulla essentia est iniusta per se. /146/
5. QUOD MALUM, QUOD EST PECCATUM SIVE INIUSTITIA, NIHIL SIT
Iniustitia autem omnino nihil est, sicut caecitas. Non enim est aliud caecitas quam absentia visus ubi debet esse, quae non magis est aliquid in oculo ubi debet esse visus, quam in ligno ubi non debet esse. Non enim est iniustitia talis res, qua inficiatur et corrumpatur anima, velut corpus veneno, et quae faciat aliquid, sicut videtur, quando malitiosus homo mala facit opera. Nam quemadmodum cum indomita fera ruptis vinculis discurrendo saevit, et cum navis, si gubernator dimisso gubernaculo dimittat eam ventis et motibus maris, uagatur et invehitur in quaelibet pericula, dicimus quia hoc facit absentia catenae aut gubernaculi -- non quod absentia eorum aliquid sit aut quicquam faciat, sed quoniam si adessent facerent ne fera saeviret aut navis periret -- ita cum malus homo saevit et in quaelibet animae suae pericula quae sunt mala opera impellitur, clamamus quia haec operatur iniustitia; non quod ipsa ulla essentia sit aut faciat aliquid, sed quoniam voluntas cui subditi sunt omnes voluntarii motus totius hominis, absente iustitia diversis appetitibus impulsa se et omnia sibi subdita in multimoda mala levis et effrenata et sine rectore praecipitat, quod totum iustitia, si adesset, prohiberet ne fieret.
Ex his ergo facile cognoscitur quia iniustitia nullam habet essentiam, quamvis iniustae voluntatis affectus et actus, qui per se considerati aliquid sunt, usus 'iniustitiam' vocet. Hac ipsa ratione intelligimus malum esse nihil. Sicut enim iniustitia non est aliud quam absentia debitae iustitiae, ita malum non est aliud quam absentia debiti boni. Nulla autem essentia quamvis mala dicatur est nihil, nec malam esse est illi esse aliquid. Nulli enim essentiae est aliud malam esse, quam deesse illi bonum quod debet habere. Deesse vero bonum quod debet adesse, non est aliquid esse. Quare malam esse non est ulli essentiae aliquid esse.
Haec brevitur de malo, quod semper est nihil indubitanter, quod est iniustitia, dixi. Incommoditas enim est malum, unde incommoda mala dicuntur; quae aliquando nihil est, ut caecitas et surditas, aliquando uidetur esse aliquid, /147/ ut dolor et tristitia. Quod autem iustitia sit rectitudo voluntatis propter se servata, et iniustitia non sit aliud quam absentia debitae iustitiae et nullam habeas essentiam, quod etiam omnis essentia sit a deo, et nihil sit a deo nisi bonum: sufficienter me puto ostendisse in eo tractatu quem feci De casu diaboli; sed de iustitia plenius in illo quem edidi De veritate.
6. QUOD TAMEN CUM PUNIT DEUS PRO PECCATO, NON PUNIAT PRO NIHILO
Quidam cum audiunt peccatum nihil esse, solent dicere: Si peccatum nihil est, cur punit deus hominem pro peccato, cum pro nihilo nemo puniri debeat? Quibus quamvis humilis sit quaestio, tamen quia quod quaerunt ignorant, aliquid breviter respondendum est.
Licet pariter nihil sit absentia iustitiae, et ubi debet esse iustitia et ubi non debet esse: punit tamen deus recte peccatores, non pro nihilo sed propter aliquid, quia -- ut in praefato libro dixi -- et debitum sibi honorem quem sponte reddere noluerunt ab inuitis exigit, et ne quid inordinatum sit in regno eius, eos separatim a iustis ordine competent) disponit. Creaturas autem in quibus iustitia non debet esse non punit pro absentia iustitiae, hoc est pro nihilo, quia non est aliquid quod ab illis exigat, nec ordo congruus universitatis rerum hoc expostulat. Sic itaque cum punit deus pro peccato quod est absentia debitae iustitiae -- quae nihil est -- non omnino punit pro nihilo, et verum est quia nisi sit aliquid propter quod punire debeat, omnino non punit pro nihilo.
7. QUOMODO SEMEN HOMINIS DICATUR IMMUNDUM ET CONCIPI IN PECCATIS, QUAMVIS IN EO NON SIT PECCATUM
Iam peccatum et iniustitiam nihil esse, et haec non esse nisi in rationali voluntate, nec ullam essentiam proprie dici iniustam nisi uoluntatem, ex iis /148/ quae dicta sunt apertum esse existimo. Videtur itaques equi quod aut infans statim ab ipsa conceptione animam habet rationalem, sine qua voluntatem rationalem nequit habere, aut in eo non est peccatum originale mox cum conceptus est. Quod autem mox ab ipsa conceptione rationalem animam habeat, nullus humanus suscipit sensus. Sequitur enim ut quotiens susceptum semen humanum -- etiam ab ipso momento susceptionis -- perit, antequam perveniat ad humanam figuram: totiens damnetur in illo anima humana, quoniam non reconciliatur per Christum; quod est nimis absurdum. Haec igitur pars huius divisionis penitus relinquenda est.
Sed si non statim infans ex ipsa conceptione habet peccatum: quid est quod dicit Iob deo: "quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nonne tu qui solus es?" Et quomodo verum est quod dicit David: "in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea"? Quaeram igitur si possum quomodo, quamvis non statim ab ipsa conceptione sit in infantibus peccatum, de immundo tamen semine in iniquitatibus et in peccatis concipi dicantur.
Saepe utique scriptura divina asserit aliquid esse quando non est, id circo quia certum est futurum esse. Sic quippe deus Adae de ligno uetito dicit: "in quacumque die comederis ex eo, morte morieris"; non quod ea die mortuus sit corpore, sed quoniam die illa necessitatem accepit aliquando moriendi. Et Paulus similiter ob necessitatem moriendi aliquando ait: "Si autem Christus in uabis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem". Non enim corpora eorum quibus loquebatur mortua erant, sed moritura propter peccatum, quia "per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors". Sic in Adam omnes peccavimus quando ille peccavit, non quia tunc peccavimus ipsi qui nondum eramus, sed quia de illo futuri eramus, et tunc facta est illa necessitas ut cum essemus peccaremus, quoniam "per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi". /149/
Simili modo de immundo semine in iniquitatibus et in peccatis concipi potest homo intelligi, non quod in semine sit immunditia peccati aut peccatum sive iniquitas, sed quia ab ipso semine et ipsa conceptione ex qua incipit homo esse accipit necessitatem, ut cum habebit animam rationalem, habeas peccati immunditiam, quae non est aliud quam peccatum et iniquitas. Nam et si vitiosa concupiscentia generetur infans, non tamen magis est in semine culpa, quam est in sputo vel sanguine, si quis male voluntate exspuit aut de sanguine suo aliquid emittit. Non enim sputum aut sanguis, sed male voluntas arguitur. Patet igitur quomodo et in infantibus non statim ab ipsa conceptione sit peccatum, et vera sint quae de divine scripture opposui. Quippe non est in illis peccatum, quia non habent sine qua non inest voluntatem; et tamen dicitur inesse, quondam in semine trahunt peccandi, cum homines iam erunt, necessitatem.
8. QUOD IN SEMINE SUMPTO DE VIRGINE NON SIT PECCATUM NEC NECESSITAS FUTURI PECCATI
Si ergo haec ut puto vera sunt: quod assumitur ad prolem de parente, quia nullam habet voluntatem, nullum est in eo peccatum. Itaque perspicuum est quondam in eo quod filius dei in personam suam assumpsit de virgine, nulla potuit esse peccati macula. Sed dictum est quia semen a parentibus trahitur cum necessitate peccati futuri, cum fuerit animatum anima rationali. Hoc utique non est propter aliud, nisi quia humana nature nascitur in infantibus -- ut dixi -- cum debito satisfaciendi pro peccato Adae, et secundum quod posui proximorum parentum, quod nequaquam facere potest, et quamdiu non facit peccat; et quia sola non valet per se iustitiam habere quam deseruit, et anima quae aggrauatur corpore quod corrumpitur, nequit eam saltem intelligere, quae nec servari nec haberi potest non intellecta. Quapropter si ab his necessitatibus semen assumptum de uirgine liberum ostendi poterit, palam erit quia nullam peccati necessitatem traxit. /150/
Quod illa quidem necessitas qua humana nature sola per se iustitiam recuperare nequit, et illa qua corpus quod corrumpitur aggrauat animam, ut eandem iustitiam nec acceptam in aetate perfecta sine auxilio gratiae servare nec in infantibus saltem intelligere queat, ab illo semine sint alienae: facile monstrari valet per unitatem personalem assumentis et assumptae naturae, si prius necessitas illa repellitur, qua ad satisfactionem pro peccatis primorum et proximorum parentum astringi videtur. Sed quod illud nullum sequatur a proximis parentibus debitum dubium non erit, si a debito primorum liberum intelligi poterit. Hoc igitur adivuante deo conabor primum quomodo cognosci possit investigare, quatenus hoc monstrato in aliis non sit necesse multum laborare.
9. CUR PECCATUM QUO DAMNATUR HUMANUM GENUS, MAGIS IMPUTETUR ADAE QUAM EVAE, CUM ILLE POST ET PER ILLAM PECCAVERIT
Ad quod videtur mihi quaerendum in primis, cur saepius et specialius peccatum quo damnatum est humanum genus, [magis] imputetur Adae quam Euae, cum illa prior peccaverit et Adam post et per illam. Dicit enim apostolus: "Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similititudinem praeuaricationis Adae". Multa quoque alla leguntur quae magis Adam quam Euam criminari videntur.
Quod ideo fieri existimo, quia illa duorum copula tote intelligitur in nomine principalis partis, sicut saepe per partem totum soles significari; aut quondam Adam cum costa sue quamvis aedificata in mulierem dici poterat 'Adam', sicut legitur quia deus "masculum et feminam fecit eos et bene dixit illis, et vocavit nomen eorum Adam in die quo creati sunt"; aut idcirco, quia si non Adam sed sola Eua peccasset, non necesse erat totum genus hominum perire, sed solam Euam. Poterat namque deus de /151/ Adam, in quo semen omnium hominum creaverat, aliam facere mulierem, per quam de Adam propositum dei perficeretur. Eisdem rationibus significabo eos ambos per nomen Adae, nisi cum necesse erit eos discernere.
10. CUR GRAVENTUR PECCATO ADAE, QUI EIUS CONSCII NON FUERUNT
Est quidem unusquisque filius Adae et homo per creationem, et Adam per propagationem, et persona per individuitatem, qua discernitur ab aliis. Non enim habet esse hominem ab Adam, sed per Adam. Nam sicut Adam non se fecit hominem, ita non fecit in se naturam propagandi, sed deus qui eum creavit hominem, fecit in eo hanc naturam ut de illo propagarentur homines. Dubium autem non est unde unusquisque alligetur debito de quo agitur. Non enim inde, quia homo est nec quia persona est. Nam si idcirco unusquisque huius debit) reus est quia est homo aut persona, necesse erat Adam, priusquam peccasset, hoc debito astrictum esse, quia erat homo et persona; quod est absurdissimum. Restat igitur ut per hoc tantum sit debitor, quia est Adam, sed non simpliciter quia est Adam, sed quia est peccator Adam. Nempe sequeretur quia, si numquam peccasset Adam, tamen qui de illo propagarentur cum hoc debito nascerentur; quod impium est.
Non incongruum est hic repatere quod iam supra dictum est, cur scilicet unusquisque peccato vel debito Adae grauatur, idcirco quia de illo /152/ propagatur, cum eiusdem peccati conscius non fuerit. Cum deus fecit Adam, fecit in eo naturam propagandi, quam subiecit eius potestati ut ea uteretur pro sua voluntate, quamdiu ipse vellet subditus esse deo. Nam non illa uteretur bestiall et irrationabili uoluptate, sed humana et rationabili voluntate. Sicut enim bestiarum est nihil velle cum ratione, ita hominum esset nihil velle sine ratione. Quod semper debent, quia potestatem hanc accepit Adam, et eam semper servare potuit. Dedit etiam illi deus hanc gratiam, ut sicut quando illum condidit nulla propagandi operante natura aut voluntate creaturae simul fecit eum et rationalem et iustum, ita simul cum rationalem haberent animam iusti essent, quos generaret operante natura et voluntate, si non peccaret.
Eadem quippe ratione qua monstratur rationalem naturam iustam esse creatam -- quod in praefato feci opusculo -- probatur etiam quod qui ex humana natura propagarentur non praecedente peccato, ex necessitate iustitiam pariter haberent cum rationalitate. Siquidem qui creavit primum hominem sine parentum generatione, creat etiam eos qui per creatam ab illo fiunt propagandi naturam. Omnis igitur homo si peccatum non praecessisset, simul esset sicut Adam et iustus et rationalis. Quoniam vero Adam subditus noluit esse dei voluntati, ipsa natura propagandi quamvis remaneret non fuit subdita eius voluntati, sicut esset si non peccasset, et gratiam quam de se propagandis servare poterat perdidit, atque omnes qui operante natura quam acceperat propagantur, eius astricti debito nascuntur. Quamobrem quoniam humana natura quae sic erat in Adam tota, ut nihil de illa extra illum esset, peccando sine omni necessitate deum exhonoravit, unde per se satisfacere non potuit: gratiam quam acceptam propagandis de se potuit semper servare perdidit, et peccatum secum comitante poena peccati, quantumcumque per datam propagandi naturam propagetur, trahit. /153/
11. QUOD PROPAGATIO DE VIRGINE NON SUBIACEAT LEGI ET MERITIS NATURALIS PROPAGATIONIS; ET QUOD TRES SINT CURSUS RERUM
Nunc diligenter considerandum est, utrum haec quasi haereditas peccati et poenae peccati ad hominem per virginem de Adam propagatum iuste pertranseat. Certum quidem est quod Adam non accepit naturam propagandi nisi per virum simul et mulierem. Siquidem non habet humana natura et impossibile cognoscitur, ut solus vir aut sola mulier hominem generet, natura tantum et voluntate propria operante. Sicut namque limus terrae non acceperat naturam aut voluntatem, qua operante uir primus de illo fieret, quamvis esset de quo a deo fieri posset: sic non est facta mulier de costa viri aut vir de sola muliere operante natura aut voluntate hominis, sed deus propria potestate et uoluntate fecit virum unum de limo et alterum de sola femina, et feminam de solo viro. Licet enim nihil fiat nisi voluntate dei faciente aut permittente, quaedam tamen sola potestas et voluntas eius facit, quaedam creata natura, quaedam voluntas creaturae. Sed sicut creata natura nihil facere per se potest, nisi quod a voluntate dei accepit, ita voluntas creaturae nequit per se quicquam operari, nisi quod natura adivuat aut concedit. Sola dei voluntas fecit in principio rerum naturas dans quibusdam competentes singulis voluntates, ut naturae et voluntates secundum ordinem sibi traditum suum opus in rerum cursu persoluerent; et adhuc multa facit, cum de eisdem naturis et voluntatibus operatur, quod illae secundum suum usum et propositum nequaquam facerent.
Solius quippe voluntatis dei opus est, cum mare siccum iter intra se populo praebet, cum mortui resurgunt, cum aqua subito in vinum convertitur, cum sancto spiritu corda hominum ea quae nec per se nec per aliam creaturam sciunt docentur, cum noxiae voluntates a suo impetu sola gratia regente ad hoc quod prodest convertuntur, cum alia multa fiunt, quae nec creatura nec eius voluntas per usitatum cursum snum operaretur. Natura levia sursum, gravia deorsum trahit, terram aliquando voluntate prius colente et seminante, aliquando nullo uoluntatis opere praecedente herbas et arbores innumeras /154/ producere et eas fructificare facit, et alla multa quae facilius visu quam doctrine cognoscimus. voluntati illa imputantur quae sunt huiusmodi: Iter facere, aedificare, scribere, loqui, et similia quae non nisi voluntas facit.
Cum igitur omnia quae fiunt, si diligenter considerentur, fiant aut sola voluntate dei, aut natura secundum vim illi a deo inditam, aut uoluntate creaturae; et ea quae nec natura create nec voluntas creaturae sed solus deus facit, semper miranda sint: apparet quia tres sunt cursus rerum, scilicet mirabilis, naturalis, voluntarius. Et mirabilis quidem aliis aut eorum legi nulla tenus est subditus, sed libere dominatur; neque illis facit iniuriam, quando eis obuiare uidetur, quia nihil habent nisi quod ab illo acceperunt, nec ille dedit eis aliquid nisi sub se. Quoniam ergo propagatio viri de sola uirgine ita non est naturalis aut voluntaria sed mirabilis, sicut illa quae mulierem protulit de solo viro, et sicut creatio viri de limo: palam est quia nequa quam subiacet legibus et meritis illius propagationis, quam et voluntas et natura -- quamvis discrete -- operantur. Aliud enim ibi facit voluntas, aliud natura. Pariter tamen uerus est homo et Adam de non-homine, et Ihesus de sola muliere, et Eua de solo viro, sicut est verus homo quilibet vir aut mulier de viro et muliere. Omnis autem homo aut Adam est aut de Adam; sed Eua de solo Adam, et omnes alii de Adam et Eua. Quoniam namque Maria, de qua sola est Iesus, de Adam est et Eua: non potest ipse de eisdem non esse. Sic namque expediebat ut qui redempturus erat genus hominum, esset et nasceretur de patre et matre omnium.
12. QUOD MALA ADAE NULLA RECTITUDINE AD ILLUM HOMINEM TRANSEANT
Quomodo autem filius virginis non subiaceat peccato aut debito Adae, sic quoque non est difficile intelligere. Siquidem Adam factus est iustus et fiber a peccato et debito saepefato et a poena peccati, et beatus et po tens semper senare acceptam iustitiam, et per iustitiam eam quam dixi libertatem et beatitudinem. Quoniam ergo cum haec bona sine omni diffi cultate posses semper servare, sibi non servavit: ea sibi ipse abstulit et /155/ horum se contrariis subiecit. Factus est itaque seruus peccati sive iniusti tiae, et debiti quod reddere nequivit, et miseriae de qua est impotentia bona perdita recuperandi. Sicut igitur aliter nequivit auferre sibi bona quae habebat, ac attrahere mala quae non habebat, quam non servando sibi bona cum potuit: ita nulli alii valuit eadem bona aulerre atque mala inferre, nisi non servando bona cui servare quivit. Servare autem nulli potuit ea bona nisi illis, quorum generationis potestatem uoluntati subditam accepit. Nulli ergo personae quamvis de se propagatae transmittere mala praedicta potuit, in cuius generatione nec natura illi data propagandi, nec voluntas eius quicquam operata est aut operari valuit. Quare Adae mala praedicta nulla ratione aut rectitudine ad hominem conceptum de virgine pertranseunt.
13. QUOD ETSI NON ESSET DEUS SED PURUS HOMO, NECESSE TAMEN ESSET ILLUM TALEM ESSE, QUALIS PRIMUS HOMO FACTUS EST
Item. Si diligenter puro rationis intuitu sapientem dei speculamur iusti tiam, nimis absurdum intelligitur, ut per illud semen quod non creata natura, non voluntas creaturae, non ulli data potestas producit aut seminat, sed solius dei propria voluntas ad procreandum hominem noua virtute, mundum a peccato, de virgine segregat: alieni peccati seu debiti sive poenae ad eundem hominem necessitas ulla pertranseat, etiam si non assumatur in personam dei, sed ut purus homo fiat. Nam eadam ipsa ratione, qua non debuit deus Adam facere nisi iustum nec aliquo debito sive incommodo grauatum: aperte mens rationalis cognoscit eum quem similiter propria voluntate et virtute procreat, alicui malo subditum fieri non debere; quoniam nimis inconveniens est omnipotenti et sapienti dei bonitati talem facere rationalem naturam sola propria voluntate, de materia in qua nullum est peccatum. Quod qui non intelligit, non cognoscit quid deo non conveniat. Quapropter etiam si purum hominem sic faceret deus, ut dictum est: necesse esset eum non minori praeditum iustitia et beatitudine, quam fuit Adam cum primum factus fuit. /156/
14. QUOD PROPOSITAE RATIONI NON REFRAGETUR QUOD SCRIPTUM EST HOMINEM DE IMMUNDO SEMINE ET IN INIQUITATIBUS CONCEPTUM, ETIAMSI DE ALIQUIBUS PROPRIE DICTUM SIT
Nam si mens alicuius non capit quod de semine hominis dixi, scilicet non esse in illo peccatum ante animam rationalem, sed immundum dici pec cato et iniquitate propter futuram immunditiam cum iam erit homo, atque putat illud immundum esse in ipsa conceptione, propterea quia -- sicut ipse mihi opposui -- legitur: "quis potest facere mundum de immundo conceptum semine", et: "in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea": non hic laboro, quia non indigeo, ut quod non potest capere capiat, sed peto ut quod breviter dicam attendat.
Illi utique qui haec dixerunt, aut voluerunt ea intelligi de omni hominis semine, aut tantum de illo quod cum sensu seminatur uoluptatis, quae non esset nisi brutorum animalium, si homo non peccasset. At si de omni hoc senserunt, ergo semen de sola virgine sumptum immundum tanti viri asseruerunt; quod impium est credere. Non itaque hoc de illo scripserunt, sed si de aliquo hominis semine secundum istius sensum protulerunt, non nisi de illo quod cum praedicta voluptate concipitur intelligi voluerunt. Hoc autem nullatenus refragatur nostrae rationi, quae semen de virgine sumptum asserit esse mundum, quamvis sit de masse peccatrice. /157/
15. QUOMODO MASSA PECCATRIX NON SIT TOTA PECCATRIX
Nam quemadmodum caecitas non est in aliquaparte hominis, quamvis homo dicatur caecus, nisi in oculo ubi debet esse visus -- non enim est in menu vel in pede -- nec surditas est nisi in aure cum homo dicitur surdus: ita licet masse generis humani peccatrix nominetur, non tamen in ulla parse eius est peccatum nisi, ut dixi, in voluntate, quam in nulla hominis con ceptione semen habere cognoscitur. Quamobrem nulla ratione vera aut verisimili contradicente si considerentur quae supra dicta sunt, iam libere possumus concludere quia nulla ratio, nulla ueritas, nullus intellectus per mittit ad hominem ex sola virgine conceptum de peccato massae peccatricis, quamvis de illa sit assumptus, aliquid potuisse aut debuisse accedere, etiam si non esset deus.
16. CUR IOHANNES ET ALII QUI SIMILITER CONCEPTI SUNT PER MIRACULUM, NON SINT PER SE LIBERI A PECCATO
Quod si obiciuntur mihi Iohannes Baptista et alit, qui de sterilibus et in quibus prae senectute natura generandi iam erat emortua propagati sunt, et quasi per similem rationem putantur debuisse nasci sine peccato et poena peccati, quia per miraculum concept) sunt: valde utique intelligenda est ab istis aliena ratio illa, quae virginalem conceptionem liberam ab omni peccati monstrat necessitate. Alind enim est aliquid inauditum et inopinabile atgue naturae incognitum facere, et aliud naturam aut aetate aut aliquo vitio de bilitatam sanare et ad snum opus reuocare. Nam si Adam non peccasset: sicut ipse nulla senectute, nulla cause infirmaretur, sic natura propagandi create in illo et ad utendum -- ut iam dictum est -- eius potestati subdita, nullo casu a suo cursu impediretur. Non ergo in Iohanne et similibus /158/ est aliquid nouum naturae Adae, sicut est in filio virginis datum, sed quod suds causis infirmatum erat, cognoscitur esse reparatum. Quare quo niam illi per propagationem naturalem datam Adae sunt generati, nequa quam possum aut debent ei de quo agimus in conceptionis assimilari mira culo, ut ab originalis peccati vinculo absoluti possint ostendi.
17. CUR DEUS INCARNATUS SIT, CUM DE ADAM POSSES FACERE HOMINES NON-DEOS SINE PECCATO TOT QUOT SUFFICERENT.
Forsitan dicit aliquis: Si purus homo qui deus non esset potuit fieri de Adam sine omni peccati contagione, sicut dicis: cur necesse fuit deum incarnari, cum aut per unum talem qui esset sine omni peccato posses pec catores deus redimere, aut tot quot necessarii erant ad perficiendam super nam civitatem homines simili miraculo facere?
Ad quod breviter respondeo. Ideo deus factus est homo, quia non sufficeret ad redimendos altos -- sicut in ssepefato opusculo monstratum est -- homo non-deus. Idcirco etiam non fecit tot homines tales quot necessari erant, ne si nullus de propagatione naturali saluaretur, frustra naturam illam in Adam condidisse, et quasi quod non bene fecisset correxisse vi deretur; quod summae sapientiae non convenit de aliqua natura facere.
Non longe supra investigare proposui, quamodo semen sumptum de uirgine, in quo monstratum erat nullum esse peccatum, liberum a necessitatibus praedictis in quibus omnes altos homines concipi posueram, posses intelligi. Et de illa quidem necessitate qua recuperare iustitiam quam deseruit humana natura, per se nequit, et de illa qua "corpus quod corrumpitur aggrauat animam" et maxime in infantibus illud liberari posse, quia homo ille deus esset, confidebam, si prius ab illo necessitas peccati et debit) Adae et proximorum parentum rationabiliter alienaretur. Incepi itaque quaerere quomodo valeret hoc intelligi de necessitate peccati et debit) Adae, ut de aliis postea /159/ facilius quod quaerebam inveniretur, et abundante gratia illius de cuius conceptionis agitur munditia factum est, ut non modo ab omni peccato et de bito et necessitatibus praefatis liberum cognosceretur, sed insuper hominem ita conceptum esse debere praeditum non minor) iustitia vel beatitudine, quam in qua factus est Adam, intelligibili ratione -- etiam si non deus sed purus esset homo -- probaretur. Siquidem pariter irrationabile videbatur, et peccatum aut poenam peccati ab ullis parentibus ad illum per talem propagationem descendere, et deum sponte rationalem naturam iniustam aut nulla eius promerente iniustitia miseram facere.
18. QUOD DE VIRGINE IUSTA DEUS CONCEPTUS SIT NON NECESSITATE, QUASI DE PECCATRICE NON POSSET, SED QUIA SIC DECEBAT
Quamvis ergo de mundissima virgine filius dei verissime conceptus sit, non tamen hoc ea necessitate factum est, quasi de peccatrice parente iusta proles rationabiliter generari per huiusmodi propagationem nequiret, sed quia decebat ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret. Nempe decens erat ut ea puritate, qua maior sub deo nequit intelligi, virgo illa niteret, cui deus pater unicum filium, quem de corde suo aequalem sibi genitum tamquam se ipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis dei patris et virginis filius, et quam ipse filius substantialiter facere sibi matrem eligebat, et de qua spiritus sanctus volebat et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille de quo ipse procedebat. Qualiter au tem virgo eadam per fidem ante ipsam con ceptio nem mundata sit, dixi, ubi aliam rationem de hoc ipso unde hic agitur reddidi.
19. QUOMODO ISTA RATIO ET ALTERA ALIBI DATA CONCORDANT ET DIFFERANT
Quae duae rationes intellectui meo videntur ad quaestionem unaquacque per se aufficere, sed ambae simul animo vim rationis et decorem actionis /160/ quaerenti copiose satisfacere. Et quamvis ad idem tendant, in hoc tamen differunt, quod ista quidem, quam hic protuli, monstrat deum etiam de peccatricis virginis substantia -- quoniam nusquam est in hominis natura praeter voluntatem peccatum -- prolem debere iustam immo non nisi iustam nulla ratione repugnante tali propagatione producere; illa vero probat quia, etiam si in tota uirginis essentia peccatum esset, tamen ad huiusmodi conceptionis munditiam per fidem munda fieri posset. Atque in ista omnis necessitas mortis et cuiuslibet corruptionis sive laboris ab illo homine aperte excluditur; in illa autem quaestio de hoc oriri videtur, sed sufficienti ratione, si diligenter perspecta fuerit, dissolvitur. Quapropter ex utraque palam est, quia nihil nisi pia voluntate dominus ac redemptor noster sustinuit in omnibus quae passus est.
20. QUOD NATUS DE VIRGINE PRO ORIGINALI PECCATO HABUIT ORIGINALEM IUSTITIAM
Ut mihi videtur, de peccato quidem originali -- sicut proposui - sufficienter ostensum est, quomodo ad hominem de virgine conceptum nulla ratione descendere a parentibus potuit, sed potius iustus et beatus fieri ratione exigente debuit. Quamobrem quoniam de iusto patre secundum divinam et de iusta matre secundum humanam naturam iustus ab ipsa origine -- ut ita dictum sit- natus est: non incongrue pro originali iniustitia, quam omnes alii filii Adae habent a sua origine, iustitiam originalem habere dicendus est.
21. QUARE NON POTUIT HABERE PERSONALEM INIUSTITIAM
At de personali iniustitia superfluum est disputare quod ad illum non attigerit, quoniam humana natura numquam in illo sine divina fuit, nec illius anima umquam aggrauata contra voluntatem aut ullo modo impedita est corpore corruptibili. Quae anima quoniam ipsa, immo totus ille homo et verbum dei, deus, una persona semper extitit, numquam sine perfecta iustitia /161/ et sapientia et potestate fuit, quam semper a se ipso ille secundum personam sicut deus habuit, licet in naturis humana a divine quod habuit acceperit.
Altiorem autem aliam rationem quomodo deus assumpsit hominem de masse peccatrice sine peccato velut azymum de fermentato, praeter istam quam hic et illam guam alibi posui, esse non nego. Quam si mihi ostensa fuerit libenter accipio, et meas si -- quod non arbitror -- contra ueritatem esse poterint ostendi, non teneo.
22. DE QUANTITATE ORIGINALIS PECCATI
Porro peccatum originale nec maius potest esse quam dixi, nec minus quam: quia cum infans iam rationalis est, humana natura non habet in illo iustitiam quam accepit in Adam et quam semper debet habere, neque eam excusat impotentia quia non habet, sicut supra dictum est. Illud tamen non per omnia tam grave, sicut supra posui, existimo. Nam quondam ad hominem de virgine conceptum ostendere volebam illud non pertinere, tale illud constitui cui aliquid non posses addi, ne - sicut dixi -- propter hoc quod investigabam viderer pondus eius minorare. De quo quid mihi nunc videatur, breviter aperiam.
Peccatum Adae ita in infantes descendere, ut sic pro eo puniri debeant, ac si ipsi illud singuli fecissent personaliter sicut Adam, non puto, quamvis propter illud factum sit, ut eorum nullus possit nasci sine peccato, quod sequitur damnatio. Cum enim dicit apostolus quia ~mors regnavit ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in simili tudinem praeuaricationis Adae": aperte videtur sign)ficare quod non illis personaliter imputetur ipsa Adae praeuaricatio aut aliquid tam magnum, quamvis omnes filios Adae - excepto virginis filio -- "peccatores~ et /162/ ~filios irae" in scriptis suds pronuntiet. Nam cum ait: "etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praeuaricationis Adae~: potest sic intelligi ac si dicat: etiam in eos, qui non tantum peccaverunt quantum Adam peccavit praeuaricando. Et cum ait: "lex autem subintravit ut abundaret delictum": aut intelligemus peccatum ante legem in illis, ~qui non peccaverunt in similitudinem praeuaricationis Adae~, minus quam Adae peccatum; aut si minus non erat, abundavit in eis peccatum post legem ultra peccatum Adae; quod intelligere nequeo cum illud considero. De cuius pondere et satisfactione in Cur de us homo quod mihi visum est, sicut iam legisti, exposui. verum est tamen quia nullus ad hoc, ad quod homo factus est et propagatio illi data est, restituitur, nec a malis in quae cecidit humana natura eruitur, nisi per satisfactionem illius peccati, per quod in eadem male ipsa se praecipitavit.
Dicet aliquis: Si non habent singuli peccatum Adae: quomodo as seris nullum saluari sine satisfactione peccati Adae? Nam qualiter exigit iustus deus ab illis satisfactionem peccati quod non habent? At deus non exigit ab ullo peccatore plus quam debet; sed quondam nullus potest reddere quantum debet, solus Christus reddit pro omnibus qui saluantur plus quam debent, sicut iam in sacpefato opusculo dixi.
Adhuc alio quoque modo videndum est, qua ratione peccatum minus sit in infantibus quam in Adam, cum ab illo in omnes descendat. "Per unum" enim ~hominem" -- quod est per Adam -- "peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors~.
23. CUR ET QUOMODO DESCENDAT IN INFANTES
Cur autem minus sit non cognoscitur, si cur et quomodo insit non intelligitur. Quod quamvis dictum sit supra, quantum opus erat ad hoc quod /163/ quaerebatur, tamen non erit superfluum si hic breviter repetitur. Equidem negari nequit infantes in Adam fuisse cum peccavit. Sed in illo causaliter sive materialiter velut in semine fuerunt, in se ipsis personaliter sunt; quia in illo fuerunt ipsum semen, in se sunt singuli diversae personae. In illo non alii ab illo, in se alii quam ille. In illo fuerunt ille, in se sunt ipsi. Fuerunt igitur in illo, sed non ipsi, quondam nondum erant ipsi.
Forsitan dices aliquis: Istud esse quo alii homines in Adam fuisse dicuntur, quasi nihil et inane quiddam est, nec est nominandum 'esse'. Dicat ergo illud esse fuisse nihil aut uanum sive falsum, quo fuit Christus secundum semen in Abraham, in David et in aliis patribus, et quo omnia quae sunt ex semine fuerunt in seminibus, et nihil fecisse deum, cum omnia quae procreantur ex semine ipse fecit prius in seminibus ipsis, et dicat nihil vel uanum aliquid esse hoc, quod si vere non esset, haec quae videmus esse non essent. Si enim uerum non est ea quae natura procreat ex seminibus, in illis prius aliquid fuisse, nullo modo essent ex ipsis. Quod si haec dicere stultissimum est, non falsum vel uanum, sed verum et solidum esse fuit, quo fuerunt omnes alii homines in Adam, nec fecit deus inane aliquid, cum eos in illo fecit esse. Sed -- sicut dictum est -- in illo fuerunt non alii ab illo, et ideo longe aliter quam sunt in se ipsis.
Verum quamvis constet eos omnes in illo fuisse, solus tamen filius uirginis valde diverso modo ab aliis in illo fuit. Omnes quippe alii sic fuerunt in illo, ut per naturam propagandi, quae potestati et uoluntati eius subdita erat, de illo essent; solus vero iste non sic in eo fuit, ut per naturam aut voluntatem eius de illo fieret. De aliis enim acceperat Adam quando pec cavit, ut esset hoc de quo illi futuri erant, et ut de illo essent; de isto vero, ut esset hoc unde futurus erat, non autem ut de illo esset, quia non erat /164/ in eius potestate, ut de ipso propagaretur. Sed nec in potestate eius erat, ut de alla essentia aut de nihilo fieret. Quare non erat in eo, ut hic aliquo modo esset. Nam nec in potestate naturae nec in potestate uoluntatis eius erat, ut esset quoquo modo. Erat tamen in eo natura de qua propagandus erat, non eius sed dei potestate. Nam etsi usque ad uirginem matrem in parentibus et voluntas seminavit et natura germinavit, ut ipsa virgo partim natural), partim voluntario cursu ad suum esse ab Adam perduceretur, sicut omnes alii: in illa tamen nec uoluntas creaturae prolem seminavit nec natura germinavit, sed ~spiritus sanctus" et ~uirtus altissimie de virgine-muliere virum mirabiliter propagavit. De aliis ergo erat in Adam" id est in eius potestate, ut de illo essent; de isto vero non erat in illo ut aliquo modo esset, sicut non erat in limo, unde primus vir factus est ut esset de illo mirabiliter, neque in viro ut Eua de illo - quemadmodum facta est -- esset. Sed nec in aliquo eorum, in quibus fuit ab Adam usque ad Mariam, erat ut esset. Fuit tamen in illis, quia erat in eis unde ipse assumendus erat, quemadmodum erat in limo unde primus homo factus est, et in eo unde Eua facta est, non voluntate creaturae aut potestate, sed sola divine virtute; sed iste tanto mirabilius et maiori gratia, quanto illi purl homines, hic homo-deus factus est. valde itaque diverso modo iste erat in Adam quando peccavit, quam erant illi, qui voluntario et naturali cursu procreantur. Illos ergo quodam modo facit Adam, quos per acceptam potestatem humana voluntas semi nando et natura germinando procreant; istum vero non nisi deus fecit quamvis de Adam, quia non per Adam, sed per se velut de quo.
Quid ergo convenientius ad ostendendam magnitudinem bonitatis dei et ad plenitudinem gratiae quam Adae concedebat, quam ut quorum esse in illius potestate sic erat, ut quod ille naturaliter erat, hoc illi per ilium essent, ita quoque in eius esset arbitrii libertate, ut qualis erat ipse iustitia et felicitate, tales eos propagaret? Hoc igitur illi datum est. Quoniam itaque in tantae gratiae celsitudine positus, bona quae sibi et illis servanda acceperat sponte deseruit: idcirco filii perdiderunt, quod pater, cum servando illis dare posses, non servando abstulit. Haec mihi videtur sufficiens ratio, cur ad /165/ infantes peccatum et male descendant Adae,si diligenter remote nostra uoluntate, quae saepe et multum impedit mentem ab intellectu rectitudinis, ipsa pure iustitia consideretur. Qualiter autem peccatum idem mihi videatur ad eos descendere, paucis expediam.
Est peccatum a natura, ut dixi; et est peccatum a persona. Itaque quod est a persona, potest dici 'personale'; quod autem a natura, 'naturale', quod dicitur 'originale'. Et sicut personale transit ad naturam, ita naturale ad personam, hoc modo: Quod Adam comedebat, hoc natura exigebat; quia ita ut hoc exigeret create erat. Quod vero de ligno uetito comedit, non hoc voluntas naturalis, sed personalis, id est propria fecit. Quod tamen egit persona, non fecit sine natura. Persona enim erat quod dicebatur Adam; natura, quod homo. Fecit igitur persona peccatricem naturam, quia cum Adam peccavit, homo peccavit. Siquidem non quia homo erat, ut uetitum praesumeret impulsus est; sed propria voluntate, quam non exegit natura sed persona concepit, attractus est. Similiter fit in infantibus e converso. Nempe quod in illis non est iustitia quam debent habere, non hoc fecit illorum voluntas personalis, sicut in Adam, sed egestas naturalis, quam ipsa natura accepit ab Adam. In Adam namque, extra quem de illa nihil erat, est nudata iustitia quam habebat, et ea semper nisi adinta caret. Hac ratione quondam natura subsistit in personis et personae non sunt sine natura, facit natura personas infantum peccatrices. Sic spoliavit persona naturam bono iustitiae in Adam, et natura egens facta omnes personas, quas ipsa de se procreat, eadem egestate peccatrices et iniustas facit. Hoc modo transit pec catum Adae personale in omnes qui de illo naturaliter propagantur, et est in illis originale sive naturale.
Verum pates magnam esse distantiam inter peccatum Adae et pec catum eorum; quia ille peccavit propria voluntate, illi natural) peccant ne cessitate, quam propria et personalis illius meruit voluntas. Sed cum nemo dubitet quia par poena non sequatur imperia peccata, in hoc tamen similis est personalis et originalis peccati damnatio, quia nullus admittitur ad regnum dei, ad quod factus esthomo, nisi per mortem Christi, sine qua non red ditur quod pro Adae peccato debetur, quamvis non omnes pariter in inferno /166/ torqueri mereantur. Nam post diem iudicii nullus erit angelus aut homo, nisi aut in regno dei aut in inferno. Ita igitur et peccatum infantum minus est quam peccatum Adae, et nullus tamen sine illa universali satisfactione saluatur, per quam et magnum et paruum peccatum dimittitur. Cur autem non sit sine illa morte, et quomodo per illam sit salus hominum: in praefato libro, sicut mihi deus dedit, quaesivi et dixi.
24. QUOD PECCATA PARENTUM POST ADAM NON COMPUTENTUR IN ORIGINALI PECCATO FILIORUM
Parentum vero proximorum peccata ad originale peccatum non aestimo pertinere. Quippe si Adam nequivisset ad eos quos generaturus erat iustitiam suam producere, nequaquam posses eis suam iniustitiam transmittere. Quare quondam nullus post Adam filiis suds quivit suam iustitiam servare, nullam video rationem cur proximorum parentum peccata filiorum debeant animabus imputari. Denique nulli dubium est quod infantes nullam servant rectitudinem voluntatis propter ipsam rectudinem. In hoc ergo sunt omnes pariter iniusti, quia nullam habent quam omnis homo debet habere iustitiam. Haec nuditas iustitiae descendit ad omnes ab Adam, in quo humana natura se spoliavit eadem iustitia. Nam etsi in Adam illi remansit aliqua iustitia, ut in rebus aliquibus rectam servaret voluntatem: sic tamen private est illo dono, quo sibi iustitiam custodire poterat in posteros, ut in nullo eorum ipsa cum aliqua iustitia se propagare queat. Plus utique in infantibus auferre sibi non valuit, quam omnem iustitiam et beatitudinem, quae nulli datur aliqua carenti debita iustitia.
Quod autem proximorum iniustitia parentum possit hanc augere iustitiae nuditatem, qua non valet in infantes ab Adae peccato maior descendere, non videtur possibile. Nam ubi nulla est iustitia, nulla potest aulerri iustitia. Unde autem nulla potest absentari iustitia, ibi addi nulla valet iniustitia. /167/ Nullam ergo infantibus suis addere queunt iniusti parentes iniustitiam super praedictam nuditatem iustitiae. At ubi nulla est iustitia, nil prohibet aliquam poni iustitiam. verisimilius igitur et possibilius videtur -- si parentes iniusti aliquam suis infantibus addere dicuntur iniustitiam -- quod iusti suis possint aliquam dare iustiham. Quod si fit, habent infantes iustorum aliquam iustitiam. Si vero hoc est, levius damnantur quam infantes iniustorum, si moriuntur sine baptismo; aut si saluantur, cum aliquo suo praecedenti merito eliguntur. Quod Paulus apostolus negat, ubi per Iacob et Esau probat nullum nisi omnium merita praeveniente gratia saluari. Quoniam itaque nullam dant iusti parentes ante baptismum infantibus suis iustitiam, nullam utique addunt iniusti suis iniustitiam.
Quod si dicitur: non addunt iniusti parentes suis infanubus aliquam iniusutiam, quibus aulerre nequeunt ullam iustitiam, sed originalem quam habent ab Adam faciunt in eis graviorem: ergo et iusb in suis eam red dunt leviorem. Quare si minus sunt iniusti infantes iustorum quam iniustorum, minus debent reprobari quam illi. Quod dicat qui audet et ostendere potest; ego vero non audeo, cum mixtim videam et iustorum et iniustorum infantes ad baptismi grabam eligi et ab illa reprobari. Sed et hoc si quis dicit, non valet ostendere. Quippe sicut hoc modo non est iusto iushor, nisi qui vo luntate magis aut appetit aut vitat quod debet, ita non est iniusto iniusuor, nisi qui plus aut amat aut contemnit quod non debet. Si igitur infantes ne queunt ostendi, mox ut animam habent, alius alio magis vel minus velle quod debent aut quod non debent, nemo potest probare qund in infantibus alius alio nascatur iusnor vel iniustior. Pariter ergo nec iush sua iustiha reddere uidentur in suis infantibus originalem iniustitiam leviorem, nec iniusti in suis sua iniustiha graviorem. Quapropter si parentes iniusti nec numero nec magnitudine queunt originale peccatum suis infantibus suo peccato augere, videtur mihi peccata parentum post Adam in infantum originali peccato non deputari.
Non nego propter merita bona parentum filiis multa et magna beneficia corporis et animae impendi, et propter peccata parentum filios et nepotes "usque in tertiam et quartam generanonema et forsitan ultra diversis tribulationibus /168/ in hac vita flagellari, et ea perdere bona etiam in anima quse forsitan per illos consequerentur, si iusti essent -- quorum exempla longum est nimis hic inserere -; sed dico peccatum originale in omnibus infantibus conceptis naturaliter aequale esse, sicut peccatum Adae, quod est causa cur nascantur in illo, ad omnes pertinet aequaliter.
25. QUOMODO NOCEANT ANIMABUS EORUM
Si autem peccata parentum aliquando nocent animabus filiorum: hoc modo potius fieri existimo, non quod ea illis deus imputet, aut quod eos in aliqua delicta propter parentes inducat, sed quoniam, sicut sacpe meritis parentum filios iustorum a peccatis eruit, ita filios iniustorum eorum meritis in suis aliquando derelinquit. Quoniam enim nemo liber est a peccato nisi deo liberante: cum non liberat dicitur 'inducere', et cum non mollit 'indu rare'. Namque satis videtur susceptibilius quod deus animam peccatricem, cui nihil praeter poenam debet, propter parentum peccata in suis dimittat peccatis ut pro ipsis puniatur, quam quod eam alienis oneret, ut pro illis torqueatur. Ita igitur sine repugnantia et originale peccatum est idem in omnibus, et ~filius non portabit iniquitatem patris", et "unusquisque onus suum portabit", et recipiet "prout gessit" in corpore ~sive bonum sive /169/ malum", et reddit deus peccata parentum filiis ~in tertiam et quartam gene rationema, etiam si hoc fit in anirna, et quidquid aliud legitur quod anima bus filiorum peccata parentum nocere significare uidetur. Quippe non moritur anima filii peccato patris sed suo, nec portat quis "iniquitatem patris~, cum in sua relinquitur, sed suam, nec onus alienum sed suum, nec recipit prout pater sed prout ipse gessit in corpore; sed quoniam propter peccata parentum a suis malis non est liberatus, ea quae portat eisdem parentum peccatis imputantur.
26. QUOMODO TAMEN NULLUS PORTET PECCATUM PATRIS, SED SUUM
At si obicitur quia omnes qui non saluantur per fidem, quae est in Christum, portant iniquitatem et onus Adae, ut per hoc velit probare infantes aut aliorum quoque parentum iniquitates similiter debere portare, aut illius non debere: consideret diligenter quia non portant infantes peccatum Adae sed saum. Nam aliud fuit Adae peccatum, et aliud est peccatum infantum, quia differunt, ut dictum est. Illud enim fuit causa, istud est effectum. Adam caruit debita iustitia, non quia alius sed quia ipse deseruit; infantes carent, non quoniam ipsi sed quoniam alius dereliquit. Non est ergo idem peccatum Adae et infantum. Et cum dicit apostolus, quod supra posui, quia ~mors regnavit ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praeuaricationis Adae"; sicut significat infantum minus esse quam Adae peccatum, ita aperte monstrat aliud esse.
Quapropter cum damnatur infans pro originali peccato, non damnatur pro peccato Adae sed pro suo. Nam si ipse non haberet suum peccatum, non damnaretur. Ita ergo non portat iniquitatem Adae sed suam, quamvis ideo dicatur portare, quia iniquitas illius peccati istius causa fuit. Haec au tem causa, quse fuit in Adam, ut infantes in peccato nascantur, non est /170/ in aliis parentibus, quia non habet in eis humana natura potestatem, quem admodum dixi, ut filii iusti propagentur. Quare non ita sequitur, ut pro peccato illorum sit in infantibus peccatum, sicut pro peccato Adae.
27. QUID SIT ORIGINALE PECCATUM; ET QUOD IN OMNIBUS SIT AEQUALE
Originale igitur peccatum non aliud intelligo quam quod est in infante, mox ut habet animam rationalem, quidquid prius in corpore nondum sic animato factum sit -- ut est membrorum aliqua corruptio -- uel post sive in anima sive in corpore futurum sit. Quod propter plaedictas aestimo rationes in omnibus infantibus naturaliter propagatis es se aequale, et omnes qui in illo solo moriuntur aequaliter damnari. Siquidem quidquid peccati super illud additur in homine, personale est; et sicut persona propter naturam peccatrix nascitur, ita natura per personam magis peccatrix redditur, quia cum peccat persona quaelibet, peccat homo.
Hoc peccatum, quod originale dico, alind intelligere nequeo in eisdem infantibus, nisi ipsam quam supra posui factam per inobedientiam Adae iustitiae debitae nuditatem, per quam omnes filii sunt irae; quondam et na turam accusal spontanea quam fecit in Adam iustitiae desertio, nec per sonas excusat -- ut dictum est -- recuperandi impotentia. Quam comitatur beatitudinis quoque nuditas, ut sicut sunt sine omni iustitia, ita sint absque omni beatitudine. Per quas duas nuditates in huius vitae exilio expositi sunt, et patentee peccatis et miseriis incessanter ubique occurrentibus et undique irruentibus, nisi quantum divine defenduntur dispositione.
28. CONTRA ILLOS QUI NON PUTANT INFANTES DEBERE DAMNARI
Sunt quorum animus infantes damnari debere, qui sine baptismo moriuntur, ob solam iniustitiam quam dixi non uult accipere, quondam nullus /171/ homo iudicat eos reprehendendos de peccato alienae personae, et quia non dum sunt iusti et intelligentes in tali aetate, nec putant deum districtius in nocentes debere iudicare quam iudicent homines. Quibus dicendum est quod aliter deus erga infantes debeat agere, aliter homo. Nam homo non debet exigere a natura quod ipse non dedit et quod sibi non debetur, nec iuste redarguit homo hominem cum culpa nasci, sine qua ipse non nascitur et de qua non nisi per alium sanatur. Deus vero recte exigit a natura quod ei dedit, et quod sibi iuste debetur.
Sed et hoc iudicium quo infantes damnantur, non est alienum multum, si consideretur, ab hominum iudicio. Si quis enim vir et uxor eius ad ma gnam quandam dignitatem et possessionem nullo suo merito sed gratia sola pro uecti simul crimen grave inexcusabiliter committunt, et pro eo iuste deiciuntur et in seruitutem rediguntur: quis dicet filios quos post damnationem generant eidem non debere subiacere seruituti, sed potius ad bona quae parentes iuste perdiderunt gratis oportere restitui? Tales sunt primi parentes et filii eorum, quos iuste pro culpa sua de beatitudine in miseriam damnati in eodem ge nerant exilio. De similibus itaque simile debet esse iudicium, sed de istis tanto districtius quanto delictum eorum probari potest improbabilius.
Denique omnis homo aut saluatur aut damnatur. Omnis autem qui saluatur ad regnum coelorum admittitur, et omnis qui damnatur ab eo excluditur. Qui vero admittitur, provehitur ad similitudinem angelorum, in quibus nullum umquam fuit aut erit peccatum; quod fieri nequit, quamdiu in eo est aliqua macula peccati. Impossibile itaque est aliquem hominem cum aliquo quamvis paruo peccato saluari. Quare si quod dixi originale peccatum est aliquod peccatum, necesse est omnem hominem in eo natum illo non dimisso damnari. /172/
29. QUOMODO IMPOTENTIA HABENDI IUSTITIAM EXCUSES EOS POST BAPTISMA
Dixi impotentiam habendi iustitiam non excusare iniustitiam infantum. Quaeret ergo aliquis forsitan dicers: Si in infante peccatum, id est iniustitia, est ante baptismum, nec excusatur impotentia habendi iustitiam, sicut dicis, et in baptismo non remittitur peccatum nisi qund prius erat: cum post baptismum sit sine iustitia, quamdiu infans est, nec intelligerepotest iustitiam quam serues -- si quidem iustitia est rectitudo voluntatis propter se servata -- quomodo non est iniustus etiam postquam baptizatus est? Si ergo baptizatus moritur in infantia non statim post baptisma, cum poenitere nondum scit: quondam non habet iustitiam debitam nec excusatur impotentia, iniustus transit de hac vita, sicut faceret ante baptismum, nec ad regnum dei admittitur intra quod nullus iniustus recipitur; quod catholica non tenet ecclesia. Quod si in baptismo peccatum in infantia futurum remittitur infantibus: cur non et illa quae in sequenti fiunt aetate?
Ad quod respondeo quia in baptismo peccata penitus quae ante baptismum erant delentur. Quapropter originalis impotentia iustitiam habendi iam baptizatis non imputatur ad peccatum sicut prius. Quemadmodum igitur excusare prius non poterat absentiam iustitiae, quondam ipsa erat in culpa: sic post baptismum illam omnino excusat, quia remanet sine omni culpa. Unde fit ut iustitia, quae ante baptismum debebatur ab infantibus absque omni excusatione, post baptismum ab illis non exigatur quasi ex debito. Quamdiu ergo sola originali impotentia non habent iustitiam, non sunt iniusti, quondam non est in eis absentia debitae iustitiae. Non enim est debitum, /173/ quod sine omni culpa est impossibile. Quare si sic morinntur: quia non sunt iniusti, non damnantur, sed et iustitia Christi qui se dedit pro illis, et iustitia fidei matris ecclesiae quae pro illis credit quasi iusti saluantur.
Haec breviter de originali peccato pro capacitate intellectus mei non tam affirmando quam coniectando dixi, donec mihi deus melius aliquo modo reuelet. Si cui vero aliter visum fuerit, nullius respuo sententiam, si vera probari poterit.

Notes