Authors/Anselm/de processione
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchDE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI
Latin | English |
---|---|
SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.2, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.177-XXX. | |
DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI | |
[1] | |
/177/ Negatur a Graecis quod spiritus sanctus de filio procedat, sicut nos Latini confitemur; nec recipiunt doctores nostros Latinos quos in hoc sequimur. Qui quondam evangelia nobiscum venerantur et in aliis de trino et uno deo credunt hoc ipsum per omnia quod nos, qui de eadem re certi sumus: spero per auxillum eiusdem sancti spiritus quia -- si malunt solidae veritati acquiescere quam pro inani victoria contendere -- per hoc quod absque ambiguitate confitentur, ad hoc quod non recipiunt, rationabiliter duci possum. Quamvis igitur multi sint qui hoc melius me possint efficere, tamen quondam mihi a pluribus iniungitur, quorum petitioni cum pro debito veritatis amore tum pro eorum caritate et religiosa voluntate non audeo resistere, invoco eundem spiritum sanctum, ut ad hoc me dignetur dirigere. Hac itaque spe pro meae scientiae humilitate scientioribus altiora relinquens, quod postulant aggrediar, et Graecorum fide atque iis quae credunt indubitanter et confitentur, pro certissimis argumentis ad probandum quod non credunt utar. | |
Credunt quidem unum et solum ac perfectum esse deum, nec ullam eum habere partem, sed totum esse quidquid est. Hunc quoque confitentur /178/ esse patrem et fillum et spiritum sanctum, ita ut si solus dicatur pater aut filius aut spiritus sanctus, sive duo simul pater et filius aut pater et spiritus sanctus aut filius et spiritus sanctus, sive tres simul pater et filius et spiritus sanctus: idem totus et perfectus designetur deus, quamvis non idem significet nomen patris aut filii quod nomen dei. Non enim est idem esse deum, quod est esse patrem aut fillum. Nomen autem 'spiritus sancti', ideo quia spiritus sanctus alicuius intelligitur spiritus, pro relativo nomine ponitur. Nam quamvis pater sit spiritus et sanctus, et filius sit spiritus et sanctus, non est tamen pater alicuius spiritus, nec filius alicuius spiritus, sicut spiritus sanctus alicuius est spiritus. Est enim spiritus dei et spiritus patris et filii. Quamvis enim Graeci negent de filio illum procedere, non tamen negant eum esse spiritum filii. | |
Credunt quoque et confitentur deum de deo esse nascendo, et deum esse de deo procedendo, quia filius deus est de patre deo nascendo, et spiritus sanctus deus est de patre deo procedendo; nec putant alium esse deum qui nascitur, quam de quo nascitur et qui procedit; quamvis secundum nomina significantia -- quia est de quo aliquis nascitur, et est qui de aliquo nascitur, et est qui de aliquo procedit -- pluralitatem admittat, secundum quam plures et alii sunt ab invicem pater et filius et spiritus sanctus. Nam cum deus dicitur esse pater, significatur esse de quo aliquis nascitur; et cum nominatur filius, intelligitur esse qui de aliquo nascitur; et quando spiritus sanctus nuncupatur: quia non absolute spiritum, sed spiritum dei intelligimus, monstratur esse qui de aliquo procedit. Sed cum dicitur quia filius est de patre et spiritus sanctus est de patre, intelligitur quia hoc quod est filius aut spiritus sanctus, habent de patre. Sed alio modo intelligitur /179/ filius esse de patre, et aliter spiritus sanctus. Filius enim est de patre quo, id est de deo qui est pater eius; spiritus sanctus vero non est de deo patre quo, sed tantum de deo qui est pater. Ergo filius, secundum quod est de deo, dicitur filius eius; et ille de quo est, pater eius. Spiritus autem sanctus non secundum quod est de deo, est filius eius; nec is de quo est, pater eius. | |
Certum est etiam quia deus non est pater aut filius aut spiritus alicuius nisi dei, nec ulla res est deus nisi idem pater et filius et spiritus sanctus; et sicut unus deus est, sic unus tantum pater, unus filius, unus spiritus sanctus est. Unde fit ut non sit in illa trinitate pater nisi eiusdem filii, nec filius nisi eiusdem patris, neque spiritus sanctus alicuius spiritus nisi eiusdem patris et filii. Haec itaque sola cause pluralitatis est in deo, ut pater et filius et spiritus sanctus dici non possint de invicem, sed alii sint ab invicem, quia pracdictis duobus modis est deus de deo. | |
Quod totum potest dici relatio. Nam quondam filius existit de deo nascendo et spiritus sanctus procedendo, ipsa diversitate nativitatis et processionis referuntur ad invicem, ut diversi et alii ab invicem; et quando substantia habet esse de substantia, duae fiunt ibi relationes insociabiles, si secundum illas nomina ponantur substantiae. Cum enim homo est gignendo de homine, dicitur homo de quo est homo, pater; et homo qui est de homine, filius. Impossibile igitur est patrem esse illum fillum cuius pater est, et fillum esse illum patrem cuius filius est; quamvis patrem esse fillum et fillum esse patrem nihil prohibeat, cum unus homo pater est et filius, quoniam ad /180/ alium est pater et ad alium filius. Nempe cum Isaac sit pater Iacob et filius Abrahae, pater est filius et filius pater sine repugnantia, quondam ad alium dicitur pater quam ad suum patrem, et filius ad alium quam ad suum fillum: patrem autem esse in eodem ISAAC illum filium cuius pater est, aut fillum esse illum patrem cuius est filius, non est possibile. | |
Ita ergo in deo, cum deus sit pater et filius et spiritus sanctus, nec sit pater nisi eiusdem filii nec filius nisi eiusdem patris nec spiritus alicuius nisi eiusdem patris et filii: pater non est filius aut spiritus sanctus, filius non est pater, nec spiritus sanctus est pater. Quippe quondam filius est de patre et spiritus sanctus est de patre, nec ille de quo est aliquis potest esse ille qui de se est, nec qui de aliquo est valet esse ille de quo est, sicut iam dictum est: idcirco nec pater est filius aut spiritus sanctus, nec filius sive spiritus sanctus est pater. Filius autem -- ut interim aliam causam dicam, quondam nondum constat quia spiritus sanctus de illo sit et procedat -- ideo non est spiritus sanctus, nec spiritus sanctus est filius, quia filius nascendo habet esse de patre, spiritus sanctus uero non nascendo sed procedendo, nec filius potest esse suus spiritus, nec spiritus sanctus valet esse ille cuius spiritus est. | |
His praemissis, quomodo indivisibilis unites et insociabilis pluralitas in deo ad invicem se habeant inquiramus. Quoniam autem haec quae dicta sunt, pariter credimus indubitanter et confitemur et nos qui dicimus spiritum sanctum de filio procedere, et Graeci qui nobiscum de hac re non sentiunt: debemus absque ulla ambiguitate quae ex his necessarie consequuntur uno consensu suscipere. Sequitur enim secundum unitatis dei quae nullas habet parses proprietatem, ut quidquid de uno deo qui totus est quidquid est dicitur, de toto deo patre dicatur et de filio et de spiritu sancto, quia unusquisque solus et totus et perfectus deus est. Supradicta vero relationis oppositio, quae ex hoc nascitur, quia supradictis duobus modis deus est de deo, prohibet patrem et fillum et spiritum sanctum de invicem dici, et propria singulorum aliis attribui. Sic ergo huius unitatis et huius relationis consequentiae se contemperant, ut nec pluralitas quae sequitur relationem transeat ad /181/ ea, in quibus praedictae simplicitas sonat unitatis, nec unitas cohibeat pluralitatem, ubi eadem relatio significatur. Quatenus nec unitas amittat aliquando suum consequens, ubi non obuiat aliqua relationis oppositio, nec relatio perdat quod suum est, nisi ubi obsistit unitas inseparabilis. | |
Quod si per exempla consideremus, clarius apparebit. Qualiter quidem unitatis simplicitas a se excludat pluralitatem, quae est in relativorum nominum significatione, facile est cognoscere. Confitemur enim quia pater non est filius aut spiritus sanctus, nec filius pater aut spiritus sanctus, nec spiritus sanctus pater aut filius. Sequitur ergo alios ab invicem et plures esse patrem et fillum et spiritum sanctum. At pater est deus et filius deus et spiritus sanctus deus. Quid itaque consequentius -- si praedicta personarum pluralitas suam servat proprietatem -- quam patrem et fillum et spiritum sanctum plures deos esse et alios ab invicem? Sed hoc nullatenus admittit inuiolabilis simplicitas deitatis, quam unum solum deum esse credimus. Sic repellit unitas essentiae dei relativorum consequentiam. | |
Considerandum quoque est quomodo relationum pluralitas obuiet unitatis consequentiae, si prius posuerimus aliqua es iis in quibus nulla obsistit oppositio. Dicimus unum deum esse patrem et esse fillum et esse spiritum sanctum, et unum eundernque deum esse, sive singuli sive bini sive tres simul dicantur. Si ergo deus est aeternus: propter unitatem deitatis ex necessitate sequitur quia aeternus est pater, aeternus filius, aeternus spiritus sanctus. Et quoniam -- sive singuli sive plures simul -- sunt unus deus: non est nisi unus aeternus. Similis est consequentia, si deus dicitur creator sive iustus sive aliquid aliorum, in quibus nulla praedicta intelligitur relatio. | |
Videamus nunc quomodo hanc unitatis dei consequentiam restringat relatio. Dicimus enim quia deus est pater. Quoniam ergo unus est deus pater et filius et spiritus sanctus, exigit unitas dei, ut filius sit pater et /182/ spiritus sanctus pater; sed obuiat relatio, quae prohibet fillum aut spiritum sanctum esse patrem. Quippe nec nature permittit nec intellectus capit existentem de aliquo esse de quo existit; aut de quo existit esse existentem de se. Existit autem filius et spiritus sanctus de patre. Quare non potest filius aut spiritus sanctus esse pater, quamvis deus sit pater, et unus idemque deus sit pater et filius et spiritus sanctus. Id ipsum cognoscitur, si dicitur deus esse filius. Vult enim unitatis dei consequentia, ut et pater et spiritus sanctus sit filius. Sed pater de quo est filius, non potest esse qui de se est. Spiritus vero sanctus qui existit de patre procedendo, non est ille qui est de patre nascendo. Item cum dicitur: deus est spiritus sanctus, requirit unites praedicta patrem quoque et fillum esse spiritum sanctum. Sed nec pater de quo est spiritus sanctus, potest esse ille qui de se est; nec filius qui existit de patre nascendo, est ille qui de eodem patre est procedendo, id est spiritus sanctus. Cum autem apparebit quia spiritus sanctus est de filio, tunc quoque palam erit quia propter hoc nequit esse filius spiritus sanctus et spiritus sanctus filius. | |
Consideremus adhuc quomodo supradictae oppositiones obsistant consequentiae praedictae unitatis. Deus est de deo. Hoc ergo semel accepto: quondam idem deus est pater et filius et spiritus sanctus, sequitur secundum hanc identitatem, ut deus pater sit deus de deo, et deus de quo est deus; et similiter filius deus de deo, et deus de quo deus est; et eodem modo spiritus sanctus. Verum quaerere utrum unusquisque sit deus de quo est deus, non est aliud quam considerare, utrum singulus quisque sit deus de deo. Non enim potest de deo deus esse, nisi pater aut filius aut spiritus; sanctus, et nisi de patre aut de filio aut de spiritu sancto. | |
Inspiciamus ergo utrum unusquisque sit deus de deo, et patebit utrum sit singulus quisque deus de quo est deus. Sed pater non potest esse de deo propter praedictam oppositionem. Cum enim non sit deus nisi aut pater aut filius aut spiritus sanctus, aut duo ex iis aut tres simul: non potest esse deus pater de deo nisi aut de patre, hoc est de se ipso, aut de filio aut de spiritu sancto, aut de duobus aut de tribus. De se ipso non potest esse, quia existens de aliquo et de quo existit non potest idem esse. De filio non est, quia filius est de ipso, et /183/ ideo non potest esse de filio. De spiritu sancto non est, quia de illo est spiritus sanctus, nec valet esse ille qui de se est. De duabus vel de tribus simul nequit esse pater propter eandem oppositionis rationem. Fillum uero deum necesse est esse de patre deo, quia pater non est de illo. De filio vero, hoc est de se ipso, esse nequit, quia non est idem existens de aliquo et de quo existit. | |
Utrum autem sit de spiritu sancto aut spiritus sanctus de illo, post monstrabitur. Sed prius dicemus de spiritu sancto, si secundum consequentiam praedictam sit de patre et de se ipso. De patre quidem necesse est eum esse, quia nulla obuiat oppositio. Non est enim pater de illo. De se ipso vero impossibile est eum esse, quia non potest existens de aliquo et de quo est idem esse. In his omnibus nihil obuiat consequentiae unius identitatis, nisi aliqua de praedictis oppositio. Quod vero in iis cognoscitur, in omnibus quae de deo dicuntur immutabiliter evenire necesse est. | |
Nunc quaerendum est per supradictas irrefragabiles rationes, utrum filius sit de spiritu sancto, aut spiritus sanctus de filio. Dico quia, sicut per supradictam rationem aut pater est de filio aut filius de patre, et similiter aut est de spiritu sancto pater aut spiritus sanctus de patre: ita est aut filius de spiritu sancto, aut spiritus sanctus de filio. Quod qui negat, neget etiam necesse est unum solum deum esse aut fillum esse deum aut spiritum sanctum esse deum aut deum esse de deo, quia ex his sequitur quod dico. | |
Amplius. Non est filius aut spiritus sanctus de patre, nisi de patris essentia, quae una est illi cum filio et spiritu sancto. Cum ergo dicitur quia filius est de deo patre: si idem deus est pater et spiritus sanctus, sequitur secundum unitatem deitatis, ut sit etiam de spiritu sancto. Eodem modo quando confitemur spiritum sanctum esse de deo patre: si idem deus est pater et filius, sequitur secundum eandem deitatis unitatem, ut sit et de filio. Ex his igitur aperte cognoscitur quia aut filius est de spiritu sancto aut spiritus sanctus de filio; quondam utrumque nequit esse verum aut falsum. | |
Necesse est ergo spiritum sanctum esse de filio, si potest monstrari fillum non esse de illo. Nam si quis dicit non sequi fillum esse de patre et de spiritu sancto, idcirco quoniam unus deus est pater et spiritus sanctus, etiam si non opponitur aliud; aut spiritum sanctum esse de patre et de filio, /184/ quondam unus est deus pater et filius, quamvis non sit filius de spiritu sancto: consideret quia, cum est deus de deo, aut est totus de toto, aut pars de parte, aut totus de parte, aut pars de toto. Sed deus nullam habet partem. Impossibile igitur est ut sit deus de deo ut totus de parse, aut ut pars de toto, aut ut pars de parse. Necesse est igitur ut, si est deus de deo, totus sit de toto. Cum ergo filius dicitur esse de deo, qui est pater et spiritus sanctus, aut alius totus erit pater, alius totus spiritus sanctus, ut de toto patre sit et non de toto spiritu sancto; aut si idem totus deus est pater et spiritus sanctus, ex necessitate, cum est de deo toto, qui unus totus est pater et spiritus sanctus, est pariter de patre et de spiritu sancto, si non repugnat aliud. Eodem modo cum dicitur spiritus sanctus esse de toto deo qui est pater et filius, aut alius totus erit pater, alius totus filius, ut sit de toto patre et non de toto filio spiritus sanctus; aut cum est de patre spiritus sanctus, non potest non esse de filio, si non est filius de spiritu sancto. Nulla enim alia ratione potest negari spiritus sanctus esse de filio. | |
Dicet aliquis: Si -- quoniam unus deus est pater et spiritus sanctus -- cum filius est de patre, sequitur eum esse de spiritu sancto, aut cum spiritus sanctus est de patre, quia idem deus est pater et filius, est etiam de filio: cum pater gignit fillum, necesse est eum gignere quoque spiritum sanctum, quia unus idemque deus est filius et spiritus sanctus; et cum spiritus sanctus procedit de patre, propter eandem unitatem deitatis filii et spiritus sancti procedit etiam filius de patre ita sicut spiritus sanctus. Si vero unites dei in filio et spiritu sancto non illam habet vim consequentiae, ut uterque similiter sit genitus et procedens: videtur quod non ex hoc, quia unus deus est pater et spiritus sanctus, sequatur fillum esse de spiritu sancto /185/ aut spiritum sanctum esse de filio, quondam idem deus est pater et filius, ut dicis. | |
Ad quod ego: Habent utique a patre esse filius et spiritus sanctus, sed diverso modo; quia alter nascendo, alter procedendo, ut alii sint per hoc ab invicem, ut dictum est; et ideo cum nascitur unus, non potest cum eo nasci ille, qui per hoc est alius ab eo, quia non similiter nascitur sed procedit; et cum unus procedit, nequit ille simul procedere, qui per hoc est alius ab illo, quia non similiter procedit sed nascitur; et ideo non habet hic unites illam vim consequentiae, quia pluralitas obuiat, quae ex nativitate nascitur et processione. Nam et si per aliud non essent plures filius et spiritus sanctus, per hoc solum essent diversi. Cum autem dico ex eo, quia pater est unus deus cum filio aut cum spiritu sancto, sequi fillum esse de spiritu sancto aut spiritum sanctum de filio: nulla ibi pluralitas generatur, quae obuiet unitatis consequentiae, quia non utrumque dico esse, sed alterum tantum. | |
Omnimoda igitur et inexpugnabili necessitate. concluditur quia -- si uera sunt quae supra dixi nos pariter cum Graecis credere- aut filius est de spiritu sancto, aut spiritus sanctus est de filio. Quod autem filius non sit de spiritu sancto, palam est ex catholica fide. Non enim est deus de deo, nisi aut nascendo ut filius, aut procedendo ut spiritus sanctus. Filius autem non nascitur de spiritu sancto. Si enim nascitur de illo, est filius spiritus sancti, et spiritus sanctus pater eius. Sed alter alterius nec pater nec filius est. Non ergo nascitur filius de spiritu sancto. Nec minus apertum est quia non procedit de illo. Esset enim spiritus eiusdem spiritus sancti. Quod aperte negatur, cum spiritus sanctus dicitur et creditur spiritus filii. Non enim poses, esse spiritus sui spiritus. Quare non procedit filius de spiritu sancto. Nullo igitur modo est de spiritu sancto filius. Sequitur itaque inexpugnabili ratione spiritum sanctum esse de filio, sicuti est de patre. | |
[2] | |
Forsitan negabunt Graeci spiritum sanctum esse deum de deo, sicut est filius deus de deo, quondam probamus per hoc illum esse et procedere /186/ de filio; nec est positum in illo symbolo, in quo reprehendimur ab illis addidisse processionem eius de filio. Sed qui hoc putat, negat aut patrem esse deum de quo est spiritus sanctus, aut spiritum sanctum esse deum qui est de patre, aut hoc ipsum quod est spiritus sanctus esse de patre. At patrem non esse deum aut spiritum sanctum, nullus suscipit Christianus. Videamus igitur utrum hoc ipsum quod est essentialiter, sit spiritus sanctus de patre; quod quendam episcopum Graecis forsitan faventem in Barensi civitate sensi nolle sentire. | |
Nam si non est hoc ipsum de patre quod est: cum sit unus idemque deus qui pater, inveniri nequit unde alius sit a patre. Non enim inde alius est, quia pater habet fillum et spiritus sanctus non habet fillum. Per hoc enim probari possum quia alii sunt ab invicem, non tamen haec est cause ut diversae sint personae. Quippe si duo sint homines, quorum alter habeas fillum alter non: quamvis per hoc ostendi possint esse diversi, non tamen ob hoc sunt ab invicem alit; quia quoquo modo sese habeant in habendo vel non habendo fillum, diversitatem tamen non amittunt. Ita in patre et spiritu sancto non quia alius habet, alius non habet fillum, idcirco sunt diversi; sed quondam diversi sunt, ideo nihil prohibet eos in habendo et non habendo fillum esse dissimiles. | |
Similiter responderi potest, si ideo dicitur alius, quia non procedit ab illo spiritus sanctus, sicut ipse procedit a patre. Quippe ut secundum illos loquar qui negant spiritum sanctum de filio procedere: sicut non haec est cause quia spiritum sanctum filius de se procedentem non habet sicut pater, ut alius sit a patre -- sequeretur enim ut, si spiritus sanctus procederet de filio, non esset filius alius a patre -- ita per hoc non est spiritus sanctus alius a patre, quia non habet fillum aut spiritum de se procedentem sicut pater. Et quemadmodum filius non ideo est alius a patre, quia patrem habet et pater non habet patrem -- si enim pater haberet patrem, /187/ alius tamen esset a filio -- ita spiritus sanctus, quia de aliquo procedit et pater a nullo, non propter hoc est alius a patre; quia si pater de aliquo procederet, non tamen minus esset alius a patre de quo procedit. Palam igitur est quia non ideo est spiritus sanctus alius a patre, quia non habet fillum aut spiritum de se procedentem sicut pater; nec quia de aliquo procedit et pater de nullo. | |
Sed neque per hoc intelligi potest esse a patre alius, quia est spiritus patris, si de illo non habet esse. Potest enim intelligi aliquis alius ab aliquo, priusquam sit illius, quamvis alicuius nequeat esse, nisi sit alius. Ut cum dicitur homo dominus alicuius aut homo alterius hominis, prius intelligitur alius ab illo cuius esse dicitur, quam sit eius dominus vel homo. Sic itaque, si spiritus sanctus non est de patre, nihil prohibet eum prius alium intelligi ab illo, quam sit illius. Quare non facit illum alium esse a patre hoc, quia spiritus eius est, si per hoc non habet ut sit alius ab illo, per quod est spiritus illius; sicut filius per hoc alius est a patre, per quod est filius eius, quod non est aliud nisi quia ex ipso existit nascendo. | |
Videtur itaque quod spiritus sanctus non sit per aliud a patre alius, nisi quia ab illo habet esse quod est; quamvis alio suo modo quam filius. Investigemus tamen hoc diligentius. Utique aut postquam fuit spiritus sanctus hoc quod est, contigit illi alium esse a patre; aut in existendo habet unde alius est. Contingit enim aliquem esse quod est, priusquam sit alius, et contingit aliquem alium in existendo fieri; prius autem quemquam esse alium, quam sit hoc quod est, non est possibile. Namque primus homo priusquam de illo esset homo aliquis, erat ipse homo, sed non erat alius. Cum vero primum extitit de illo aliquis: et ille de quo extitit postquam fuit, factus est alius; et qui de illo extitit, simul habuit et esse et alium esse. Aut ergo spiritus sanctus, sicut dixi, postquam fuit, factus est a patre alius, aut habet in existendo propter quod alius dicitur. Sed si postquam fuit contigit illi alium esse a patre: cum non sit alia persona, nisi quoniam alius est ab illo, non fuerunt semper tres illae personae, quia ista non semper fuit, sicut non semper fuit spiritus sanctus alius a patre. Quoniam itaque falsa sunt haec, patet quia in existendo habet unde alius est. | |
Esse autem nequit nisi aut ex aliquo, sicut filius, aut ex nullo, sicut pater. Quod si ex nullo, quemadmodum pater existit: aut ita existit unus quisque per se ut neuter ab altero quicquam habeat, et sunt duo dii pater /188/ et spiritus sanctus; aut quondam unus deus sunt, si uterque de nullo est, penitus nihil inveniri valet in fide Christiana unde sint ab invicem alit, sed unus idemque est pater et spiritus sanctus et una persona; quae vera fides abhorret. Non est ergo verum spiritum sanctum a nullo esse. Si autem est ex aliquo, non est nisi ex deo, qui est pater et filius et spiritus sanctus. Sed a se ipso nequit esse, quondam nulla persona a se ipsa potest existere. Quare si quis negat eum esse a filio, negare nequit illum a patre esse. | |
Si quis autem dicit quia licet non habeas esse de patre, tamen per processionem alius potest intelligi: ad hoc quoque respondendum arbitror, ne possit aliquid in hac quaestione nostrae obici assertioni, cui responsio nostra non obuiet. Nec miretur aliquis me tantum in hoc immorari, quondam non paruae auctoritatis erat ille inter suos, quem sensi non sentire spiritum sanctum hoc quod est habere ex patre, nec tunc habui opportunitatem respondendi. | |
Qui ergo spiritum sanctum dicere uult ex sola processione alium esse a patre, licet non sit ex illo, intelligit aut id ipsum esse procedere de patre solummodo quod est mitti vel dari a patre, ut cum mittit vel dat eum pater, tunc tantum procedat a patre; aut hoc esse procedere, quod est esse de patre. Sed si idem est procedere quod est dari vel mitti, procedit pariter a filio sicut a patre spiritus sanctus, quondam ab illo similiter mittitur et datur. Item si non est aliud spiritui sancto procedere quam mitti vel dari, non est alius a patre nec procedit a patre, nisi cum datur vel mittitur; quod nemo puto intelligit. Semper enim est alius a patre spiritus sanctus, etiam ante creaturam; non autem datur vel mittitur nisi creaturae. Nec tamen dicendum est quod accidat ei dari vel mitti. Nam cum ipse sit ubique et immutabilis: accipienti quidem accidit aliquid, quia circa illum fit quod prius non erat et abesse potest; circa spiritum sanctum vero nihil fit quod non erat. Cum enim caecus in luce consentit lucem, nec magis nec minus habet lux aliquid; et si depulsa caecitate sentiat caecus lucem, circa illum fit motus, non circa lucem. Patet itaque non esse spiritum sanctum alium a patre per sic intellectam processionem, ut non sit aliud illi procedere quam dari vel mitti. Est ergo patens eum per processionem habere esse de patre et per hoc alium esse a patre, sicut filius non per aliud est a patre alius quam per hoc, quia de illo existit. Est ergo deus de deo et procedit de deo, quia et ipse deus et pater deus, de quo est et procedit. /189/ | |
At si dicimus duas spiritus sancti posse nominari processiones, unam quando existit de patre, alteram quando datur vel mittitur: non puto hoc esse negandum, si unaquaeque in suo sensu intelligitur. De illa quippe processione qua datur vel mittitur, non incongrue dominum sic dixisse intelligimus: "Spiritus ubi uult spirat, et vocem eius audis, et nescis unde veniat aut quo uadat". Sic enim hoc potuisse dici uidetur: Nescis unde procedat aut quo recedat. Cum enim datur, quasi de occulto venit et procedit; cum vero subtrahitur, velut ad occultum uadit et recedit. De hac processione potest dici quia idem est illi procedere quod mitti. | |
Sive igitur non procedat nisi existendo de patre, sive non nisi cum datur aut mittitur et procedit ad sanctificandum creaturam, sive utroque modo procedat: sequitur ut procedat de filio. Si enim est ex patre, deus est de /190/ deo; unde probatur, ut dictum est, esse quoque de filio et procedere. Ab illo namque procedit de quo est, et de illo existit a quo procedit. Si vero tunc tantum procedit cum mittitur vel datur, procedit a filio, a quo datur et mittitur. Quod si utroque procedit modo, pariter utroque modo procedere cognoscitur a filio. Ecce videmus spiritum sanctum esse deum de deo et procedere de deo, quod non est positum in praefato symbolo. Si ergo ideo negant eum esse et procedere de filio, quia ibi tacetur: negent eum similiter esse de deo et procedere, quod ibidem non dicitur. Aut si hoc diffiteri nequeunt, non timeant confiteri nobiscum spiritum sanctum esse et procedere de filio, quondam hoc in eodem symbolo non inveniunt. | |
At dicent: Satis ibi significatur quia est et procedit de deo, cum dicitur quia a patre procedit, quondam pater est deus. Et nos similiter dicimus quia aperte monstratur procedere de filio, cum dicitur procedere de deo, quia filius est deus. Interrogo enim utrum ideo intelligendus sit spiritus sanctus esse de patre, quia est de deo, aut idcirco esse de deo, quia est de patre. Licet enim invicem alterum altero probetur -- si enim est de patre, est de deo, et si est de deo, est de patre, quondam nulla praedicta obuiat relatio -- non tamen similiter invicem sunt alterum alterius cause. Nam si esse spiritum sanctum de patre est cause ut sit de deo: cum dicitur esse de patre, non est intelligendum quod sit de hoc, quod pater deus est, id est de divina essentia; sed de hoc quod deus pater est, id est de hoc unde refertur ad filium. Erit ergo divine essentia in spiritu sancto non de deitate patris, sed de relatione; quod stultissimum est dicere. | |
Quamvis et si hoc aliquis velit accipere, non minus sequitur spiritum sanctum de filio quam de patre procedere. Nempe nulla est relatio patris sine relatione filii, sicut nihil est filii relatio sine patris relatione. Si ergo altera nihil est sine altera, non potest aliquid de relatione patris esse sine relatione filii. Quare sequetur spiritum sanctum esse de utraque, si est de una. Itaque si est de patre secundum relationem, erit similiter et de filio secundum eundem sensum. Verum quondam nemo tam insipiens est qui hoc opinetur, credendum et confitendum est ideo esse de patre spiritum sanctum, quia est de deo. Non autem magis est pater deus quam filius, sed unus solus uerus deus pater et filius. Quapropter si spiritus sanctus est de patre, quia est de deo qui pater est, negari nequit esse quoque de filio, cum sit de deo qui est filius. | |
[3] | |
Consideremus etiam quod dominus dicit in euangelio. Ait enim: "Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, et quem misisti, Iesum Christum". Aut ergo ita intelligendus est iste "solus uerus deus", ut cum nominamus solum patrem, non significetur ille solus verus deus, neque quando nominamus solum filium, sed tunc solummodo intelligatur iste "solus verus deus", quando simul dicimus patrem et filium; aut "solus verus deus" intelligitur, cum nominamus solum patrem aut solum filium. At si solo patre nominato aut solo filio, non intelligitur "solus verus deus" sine adiectione nominis alterius, non est pater perfectus deus neque filius perfectus deus, sed est deus compositus ex patre et filio. Sed credimus patrem esse perfectum et "solum verum deum", et filium similiter perfectum et "solum verum deum". Cum ergo nominamus patrem solum aut filium, /191/ non aliud intelligimus -- excepta relatione qua referuntur ad invicem -- quam "solum verum deum" et eundem, quem in utriusque prolatione cognoscimus. | |
Itaque cum dixit dominus: "Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, et quem misisti, Iesum Christum", si addidisset dicens: "et de hoc solo vero deo procedit spiritus sanctus": quis auderet separare filium ab illa processione, cum ille solus verus deus non magis aut minus sit pater quam filius? Quapropter si idem solus uerus deus intelligitur, cum solus pater dicitur aut filius et cum ambo simul nominantur: quid apertius quam quia de solo vero deo, qui est pater et filius, procedit spiritus sanctus, cum dicitur a patre procedere? Quare sicut intelligeretur de filio procedere, si idem filius dixisset de solo vero deo ilium procedere, quando dixit se et patrem "solum verum deum" esse: ita cum dicit eum de patre procedere, absque dubio eum de se significat procedere. | |
[4] | |
Dicit etiam dominus: "Paraclitus autem, spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo". Et: "Cum autem venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a patrea. Quid ergo intelligendum est cum dicit: "quem mittet pater in nomine meo"? An quia spiritus sanctus habobit nomen eius, ut cum mittet pater spiritum sanctum, idem sit quod mittere filium? Sed quod ait: "quem ego mittam vobis a patre", non recipit hunc sensum, quia eundem ipsum spiritum quem mittit pater, mittit et filius, neque filius mittit filium. Denique nusquam legimus et omnino negamus spiritum sanctum esse filium. Quid itaque est: "quem mittet pater in nomine meo", nisi: quem pater mittet, filius quoque mittet; sicut cum dicit: "quem ego mittam a /192/ patre", non est aliud quam: ego mittam et pater? Filius namque est nomen illius qui dicebat: "mittet pater in nomine meo". Non est ergo aliud: "mittet pater in nomine meo", nisi: mittet pater in nomine filii. Quid igitur est: "mittet pater in nomine filii" nisi: mittet pater tamquam si mittat filius, ut in missione patris missio intelligatur filii? Quod vero ait: "quem ego mittam a patre": quomodo intelligendum est? Utique a quo eum mittit filius, ab eo mittitur. Mittit autem eum a patre. Ergo a patre mittitur. Sed ille mittit, a quo mittitur. Pater itaque mittere intelligitur, cum filius dicit: "ego mittam a patre". Quid ergo est: "ego mittam a patre", nisi: ego mittam tamquam si mittat pater, ut una eademque sit missio mea et patris? | |
Cum itaque filius tanta diligentia ostendat unam esse missionem patris et suam, ut nec pater mittat nisi cum filius mittit, nec filius nisi cum mittit pater: quid uult significare aut quid intelligi, nisi quia non aliter se habet ad patrem spiritus sanctus et aliter ad filium, nec magis est unius quam alterius? Quamobrem nimis difficile, immo impossibile est ostendere quomodo non procedat ab utroque. Unde enim est filio simul cum patre dare vel mittere spiritum sanctum et hunc esse utriusque, si simul non est de utroque? Cur enim magis dat filius spiritum sanctum, quam spiritus sanctus filium, aut cur magis est spiritus sanctus filii quam filius spiritus sancti, nisi quia filius non est ita simul de patre et de spiritu sancto, sicut spiritus sanctus est de patre et de filio? Si ergo spiritus sanctus non est de filio, non detur a filio nec dicatur esse filii, sicut filius non datur a spiritu sancto neque dicitur esse spiritus sancti, quondam non est de spiritu sancto. Si autem dicunt quia spiritus sanctus mittit etiam filium sicut idem ipse dicit per prophetam: "et nunc dominus deus misit me et spiritus eiusa: hoc secundum hominem quem gerebat intelligendum est, qui patris et spiritus sancti una voluntate et dispositione mundum redempturus in mundo apparuit. /193/ | |
Quaero tamen ab iis qui negant spiritum sanctum esse et procedere de filio, quamodo intelligent eum sic esse spiritum filii, ut filius tamquam suum spiritum ilium mittat. An putant quia pater dedit filio spiritum suum tamquam a se non habenti? Aut enim a se habet aut ab alto. Sed ab alio non potest habere nisi a patre. Accepit igitur a patre, a quo habet et dedit ei pater spiritum sanctum ut a se non habenti. Hic ostendant, cum aequales sint pater et filius et spiritus sanctus et unusquisque sibi sit sufficiens, quae fun' cause vel quae indigentia filii, ut pater daret ei spiritum suum magis quam spiritui sancto filium suum. | |
Non negamus hoc modo ha bere filium spiritum sanctum a patre, quia a quo habet esse, ab eo habet ut de se spiritum existentem habeas sicut pater, quoniam idem esse est pa tris et filii. Non est enim idem a patre accipere essentiam de qua procedit spiritus sanctus, et accipere a patre spiritum sanctum. Cum enim dicitur habere a patre essentiam de qua spiritus sanctus procedit, nulla monstratur indigentia filii. Cum vero dicitur quia filius accipit a patre spiritum sanctum, quem de se non habet sicut pater, videtur significari filius guasi aliquid minus habere quam habeas pater, et uelut ad supplementum ei dari spiritum sanctum. | |
Sed non apparet cur magis egeat filius spiritu sancto quam spiritus sanctus filio. Si enim respondetur ad hoc datum esse spiritum sanctum filio, ut cum ipse quoque cum patre daret eundem spiritum sanctum, par illi cum /194/ patre gratia imputaretur: terrena est haec opinio et longe ab intellectu divinitatis extranea, ut tamquam homo homini deus deo quasi indigenti sub veniat. Namque si dat pater spiritum sanctum filio, dat deus deum deo. Pater enim deus et filius deus et spiritus sanctus deus, et unus idemque deus. Non autem intelligimus deum a deo deum accipere, nisi hoc dicatur, cum est deus de deo ut filius et spiritus sanctus. Dicitur ergo spiritus sanc tus spiritus filii non ob aliud, nisi quia ex ipso est. | |
[5] | |
Post resurrectionem legimus quia "insufflavit" dominus in discipulos suos et ait illis: "Accipite spiritum sanctuarXXX". Quid sibi uult ista insufflatio? Scimus enim quia flatus ille qui de ore eius tune processit, non erat spiritus sanctus. Non ergo credimus illam insufflationem sine aliquo mysterio factam esse. Quid igitur rectius hic intelligi potest aut aptius, quam hoc ideo ilium fecisse, ut intelligeremus spiritum sanctum de illo procedere? Ac si diceret: Sicut videtis hunc flatum, per quem vobis spiritum sanctum sicut sensibilibus insensibilia significari queunt, significo de intimo corporis mei et de persona mea procedere: ita scitote spiritum sanctum, quem vobis per hunc flatum significo, de secreto deitatis meae et de mea persona procedere. Unam enim personam verbi et hominis et in ea duas naturas, divinam scilicet et humanam, credimus et confitemur. | |
Sed dicent forsitan: Flatus utique ille non erat de substantia humana, et tamen quasi suum illum emittebat. Quapropter docemur per huiusmodi sancti spiritus dationem, quia cum dat filius spiritum sanctum, dat et mittit suum spiritum, sed non de suae divinitatis essentia. Dicant igitur si qui hoc opinantur quia, sicut flatus non est humana natura cum emittitur ab homine, ita spiritus sanctus non est divina substantia cum datur vel mittitur a deo filio; quod nullus confitetur Christianus. Dicant etiam cum audimus: "uerbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtue eorum", si ibi non negant intelligendum per spiritum oris domini spiritum sanctum, non ilium esse de essentia domini, cuius oris spiritus dicitur, quia spiritus qui ex ore soles hominum procedere, non est de substantia illius de cuius ore procedit. /195/ | |
Quod si non audent dicere spiritum scilicet dei non esse de essentia dei, et per verba rerum sensibilium, id est per spiritum oris, intelligunt spiritum sanctum de secreto eius essentiae procedere cuius oris spiritus dicitur: fateantur etiam eundem spiritum sanctum de illius essentia procedere, cuius labiorum spiritus dicitur. Legimus enim in propheta de Christo quia "spiritu labiorum quorum interficiet impium". Aut ergo ostendant diversitatem inter spiritum oris et spiritum labiorum -- quod fieri nequit -- aut pariter concedant spiritum sanctum procedere de illo cuius oris, et de illo cuius labiorum spi ritus designatur. At si dicunt nequaquam per "spiritum labiorum" ibi intellig spiritum sanctum debere, sed verba praedicationis eius, quae ex isto aereo spiritu humano more formavit, quia verbis suds interficit impium, cum docendo ab homine avertit impietatem: non utique hoc faciunt verba sensibilia et iste spiritus sensibus sed spiritus sanctus, de quo dicit deus per prophetam: "Auferam cor lapideum de came uestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio uestri". Spiritus ergo sanctus interficit im pium, cum cor eius convertit ab impietate ad pietatem. Quod si intelligimus in illo impio antichristum, "quem dominus Ihesus interficiet spiritu oris sui": non puto quod aliquis tantum attribuat uirtutem illam spiritui vocis humanae, quantum spiritui divinae. | |
Si ergo spiritus sanctus intelligitur in his dictis, cum pariter dicatur spiritus oris domini, cuius verbo "caeli firmati sunt", id est patris, et spiritus oris domini Iesu, et spiritus labiorum eius: non apparet cur magis intelligi debeat procedere de ore patris quam de ore filii. Et si per os patris intelligimus essentiam patris -- non enim est aliud os eius quam essentia eius, ut sicut verbum domini est de essentia eius, ita spiritus oris eius non sit nisi de eius essentia-: quid apertius quam, sicut spiritus oris patris est de es sentia patris et procedit, ita spiritus oris et labiorum filii, de filii essentia sit et procedat? Puto enim quia nemo intelliget simpliciter, ubi dictum est: "Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtue eorum", verba transitoria, et spiritum qui de hoc aere assumptus per os loquentis emittitur. | |
Sed quomodocumque haec aliquis exponere conetur, sufficit quod in illa insufflatione domini in discipulos, cuius feci mentionem, factum est ad significandum quia de eiusdem personae secreto procedebat ille spiritus quem dabat, de cuius occulto spiritus ille procedebat quem insufflabat. Denique cum scriptura divina significat aliquid secretum per sensibilium similitudines, non per omnia quae significant et quae significantur, similia possunt esse. Non enim hoc esset similitudo, sed identitas. Nisi forte quis dicere voluerit illam insufflationem ita simpliciter esse factam a sapientia dei sine omni spirituali significatione. Sed neminem puto ita insensatum ut hoc sentiat. /197/ | |
[6] | |
Item filius dicit de spiritu sancto: "Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur". Quid est "non loquetur a semetipso", nisi: ab alio habebit quod loquetur? Et quid est "ab alio habebit quod loquetur", nisi: ab alio habebit scentiam eorum quae loquetur? Unde post quam dicit: "non loquetur a semetipso", addit: "sed quaecumque audiet loquetur". Quid est audire spiritui sancto nisi quasi discere, et quid est discere nisi scientiam accipere? Si ergo scientia eius non est alind quam essentia eius, ab illo habet essentiam, a quo audit ea quae loquitur et quae docet, quoniam idem est illi loqui quod docere. Non autem audit neque habet essentiam ab alto, nisi aut a patre aut a filio. Verum si habet esse a patre, secundum supradictam rationem habet etiam et a filio. Unde et idem dicit filius: "Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis". Quippe quid aliud est hoc dicere quam: a me audiet, hoc est a me sciet, quod annuntiabit vobis? Cum dixit: "quaecumque audiet loquetur", non determinavit a quo audiet; cum vero ait: "de meo accipiet": ne quis sold petri attribuat quod ab alio audit, aperte se esse a quo sicut a patre scientiam sive essentiam accipiat demonstrat. Sicut enim cum dicitur: "non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur" et "annuntiabit vobis", significatur ab eo esse et procedere a quo audit: ita cum profert filius: "de meo accipiet et annuntiabit vobis", palam ostendit eum de quo, hoc est de essentia sua, essentiam habere et procedere. Quod enim divina essentia non est, sub spiritu sancto est; nec ipse accipit aliquid de hoc quod sub se est. Quare cum filius dicit: "de meo accipiet", non aliud ibi suum significat quam suam essentiam. /198/ | |
[7] | |
Illud forsitan quod dixit filius: "de meo accipiet et annuntiabit uobis", aliter conabuntur intelligere quam ego exposuerim. Sed quid dicent ubi ait: "nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, aut cui voluerit filius reuelare"? Audimus quia nemo novit patrem aut filium nisi pater aut filius, et cui reuelat filius. Non autem dicit "nemo" quasi "nullus homo" sed ac si diceret: "omnino nullus". Quippe si hoc intelligeret, non adderet "nisi pater", quia pater non est homo. Et cum ait: "neque patrem quis novita: in hac monosyllaba dictione, videlicet "quis", non magis intelligitur humane quam quaelibet persona. Omnino igitur nullus habet hanc notitiam nisi pater et filius, et cui filius idem reuelat. Aut itaque spiritus sanctus non cognoscit patrem et filium -- quod impium est opinari -- aut filius reuelat ei sui et patris scientiam, quae non est aliud quam eiusdem sancti spiritus essentia. | |
Quodsi dicunt quia licet filius, quantum ad pronuntiationem attinet, nullum ad hanc admittat notitiam nisi se et patrem, et cui ipse reuelat, non tamen spiritum sanctum aut ab illa separatum, aut illam a filio accipere fatendum est, quoniam pater et filius non se cognoscunt nisi per hoc quod unum sunt cum spiritu sancto, et ideo cum ait patrem et filium invicem se nosse, intelligendus est simul spiritus sanctus, et cum reuelat filius, non spiritui sancto sed creaturae reuelat -- si, inquam, hoc dicunt, nos statim constanter inferimus: Ergo si, ubi aperte veritas secundum quod verba oris eius /199/ pronuntiant negat spiritum sanctum nosse nisi reuelante filio patrem et filium, dicunt non tantum nos verba debere attendere quantum unitatem essentiae, quae una tribus et inseparabilis est: multo magis debemus huius unitatis servare consequentiam, de qua supra locutus sum, cum eam nulla aut scripto aut sensu negat auctoritas, nec profert aliquid quod contrarium sit aut aliquo modo repugnet. | |
Eligant itaque Graeci unum de duobus, si aperte veritati nolunt resi stere: aut scilicet spiritum sanctum non nosse patrem et filium nisi reuelante filio; aut propterea quia in hoc per quod se cognoscunt pater et filius, unum sunt cum spiritu sancto, quando ipsi dicuntur se nosse, consequi ex necessitate ut in eadem notitia intelligatur spiritus sanctus. Nempe nihil est medium, si nolunt hanc notitiam a spiritu sancto aut veritatem a verbis veritatis penitus abdicare. Quae utraque execratur vera confessio. Sic enim ait veritas: "Nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, et cui uoluerit filius reuelare". Si quidem eligunt spiritum sanctum nosse patrem et filium per reuelationem filii, habet a filio nosse, quod non est aliud illi quam esse. Est igitur et procedit a filio, quondam ab illo procedit a quo est. Si autem dicunt, cum pater et filius dicuntur se nosse, quia essentia per quam se noscunt eadem est spiritui sancto, consequi spiritum sanctum eiusdem esse consortem notitiae: cum legunt ilium a patre procedere, de quo ait filius: "ego et pater unum sumus", confiteantur nobiscum prop ter essentialem identitatem patris et filii, ilium a filio quoque procul dubio procedere. | |
[8] | |
Si vero obicitur, cum dicimus filium a patre nasci et spiritum sanctum a patre et filio procedere, quia quosdam gradus et quaedam interualla con stituimus, quasi spiritus sanctus esse non possit, nisi prius filius nascatur a patre, ut posterior filio sit spiritus sanctus, et ideo rectius dici quod pariter sint a patre, filius nascendo et spiritus sanctus procedendo, ita ut nec filius a spiritu sancto sit nec spiritus sanctus a filio, sicut splendor et calor pariter sunt de uno sole, nec splendor a calue est nec calor a splendore -- si, inquam, hoc aliquis nostrae obicit assertioni, respondemus: /200/ Nos nec gradus dignitatis ponimus in deo qui unus est, nec in existendo filium de patre aut spiritum sanctum de patre et filio interualla in aeternitate, quae est extra omne tempus, statuimus. Similiter enim omnes Christianam fidem tenentes confitemur nec minorem nec posteriorem filium esse patre, quamvis non nisi de illo sit. Ita quoque nos qui dicimus spiritum sanctum de filio esse sive procedere, nec minorem nec posteriorem eum filio fatemur. Nempe quamvis splendor et calor de sole procedant, nec possint esse nisi sit ille de quo sunt, nihil tamen prius aut posterius in tribus, in sole scilicet et splendore et calue, intelligimus. Multo itaque minus cum haec in rebus temporalibus ita sins, in aeternitate, quae tempore non clau ditur, pracdictae tres personae in existendo susceptibiles interualli possum intelligi. | |
Quod autem dicitur quia filius et spiritus sanctus sic possum esse de solo patre, ut nec filius sit de spiritu sancto nec spiritus sanctus de filio, sicut splendor et calor simul procedunt de uno sole ut alter non sit de altero: non recte hoc nobis opponitur. Cum enim dicimus filium de patre et spiritum sanctum de patre esse, fatemur filium deum et spiritum sanctum deum esse de patre deo, et has tres personas unum solum esse deum et id ipsum esse de eodem ipso. In sole vero non dicimus solem esse de sole, cum splendor aut cum calor est de sole, nec id ipsum esse solem et quod est de sole, nec illa tria unum esse solem. Nam si sol et splendor unus esset sol, aut si sol et calor similiter sol unus esset, necesse esset aut splendorem esse de calue, cum esset de toto sole qui id ipsum esset quod calor, aut calorem de splendore esse, cum de sole haberet esse, qui non a splen doris differret essentia. /201/ | |
Ponamus tamen filium et spiritum sanctum ita pariter esse de solo patre, sicut calor et splendor sunt de uno sole. Sed si ita est: unde habent qui hoc dicunt quod spiritum sanctum confitentur esse filii et filium negant esse spiritus sancti? Nam sicut nulla ratio admittit ut calor sit splendoris aut splendor caloris, ita non patitur veritas ut spiritus sanctus magis sit filii quam filius spiritus sancti. Quapropter si negare non audent spiritum sanctum esse filii, negent filium et spiritum sanctum ita esse pariter de solo patre, sicut sunt splendor et calor de uno sole. Quare si hoc nobis obiciunt quod dixi de splendore et calue solis, nec cum illis nec contra nos est. | |
[9] | |
Sicut nobis dicitur, ne omnino separent filium a patris communione in hac sancti spiritus processione, asserunt eum de patre per filium procedere. Sed hoc quamodo intelligi possit non videtur, praesertim cum nusquam le gant unde hoc aperte probare queant. Nam si hoc suffragarisibi existimant, quod legimus de deo quia "ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia", ut ex quo sunt omnia sit pater, et per quem filius, et in quo spiritus sanctus, et inter "omnia" quae sunt per filium, spiritus sanctus intelligatur: hoc quidem quod ex patre sint omnia et per filium et in spiritu sancto, sine scrupulo accipimus; illud vero quod spiritus sanctus sit inter omnia, quae sic esse dicit apostolus, nimis est scrupulosum asserere. Impossibile namque est unamquamlibet /202/ de illis tribus personis inter illa omnia includere et duas alias excludere. Quod si pater et filius et spiritus sanctus sunt inter omnia quae sunt ex patre et per filium et in spiritu sancto, videat mens rationalis quanta sequatur confusio. Cum ergo dicit apostolus: "ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia", intelligere sine dubio debemus omnia create a deo, quae ita sunt "ex ipso et per ipsum et in ipso", sicut aliud ex alio et per aliud et in alto. Quid quid enim factum est, non est idem deo sed aliud ab eo. Spiritus sanctus autem non est aliud, sed idem ipsum quod est pater et filius. | |
Utique nihil aliud intelligi potest, quo ostendere possint spiritum sanc tum per filium de patre -- sicut aiunt -- procedere. Cum enim pater et filius non differant in unitate deitatis, nec spiritus sanctus procedat de patre nisi de deitate: si eadem deltas est filii, nequit intelligi quomodo procedat de deitate patris per deitatem filii et non de eiusdem filii deitate, nisi forte quis dicat spiritum sanctum non procedere de deitate patris sed de paternitate, nec per deitatem filii sed per filiationem; quae opinio sua se patenti fatuitate suffocat. | |
Quod si dicit aliquis quia, cum dico ilium procedere de deitate patris et filii, non possum deitatem spiritus sancti ab hac patris et filii deitate separare, quondam una et eadem est deitas trium, et ideo sequi, si de deitate patris et filii procedit, de sua quoque eum procedere et ob hoc spiritum sanctum de se ipso procedere: ad hoc iam supra me sufficienter memini respondisse quia nulla persona ex se ipsa esse potest. Nam sicut filius, cum est de patris essentia, quamvis non sit alia sed eadem filii essentia quae est patris, non tamen est de se ipso sed de patre solo: ita spiritus sanctus, cum est de essentia patris et filii quae eadem est illi, non tamen est de se ipso, sed tantummodo de patre et filio. | |
Dicent: Cur non similiter possumus dicere spiritum sanctum de patre per filium procedere, sicut dicimus a patre omnia facta per verbum quod est filius? Sicut enim cum pater facit per verbum suum, non facit per aliud quam per hoc quod ipse est, hoc est per essentialem potestatem quae est eadem verbi, et tamen dicitur facere per verbum: cur non similiter dicimus spiritum sanctum a patre procedere per uerbum, cum non procedat a patre, nisi de hoc et per hoc quod idem est illi cum filio, quamvis non ut creatura sed ut id ipsum de eodem ipso? /203/ | |
Videamus quid sequatur, si hoc dicimus, et pax sit inter nos. Nempe quae facta sunt a patre per verbum, facta sunt ab ipso verbo. Ipsum namque verbum dicit: "Quaecumque enim" pater "fecerit, haec et filius similiter facit". Dicamus igitur quia spiritus sanctus, cum procedit a patre per filium, procedit et a filio similiter, sicut quae facta sunt a patre per verbum, facta sunt similiter ab ipso verbo. | |
Nisi forte intelligunt spiritum sanctum procedere de patre per filium, quemadmodum cum fons fluit in rivum et rivus colligitur in lacum, dicitur lacus esse de fonte per rivum. Sed ibi non est rivus in fonte sed extra fontem, sicut est filius in patre et non extra patrem. Quare non sic est spiritus sanctus de patre per filium, sicut est lacus de fonte per rivum. Si tamen sic est, negari nequit esse de filio, quamvis sit de patre per filium, sicut intendum est lacum esse de rivo, quamvis sit de fonte per rivum. Qui enim negat lacum esse de rivo, quoriiam prius est de fonte rivus: dicat se non esse de patre suo sed de Adam, quoniam per patrem suum est de Adam. Dicat etiam filium virginis non esse de Maria nec de David nec de Abraham, quoniam isti prius fuerunt de Adam; et dicat falsum esse quod dictum est Abrahae: "in semine tuo benedicentur omnes gentes"; et ad David: "De fructu ventris tui ponam super sedem tuam"; et ad Mariam: "benedictus fructus ventris tui"; dicatque Christum non esse horum semen vel fructum sed Adae, quondam isti ab illo descendunt. Sed neque de Adam est filius virginis secundum hunc sensum sed de limo de quo factus est Adam. | |
At inferent: Bene dicimus spiritum sanctum non procedere de filio sed de patre per filium, quamvis sit de patre et de filio, sicut dicis lacum esse de fonte et de rivo. De processionis namque verbo quaestio est inter nos, quam vos asseritis esse de filio et nos negamus. Ecce enim videtis rivum de fonte procedere quasi de originali principio. Lacus autem non procedit sed colligitur de rivo, quamvis habeas esse de illo. Ita igitur etiamsi spiritus sanctus habeas esse de filio, non tamen procedere proprie dicitur de filio, sed de patre quasi de principio. /204/ | |
Hoc forsitan diceretur recte, si filius nascens de patre procederet extra patrem, et medio quodam spatio interveniente prius intelligeretur esse spiritus sanctus de patre quam de filio, sicut rivus de fonte fluens extra fontem procedit et quodam interuallo in lacum colligitur, et prius est lacus de fonte quam de rivo; et ideo est de fonte per rivum, non de rivo per fontem. Verum cum filius nascens de patre non exeat extra patrem, sed in ipso manens nec loco nec tempore nec essentia diversus sit a patre; et cum unum idemque sit petri et filio id unde procedit spiritus sanctus: nec intelligi potest nec dici debet spiritum sanctum procedere de patre et non de filio. Non ergo videtur qua ratione dicatur spiritus sanctus non procedere de filio, sed de patre per filium, cum etiamsi per filium, nequeat non de filio. | |
Si quis tamen uult dicere filium de patre procedere magis proprie quam spiritum sanctum de filio, quamvis spiritus sanctus de illo sit -- sicut rivus magis illi videtur procedere de fonte quam lacus de rivo -- ne concedat spiritum sanctum procedere de filio de quo habet esse, sicut lacus de rivo: nos non negamus nascentem aliquo modo procedere de illo de quo nascitur, et spiritum sanctum suo modo asserimus non quasi de duobus fontibus, sed vere de uno fonte procedere, ita tamen ut nomen nativitatis nec processio filii amittat nec spiritus sancti processio recipiat. Non est igitur cur magis dici debeat filius procedere de patre quam spiritus sanctus de filio. | |
Consideremus diligentius quamodo lacus sit de fonte pariter et de rivo, ut per hoc sicut per temporale et locale aliquid potest intelligi quod aeter num est, cognoscamus spiritum sanctum esse de patre et filio. Multa enim in horum consideratione, sicut in epistola ad venerabilis memoriae Urbanum papam De incarnatione verbi scripsi, inveniuntur, quae uni deo et tribus personis per quandam similitudinem aptantur. Constat quia una et eadem aqua est quae et fons et rivus et lacus dicitur, non tres aquae, quamvis tres sint foes, rivus et lacus. Discernamus itaque inter fontem et rivum et lacum, et videamus quid singula haec, cum tria sins, in una intelligantur aqua. | |
In fonte quidem de abysso ascenders aqua ebullit, in rivo de fonte descenders fluit, in lacu colligitur et manes. Per "fonte" ergo intelligitur aqua /205/ de abysso ebulliens, per rivum, quia de fonte fluit, per lacum, quia simul ibi coadunatur. Videmus autem quia rivus non est de hoc unde aqua fons dicitur, sed de hoc quod est, id est de aqua; nec lacus est de hoc unde aqua dicitur fons aut rivus, sed de ipsa aqua, quae una et eadem est in fonte et in rivo. Non ergo de hoc unde differunt fons et rivus, sed de hoc in quo unum sunt lacus existit. Si ergo non magis est fons hoc unde lacus est quam rivus, nequit intelligi lacus magis esse de fonte quam de rivo. Sic itaque cum deus dicitur pater aut filius aut spiritus sanctus, una in tribus intelligi tur essentia et unus deus, quod nomen est ipsius significativum essentiae; sed in patre intelligitur gignens, in filio genitus, in spiritu sancto singulari quodam et ineffabili modo procedens. Quemadmodum igitur lacus non est de hoc unde diversi sunt ab invicem fons et rivus, sed de aqua in qua unum sunt: ita spiritus sanctus non est de hoc unde alii sunt ab invicem pater et filius, sed de divine essentia in qua unum sunt. Si ergo non magis est pater hoc unde spiritus sanctus est quam filius, intelligi nequit cur magis sit de patre quam de filio. | |
[10] | |
Quod si dicunt non eum posse esse de duabus causis sive de duobus principiis, respondemus quondam, sicut non credimus spiritum sanctum esse de hoc unde duo sunt pater et filius, sed de hoc in quo unum sunt: ita non dicimus duo eius esse principia, sed unum principium. Quippe cum dicimus deum principium creaturae, intelligimus patrem et filium et spiritum sanctum unum principium non tria principia, sicut unum creatorem non tres creatores, quamvis tres sint pater et filius et spiritus sanctus, quondam per hoc in quo unum sunt, non per hoc per quod tres sunt, est pater aut filius aut spiritus sanctus principium sive creator. Sicut igitur, quamvis pater sit principium et filius principium et spiritus sanctus principium, non tamen sunt tria principia sed unum: ita cum spiritus sanctus dicitur esse de patre et de filio, non est de duobus principiis sed de uno, quod est pater et fi lius, sicut est de uno deo, qui est pater et filius -- si tamen dici debet deus habere principium aut causam. /206/ | |
Principium namque videtur non nisi rei incipientis esse et cause non nisi effectus, et spiritus sanctus numquam incepit esse nec est effectus ali cuius. Quod enim incipit esse, proficit de non esse ad esse; et nomen ,ef fectus' rei quae fit aptari proprie videtur. Quoniam tamen verum est filium esse de patre et spiritum sanctum de patre et filio, si suo ineffabili quodammodo intelligitur -- quoniam aliter proferri nequit -- dici non incongrue potest pater quodammodo principium filii et pater et filius principium spiritus sancti. Nec tamen duo confitemur principia, unum patrem ad filium, alterum patrem et filium ad spiritum sanctum, sicut non credimus alium deum pa trem de quo est filius, et alium deum patrem et filium de quo spiritus sanctus est; quamvis de eodem deo sive de eodem principio suo quisque modo sit, alter scilicet nascendo, alter procedendo -- si quodam singulari et ineffabili modo intelligitur ista processio. Processio namque multis modis dicitur, de quibus iste solitarius intelligitur, sicut nativitas filii singularis cognoscitur. Id ipsum intelligitur, si dicimus patrem esse causam filii, et patrem et filium causam spiritus sancti. Non enim duas possumus dicere causes, aliam videlicet filii, aliam spiritus sancti, sed unam, quemadmodum non duo dii sunt sed unus, de quo est filius et spiritus sanctus. | |
[11] | |
Si autem quaeritur, cum dominus dixit: "cum venerit paraclitus, spiritus veritatis, qui a patre procedit", cur non addidit: 'et a filio' vel 'a me', si sic voluit intelligi: non est hoc inusitatum in dictis illius, ut cum attribuit aliquid petri quasi soli vel sibi vel spiritui sancto, velit in aliis intelligi quod in uno loquitur. Nam cum dicit: "beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelavit tibi, sed pater meus qui est in caelis": nonne ipse filius et spiritus sanctus intelligendus est reuelasse cum /207/ patre? Quoniam enim pater non reuelat per hoc quia pater est, sed per hoc quod deus est, et idem deus est filius et spiritus sanctus, sequitur ut quod reuelat pater, reuelet filius et spiritus sanctus. Item cum dicit: "nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius reuelare", quasi solus filius cognoscat et reuelet patrem et se, et solus pater cognoscat filium: intelligendum est ibi reuelare et nosse tribus personis esse commune, quondam non per hoc quod alii sunt ab invicem, sed per hoc quod unum sunt pater et filius et spiritus sanctus, cognoscunt et reuelant. Cum etiam dicit patrem nosse filium et filium nosse patrem et reue lare se et patrem, aperte uult intelligi quia pater noscit spiritum sanctum, et filius noscit et reuelat spiritum sanctum, quondam id ipsum quod est pater et filius, est etiam spiritus sanctus. Similiter cum dicit: "qui me videt, videt et patrem": non est separandus spiritus sanctus, quondam qui videt hoc in quo unum sunt pater et filius et spiritus sanctus, non potest videre unum , de his tribus sine aliis duobus. De spiritu quoque sancto dicit ad apostolos: "cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatema, quasi solus spiritus sanctus doceat omnem veritatem, cum nec sine patre nec sine filio doceat omnem veritatem. Non enim per hoc quia est spi ritus alicuius, scilicet patris et filii spiritus, sed per hoc quod unum est cum patre et filio, id est per hoc quod deus est, docet omnem veritatem. | |
Videtis igitur quomodo in iis quae proposui, quod uni quasi sold attri buit, ab aliis non possit personis duabus separari? Multa huiusmodi in sacra scripture legimus, ut quod de una persona singulariter dicitur, indifferenter de tribus intelligatur. Quidquid enim de una pronuntiatur persona, de aliis pariter oportet intelligi, nisi cum hoc unde aliae sunt -- ut dixi -- ab invicem obuiare cognoscitur. Quapropter cum credimus spiritum sanctum de patre procedere, quondam deus de deo, id est essentia spiritus sancti de essentia patris, quae una est tribus esse intelligitur: necesse est ut de filio eum similiter esse confiteamur, si filius non est de illo. De hoc enim est spiritus sanctus, quod est filius et quod est pater. /208/ | |
Sed dices aliquis: Ideo intelligimus filium et spiritum sanctum reuelare quod solus pater reuelare dicitur, et patrem et spiritum sanctum reuelare et nosse quod solus filius facere dicitur, et patrem et filium docere quod solus spiritus sanctus doctum ire promittitur: quia quod de uno solo in uno loco legitur, de aliis alibi aperte significatur. Cum vero dicit spiritum sanctum de patre procedere, non legimus alicubi eum de filio procedere; per quod mo nemur non nostro sensu quod nusquam dictum est asserere. | |
Ad quod respondemus quia potius docemur per haec quae sic dicta sunt, ea quae in similibus dictis tacentur similiter intelligere, praesertim cum ex iis quae dicuntur, nulla ratione contradicente ea quae non dicuntur ratio nabili necessitate consequi apertissime viderimus. Cum enim dicit dominus ad patrem: "Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum deum verum et quem misisti, Iesum Christum": an ideo debemus separare ab hac salubri et vitali cognitione spiritum sanctum, quia nusquam legitur: haec est autem vita aeterna, ut cognoscant patrem solum deum verum et spiritum sanctum; aut: haec est uita aeterna, ut cognoscant filium solum deum ue rum et spiritum sanctum? Aut cum legimus quia "sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso": dicemus spiritum sanctum non habere a patre, a quo est, ut habeas vitam in semetipso, sic uti habet pater et filius, quondam hoc nusquam dicit filius de spiritu sancto, sicut de se ipso? Item cum dicit: "pater in me est et ego in patre"; et: "qui videt me, videt et patrem": an negabimus spiritum sanctum esse in patre et filio, et patrem et filium esse in spiritu sancto; aut eum qui videt filium videre spiritum sanctum, sicut videt patrem, si haec non eadem pro nuntiatione leguntur qua de patre et filio proferuntur? | |
Immo quondam unus idemque deus est pater et filius et spiritus sanctus: cum dicitur cognoscere "solum deum verum", patrem et filium, esse vitam aeternam, inseparabiliter intelligendus est in illa cognitione spiritus sanctus; et cum legimus quia "sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit filio habere vitam in semetipso", non debemus vitam eandem aestimare alienam /209/ a spiritu sancto, aut quod illam non in semetipso habeat. Et cum audimus: "pater in me est et ego in patre"; et: "qui videt me, videt et patrem": cognoscere debemus per haec quae ita dicuntur, quia spiritus sanctus non est extra patrem et filium, aut pater et filius extra spiritum sanctum, et quia per visionem filii videtur spiritus sanctus sicut pater. Sicut enim non est alius deus pater, alius deus filius, alius deus spiritus sanctus: sic non habet deus aliud in se ipso quam deus, nec est deus extra deum, nec deus est dissimilis deo. | |
Denique ubi legimus in propheta aut euangelista aut apostolo his uerbis deum unum esse tres personas, aut unum deum esse trinitatem, aut deum de deo XXX~ Sed neque in illo symbolo, in quo non est prolata processio sancti spiritus de filio, invenimus nomen personae vel trinitatis. Quoniam tamen ex iis quae legimus haec apertissime sequuntur, constanter ea et corde credimus et ore confitemur. Quare non tantum suscipere cum certitudine debemus quse in sacra scriptura leguntur, sed etiam ea, quae ex his nulla alia contradicente ratione rationabili necessitate sequuntur. | |
[12] | |
Quamvis quae supra iam dicta sunt possint sufficere, adhuc tamen aliquid addam unde spiritus sanctus cognoscatur esse de filio. Confitentur Graeci nobiscum spiritum sanctum esse spiritum dei et spiritum patris et spiritum filii. Quaero itaque si eodem modo intelligunt esse illum spiritum dei et spiritum patris et spiritum filii, aut dissimiliter. Certum est autem quia non dicitur spiritus dei sicut possessio, ut cum dicitur equus alicuius vel domus alicuius. Maior enim est qui possidet quam quod possidetur. Deus autem non est maior spiritu sancto, quia spiritus sanctus est deus nec deus maior est deo. Neque dicitur spiritus dei ut membrum dei, sicut manus vel /210/ pes hominis. Non enim deus habet membrum aut partem ullam. Quomodo ergo intelligendus est spiritus esse dei nisi quia hoc quod est ex deo est? Non autem aliud significat nomen patris quam deum qui pater est, aut relationem eius ad filium, ex qua patris nomen habet. Similiter dicendum est de filio. Quid namque intelligitur in nomine filii, nisi deus qui filius est, aut relatio qua refertur ad patrem, per quam filius appellatur? Sed nullus sensus capit spiritum sanctum esse spiritum patris aut filii, secundum quod alter est pater, alter filius, sed secundum quod uterque unus idemque deus est. Quare idem intellectus est, cum dicitur spiritus dei et spiritus patris et spiritus filii. | |
Sed spiritus dei dicitur et spiritus patris, quia est et procedit de deo et de patre. Itaque est et procedit etiam de filio, quia eodem sensu spiritus filii dicitur. Nam cum dicitur spiritus sanctus spiritus dei et spiritus domini: si non intelligimus ibi spiritum filii eo sensu quo spiritum patris, aut separabimus filium a nomine dei vel domini, aut bifariam intelligetur spiritus dei sive spiritus domini. Sed unde hunc habent sensum, aut ubi legitur in sacra scriptura quod similiter non intelligatur de patre et de filio, cum legimus spiritum dei aut spiritum domini; aut quid invenitur unde hoc sequatur? Nam si dicunt: cum dicitur spiritus patris, duobus modis intelligitur -- est enim spiritus patris, quia est de patre et quia datur a patre, filii vero spi ritus non est, nisi quia datur a filio -- hoc est quod quaero unde habeant. Et si dicunt quod in nulla authentica dictum est pagina, nec sequitur ex eo quod ibi scriptum sit: cur nos reprehendunt, cum dicimus spiritum sanctum procedere de filio, ideo quia haec verba non legunt, cum ex iis quae legunt et credunt hoc ex necessitate consequi intelligamus? | |
Iudicent ergo ipsi quid potius suscipiendum sit, quamvis utrumque in sacra pagina taceatur: an hoc quod nos dicimus spiritum sanctum procedere de filio, quod ostendimus ex iis consequi quae veraciter credimus; an quod ipsi dicunt spiritum sanctum aliter esse spiritum patris, aliter filii, quod nec auctoritate nec ratione nec ex iis quae certa sunt possum ostendere. Utique aut debent cessare ab hac sue sententia -- si tamen hoc dicunt, ut audio, quia spiritus sanctus aliter est spiritus filii quam spiritus patris -- cum hoc nusquam legant, vel unde hoc probent; aut saltem nos non reprehendere debent, qui dicimus spiritum sanctum procedere de filio, quamvis his verbis hoc non legamus, quondam ex iis quae pariter credimus hoc consequi monstramus. /211/ Sed si cessant ab hac sue assertione, credant pariter nobiscum spi ritum sanctum similiter esse patris et filii spiritum, et intelligent eum a filio sicut a patre procedere. Et si nos reprehendere desinunt, fateantur nobiscum hoc unde cognoscunt nos reprehendi non debere. | |
[13] | |
Ad hoc autem quod nos reprehendunt in symbolo illo, quod pariter nos et illi suscipimus et tenemus, addidisse spiritum sanctum de filio proce dere, et quaerunt cur hoc factum sit et quare prius hoc eorum ecclesiae monstratum non est, ut communiter consideraretur et communi consensu ad deretur quod addendum erat: ad hoc, inquam, responsum aufficiens habemus. | |
Nam si quaeritur cur factum sit, dicimus quia necesse erat propter quosdam minus intelligentes, qui non animadvertebant in illis quae universe credit ecclesia contineri, et ex his sequi spiritum sanctum de filio procedere, ne forte hoc credere dubitarent. Quod quam necessarium fuerit, per illos qui hoc negant, quia in illo symbolo positum non est, cognoscimus. Quoniam igitur et necessitas cogebat et ratio nulla prohibebat et vera fides hoc ad mittebat, fiducialiter asseruit Latinitas quod credendum et confitendum esse cognoscebat. Scimus enim quod non omnia quae credere et confiteri debemus, ibi dicta sunt, nec illi qui symbolum illud dictaverunt, voluerunt fidem Christianam esse contentam ea tantummodo credere et confiteri quae ibi posuerunt. Ut enim alla taceam, non ibi dicitur dominus ad infernum descendisse, quod tamen pariter et nos et Graeci credimus. Si autem dicunt nullo modo de buisse corrumpi symbolum tanta auctoritate taxatum, nos non iudicamus esse corruptionem, ubi nihil addimus quod iis quae ibi dicta sunt adversetur. Et quamvis defendere possimus hanc adiectionem non esse corruptionem: si quis tamen hoc contentiose uoluerit asserere, respondemus nos illud non corrupisse, sed aliud nouum edidisse. Illud enim secundum proprietatem Graeci dicta minis translatum, cum illis integrum servamus et veneramur, istud autem quo frequentius in populi audientia utimur, Latino more dictatum cum additamento supradicto edidimus. /212/ | |
Quod autem quaeritur quare hoc Graecorum ecclesiae consensu factum non est, respondemus quia et nimis erat Latinis difficile eorum episcopos ad consulendum de hac re colligere, nec erat necesse unde non dubitabant hoc in quaestionem adducere. Quae est enim ecclesia quae uel per amplitudinem unius regni dilatetur, cui non liceat aliquid secundum rectam fidem constituere, quod in conventu populi utiliter legatur aut cantetur? Quanto ergo magis licuit Latinis hoc constanter proferre, in quo omnes gentes et omnia regna quae Latinis utuntur litteris pariter concordant? | |
[14] | |
Colligamus breviter quod supra pluribus rationibus effectum est. Constat inexpugnabili ratio ne spiritum sanctum esse de filio, sicuti est de patre, nec tamen esse quasi de duobus diversis, sed quasi de uno. Ex eo enim quod pater et filius unum sunt, id est ex deo, est spiritus sanctus, non ex eo unde alii sunt ab invicem. Sed quondam deus de quo est spiritus sanctus est pater et filius, idcirco vere dicitur esse de patre et de filio qui duo sunt. Et quondam pater non est prior aut posterior filio aut maior aut minor, nec alter magis aut minus est deus quam alter: non est spiritus sanctus prius de patre quam de filio, nec de filio quam de patre, nec maior nec minor est existens de patre quam existens de filio, nec magis nec minus est de uno quam de altero. Nam si prius aut post, vel maior aut minor, aut magis aut minus de uno esset quam de altero: ex necessitate sequeretur ut aut spiritus sanctus non esset de hoc in quo unum sunt pater et filius, aut ipsum unum non esset perfecte et simpliciter unum, sed esset ibi aliqua diversitas, de qua illa quam dixi in existendo de eodem uno spiritum sanctum esset varietat. Sed dici non potest quod spiritus sanctus non sit de hoc in quo unum sunt pater et filius -- alioquin non esset de deo -- nec credi debet quod in ipso uno sit secundum quod est aliqua diversitas. Quare nec prius nec post, nec maior aut minor, nec magis aut minus est spiritus sanctus de patre quam de filio, aut de filio quam de patre. Non enim unus idemque spiritus sanctus, /213/ qui semel totus est de deo toto, magis et minus potest esse de uno et summe simplici deo. | |
Quod si dicitur quia spiritus sanctus principaliter est de patre, quasi magis sit de patre quam de filio, non ita dicendum est, ut intelligatur ulla praedictarum varietatum inesse. Sed quoniam filius hoc quod est habet de patre, idcirco hoc ipsum quod spiritus sanctus est de filio habere de patre, de quo habet esse, non inconvenienter asseritur. Quoniam tamen sic habet esse de patre filius ut omnino id ipsum sit quod pater et unus idemque deus, sicut solus et simplex deus non potest esse maior vel minor se ipso, nec prior aut posterior, nec aliquid in se habet diversum: sic filius nec prior nec posterior, nec maior nec minor est patre, nec habet aliquid in se diversum ab eo; sed sicut habet ab illo perfecte esse, ita habet per omnia ab eodem aequalem illi et similem immo id ipsum esse. Quapropter sicut pa ter non est magis deus quam filius, quamvis filius habeas esse de patre: ita non est magis spiritus sanctus de patre quam de filio, licet filius a patre habeas ut de illo sit spiritus sanctus. In eo enim in quo est unus idemque cum patre, id est in eo quod deus est, non est alius ille et alius pater, neque dissimiliter habet aliquid, quia non est alius deus pater et alius deus filius, ne que dissimiliter sunt id quod sunt, sed in eo quod ille est pater, iste filius, est alius ille et alius iste. Et sicut non est filius alius deus quam pater, ita secundum quod deus est non habet aliquid ab alio quam a se ipso. Nam cum dicimus deum de deo, filium de patre, non intelligimus alium deum de alio deo, sed eundem ipsum deum de eodem ipso deo, quamvis dicamus alium de alto, filium scilicet de patre. Sicut enim supra dictum est, quemad modum deus secundum nomen significans unitatem nullam recipit diversitatem: ita secundum nomina significantia deum esse de deo, necessario ad mittit pluralitatem. Si ergo dicitur quod spiritus sanctus principaliter sit a patre, non aliud significatur, quam quia ipse filius de quo est spiritus sanctus, habet hoc ipsum ut spiritus sanctus sit de illo, a patre; quoniam id quod est habet de patre, non quemadmodum in rebus creatis, cum aliquid /214/ asserimus esse principaliter, volumus significare quod magis sit hoc quod dicitur esse principaliter, quam illud ad quod refertur. Ut cum dispensator alicuius domini eius praecepto pascit familiam domus, dominus principaliter et magis eam pascere recte dicitur quam dispensator. Nam non omnia quae sunt domini sunt dispensatoris aequaliter, sicut ea quae sunt patris, filii quoque sunt non inaequaliter. | |
Quaeret forsitan aliquis et mirabitur dicens: Quomodo potest intelligi ut habeas aliquid esse de aliquo, et non sit aliquo modo id de quo est principalius et dignius, et hoc quod ex eo est quodam modo minus et quasi secundarium -- praesertim cum id quod est de aliquo videatur indigere, ut sit eo de quo est, illud vero de quo est nequaquam egeat eo quod de se est? Ad quod respondendum quia sicut essentia dei valde diversa et aliena est a create essentia, ita cum dicimus deum existere de deo nascendo vel procedendo, longe aliter intelligenda est ista nativitas sive processio, quam cum dicimus in aliis rebus aliquid nasci vel procedere. Ibi enim nihil aut nature aut tempore aut vi aliqua prius aut posterius, magis aut minus, aut ulla ratione aliquo indigens; sed totum quod est non tam aequale vel simile sibi et coaeternum quam idem sibi ipsi, et per se sibi ipsi omnino sufficiens, nec nascitur vel procedit ibi aliquid quasi de non esse proficiens ad esse. Sicut igitur intellectus noster non potest transire ultra aeternitatem, ut quasi de principio eius iudicet, sic non potest de hac nativitate vel processione nec debet ad similitudinem creaturae sentire vel iudicare. Sed quondam et quod nascitur et quod procedit, non est aliud quam id de quo est nascens vel procedens, quod est solus et unus deus: sicut idem /215/ deus non est se ipso maior vel minor, ita in tribus, id est in patre et filio et spiritu sancto, non est aliquid maius vel minus, nec est alius alio hoc quod est magis vel minus, quamvis verum sit quia deus est de deo nascendo et procedendo. | |
Ecce vidimus de quanta veritate et quanta necessitate sequatur spiritum sanctum procedere de filio. Quod si verum non est: aut aliquid eorum ex quibus hoc diximus consequi falsum est, quod est contra Christianam fidem quam cum Graecis tenemus; aut non consequenter conclusimus, quod ostendi nequit. Quare si verum non est, fides Christiana destruitur. Palam etiam est intelligenti, si falsum esse ponitur, quia nulla inde veritas nascitur. Consideremus quoque quid eveniat, cum pro vero asseritur. Utique si verum est spiritum sanctum procedere a filio sicut a patre, sequitur quia filii spiritus est sicut patris, et mittitur et datur a filio sicut a patre, quae divine docet auctoritas et nulla penitus sequitur falsitas. Cum autem processio spiritus sancti de filio negate tantam inducat falsitatem, ut illa ex quibus eam consequi monstravimus destruat contra fidem Christianam nec ullam generet ue ritatem, et asserta tantam probes ueritatem, sicut ostendimus, nec aliquam nullatenus secum trahat falsitatem: cogitet cor rationale qua ratione illam excludat a fide Christiana. Denique si error est hanc credere de filio spiritus sancti processionem, ipsa divine auctoritas nos in errorem inducit, cum et illa ex quibus haec sequitur processio et quae illam sequuntur nos docet, nec alicubi aut illam negat aut quod illi repugnet aliquo modo pronuntiat. Si ergo opponitur quia nusquam eam divine profert auctoritas, ideo non esse dicendam: dicatur similiter, quia nusquam illam negat nec aliquid dicit quod repugnet, non esse negandam. Dicimus etiam quia satis illam affirmat, cum illa asserit uncle probatur, et nullo modo aliquid significat unde negetur. | |
[15] | |
Patet ergo, sicut supra promisi, praeter hoc quia filius existit nascendo et spiritus sanctus procedendo, hac quoque cause quia scilicet spiritus sanctus est de filio, eos de invicem non posse dici, et propter hoc solum filium non posse esse de spiritu sancto. Nam quondam, ut dictum est, aut filius /216/ est de spiritu sancto, aut spiritus sanctus de filio: si non esset de filio spiritus sanctus, sequeretur de spiritu sancto filium esse. Apparet itaque per supradictas rationes quia pater est deus de quo deus est, et non est deus de deo; et filius est deus de deo, et deus de quo est deus; et spiritus sanctus est deus de deo, nec est deus de quo est deus. Et quamvis de patre sint duo, id est filius et spiritus sanctus, non tamen duo dii sunt de patre, sed unus deus, qui est filius et spiritus sanctus Et licet duo sint de quo est filius et qui est de filio, id est pater et spiritus sanctus, non tamen sunt duo did, sed unus deus, qui est pater et spiritus sanctus. Et quamquam spiritus sanctus sit de duobus, id est de patre et de filio, non tamen est de duobus diis, sed de uno deo, qui est pater et filius. | |
Si autem pater et filius et spiritus sanctus bind considerentur, liquet ex iis quae dicta sunt, quia necesse est alterum ex altero aut esse, quia ille non est ex se, aut non esse, quia ille est ex se. Nam si conferamus patrem et filium, videmus filium esse de patre, quia peter non est de illo; et patrem non esse de filio, quia filius est de patre. Et similiter si consideramus patrem et spiritum sanctum, invenimus spiritum sanctum esse de patre, quia non est de illo pater; et patrem non esse de spiritu sancto, quia spiritus sanctus de illo est. Ita quoque si filius et spiritus sanctus quomodo sint ad invicem speculemur, intelligemus spiritum sanctum esse de filio, quia filius non est de illo; et filium non esse de spiritu sancto, quia spiritus sanctus est de filio. Apparet igitur quod supra dixi, quia relationes praedictae licet sint in uno, non possum unitati immittere pluralitatem suam, nec unites relationibus singularitatem suam. | |
[16] | |
Porro sex sunt differentiae patris et filii et spiritus sancti ex his nascentes nominibus. Id est habere patrem, non habere patrem; habere filium, non habere filium; habere spiritum de se procedentem, et non habere spiritum de se procedentem. Harum differentiarum singulus quisque habet unam propriam qua diffest ab aliis duobus, et duas ita communes et proprias, ut quam communicat uni, ea differat ab altero. Pater namque habet filium solus, /217/ quo diffest ab aliis duobus. Habet spiritum sanctum procedentem de se, quod commune est illi cum filio, et quo diffest a spiritu sancto. Patrem autem non habet sicut spiritus sanctus, sed in hoc diffest a filio. Filius solus habet patrem, in quo differt a patre et spiritu sancto. Est illi commune cum patre, sicut dictum est, quia procedit de illo spiritus sanctus, unde ab eodem sancto spiritu divisus est. Caret autem filio sicut spiritus sanctus, uncle discrepat a patre. Spiritus sanctus solus est de quo alius non procedit. Commune est illi cum patre, ut dixi, non habere patrem, in quo dissimilis est filio. Cum filio quoque est illi commune, ut iam monstratum est, non habere filium, unde petri non concordat. Solus itaque pater est, qui est de nullo et de quo sunt alii duo; solus econtra spiritus sanctus est, qui de duabus et de quo nullus; solus filius, qui de uno et de quo unus. Est autem tribus commune ad duos habere relationem. Pater enim ad filium et spiritum sanctum refertur, sicut ad illos qui de se sunt. Filius ad patrem et ad spiritum sanctum -- quia est de patre et spiritus sanctus de illo. Spiritus sanctus ad patrem et filium, quia est de utroque. | |
Possidet ergo unusquisque sues proprietates, quarum collectio in alio non est eadem, ad similitudinem diversarum hominum personarum. Per hoc enim hominum personae diversae sunt ab invicem, quia uniuscuiusque proprietatum collectio non est in alia eadem. Interest tamen aliquid. Nam in personis hominum si una est persona, unus est homo; et si unus est homo, una est persona. Item si plures sunt personae, plures quoque sunt homines; et si isti plures sunt, illae etiam pluralitatem non effugiunt. In deo vero quamvis sint personae tres, unus tamen est deus; et licet sit unus deus, nequaquam tamen personae pluralitatem amittunt. In hoc itaque quod relative /218/ deus ad deum dicitur, sicut plures homines personarum admittit diversitatem; in hoc vero quod per se est, id est in deo, inseparabilem ad similitudinem unius hominis servat singularitatem. Pluralitas namque humanarum personarum non est nisi in pluribus hominibus, nec unus homo pluralitatem accipit personarum; deus vero unus est tres personae, et personae tres unus deus. Hoc itaque modo nec unius nec diversarum integre servat aliarum personarum proprietatem. | |
Cur autem ita sit, quamvis in praefata Epistola de incarnatione Verbi de hoc aliquantulum dixerim, breviter tamen hic repetam. Saepe fit ut plura convenient in unum sub eodem nomine et eadem quantitate, quam habebant singula, antequam unum fierent. Quippe si puncto punctum sine interuallo addimus, aut aequalem lineam in aequali linea, aut superficiem aequalem in aequali superficie collocamus: non fit nisi unum punctum, una linea, una superficies. In multis si quis voluerit quaerere, similia inveniet. Hoc itaque modo, quamvis non sint plures aeternitates, si tamen dicitur aeternitas in aeternitate, non est nisi una aeternitas; et lumen in lumine unum tantum lumen est. Eodem modo quaecumque de dei dicuntur essentia, si in se replicentur, nec quantitatem augent nec pluralitatem admittunt. Quoniam autem deus est aeternitas: sicut extra aeternitatem omnino nihil est, ita extra deum penitus non est aliquid; atque sicut aeternitas in aeternitate non est nisi una aeternitas, sic deus in deo unus solus deus est. | |
Habemus autem ex vera fide deum esse de deo nascendo et deum de deo procedendo. Sed quondam non est aliquid extra deum: cum nascitur deus de deo vel cum procedit deus de deo, non exit nascens vel procedens extra deum, sed manes in deo. Quoniam ergo deus in deo non est nisi unus deus: cum nascitur deus de deo, unus solus est deus gignens et genitus; /219/ et cum procedit deus de deo, unus tantummodo deus est procedens et de quo procedit. Unde inevitabiliter sequitur, quoniam deus nullas habet partes, sed totus est quidquid est: unum eundemque et non alium et alium deum totum esse patrem, totum esse filium, totum esse spiritum sanctum. Quare pater et filius et spiritus sanctus per hoc quia, cum est deus de deo deus in deo, non est nisi unus deus: servant in deitate ad similitudinem unius hominis singularitatem; per hoc vero quia, cum deus est de deo aut nascendo aut procedendo, non potest unus idemque esse qui est de aliquo et de quo est: secundum nomina has relationes significantia tenent sicut diversae hominum personae pluralitatem. | |
Notandum tamen quia nec deus est sine persona, nec persona sine deo; et quia singulis personis attribuimus aliquando propria singularum, aliquando uni quasi proprium quod commune est aliis. Nam cum dicimus: solus pater est in tribus personis qui a nullo est, solus filius est quidem uno; et de quo unus est, solus spiritus sanctus est de quo nullus est: singulas personas nominantes singulis propria attribuimus. Cum vero legimus: "nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius", et: "quae dei sunt nemo cognovit nisi spiritus dei": quamvis videatur scriptura, quod de una dicit persona negare de aliis, commune tamen est omnibus, quod singulis quasi proprium attribuit. Non enim ignorat pater aut filius se ipsum et quae dei sunt, neque spiritus sanctus patrem aut filium. Cur autem et quando quod de uno quasi de solo dicitur, de aliis intelligatur, satis supra dictum est. | |
Haec de processione spiritus sancti aliis cogentibus, non de me sed de eodem spiritu sancto confidens, pro Latinis contra Graecos scribere, et ea occasione de unitate deitatis et de trinitate personarum aliquid addere praesumpsi, quamvis innumerabiles sint inter illos qui Latinis utuntur litteris, qui hoc melius quam ego facere possint. Quidquid ergo dixi quod suscipiendum sit, non mihi attribuatur sed spiritui ueritatis; si autem aliquid protuli quod aliquatenus corrigendum sit, mihi imputetur, non sensui Latinitatis. |