Authors/Boethius/Periherm/CPerI/A12
Perihermenias Liber 12
Latin | English |
---|---|
HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM QUEMADMODUM SE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD SE INVICEM | |
Propositionum aliae sunt quae simpliciter proferuntur, aliae quibus aliquis modus in enuntiatione miscetur. Si quis enim dicat:ƿsimplicem propositionem fecit; si vero aliquis dicat: modum propositioni quam enuntiabat adiunxit; quomodo enim disputaret apposuit, cum dixit bene. |
|
Nunc ergo hoc speculatur quemadmodum se habeant affirmationes et negationes earum propositionum, quae cum modo aliquo proferuntur: ut si quis dicat possibile est hoc fieri et rursus non possibile est hoc fieri, quemadmodum sese in his affirmationis habeas negationisque natura. Similiter autem et in eo quod est impossibile esse et in eo quod est necesse esse et in eo quod dicitur contingere esse et non contingere esse: quae horum sint affirmationes quaeue negationes aut quam affirmationem cui negationi recte aliquis opponat: de his omnibus perspiciendum, inquit, est, quondam ea quae de coniunctis praedicationibus et simplicibus dicenda fuerant terminate sunt. Nam de earum propositionum quae cum modo proferuntur oppositionibus multa causatio est. Quae autem sint dubitationes vel quemadmodum in his oppositiones inveniendae sunt, continua disputatione persequitur. | |
NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR. | |
Omnis propositio verborum et nominum complexione formatur. Ergo propositionum, quae complectuntur ƿ et quarum natura in complexione est, illae solae sunt, inquit, contradictiones, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE PONUNTUR: ut in ea propositione quae dicit:non est illa negatio huius affirmationis quae proponit: sed illa potius quae enuntiat ut sit affirmatio et negatio: Illa vero quae dicit: non est negatio eius quae enuntiat:
|
|
Rursus cum dicimus est albus homo, non est negatio illa huius affirmationis quae dicit:sed illa potius quae dicit: Hoc autem probatur sic: necesse est enim in contradictionibus unam ueram esse semper, alteram falsam. Ergo si eius affirmationis quae dicit: negatio esset: unam veram, unam falsam esse constaret. Nunc autem si quis de ligno dicat "Est albus homo", falsum dixerit; si quis vero de ligno eodem neget dicens "Est non albus homo", hoc quoque falsum est. Haec enim propositio quae dicit: haec sentit hominem quidem esse non tamen album, quod de ligno falsum est praedicare. Ergo et ea quae dicit: et illa quae proponit: utraeque aliquando falsae sunt, ut in ligno. Quare non sunt sibimet oppositae. Igitur nec ea quae dicit: negatio est eius quae dicit: Quare illa huius negatio ponenda est quae dicit:
|
|
In his namque una ƿ semper vera est, altera semper falsa. Quod si ita est, secundum esse semper et non esse natura contradictionis efficitur. Nam cum dico:secundum id quod est esse fit negatio non est homo. Et cum rursus dico: secundum id quod est esse rursus negatio fit:
|
|
Et sensus quidem totus huiusmodi est, ipsi autem in oratione sermones propter similitudinem videntur quandam obscuri, erit autem planius pronuntiantibus et subaudientibus sic: NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR, id est propositionum quarum natura in complexione est, ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR, ut hae quas supra digessimus quarumque ipse exempla proponit: UT EIUS QUAE EST ESSE HOMINEM NEGATIO EST NON ESSE HOMINEM, haec enim ipsius affirmationis secundum esse et non esse negatio est, NON, et hic subaudiendum est illa negatio est per quam dicitur, ESSE NON HOMINEM, ut sit sensus: affirmationis quae est esse hominem negatio est non esse hominem, non illa quae dicit esse non hominem. Et hoc quidem de simplicibus. | |
Rursus de his in quibus est tertium praedicatur EIUS QUAE EST ESSE ALBUM HOMINEM, NON, huic subaudiendum est illa est negatio quae dicit, ESSE NON ALBUM HOMINEM SED, hic quoque subaudiendum est illa quae dicit, NON ESSE ALBUM HOMINEM, ut sit hic sensus: eius affirmationis quae est esse album hominem non est illa negatio quae dicit esse non album hominem sed illa ƿ potius quae proponit non esse album hominem. Et hoc adprobat inductione. SI ENIM, inquit, DE OMNIBUS AUT DICTIO EST id est affirmatio AUT NEGATIO vera, cum lignum falsum sit dicere esse album hominem, verum debet esse de eo dicere esse non album hominem, si haec negatio est superioris affirmationis. Sed utraeque falsae sunt. Haec igitur non est illius affirmationis negatio. Ergo semper secundum esse et non esse contradictiones sibimet opponuntur. | |
QUOD SI HOC MODO, ET QUANTISCUMQUE ES SE NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO ESSE DICITUR. | |
Sunt quaedam propositiones in quibus esse non additur sed id quod in his enuntiatur idem valet tamquam si esse poneretur, ut in eo quod est:quod dico ambulat tale est tamquam si dicam:
|
|
Ergo in his quoque quae non habent est verbum iunctum, si negationem ad verbum illud iunxero, quod pro esse positum est, talis mihi redit negatio, qualis esset si negatio ad esse poneretur. Ut in eo quod est:ambulat pro esse positum est. Huius ergo affirmationis: non est negatio ea quae dicit: sed illa potius quae dicit:
|
|
In hac enim ad id quod est ambulat negatio iuncta est, quod ambulat homini pro eo quod est esse coniunctum est. Tale est enim dicere: ƿtamquam si quis dicat:
|
|
QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NEGATIO EST POSSIBILE NON ESSE SED NON, NON POSSIBILE ESSE. | |
Si in omnibus, inquit, secundum esse contradictio fit, in his quoque quae possibilia dicuntur secundum esse et non es se contradictio facienda est. In eo enim quod dicimus posse esse illa erit negatio quaa dicit posse non esse, non illa quae est non posse esse. Nam si ei quae est possibile est esse illa opponatur quae est non possibile est esse, non secundum esse et non esse oppositio facta est. Quocirca quoniam supra docuit secundum esse et non esse fieri contradictionem, dicendum est eius quae est possibile est esse illam esse oppositionem quae dicit possibile est non esse. | |
Sed aliud rursus occurrit, quod nos ab hac opinione dimoveat. In omnibus enim aut affirmatio vera est aut negatio. In his autem utraeque sunt verae. Nam quod possibile est esse possibile est non esse, ut quia possibile est hominem ambulare, possibile est non ambulare, et quod possibile est videri possibile est non uideri. Rursus quod possibile est secari et dividi et non secari et non dividi possibile est. Quare utraeque in eodem verae sunt possibile est esse et possibile est non esse. Nam quod dicimus possibile est non esse ita intellegendum ƿ est ut si diceremus possibile est hodie pluviam non esse, cum sit possibile ut sit. Cur autem hoc ita eveniat, ipse demonstrat dicens: | |
RATIO AUTEM, QUONDAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER ACTU EST. | |
Hoc huiusmodi est: quaecumque ita sunt possibilia ut sint actu et opere, illa nulla ratione possum non esse, ut caelo semper actu est moveri. Semper enim movetur et dicimus possibile esse caelum moveri, idcirco quondam caeli motus actu est, hoc est id agitur, movetur enim. In hac ergo possibilitate talis propositio non potest convenire, ut dicamus possibile esse caelum non moveri; hoc enim impossibile est. Ergo in his quaecumque actu sunt hae duae propositiones possibile est esse et possibile est non esse nulla ratione conveniunt. In his autem quae non sunt semper actu et sunt possibilia esse, convenire possum propositiones id est posse esse et posse non esse. Non est enim semper actu pluvia et possibile est esse aliquando, quare possibile est eam non esse aliquando. Haec igitur ratio est, cur utraeque inveniuntur verae, quod in his possibilitatibus, quae non semper sunt actu, et esse aliquid et non esse contingit. Quare si eius quae est possibile est esse negatio est ea quae dicit possibile est non esse, in eodem simul et affirmatio et negatio erunt verae, et ƿ cui rei inest affirmatio, ut sit esse possibile, eidem rursus inerit negatio, ut sit possibile non esse. Quare et quod ambulabile est, id est quod ambulare potest, potest non ambulare, et quod visibile est, id est quod videri potest, potest etiam non videri. Sed impossibile est ut de eodem oppositae et contra iacentes dictiones simul verae sins. In omnibus enim aut affirmatio vera est aut negatio. | |
Si ergo factis negationibus secundum esse et non esse in his quae secundum aliquem modum dicuntur et affirmatio et negatio utraeque sunt uerae, quod fieri non potest, illud magis dicendum est, non faciendas secundum esse et non esse negationes sed potius secundum modum. Quod si illud est impossibilius, ut affirmatio et negatio simul verae sins, illud magis est eligendum ut non secundum es se et non esse fiat contradictio sed potius secundum modum. Quod autem dixit: | |
SI ERGO ILLUD IMPOSSIBILIUS, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM | |
non sic dictum est quod utraque impossibilia sint et affirmationem et negationem veram esse et non secundum esse et non esse fieri contradictionem. Illud enim unum id est contradictionem simul veram esse impossibile est. Secundum esse autem et non esse affirmationem non fieri et negationem non est impossibile sed ad hoc rettulit IMPOSSIBILIUS est, tamquam si diceret MINUS POSSIBILE. Minus enim possibile est ut oppositae in eodem propositiones verae sins, quam at non secundum esse et non esse negationes ponantur. Quocirca eligendum est hoc quod est possibilius, ut secundum modum potius quam secundum ƿ esse et non esse negationes fiant. Quod ipse planius exsequitur dicens: | |
EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NON POSSIBILE ESSE. | |
Hae namque simul verae inveniri non possunt. Nam si quid est possibile esse, ut idem illud non possibile sit fieri non potest. Nec hoc in solis possibilibus speculandum est sed in omnibus quoque eadem ratio est. Nam in eo quod est contingere esse non est illa negatio quae dicit contingere non esse, haec enim consentit ei quae est contingere esse sed illa quae proponit non contingere esse. Has enim duas simul ueras inveniri impossibile est. | |
ET IN ALIIS QUOQUE SIMILI MODO, UT NECESSARIO ET IMPOSSIBILI. FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES, HOC QUIDEM ALBUM, ILLUD VERO HOMO | |
Et in aliis, inquit, omnibus idem faciendum est. Secundum modum enim negatio ponenda est, ut si contingens est ad contingere, si possibilis ad possibile, si impossibilis ad impossibile, si necessarium ad necessarium negatio coniungatur. Quemadmodum enim, inquit, in his quae praeter modum aliquem sunt et aliquid esse proponunt esse quidem et non es se appositiones quaedam id est praedicationes sunt, res ƿ vero subiectae – ut in eo quod est:et: homo quod est res subiectum est, appositio autem quaedam est et praedicatio est et non est; vel in eo quod dicitur: et: album quidem res subiecta est, appositum autem et praedicatum est et non est – ita quoque in his quae secundum aliquem modum dicuntur esse quidem subiectum est velut quaedam res, modus autem de esse praedicatur. Nam cum dicimus: esse subiecimus, possibile praedicavimus. Et sicut vim totam in propositionibus praedicatio tenet in simplicibus et praeter modum quotiens aliquid esse praedicamus, ut in eo quod dicimus: totam propositionis vim continet verbum est: ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, quoniam totam propositionem continet modus aut possibilis aut contingentis aut impossibilis aut necessarii, haec praedicari, res vero aliae subiectae esse dicuntur. Hoc est enim quod ait: |
|
EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO ESSE QUIDEM SUBIECTUM FIT, POSSE VERO ET CONTINGERE APPOSITIONES DETERMINANTES QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE verITATEM. | |
Nam quemadmodum in simplicibus, si ad esse et non esse negationes fiant, una semper vera est, altera semper falsa, ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, si ad ipsum modum enuntiatio negationis aptetur velut ad quasdam appositiones praedicationesque, veritas in appositionibus et falsitas terminata dividitur. Atque hoc est quod ait: | |
SIMILITER ƿ AUTEM HAE ETIAM IN ESSE POSSIBILE ET ESSE NON POSSIBILE. | |
SIMILITER enim secundum POSSIBILE et NON POSSIBILE facta oppositio veritatem falsitatemque determinat, sicut in simplicibus et praeter modum positis secundum esse et non esse negatio. Hinc in omnibus secundum modum affirmationibus oppositiones digerit convenientium negationum. Dicit enim: | |
EIUS VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE NEGATIO EST NON POSSIBILE NON ESSE. | |
Ut demonstret eam quae dicit possibile est non esse non modo non esse negationem eius quae est possibile est esse sed omnino negationem non esse, huius aliam invenit negationem. Nam eius quae est possibile est non esse, quam affirmationis loco posuit, negatio reperitur illa quae dicit non possibile est non esse secundum modum scilicet addita negatione. Unde fit, inquit, ut ea quae dicit possibile est esse et illa quae proponit possibile est non esse sese invicem consequantur. Idem namque possibile est esse quod est possibile non esse. Cur autem se consequi possunt, haec causa est, quoniam non sunt oppositae. Nam si essent oppositae, perimerent se potius quam consequerentur et dissentirent magis quam consentirent, ut est in his possibile est esse et non possibile est esse. Hae enim ita a se disiunctae sunt, ut simul esse non possint. Idcirco autem hoc evenit, quoniam sunt oppositae. Semper igitur secundum modum ponenda negatio est, si integra oppositionis natura facienda ƿ est. Quod plenissime exsequitur singulis propositionum modis negationes accommodans atque integras naturaliter efficiens oppositiones. | |
At vero, inquit, ea quae est possibile est non esse cum ea quae dicit non possibile est non esse simul esse non poterit. Namque oppositas esse manifestum est, siquidem harum negatio ad modum est posita, qui est possibile esse. Eius autem quae est necessarium est esse non oportet dici illam esse negationem, per quam dicitur necessarium est non esse (huius enim alia negatio inveniri potest, quoniam est affirmatio quaedam; est autem eius negatio ea quae dicit non necessarium est non esse) sed potius ei quae dicit necessarium est esse ea opponenda est quae dicit non necessarium est esse ad illam namque quae dicit necessarium est non esse opponitur (ut dictum est) non necessarium est non esse. Eius quoque quae est impossibile est esse non dicenda est illa esse negatio per quam dicimus impossibile est non esse sed ea potius quae proponit non impossibile est esse. Namque affirmatio quaedam est impossibile est non esse. Huius enim invenitur negatio quae est non impossibile est non esse. | |
ET UNIVERSALITER VERO, QUEMADMODUM DICTUM EST, ESSE QUIDEM ET NON ESSE OPORTET PONERE QUEMADMODUM SUBIECTA. | |
Regulam dat universalem dicens: hoc universaliter in omnibus faciendum est, quod supra iam diximus, ut subiectum esse et non esse ponatur, affirmationem ƿ autem et negationem ipsos modos faciamus. Hoc est enim quod ait negationem vero et affirmationem haec facientem. Modos enim ipsos id est possibile et contingens et caeteros pro affirmationibus et ad hos negativo adverbio iuncto pro negationibus disponentes aut ad id quod dicimus est aut ad id quod dicimus non est apponamus, ut, quemadmodum ad unam rem quod est homo est verbum, non est negatio praedicatum quoddam est in his propositionibus quae praeter modum sunt, ut in ea per quam dicimus homo est, sic in his propositionibus quae cum modo sunt est quidem aut non est subiecta ponamus, modos vero ipsos aut affirmationem, si simpliciter dicantur, aut negationem, si cum negatione ponantur, facientes ad subiectum, quod secundum esse et non esse disposuimus, praedicemus, ut has arbitremur esse oppositas dictiones et negationes, quae secundum modos factae sunt. Eorum autem omnium negationes et affirmationes in contrarium disponantur. | |
|
|
|
|
Quod autem addidit VERUM NON VERUM ad demonstrationem omnium modorum ualet. Nam si quis dicat:non est ipsius negatio: sed potius: alioquin eius quae est: illa negatio est quae dicit:
|