Authors/Boethius/Periherm/CPerI/A1
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchPerihermenias Liber 1
Latin | English |
---|---|
PRIMUM OPORTET CONSTITUERE QUID NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO. | |
In principio, inquit, huius sermonis, qui de enuntiatione instituitur, constituere id est definire oportet, quid nomen sit, quid verbum. Haec enim (ut dictum est) omnem coniungere orationem valent. Quae oratio aliarum genus est orationum. Sunt autem principales quinque orationum differentiae. Est autem prima oratio deprecativa ut:Secunda imperativa ut: Tertia interrogativa ut: Quarta vocativa ut: Quinta enuntiativa, in qua verum inesse falsumque perspicitur. |
|
Huius autem duae sunt species, una affirmatio, altera negatio. Affirmatio est ut:negatio ut:
|
|
Ergo orationem verba nominaque constituunt. Enuntiationis autem oratio genus est, enuntiatio vero affirmationis et negationis. | |
Quare elementa quaedam sunt quae coniungunt orationem verba et nomina et de his disputat primum, dehinc propositionis duas ƿ ultimas species sumit et dicit se de affirmatione et negatione dicturum, post has harum genus proponit id est enuntiationem, ultimum vero, quod horum maximum est, orationem. Est vero quodammodo conversus ordo ab speciebus usque ad earum genera prima perveniens. Progrediendo enim ab affirmatione et negatione ad enuntiationem, quod est genus, ascensum est, ab enuntiatione ad enuntiationis genus, quod est oratio, propositionem operis leuavit; diverso tamen modo de cunctis disputat. Prius enim de oratione, post de enuntiatione, deinde affirmatione, postremo de definitione negationis edisserit, converso scilicet ordine. Sed hoc posterius liquebit. Quod autem prius negationem, postea proposuit affirmationem nihil interest, cum omnes species acquaeuae sibimet sint et uni generi aequaliter supponantur. | |
Quocirca si affirmatio et negatio enuntiationis species sunt, rectum est quamlibet earum prius indiscrete proponere. Quemadmodum autem affirmatio et negatio species enuntiationis sint et haec earum genus, secunda editione monstrandum est. | |
SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN voCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN voCE. ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC voCES EAEDEM. QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM. | |
ƿ Quoniam nomen et verbum in definitionibus suis significativa paulo post propositurus est, primum explicat quorum sint significativa quaecumque significant id est quae designent ipsum nomen et verbum. Tota autem ratio sensus huiusmodi est: tria sunt ex quibus omnis conlocutio disputatioque perficitur: res, intellectus, uoces. Res sunt quas animi ratione percipimus intellectuque discernimus, intellectus vero quibus re ipsas addiscimus, voces quibus id quod intellectu capimus significamus. | |
Praeter haec autem tria est aliud quiddam quod significat voces, hae sunt litterae, harum enim scriptio vocum significatio est. Cum igitur haec sint quattuor: res, intellectus, vox, littera, rem concipit intellectus, intellectum vero voces designant, ipsa vero voces litterae significant. | |
Intellectus vero animae quaedam passio est. Nisi enim quandam similitudinem rei quam quis intellegit in animae ratione patiatur nullus est intellectus. Cum enim video orbem vel quadratum, figuram eius mente concipio et eius mihi similitudo in animae ratione formatur patiturque anima rei intellectae similitudinem, unde fit ut intellectu et similitudo sit rei et animae passio. | |
Horum autem rursus quattuor duae sunt naturales, duae secundum hominum positionem. Voces namque et litterae secundum positionem sunt, intellectus autem et res naturaliter. Hoc illo approbatur, quod apud diversas gente diversis vocibus utuntur et litteris, idcirco quoniam ipsi sibi voces quibus uterentur et litteras quibus scriberent composuerunt. Intellectus autem et res nullus posuit sed uaturaliter sunt. Neque enim quod apud ƿ Romanos "equus" est apud barbaros "ceruus" sed apud diversas gentes eadem rerum natura est. Praeterea non quod nos intellegimus esse equum canem barbari putant sed eadem apud diversissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta. Quare duae harum sunt secundum hominum positionem id est uoces et litterae, duae secundum naturam: res et intellectus. | |
Nunc ergo hoc dicit, quoniam voces quidem significant intellectum, ipsas autem voces litterae significant. Sunt autem intellectus animae passiones et voces quidem et litterae naturales non sunt. Quemadmodum enim vox non eadem apud omnes est, ita nec litterae. Sed intellectus et res eadem apud omnes quamlibet diversissimas gentes invenies. Atque hoc est quod ait: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE id est ipsae, inquit, voces intellectus qui sunt animae passiones significant eorumque sunt significativae; ergo ea quae sunt in voce significant illas et earum sunt notae quae sunt animae passiones. Animae autem passiones intellectus sunt. Igitur ea quae sunt in voce intellectnum qui sunt animae passiones notae sunt eosque significant, quoniam his id est vocibus omnis significatur intellegentia mentisque conceptio. At vero quod addidit his: ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN voCE, tantundem valet tamquam si diceret: notae sunt litterae quae scribuntur verborum et nominum quae sunt in voce. | |
Monstravit igitur ƿ voces intellectuum esse significativas et litteras vocum. Nunc de eorum natura pertractat dicens: ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC voCES EAEDEM. Hoc ad monstrandum ualet voces et litteras positione constitui, non natura. Etenim diversae apud diversos sunt voces et litterae et quemadmodum litterae eaedem apud omnes homines non inveniuntur, ita quoque nec voces. Quare hae secundum positionem sunt, quod ipse reticuit velut planum. Manifestum enim est, quod per gentes singulas permutatur, hoc non natura constitutum esse sed positione. Quod vero addidit: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM ad hoc pertinet, ut naturales esse res intellectusque declaret. Idem namque (ut dictum est) intellectus passiones quidem animae sunt, rerum autem similitudines. Ergo nunc hoc dicit: quorum hae id est voces, de quibus supra dixerat: sic nec voces eaedem, quorum ergo hae voces significativae sunt, id est passionum animae, hae sunt apud omnes eaedem. Significant autem voces illa quae sunt in intellectibus: intellectus igitur animi passio est apud omnes homines non diversa. | |
Ergo naturalis apud omnes homines ƿ est animi conceptio atque animae passio, quarum sunt notae ea quae versantur in uocibus. Docetur autem et res, quarum sunt similitudines intellectus, et animae passiones esse non positione sed naturaliter constitutas, idcirco quod eae res, quarum similitudines sunt intellectus, qui intellectus animae passiones sunt, apud omnes eaedem sunt. Hoc est enim quod ait ET QUORUM HAE SIMILITUDINES scilicet animae passiones quae sunt similitudines rerum, RES ETIAM EAEDEM, ac si diceret: quorum intellectus sunt similitudines qui intellectus animae passiones sunt, id est res apud omnes eaedem sunt. | |
Quod autem ita posuit: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, hoc sentit: de vocibus enim dicit, quoniam quorum uoces primorum notae sunt, apud omnes sunt eaedem animae passiones. Vox enim et intellectum rei significat et ipsam rem. Ut cum dico "Lapis" et intellectum lapidis et ipsum lapidem (id est ipsam substantiam) designat – sed prius intellectum, secundo vero loco significat rem. Ergo non omnia quae vox significat passiones animae sunt sed illa sola quae prima; prius enim significat intellectus, secundo vero loco res. | |
Sed intellectus passiones animae sunt et quorum ergo primorum notae sunt voces, eaedem sunt apud omnes homines animae passiones. Est alia quoque scriptura hoc modo sese habens: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, HAE OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM HAE. Quod si ita scriptum sit, /4l/ hoc uidetur dicere: ostendit enim quorum sint voces notae et quorum rursus animae passiones, tamquam si diceret: voces quod significant et quorum notae sunt, illae sunt animae passiones et rursus quorum similitudines sunt hae quae sunt animae passiones, hae sunt res; tamquam rursus si diceret: quorum sunt similitudines ea quae in intellectibus atque animae passionibus sunt, illae sunt res. Sed de his disputationem trahere longius non uult. Ait enim: DE HIS QUIDEM DICTUM EST IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA, ALTERIUS EST ENIM NEGOTII. Etenim aliud est principaliter de intellectibus animae disputare, aliud tantum sibi ad disputationem sumere, quantum ad logicae possit pertinere peritiam. Quare alterius negotii est principaliter de animae passionibus disputare. | |
EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUI IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN voCE; CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE. | |
De enuntiatione dicturus in qua veritas et falsitas invenitur recte prius monstrare proponit, in qua prolatione vocum horum alterum id est aut veritas aut falsitas inveniri queat. Sed omnis vox animi sensa significat, quare ex animi intellectibus quidquid euenerit vocibus iudicatur. Ergo nunc hoc dicit: similitudo est, inquit, quaedam inter se intellectuum ƿ atque vocum: quemadmodum enim sunt quaedam simplicia quae ratione animi concipiuntur constitunuturque intellegentia mentis, in quibus neque veritas ulla neque falsitas invenitur, ita quoque in vocibus est. Simplex enim intellectus, ut verbi gratia hominis vel equi, neque falsitatem ullam retinet neque veritatem. Cum enim intellego simpliciter hominem, substantiam ipsam, nihil veri vel falsi in cogitatione retineo. Quod si cursum rursus animi cogitatione perspexero, cogitatio ipsa, quoniam simplicis rei tenet intuitum, a veritate et falsitate seclusa est. Sed quando cursum et hominem iunxero et ex his aliquid intellegentia mea fecero (idque si voce proferam, huiusmodi erit "Homo currit"), tunc ex hac substantiae et accidentis compositione et coniunctione huiusmodi intellectus fit, in quo vel falsitas possit esse vel veritas. | |
Ergo quemadmodum in intellectu sunt quaedam aliquotiens simplicia vero falsoque carentia, aliquotiens autem cum iam necesse est aut veritatem inesse intellectui aut falsitatem, sic est etiam in voce. Nam si simplicem intellectum et vero falsoque carentem vox proferat, ipsa quoque a veritate et falsitate relinquetur. Quod si huiusmodi proferat intellectum, qui in se verum falsumque contineat, ipsa quoque veri falsique retinet significationem. | |
Docuit autem per hoc quod ait: CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS verITASQUE – in qua prolatione vocis enuntiationes possimus invenire. Quotiens enim substantiam cum accidenti coniungimus ƿ atque componimus vel intellectum intellectui copulamus, ut fieri propositio possit in cogitatione, tunc fit idem in voce. Et est nunc affirmatio ut:hominem quippe cursumque composui atque coniunxi et inde affirmatio nata est veritatem continens vel mendacium, nunc vero negatio, si huic adverbium negativum iunxero et substantiam ab accidente divisero atque disiunxero, ut est: non id quod est adverbium negativum, hominem a cursu divisit atque disiunxit factaque inde negatio rursus veritatem falsitatemue significans. Recte igitur dictum est circa compositionem quod est affirmatio vel divisionem quod est negatio veritatis falsitatisque constare naturam. |
|
NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, UT HOMO VEL ALBUM, QUANDO NON ADDITUR ALIQUID; NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM EST. | |
Nunc qui sit intellectus sine vero vel falso ordinata continuatione persequitur. Ea enim, inquit, quae simpliciter dicuntur, similia sunt simplicibus intellectibus, qui sine ulla compositione vel divisione animi puro capiuntur intuitu. Cum enim homo vel album ipsa quidem simplicia sint et significent aliquid, nihil tamen neque verum neque falsum designant. Omne enim simplex nomen vel verbum a veritate et falsitate secluditur. Atque ideo, quoniam (ut dictum est) quaecumque sunt in vocibus significant animae passiones, simplices voces et sine compositione vel divisione similes sunt his intellectibus quos sine compositione ƿ et divisione simplex intellegentia concipit. | |
In his enim atque in huiusmodi nulla neque veritas neque falsitas invenitur. Nisi enim aliquid addatur, ut id quod simplex intellegis vel per se constituas esse vel ei aliquid secundum esse coniungas, in his veritas et falsitas non erit. Cum enim simpliciter dico "homo", si non aliquid addidero, ut verbum est, ut fiat huiusmodi compositio:
|
|
vel huiusmodi aliquid, ut:quod idem valet tamquam si dicamus: ergo nisi aliquid huiusmodi fuerit adiunctum, quod intellectam rem vel per se es se constituat, ut: cum dico per se esse hominem designavi, vel iuncto accidenti tale aliquid apponatur, quod idem ei quod est esse significet, ut est: vita enim homini iuncta est et vivit idem designat quod vivens est, nulla veritas nec falsitas valet intellegi. Hoc autem convenientissimo monstrat exemplo. |
|
HUIUS AUTEM SIGNUM HOC EST: HIRCOCERVUS ENIM SIGNIFICAT ALIQUID SED NONDUM VERUM VEL FALSUM, SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR, VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS. | |
Magnam vim habet exempli huius subtilitas. Non enim sola illa nomina vel verba a veritate ac mendacio separata sunt, quaecumque simplicia sunt sed etiam illa quaecumque composita, si sint simpliciter dicta. Hircocervus enim compositum nomen est significans hircum et ceruum sed nisi ei aut esse aut non esse addatur, ut dicamus:vel: nullus inde veri falsive intellectus ƿ poterit provenire. Ipsum enim quamquam sit compositum, tamen simpliciter dictum veritati et falsitati proximum non est. Si quis enim dicat tantum hircocervus, nihil enuntiat. Quod si nihil enuntiat, praeter veritatem falsitatemque quiddam compositum designans nomen auditor intellegit. |
|
Quod vero ait VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS, ad hoc ualet, ne putaremus tunc solum fieri de nomine enuntiationem, cum ei praesens tempus adicitur, ut cum dicimus:vel: in his iam veritas est aut falsitas. Sed non solum si praesens tempus designet propositio sed etiam si praeteritum, ut si quis dicat: vel futurum, ut si quis dicat: enuntiationem facit. Ergo id quod ait VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS, huiusmodi est: simpliciter enim facta enuntiatio secundum praesens est. Etenim quod praesens dicimus tempus non est sed confinium temporum, tempus autem est futurum vel praeteritum. |
|
Ergo non potest in eo quod est hircocervus veritas aut falsitas inveniri, nisi ei aut esse aut non esse addatur, vel praesens significans, quod est simpliciter, vel tempus, quod est praeteritum aut futurum. Si quis enim sic dicat:simpliciter dixit id est secundum praesens, si quis autem: secundum tempus futurum scilicet (et praeteritum). |
|
Haec igitur quae erant utilia praelocutus ad definitionem nominis disputationis cursum intendit. |