Authors/Boethius/Periherm/CPerI/A13
Perihermenias Liber 13
Latin | English |
---|---|
ET CONSEQUENTIAE VERO SECUNDUM ORDINEM FIUNT ITA PONENTIBUS. | |
Expeditis omnibus, quae de modorum oppositionibus disputabantur, ad consequentias venit. Hoc enim dicit, quae propositiones supra dictorum modorum quas propositiones consequuntur quibusque consentiunt. Nos autem ex his quattuor fecimus ordines et consequentias propositionum sub una serie disposuimus. Haec autem prius notans quid ab Aristotele dicatur facilius lector intellegit. ƿ | |
<FIGURA> | |
Superius autem descriptas consequential ipse disponit. Nobis autem reddenda est breviter ratio, cur hae propositiones sese invicem consequantur. Quod possibile est esse, contingit aliquando ut sit, et hoc est contingit esse; quod autem contingit esse, non est impossibile esse, et quod non est impossibile esse, non idcirco iam esse necesse est. Non est enim impossibile hodie esse pluviam sed non idcirco esse necesse est. Quod ergo non est impossibile, non necesse est esse. Et hic est unus ordo consequentiae. | |
Rursus secundus ordo propositionum talem habet consequentiam: quod possibile est non esse, potest fieri ut non sit, quare contingit aliquando ut non sit, et quod possibile est non esse, contingit non esse; quod autem contingit non esse, potest fieri ut non sit sed quod potest fieri ut non sit, non est impossibile ut non sit: ergo quod contingit non esse, non est impossibile ut non sit; sed quod non est impossibile non esse, non ƿ idcirco iam illud non esse necesse est. Hodie enim pluviam non esse non est impossibile, potest enim esse sed non idcirco ex necessitate hodie non pluit. Quare quod non est impossibile non esse, non est ne cessarium non esse. Et secundus quid em ordo sese sic habet. | |
Nunc ad tertium transeamus. Quod non possibile est esse, hoc fieri non potest, quod autem fieri non potest, ut aliquando sit, non contingit: quod ergo non possibile est esse, idem non contingit esse; sed quod non contingit esse, necesse est ut non sit; quod numquam contingit, numquam esse potest, quod numquam esse potest, necesse est non esse: quod igitur non contingit esse, idem necesse est non esse; sed quod necesse est non esse, hoc fieri non potest, quod autem fieri non potest, impossibile est ut fiat: quod igitur necesse est non esse, impossibile est esse. | |
Quartus etiam ordo hoc modo est: quod non possibile est non esse, fieri non potest ut non sit; quod fieri non potest ut non sit, non contingit non esse, ut quoniam non possibile est non esse motum caelo, non contingit caelum non moveri; quare quod non possibile est non esse, idem non contingit non esse; sed quod non contingit non esse, necesse est esse, sicuti de caelo, necesse. Enim est caelum moveri, quondam non contingit caelum non moveri; sed quod necesse est esse, ut non sit fieri non potest: quare quod necesse est esse, impossibile est non esse. Et haec quidem est ordinate ab Aristotele consequentia propositionum, de qua paulo latius disputavit. ƿ | |
ERGO IMPOSSIBILE ET NON IMPOSSIBILE ILLUD QUOD EST CONTINGENS ET POSSIBILE ET NON CONTINGENS ET NON POSSIBILE SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE SED CONVERSIM. | |
Quaedam de superiore consequentium ratione pertractat. In superioribus enim descriptionibus sese sequentium affirmationem possibilem sequebatur impossibilis negatio, rursus negationem possibilis sequebatur impossibilis affirmatio, et de contingenti eodem modo. Affirmationem namque possibilis dicentem possibile esse sequebatur negatio impossibilis dicens non impossibile esse. Rursus cum possibile negaretur per id quod dicebatur non possibile esse hanc affirmatio impossibilis subsequebatur ea scilicet quae dicit impossibile esse. Atque hoc idem de contingenti. Affirmatio namque impossibilis ea quae est impossibile esse sequebatur contingentis negationem eam quae est non contingit esse. Negatio vero impossibilis ea quae dicit non impossibile est esse affirmationem contingentis sequebatur eam quae dicit contingit esse. ƿ | |
Quare hae propositiones se invicem sequuntur sed converse. Namque affirmatio impossibilis contingentis negationem et possibilis subsequitur, negatio vero impossibilis affirmationem possibilis et contingentis, ut subiecta descriptio docet.
|
|
Idcirco namque ait:SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE SED CONVERSIM quod omnes in contrarium locatae contradictiones sunt. Contradictio namque est impossibile esse et non impossibile esse et contingere esse et non contingere esse et possibile esse et non possibile esse. Converse autem se sequuntur, quondam affirmatio non sequitur affirmationem et negatio negationem sed affirmatio negationes, negatio vero affirmationes, quod ad supra scriptam descriptionem reuertentibus planius liquet. Sensus ergo hic est, ordo autem seriesque sermonum sese sic habet: ERGO, inquit, contradictio quae est IMPOSSIBILE ET NON IMPOSSIBILE ILLUD QUOD EST CONTINGENS ET POSSIBILE, quae duae affirmationes sunt ac se sequuntur, ƿ ET NON CONTINGENS ET NON POSSIBILE, quae duae sunt negationes, SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE, ut contradictiones sint in contrarium ductae, SED CONVERSIM, ut affirmatio negationem, negatio sequatur affirmationem. Huius talis ratio redditur: ILLUD ENIM QUOD EST POSSIBILE ESSE, scilicet quod affirmatio est, NEGATIO IMPOSSIBILIS sequitur. Est autem negatio impossibilis non impossibile esse: quod ergo est possibile esse sequitur non impossibile esse. NEGATIONEM VERO possibilis affirmatio impossibilis sequitur. ILLUD namque QUOD EST NON POSSIBILE ESSE sequitur affirmatio quae est IMPOSSIBILE ESSE. Etenim affirmatio EST IMPOSSIBILE ESSE, NON IMPOSSIBILE esse NEGATIO. Et in contingentibus eodem modo. Atque hoc quidem de possibilium et impossibilium consequentia dictum est. Nunc de necessarii et possibilis consequentia tractat. | |
NECESSARIUM VERO QUEMADMODUM, CONSIDERANDUM EST. MANIFESTUM QUONIAM NON EODEM MODO SED CONTRARIAE SEQUUNTUR, CONTRADICTORIAE AUTEM EXTRA. | |
Quod dicit huiusmodi est: in his propositionibus quae erant impossibilis et non impossibilis conveniebat non possibile ei quod est impossibile et possibile consentiebat ƿ ei quod est non impossibile, contradictio scilicet impossibilis contradictionem possibilis sequebatur ordine converso. In his autem, quae necessarium praedicant vel affirmative vel negative et quae sequuntur possibilem propositionem, eius quae possibili consentit contradictio non sequitur contradictionem possibilis sed potius contraria. Necessarias vero nunc propositiones dico, quae tametsi non significent necessitatem, tamen sive affirmative sive negative necessarium praedicant. Sensus ergo hic est: si qua ex his quae necessarium praedicant consentit possibili propositioni, eius quae necessarium praedicat contradictio non sequitur possibilis contradictionem sed eius quae necessarium praedicat contradictionis contraria, ea consentit possibilis propositionis contradictioni. Prius autem disponamus quae sunt contradictoriae, quaeue contrariae. Eius enim quae dicit necesse est esse contradictio est non necesse est esse, contraria vero necesse est non esse; rursus eius quae est necesse est non esse contradictio est non necesse est non esse, contraria vero necesse est esse. Quare describantur et circa unam eandemque contraria et contradictoria disponantur, ut quod a nobis dicendum est, clarius possit liquere.
|
|
His igitur commode breviterque descriptis qui in eorum consequentia ad possibiles propositiones modus possit evenire monstrandum est. Illam namque quae est possibile est esse sequitur ea quae est non necesse est esse; nam quod possibile est esse, non necesse est esse. Quod enim possibile est esse, possibile est et non esse; sed quod possibile est non esse, non necesse est esse. | |
Quare id quod est possibile esse recte sequitur non necesse est esse. Sed negationem eius quae dicit possibile est esse id est non possibile est esse non sequitur affirmatio eius quae dicit non necesse est esse, quae est scilicet necesse est esse; haec est enim contradictio necessariae affirmationis; neque enim dici potest consentire propositiones quae dicunt non possibile est esse et necesse est esse sed huius contraria sequitur. Namque eam quae est non possibile est esse illa quae dicit necesse est non esse comitatur. Sed necesse est non esse non est contradictoria eius quae est non necesse est esse; possunt enim utraeque in eodem simul verae inveniri. Nam quoniam necesse est non esse ignem frigidum, non necesse est esse frigidum ignem. | |
Quocirca hae contradictoriae ƿ non sunt sed est contraria ea quae dicit necesse est non esse eius quae dicit necesse est esse; quae necesse est esse contradictio est eius quae ponitur non necesse est esse. Quare contradictionem eius quae dicit possibile est esse eam scilicet quae proponit non possibile est esse non sequitur contradictio eius quae est non necesse est esse sed ea quae est necesse est non esse, quae contraria scilicet est ei quae est necesse esse, quae haec ipsa contradictio est eius quae proponit non necesse esse. Hoc autem descriptione melius patebit.
|
|
Ergo cum sit contradictio possibile qsse et non possibile esse, sequatur autem possibile esse non necesse esse, contradictio tamen eius quae est necesse esse non sequitur contradictionem eius quae est possibile esse sed contraria contradictoriae eius quae est non necesse esse. Nam si contradictio est non necesse esse eius quae est necesse esse, contraria vero eiusdem necesse esse ea quae dicit necesse esse non esse, sequitur autem necesse esse non esse eam quae est non possibile esse, quae est contradictio eius quae est possibile esse, quam sequitur non necesse esse: recte ƿ dicitur contradictiones quidem extra esse, contrarias vero contradictoriis consentire. | |
Nam possibile esse et non possibile esse, quae sunt contradictoriae, sequuntur non necesse esse et necesse non esse, quae non sunt contradictoriae, quod in eodem utraeque verae inveniri possunt. Quod si contradictio sequeretur, sicut ea quae est non necesse esse sequitur eam quae est possibile esse, sic eam quae est non possibile esse sequeretur necesse esse. | |
Sed hoc inconveniens est. Quare quoniam haec illam non sequitur, contraria ipsius sequitur. Contraria namque est ei quae proponit necesse est esse illa quae dicit necesse est non esse. Eodem quoque modo et in eo quod est possibile non esse, cuius est contradictio non possibile non esse, quod Aristoteles reticuit. Sequitur namque eam quae est possibile est non esse illa quae dicit non necesse est non esse sed negationem eam quae est non possibile est non esse eius affirmationis quae est possibile est non esse non sequitur affirmatio eius quae est non necesse est non esse negationis ea quae est necesse est non esse (negatio enim eius quae dicit necesse est non esse illa est quae dicit non necesse est non esse) sed huius contraria id est affirmationis quae est necesse est non esse illa scilicet quae est necesse est esse sequitur negationem illam quae est non possibile est non esse. Huius quoque sit talis descriptio:
|
|
Dissimili ergo modo evenit quam dudum contingebat in his quae erant possibilia et quae impossibilia. Illic enim contradictio contradictionem sequebatur sed conversim, ut negationem affirmatio, affirmationem negatio sequeretur. Hic non idem modus est. Nam cum superiores contradictoriae sint et inferior negatio affirmationem sequatur, negationem non sequitur contradictoria affirmatio sed affirmationis illius contraria. Quod si quis leget attentius, integre descriptum esse ratione perspiciet. Cur autem hoc eveniat causam prodit. | |
CAUSA AUTEM CUR NON CONSEQUATUR SIMILITER CAETERIS, QUONIAM CONTRARIE IMPOSSIBILE NECESSARIO REDDITUR IDEM valENS. | |
Ratio est cur non simili modo consequentia secundum contradictionem propositionis eveniat sicut in his quae sunt possibilia et impossibilia huiusmodi: omne necessarium contrario modo impossibile est. Nam quod est impossibile esse, hoc est necessarium non esse. Non enim est necessarium esse quod est impossibile esse; nullus enim dixerit necesse est esse quod impossibile est esse. Non ergo necesse est esse sed ƿ potius necesse est non esse quod impossibile est esse. Ergo converse idem potest impossibile, quod necessarium. Quod enim impossibile iunctum cum esse efficit, hoc efficit necessarium iunctum ad id quod est non esse: igitur quod impossibile est esse, hoc necesse est non esse. Rursus quod impossibile est non esse, hoc necesse est esse, ut igni impossibile est non inesse calorem, necesse est igitur inesse. | |
Quare hic quoque idem convertitur, ut quod impossibile secundum non esse efficit idem valeat necessarium secundum esse positum. Quare contrario modo necessarium et impossibile idem potest. Quod si contrario modo impossibile et necessarium idem valet, manifestum est cur non similiter consequatur necessarium possibilem et non, possibilem propositiones, sicut easdem ipsas id est possibilem et non possibilem propositiones impossibile et non impossibile sequebatur. Nam si converso ordine necessarium atque impossibile idem ualet, secundum contrarietatem, non similis consequentia est necessarii et possibilis ei quae fuit possibilis et impossibilis. Nam quoniam non impossibile esse sequitur possibile esse, et hoc rursus id est idem possibile esse non necesse esse comitatur. | |
Rursus id quod est impossibile est esse quondam sequitur non possibile esse, necessarium autem impossibili converso ordine idem valet, sequitur id quod est impossibile est esse necesse est non esse ac per hoc etiam id quod est non possibile esse sequitur id quod est necesse est non esse. Rursus quoniam ei quod est non impossibile non esse consentit id quod est possibile est non esse, et huic convenit non necesse est non esse; quoniamque id ƿ quod dicitur impossibile est non esse socium est ei quod est non possibile est non esse, ei autem quod est impossibile non esse converso modo redditum necessarium idem valet, sequitur id quod est impossibile est non esse id quod dicimus necesse est esse, <et necesse est esse> sequitur et id quod proponimus non possibile est non esse. Id vero descriptione monstratur. | |
<FIGURA> | |
Causa igitur diversae consequentiae est in contrarium propositionum impossibilis et necessariae facta conversio. Sed de his hoc modo speculatus sese quodammodo ip se reprehendit et ad aliam propriam magis consequentiam disputationem dedectit. | |
AN CERTE IMPOSSIBILE SIC PONI NECESSARII CONTRADICTIONES? | |
Forte, inquit, erravimus ita consequentias collocantes. Nunc enim disposuimus, ut id quod esset possibile sequeretur illud quod est non necessarium, ut secundum praecessionem possibilis sequentem negationem necessarii poneremus. Nunc autem dicit hoc ƿ permutari oportere et non a possibili inchoandum et huic subiciendam necessarii negationem sed potius primo ponendum esse necessarium, secundo loco possibile. Namque illa propositio quae necessarium continet continere uidetur etiam possibilitatem. Nam quod necessarium est idem possibile est. Quod enim necesse est esse idem esse possibile est. Nam si quis hoc neget et id quod est necessarium dicat non sequi possibilitatem, negatio possibilitatis id quod est necessarium comitabitur. Nam si id quod est necessarium esse falsum est dicere possibile est esse, verum est dicere quoniam non possibile est esse. | |
In omnibus enim aut dictio est, id est affirmatio, aut negatio, ut si illa vera est, illa sit falsa, si illa non est, illam mox esse necesse sit. Sed non possibile esse sequi diximus id quod est impossibile esse: igitur id quod dicitur necesse esse impossibile est esse. Sed hoc inconveniens est. Non igitur verum est, quoniam ei quod est necessarium esse id quod est non possibile esse convenit. Quare sequitur id quod est necessarium possibilitas. | |
AT VERO ILLUD QUOD EST POSSIBILE ESSE NON IMPOSSIBILE ESSE SEQUITUR, HOC VERO ILLUD QUOD EST NON NECESSARIUM ESSE. | |
Diximus ei quod est necessarium esse consentire illam propositionem quae dicit possibile esse sed rursus hoc falsum videtur cogitantibus perspicientibusque, quoniam ei quod est possibile esse consentit et convenit illa propositio quae dicit non impossibile ƿ esse, hoc vero id est quod dicitur non impossibile esse sequitur id quod proponimus non necesse est esse. Sed possibile esse consentire proposuimus ei quae dicit necesse est esse eamque consequi: sequitur ergo ea quae est non necesse esse illam quae dicit necesse est esse eique consentit, quod est impossibile. Quid igitur in his dubitationibus est statuendum? Non potest quidem non consentire possibile esse ei quae est necesse esse. Alioquin propositionem necesse esse id quod est impossibile esse consequetur. Si vero convenerit ei quae est necessarium esse illa quae est possibile esse, rursus fit ut id quod est necessarium non necessarium sit sed hoc falsum est. Sed hoc quemadmodum sese habeat paulo post explicabitur. Nunc vero priorem sententiam permutantes hoc dicimus, quoniam id quod est possibile esse non potest consequi id quod est <non> necesse esse nec hae sibi propositiones consentiunt possibile esse et <non> necosse esse. Quod Aristoteles hoc modo proponit: | |
AT VERO NEQUE NECESSARIUM ESSE SEQUITUR POSSIBILE ESSE NEQUE NECESSARIUM NON ESSE. ILLI ENIM UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE, HORUM AUTEM UTRUMLIBET VERUM FUERIT, NON ERUNT ILLA VERA. | |
Docet id quod est possibile non consentire ei quod est necessarium esse nec rursus ei quae est necessarium est non esse. Nam quod necesse est esse ƿ non potest non esse, quod autem necesse est non esse non potest esse. Quod autem dicimus possibile esse, ita dicimus, tamquam si et non esse possibile sit. Utramque igitur habet naturam id quod dicimus possibile esse, ut et sit esse possibile et sit possibile non esse. Qui vero dicit necesse esse aufert non esse et qui dicit necesse est non esse aufert esse. Ita si hae verae sunt id est necesse esse aut rursus necesse non esse, utraeque illae falsae sunt quae dicunt et potest esse et potest non esse. Illa enim quae proponit necesse est esse posse non esse subruit, illa iterum quae dicit necesse est non esse posse esse subuertit. Neutra igitur consequitur eam propositionem quae dicit possibile est esse: nec ea quae dicit ex necessitate esse nec illa quae dicit ex necessitate non es se. | |
Et sensus quidem huiusmodi est, sermonum autem ratio talis est: AT VERO, inquit, NEQUE ID QUOD EST NECESSARIUM ESSE SEQUITUR propositionem illam quae proponit POSSIBILE ESSE NEC rursus illa quae dicit NECESSARIUM est NON ESSE. ILLI ENIM, id est possibili, UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE, id est et posse esse et posse non esse (nam quod potest esse idem potest non esse), HORUM AUTEM, id est vel quae dicit necessarium est esse vel quae dicit necessarium est non esse, UTRUMLIBET VERUM FUERIT, NON ERUNT ILLA VERA, id est posse esse et posse non esse: quod enim possibile est esse idem possibile est non esse. Quod si neque necesse esse nec necesse non esse propropositio ƿ eam quae est possibile esse consequitur, relinquitur ut illa ei consentiat quae dicit non necessarium est non esse. Haec enim sequitur eam quae proponit possibile est esse. Quidquid enim possibile est esse, non necesse est non esse: ut quoniam hominem possibile est ambulare, non est necesse non ambulare. HOC ENIM VERUM EST, inquit, ET DE EO quod est NECESSE EST NON ESSE, id est haec enim propositio quae dicit non necesse est non esse verum est ut contra eam opponatur contradictorie, quae dicit necesse est non esse. Unde etiam secutus est: HAEC ENIM FIT CONTRADICTIO EIUS QUAE SEQUITUR NON POSSIBILE ESSE. Unde huiusmodi facienda descriptio est: | |
|
|
Non necesse est non esse contradictio est eius quae proponit necesse est non esse, quae est sequens et consentiens ei qune est non possibile est esse, quae consentit ei quae dicit impossibile est esse, quam rursus sequitur ea quae est ultima, id ƿ est necesse est non esse, cuius contradictio est non necesse est non esse; affirmatio enim est necesse est non esse, negatio non necesse est non esse. Quocirca secundum contradictionem fit haec quoque consequentia. Nam impossibile esse et non impossibile esse contradictio ergo est sed affirmationem id est impossibile esse sequitur negatio non possibile esse, negationem vero id est non impossibile esse sequitur affirmatio possibile est esse. Sed non possibile est esse et possibile est esse contradictio est. Sed negationem possibilis id est non possibile esse consequitur necesse est non esse affirmatio, affirmationem possibilis id est possibile esse sequitur non neeesse est non esse negatio. Quare ita positis nihil evenit impossibile sed omnia consentinut et secundum superiorem possibilis et impossibilis modum affirmationes et negationes converso ordine contradictorie sequuntur. | |
Et sensus quidem totus huiusmodi est, ordo autem verborum sic: quoniam, inquit, ei quod est possibile esse nec illud quod est necesse esse nec illud quod est necesse non esse consentit, relinquitur ut id quod est non necessarium non esse sequatur possibile esse. HOC ENIM quod dicitur non necessarium non esse VERUM est dicere DE NECESSE esse NON ESSE et subaudimus quoniam est eius contradictio. HAEC ENIM quae dicit Non necesse esse non esse CONTRADICTIO FIT EIUS QUAE SEQUITUR negationem possibilis id est NON POSSIBILE ESSE. Haec est autem ea ƿ quae dicit necesse esse non esse. ILLUD ENIM quod est non possibile esse utrumque horum SEQUITUR, et quod est IMPOSSIBILE ESSE et quod est NECESSE esse NON ESSE. CUIUS affirmationis id est necesse esse non esse NEGATIO est NON NECESSE esse NON ESSE. Sed haec sequitur non impossibile esse et possibile esse. IGITUR ET HAE CONTRADICTIONES SECUNDUM PRAEDICTUM MODUM SE SEQUUNTUR, scilicet contradictorie sed conversim. Et his sic positis atque ita ordinatis nihil contingit impossibile. | |
DUBITABIT AUTEM ALIQUIS, SI ILLUD QUOD EST NECESSARIUM ESSE POSSIBILE ESSE SEQUITUR. | |
Ad superiorem possibilis et necessarii consequentiae reuersus est quaestionem. Dicit enim dubitari posse, si id quod est possibile esse consentiat ei propositioni, quae est necessarium esse. Sive enim consentire dicatur sive non consentire, aliquid impossibile et inconveniens utroque modo contingit. Nam si quis dicat id quod dicitur possibile esse non consentire ei quod est necessarium esse, consentiet negatio possibilis, ea quae est non possibile esse. Sed si ista consentiet, erit idem necessarium esse quod est non possibile esse. Quod si hoc rursus aliquis neget et dicat non esse negationem eius propositionis quae est possibile esse eam quae dicit Non possibile esse sed illam potius quae proponit possibile esse non esse, quamquam falsum sit, tamen ne haec quidem ei ƿ quod est necessarium esse convenire potest. Sit enim negatio eius quae est possibile esse ea quae dicit possibile esse non esse, si affirmatio possibile esse non sequitur affirmationem quae dicit necesse est esse, sequitur negatio ea quae est possibile est non esse. | |
Sed quod necesse est esse falsum est dicere quondam possibile est non esse. Quid enim? Quod necesse est esse dici non potest fieri posse ut non Sit sed potius non posse fieri ut non sit. Quod si quis dicat rursus sequi id quod dicitur necesse esse et consentire ei quae dicit possibile esse, sic quoque aliquid inconveniens reperietur. Quod enim possibile est esse, idem possibile est non esse: erit igitur quod necesse est esse possibile non esse et erit contingens quod necessarium est. Possibile enim et contingens in utramque partem facile vertitur et ad id quod est esse et ad non esse, quod autem necesse est interclusum habet euentum ad contrariam dictionem et si necesse est esse, ut non sit fieri non potest, et si necesse est non esse, ut sit impossibile est. Quare qui dicit possibile esse consentire ei quod est necesse esse, quoniam id quod est possibile esse potest etiam non esse et hoc est contingens, dicit id quod esse necesse est posse non es se et ess e contingens, quod est inconveniens. Hanc igitur dubitationem soluens ita sequitur: | |
MANIFESTUM AUTEM QUONDAM NON OMNE POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE ET OPPOSITE VALET. ƿ | |
Multa, inquit, sunt quae unum esse possum id quod sunt, non etiam aliud aliquid quod non sunt. Plura enim sunt quae ab eo quod sunt non mutantur, alia vero sunt quae mutari possum: ut caelum unam rem solam potest id est moveri, huic vero oppositum id est non moveri non potest. Ergo NON OMNE QUOD EST POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE, id est non omne de quo quaelibet possibilitas praedicatur, ETIAM OPPOSITE UALET, ut utrumque possit fieri et facere quod facit et huic oppositum id est non facere quod facit sed sunt quaedam in quibus ita potestates praedicentur, ut non sit verum de his dici quondam et opposita possum, ut est in his quae praeter rationem aliquam possum, ut ignis. Namque ignis praeter rationem aliquam calidus est; non est enim reddere rationem cur ignis sit calidus, natura enim est calidus, et cum possit esse calidus, non tamen potest id quod est oppositum id est non potest non calere, quod est oppositum ei scilicet quod est calere. | |
ERGO SECUNDUM RATIONEM POTESTATES IPSAE EAEDEM PLURIMORUM ETIAM CONTRARIORUM. | |
Potestates, inquit, quae sunt secundum rationem, id ast in quibus est aliqua ratio, non unius possibilitates sed plurimorum sunt atque oppositorum, ut possibilitas medicinae est curare; quae, quondam secundum rationem fit ut cures medicus et est rationabilis potestas medico curandi, non solum potest curare sed etiam non curare et potest aliquid plus quam unum et ipsum quod potest oppositum est id est non curare. Oppositum namque est ƿ ei quod est curare id quod dicitur non curare, quae opposita contraria vocavit. Affirmatio namque et negatio contrarietatibus discernuntur. | |
IRRATIONABILES VERO NON OMNES SED QUEMADMODUM DICTUM EST, IGNEM NON EST POSSIBILE CALEFACERE ET NON. | |
Omnis, inquit, secundum rationem potestas opposita quoque valet, irrationabilium vero non omnis huiusmodi potestas est, ut opposita non ualeat. Nam cum ferrum calere sine ratione potestas sit (non enim ex ratione calet, quoniam rationem non habet), potest etiam non calere, igni autem cum irrationabilis potestas sit calefacere, non potest et non calefacere. Quare recte dictum est irrationabiles potestates non omnes non posse contraria sed quasdam, ut ignemr qui cum sit calfactibilis, non calfactibilis non est. Quae autem sint irrationabilia, quae unam tantum habeant potestatem non etiam oppositam, sic demonstrat dicens: | |
NEC QUAECUMQUE ALIA SEMPER AGUNT. | |
Ignis enim opposita non potest sed non solum ignis sed illa quoque omnia unum possunt et non multa nec opposita, quaecumque actu semper sunt, ut sol semper actu est lucidus, idcirco non potest non lucere, et nix semper actu frigida est et ideo numquam potest esse non frigida. Ergo QUAECUMQUE SEMPER AGUNT, id est in eo quod sunt semper in actu sunt, manifestum est, quoniam sicut ignis non capit frigus, ita nec illa quoque opposita possunt. Idcirco enim ƿ ignis quoque opposita non potest, quia semper in actu habet propriam potestatem; semper enim est calidus. Sed non omnia irrationabilia (ut dictum est) unam tantum habent potestatem, ut opposita non possint sed sunt quaedam irrationabiles potestates, quae utrumque possint, ut in eo quod est secari pellem vel non secari pellem. Potest namque secari pellis, potest etiam non secari sed haec sunt opposita. Secundum igitur irrationabiles quoque potestates possunt quaedam opposita. | |
Sed idcirco superiora sunt dicta, inquit, quibus monstravimus quoniam ignis et quaecumque semper sunt actu non possunt opposita, ut docereenus non omnem potestatem oppositorum esse potentiam sed aliquas esse huiusmodi potestates quae actu essent et unam rem solam possent, ab oppositorum vero potestate discederent. Hoc autem non solum in his quae secundum rationem potestates dicuntur sed etiam secundum eam speciem quae irrationabilis dicitur. Sunt enim quaedam eorum quae irrationabilis potestatis esse dicuntur, quae non solum id quod sunt, verum etiam opposita possint, alia vero unum tantum possunt. Pellis enim potest secari et non secari et idcirco opposita potest, ignis vero cum sit calidus frigidus esse non potest et idcirco nulla illi est oppositorum potestas. | |
QUAEDAM VERO POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT. POSSIBILE ENIM NON SIMPLICITER DICITUR. | |
ƿ Possibilitatis breviter divisio facienda est. Possibile enim duobus dicitur modis. Est enim unum possibile quod cum non sit esse possit, ut homo cum sedet non quidem ambulat sed ambulare potest. Aliud est possibile quod cum sit esse possibile est, ut quoniam ignis calet, potest esse calidus, et quoniam homo sedet, potest sedere. Huius autem possibilis duae sunt species, una cum est quidem potest tamen non esse, ut si quis sedeat, ita quidem potest sedere, ut possit etiam non sedere, alia vero ut cum sit non esse non possit, ut ignis calidus est sed non potest esse non calidus. | |
Atque hoc est quod ait: QUAEDAM VERO POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT, POSSIBILE ENIM NON SIMPLICITER DICITUR SED HOC QUIDEM QUONIAM VERUM EST, UT IN ACTU, id est quod est et fit quod dicitur esse possibile, UT in actu POSSIBILE EST AMBULARE, QUONIAM IAM AMBULAT et est in actu, ET OMNINO POSSIBILE EST ESSE quidquid in actu est, ILLUD VERO QUOD FORSITAN AGET, id est quod non est quidem sed esse poterit, UT POSSIBILE EST AMBULARE, non quoniam nunc quidem ambulat sed quoniam ambulaturus est aliquis. Haec autem sunt quaecumque non secundum actum dicuntur sed secundum potestatem tantum, quae nondum quidem actu sint, esse tamen possint. | |
ET HAEC QUIDEM IN MOBILIBUS SOLIS EST POTESTAS, ILLA VERO ET IN IMMOBILIBUS. | |
Mobilia vocat quaecumque sunt naturalia et in generatione et corruptione. Quaecumque enim ƿ generata sunt et corrumpi possunt, ea semper in motu sunt, ipsa enim generatio motus quidam est atque ipsa corruptio. Ergo in huiusmodi rebus, quaecumque generata sunt atque mortalia, in his vera est illa potestas, quae non secundum actum dicitur sed secundum id quod non est quidem sed esse potest. Nusquam enim evenit huiusmodi potestas nisi in his quae nascuntur et mortem oppetunt. Illa vero quae sunt immobilia id est quae sic in sua natura fixa sunt et constituta, ut mutari moverique non possint, id est divina, solam illam habent potentiam quae secundum actum dicitur, ut sol immobilis quidem quantum ad substantiam, quamquam sit mobilis secundum locum. Quoniam ergo est immobilis secundum substantiam et ab ea non permutatur neque movetur, habet in se lumen, quod ita habere potest, ut non habere non possit. | |
Sed in utrisque his vel mobilibus vel immobilibus illud verum est quod de his dicitur non impossibile est esse. Nam et quae actu quidem non est, esse tamen poterit, ut homo cum non ambulat, ambulandi tamen retinet potestatem, non est eum impossibile ambulare, et solem non est impossibile habere lucem, quam actu retinet sempiterno. In utrisque igitur et mobilibus et immobilibus verum illud est quod dicitur non impossibile esse. Nam et de eo quod agit et de eo quod agere potest de utrisque idem vere dicitur, quoniam non est impossibile esse. Nam et quod ambulat non est impossibile ambulare et quod est ambulabile id est quod ambulare potest non illi ƿ est impossibile ambulare. | |
Sed quoniam diximus eam quae secundum actum est potestatem duas habere species, unam quidem cum in actu quidem sit et numquam possit non essent igni actu est calere et numquam esse non potest calidus, aliam vero secundum id quod dicimus esse quidem actu, posse tamen non esse, ut aliquis cum sedet potest quidem sedere sed potest etiam non sedere: huiusmodi quidem secundum actum possibile de necessario nullo modo praedicatur, quod enim in actu est et necessarium est esse, est quidem sed ita est ut non esse non possit. Hoc est enim quod ait: SIC IGITUR POSSIBILE, id est quod cum actu sit possit tamen non esse, NON EST VERUM DE NECESSARIO SIMPLICITER DICERE, ALTERUM AUTEM VERUM EST. Nam quod ita est actu, ut non esse non possit, et semper actu est, hoc iuste de necessario praedicatur. Quod enim necesse est esse, est quidem sed non esse non potest. | |
QUARE QUONIAM PARTEM UNIVERSALE SEQUITUR, ILLUD QUOD EX NECESSITATE EST SEQUITUR POSSE ESSE SED NON OMNINO. | |
Quoniam semper, inquit, speciem sequitur genus et partem suam sequitur universalitas (si enim homo est, animal est, id est si pars et species est, universalitatem et genus esse necesse est): quod si ita est, sequitur scilicet eam propositionem quae dicit necesse esse illa propositio quae dicit possibile esse eique consentit sed non omnis significatio possibilitatis sequitur necessarium. Illa enim quae ita possunt, ut non sint quidem, esse tamen possint nulla ratione de necessario praedicantur. Necessarium ƿ non modo necesse est sed etiam est. Hoc est enim quod ait SED NON OMNINO. Etenim de necessario quod iam est non potest illud possibile praedicari, quod non est adhuc quidem sed esse poterit. | |
ET EST QUIDEM FORTASSE PRINCIPIUM QUOD NECESSARIUM EST ET QUOD NON NECESSARIUM OMNIUM VEL ESSE VEL NON ESSE, ET ALIA UT HORUM CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET. | |
Principium, inquit, est fortasse harum propositionum consequentias inveniendi, si quis primo loco necessarium ponat et non necessarium, secundo vero loco possibile esse et caetera naturaliter enim id quod necessarium est prius est. Nam si necessaria sunt ea quae semper actu sunt, quae autem semper actu sunt sempiterna sunt, sempiterna vero rerum omnium principia sunt, recte initium quoque speculandi, quae harum propositionum consequentia sit, ex his sumemus quae sunt necessariae, et praeter has ex necessarii negationibus id est ex non necessario. Constat igitur a necessario et non necessario harum consequentias inveniendi sumenda esse principia. Illae enim, id est possibile esse et contingens esse et caetera, necessarium et non necessarium velut natura ipsa praecedens subsequnutur. Atque ideo ait: ET ALIA, id est possibile esse et contingens esse, UT HORUM CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET. Hoc est ita haec considerari debent, tamquam si quod est necessarium et non necessarium praecedant, consequantur vero possibile et contingens et caetera. ƿ | |
MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT, QUONIAM QUOD EX NECESSITATE EST SECUNDUM ACTUM EST. | |
Patet, inquit, ac liquet omnia quaecumque secundum necessitatem sunt semper esse SECUNDUM ACTUM, quoniam enim ignis ex necessitate calidus est, actu quoque semper est calidus. Quocirca si quae SEMPITERNA sunt omnibus quae non sunt sempiterna PRIORA sunt, etiam ea QUAE semper ACTU SUNT his quae sunt POTESTATE PRIORA SUNT. Horum autem omnium divisionem facit: sunt enim, inquit, alia quidem praeter potestatem actu tantum, ut sol non potestate movetur sed actu, et illam movendi potestatem non habet, quae non est quidem sed esse potest sed actum habet solum, a potestate vero quae praeter actum solet esse relinquitur. PRIMAE etiam SUBSTANTIAE actu quidem sunt, numquam vero potestate. Primas autem substantias dicit divinas scilicet et sempiternas, non eas quas in praedicamentis primas esse monstravit id est individuas. | |
Tunc enim de his loquebatur primis, quae nobis primae sunt, nunc de his quae natura sunt primae, quae divinae sunt scilicet et sempiternae. ALIA VERO, ait, sunt quae actu sunt CUM POTESTATE, id est quae et actum habent et aliquando habuerunt potestatem, ut fabricata iam domus aliquando potuit fabricari et prius habuit potestatem secundum tempus, postea vero actum. Sed natura actus prior est potestate, ars vero ipsa actum cogitatione praecipit formamque domus prius sibi ipsa designat et efficit. Quare natura actus prior est ƿ potestate, potestas actu prior est tempore. ALIA VERO sunt, inquit, quae ACTU quidem NUMQUAM SUNT, semper autem sunt POTESTATE, ut numerus infinitus quidem est, quod eum semper in infinitum possis augere sed actu infinitus non est. Quewcumque enim numerum sumpseris, actu finitus est; quemlibet enim numerum dicas, finita illum numerositas necesse est complectatur, ut decem vel centum. Infinitus vero idcirco est potestate, quod eum possis facere in infinitum concrescere, non tamen ut quilibet actus it numerus infinitus. |