Authors/Boethius/Periherm/CPerI/A14
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchPerihermenias Liber 14
Latin | English |
---|---|
UTRUM AUTEM CONTRARIA EST AFFIRMATIO NEGATIONI ET ORATIO ORATIONI QUAE DICIT QUONIAM OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST NULLUS HOMO IUSTUS EST AN OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST OMNIS HOMO INIUSTUS EST? | |
Propositio quidem quaestionis talis est: quaerit enim, quoniam huic propositioni quae dicit:ea quae proponit: et ea rursus quae dicit: videntur oppositae, quae harum magis superiori affirmationi, quae dicit: contraria est? Utrum affirmatio universalis contraria est ei per quam proponimus: an certe negatio universalis ea quae est:
|
|
Similiter etiam huic propositioni quae est:propositio quae proponit: an ea quae dicit: contraria est? De qua re hanc viam disputationis ingreditur: NAM SI EA, inquit, QUAE SUNT IN voCE illis quae sunt in anima famulantur hisque in significatione consentiunt, necesse est ut quod in opinionibus animae reperitur hoc idem evenire videatur in voce. Quod si illic ei opinioni quae arbitratur omnem hominem iustum esse illa opinio opposita est et illa est maxime contraria, quae putat omnem hominem iniustum esse, et in vocibus quoque affirmatio ea quae est: ei affirmationi magis contraria est quae dicit:
|
|
Quod si in opinionibus non haec magis opponitur potius quam illa quae dicit:et in vocibus quoque negatio universalis videatur esse contraria, non affirmatio quae dicit: <et> erunt contrariae: et:
|
|
Quod autem dixit: QUOD SI NEQUE ILLIC CONTRARII OPINATIO CONTRARIA EST tale est: iustum enim esse et iniustum esse quamquam sit secundum habitum et privationem praedicatio, tamen haec nunc, id est iniustum esse, pro contrario sumitur. Ergo si in opinionibus contrarii id est iniusti affirmatio contraria non est, non erit nec in vocibus contraria affirmatio sed potius negatio ƿ quae est nullus homo iustus est. QUARE, inquit, CONSIDERANDUM EST cui opinioni falsae opinio vera contraria est. Nam si qua res bona sit, verum est de ea dicere, quoniam bonum est, contra quam propositionem falsum est dicere, quia malum est, falsum etiam quia non bonum est. Sed videndum quae harum sit magis contraria verae affirmationi, quae dicit bonum esse quod bonum est: utrum illa contraria est quae id quod bonum est dicit esse malum an ea quae id quod bonum est dicit esse non bonum? Atque hoc est quod ait: | |
DICO AUTEM HOC MODO. EST QUAEDAM OPINATIO VERA BONI QUONIAM BONUM EST, ALIA VERO QUONIAM NON BONUM FALSA, ALIA VERO QUONIAM MALUM. QUAENAM ERGO HARUM CONTRARIA EST VERAE? | |
Id est utrum ea quae negat id quod est an ea quae ponit id quod non est? Quae magis harum ei quae dicit esse id quod est videatur esse contraria, requirendum est. Sed quod his adiecit: | |
ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA? | |
Tale est: contrariorum alia sunt habentia medium, alia vero sunt non habentia. Et illorum quae habent, si quis unum contrarium neget, non necesse est per illam negationem illud aliud contrarium intellegere. Nam quoniam inter album et nigrum est aliquid, si quis dicat:non idcirco nigrum esse monstravit. Potest enim esse et rubrum et quidquid ƿ aliud in talium contrariorum medietate locatum est. In illis vero contrariis quae medio carent nihil differt negare rem propositam an affirmare contrariam. Nihil enim differt dicere diem non esse quam dicere noctem esse. Hoc est enim diem non esse quod esse noctem. Nihil enim est inter noctem atque diem. Ergo in his affirmatio contrarii idem valet quod rei propositae negatio. |
|
Ergo nunc hoc dicit: etiamsi in aliquibus, inquit, tales propositiones inveniuntur, ut negatio rei propositae et affirmatio contrarii idem valeat et sint unae significatione, quaerendum est secundum quam enuntiationem propositio magis est contraria, secundum eam quae dicit non esse diem an secundum eam quae proponit esse noctem. Investigandum igitur est quae harum, quamquam unum utraque significet, magis est contraria ei quae dicit esse diem. Hoc est enim quod ait: ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA? Id est et si unum significabunt aliquando rei negatio et contrarii affirmatio, secundum quam harum magis est contraria propositio superiori propositae enuntiationi? | |
NAM ARBITRARI CONTRARIAS OPINIONES DEFINIRI IN EO, QUOD CONTRARIORUM SUNT, FALSUM EST. | |
Contrariorum prius naturam recte determinet, qui de contrariis propositionibus tractat. Quidam enim putant contrarias esse opiniones, quae contrariarum essent rerum, quod Aristoteles negat. Dicit enim falsam esse definitionem, quae determinat eas esse ƿ contrarias opiniones, quae sunt contrariarum rerum. Nam cum sit contrarium bonum malo, possumus habere opinionem de bono quoniam bonum est, et haec vera est, possumus rursus id quod malum est putare malum, et haec rursus vera est. Et opiniones quidem boni quoniam bonum est et mali quoniam malum contrariarum rerum sunt, tamen utraeque sunt verae sed contrariae utraeque verae esse non possunt. Falso igitur definitum est eas esse contrarias opiniones, quae contrariarum sunt rerum. Quod autem ait: boni ENIM QUONIAM BONUM EST ET MALI QUONIAM MALUM EST EADEM FORTASSE opinio est ET VERA est, aut id quod dixit EADEM ad id rettulit quod post secutus est VERA, namque verae in eo quod verae sunt eaedem sunt, aut certe quod eiusdem esset opinionis, quod bonum esset, bonum putare, quod malum esset, malum. Sive autem eaedem sint sive plures, contrariae esse non poterunt, idcirco quoniam simul verae sunt. | |
SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA. SED NON EO QUOD CONTRARIORUM SINT CONTRARIAE SUNT SED MAGIS EO QUOD CONTRARIE. | |
Sunt autem, inquit, ista scilicet quae sunt in opinionibus contraria non tunc contraria quando contrariorum sunt sed potius quando de uno eodemque diverso modo et contrarie suspicantur. Hoc est enim quod ait: SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA, ea scilicet quae in animae opinionitus posita sunt, quorum propositiones ƿ sunt contrariae, non eo quod sunt contrariorum sed potius eo quod de uno eodemque subiecto contrarie suspicentur: ut si quis de bono suspicetur quoniam bonum est et rursus alius de eodem bono quoniam malum est, hae sunt contrariae, quae verae simul esse non possunt, et de eodem id est bono nunc bene, nunc vero male id est contrarie suspicantur. | |
SI ERGO EST BONI QUONIAM EST BONUM OPINATIO, EST AUTEM QUONIAM NON BONUM EST VERO QUONIAM ALIQUID ALIUD QUOD NON EST NEQUE POTEST ESSE, ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINANTUR NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST. | |
Huius argumenti principium est, quo pro confesso utitur et probato, quod unius rei plura atque infinita non possint esse contraria: quare unius rei unum erit contrarium. Est ergo opinio boni quoniam bonum est, et haec vera est; est rursus boni quoniam bonum non est, et haec falsa est. Potest esse etiam quae putet esse bonum id quod non est, ut si quis dicat id quod est bonum quoniam malum est vel quoniam quantitas est vel quoniam ad aliquid quod non est. | |
Sed haec quae de bono dici possunt, quae ipsum bonum non est, infinita sunt. Rursus possumus de ƿ bono arbitrari multa non esse, quae est. Bonum enim quod honestum est possumus dicere quoniam honestum non est, possumus dicere quoniam utile non est, possumus quoque dicere quoniam expetendum non est et alia plura. Infinita ergo sunt et ea quae possumus arbitrari de bono, quoniam est id quod bonum ipsum non est, et ea quae opinamur non esse bonum quae est, ea quoque sunt infinita. Quare nec ea quae putat opinio bonum esse quod non est nec ea quae putat non esse quod est ei opinioni ponenda est esse contraria, quae putat bonum esse quod bonum est. Hoc est enim quod ait: ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINATUR, ut si dicamus de bono quoniam malum est vel inutile vel turpe, NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST, ut si de eodem bono dicamus bonum expetendum non est, bonum honestum non est. | |
INFINITAE ENIM UTRAEQUE SUNT, ET QUAECUMQUE ESSE OPINANTUR QUOD NON EST ET QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST. | |
Hae igitur reiciendae sunt et ad nullam contrarii oppositionem sumendae, quoniam infinitae sunt, cum semper contrariorum oppositio sit finita. Quae autem contrariae ponendae sint opiniones, sequitur dicens: | |
SED IN QUIBUS EST FALLACIA. HAE AUTEM EX HIS EX QUIBUS SUNT GENERATIONES. EX OPPOSITIS VERO GENERATIONES, QUARE ETIAM FALLACIA. ƿ | |
Opinioni, inquit, de bono quoniam bonum est, contraria illa sola ponenda est, in qua primum fallacia reperitur. In qua autem primum fallacia reperiatur, ostendit per id quod dixit: EX QUIBUS SUNT GENERATIONES fallacia facillime reperitur. Generatio enim semper ex oppositis est. Quotiens enim aliquid fit album, non fit ex dulci nec ex duro nec ex liquido sed ex non albo. Et quod dulciscit, non fit ex calido neque frigido nec nigro nec ex ulla alia qualitate nisi ex sibi opposito id est ex non dulci. Eodem quoque modo in aliis sese habet. Omnis generatio ex eo fit quod non fuit, ut dulce ex non dulci, album ex non albo, calidum ex non calido. Quare si generationes quidem ex oppositis sunt, in his autem est fallacia in quibus sunt generationes, erit in oppositis prima fallacia. Prima namque fallacia est non putare aliquid esse quod est, secunda putare quod non est: ut in eo quod est bonum prima fallacia est putare illud non esse bonum, secunda malum esse arbitrari quod bonum est. Quocirca illic maxime ponenda est contrarietas ubi est prima fallacia, in his autem est prima fallacia ex quibus generationes oriuntur (generationes vero dico esse quae fiunt ex his quae id quod fiunt non fuerunt), generationes autem ex oppositis: in oppositis est igitur prima fallacia. Sed in quibus est prima fallacia, maxime contraria illa ponenda sunt: opposita igitur maxime contraria sunt. Sed bonum esse et bonum non esse opposita sunt: bonum igitur ƿ non esse ei quod est bonum esse contrarium est, non illud quod est malum esse. Quod maiore argumentatione confirmat. | |
SI ERGO QUOD BONUM EST ET BONUM ET NON MALUM EST, ET HOC QUIDEM SECUNDUM SE, ILLUD VERO SECUNDUM ACCIDENS (ACCIDIT ENIM EI MALO NON ESSE), MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST, ETIAM FALSA, SIQUIDEM ET VERA. | |
Persubtilis argumentatio tali ratione formata est: bonum, inquit, et bonum est et non malum, quorum unum secundum se et proxime et naturaliter est, hoc scilicet quod bonum est, alterum vero est accidenter, id est quod malum non est. Accidit enim ei quod bonum est, ut malum non sit. Ergo quod bonum est naturalius habet bonum esse quam non esse malum. Illud enim secundum se inest, illud (ut dictum est) secundum accidens. Quod si hoc est, verior est ea propositio quae affirmat quod secundum se est quam illa quae affirmat quod accidens est. Est autem secundum se bonum esse quod bonum est, secundum accidens vero malum non esse quod bonum est: verius igitur et propinquius est dicere de bono quoniam bonum est, quam dicere de bono quoniam malum non est. Quod si hoc est, etiam ea opinio quae secundum se falsa est mendacior iuste videbitur ab ea quae secundum accidens mentitur. Nam si illa vera est propinquius quae secundum se est, illa erit falsa propinquius quae secundum se est. Hoc est enim quod ƿ ait: MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST, ETIAM FALSA, SIQUIDEM ET VERA: si illa magis vera est quae secundum se est, recte illa magis falsa dicitur, quae secundum se falsa est, id est quae id negat quod secundum se verum est. | |
ERGO EA QUAE EST QUONIAM NON EST BONUM QUOD BONUM EST EIUS QUOD SECUNDUM SE EST FALSA EST. | |
Ad quid tendat tota superior argumentatio continua disputatione subuectit. Superius enim dictum est opinionem eam quae putat bonum esse quod bonum est secundum se esse: quare illa opinio quae dicit non esse bonum quod bonum est falsa est et de ea re falsa est, quae secundum se vera est. Secundum se enim vera est opinio quae putat bonum esse quod bonum est, quae vero arbitratur non esse bonum quod bonum est eius quae secundum se est veritatem opinionis intercipit. Nam bonum esse quod bonum est quisquis opinatur secundum ipsius boni naturam habet opinionem atque ideo secundum se opiniones huiusmodi nominantur: quare erit haec quoque secundum se falsa, quoniam secundum se veritatis videtur avierre propositionem. Idem autem bonum secundum accidens est non malum et hoc de bono verum est dicere, quoniam non est malum sed accidenter, bono enim accidit non esse malum. Illa vero quae putat malum esse quod bonum est aufert non malum ab ƿ eo quod bonum est et interimit rem secundum accidens ueram. | |
Vera namque est opinio quae dicit non esse malum quod bonum est sed secundum accidens: quare secundum accidens falsa erit ea quae dicit malum esse quod bonum est. Illam enim propositionem tollit quae secundum accidens vera est. Quare quoniam prior est ea quae secundum se est quam ea quae secundum accidens, eius falsitas quae secundum se est fallacior erit ea falsitate quae secundum accidens est. Sed ea quae putat non esse bonum quod bonum est secundum se veritatis peremptoria est, ea vero quae dicit malum esse quod bonum est eius quae est non esse malum quod bonum est, secundum accidens rei verae, peremptoria est. Quare falsior est ea quae dicit non esse bonum quod bonum est quam ea quae dicit esse malum id quod est bonum. | |
FALSUS EST AUTEM MAGIS CIRCA SINGULA QUI HABET CONTRARIAM OPINIONEM; CONTRARIA ENIM EORUM QUAE PLURIMUM CIRCA IDEM DIFFERUNT. | |
Quaerebatur, utrum affirmatio contrarii an negatio propositae rei eiusdem propositae rei affirmationi magis possit esse contraria. Sed nunc hoc dicit, quoniam quae falsa sunt magis ea sunt contraria. Contraria ƿ enim sunt quaecumque circa eandem rem plurimum differunt, ut circa colorem album et nigrum. Ergo quoniam quae maxime falsa sunt et maxime vera ea plurimum a se distant, maxime autem vera est secundum se consistentis rei enuntiatio, maxime autem falsa secundum se consistentis veritatis peremptoria, necesse est autem inter affirmationen contrarii et negationem propositae rei unam magis esse contrariam: falsior et magis contraria est opinio illa quae contradictionem cogitat, ut ea quae est non esse bonum quod bonum est, quam ea opinio quae habet malum esse quod bonum est. [Quoniamque ea quae sunt in vocibus opiniones sequuntur: simili modo negatio eius quae est omne bonum bonum est, ea scilicet quae dicit:magis est contraria quam ea quae proponit:
|
|
Quocirca et in aliis quoque ut in ea quae est:magis est contraria illa quae dicit: quam ea quae dicit:
|
|
ILLA VERO QUAE EST QUONIAM MALUM EST QUOD BONUM IMPLICITA EST. | |
Addit ad demonstrationem superiorem argumentum quod monstret magis esse contrariam eam quae negat potius quam eam quae contrarium affirmat: implicita est, inquit, affirmatio contrarii. Quisquis enim putat id quod bonum est malum esse, fieri aliter non potest, nisi illud quoque putet non esse bonum. ƿ Quare duplex quodammodo propositio est ea quae dicit malum esse quod bonum est. Nam etiam illud in se continet, quoniam bonum non est. Simplex autem est propositio bonum esse quod bonum est et simplici simplex potest magis esse contraria simplexque est negatio quod bonum est non esse bonum: haec igitur magis contraria est. | |
AMPLIUS, SI ETIAM IN ALIIS SIMILITER OPORTET SE HABERE, ET HIC VIDEBITUR BENE ESSE DICTUM AUT ENIM UBIQUE EA QUAE EST CONTRADICTIONIS AUT NUSQUAM. | |
Aut in omnibus, inquit, vere dicitur contradictionem magis esse contrariam quam contrarii affirmationem aut nusquam. Aut enim et in allis quoque idem evenire oportet aut ne hic quidem verum est quod dicitur contrariam esse eam quae contradictionis est id est negationis potius quam contrarii affirmationem. Hoc autem speculemur, inquit, in his quae contrarium non habent, ut in homine. Si quis enim putet hominem hominem esse, vera est; si quis vero hominem putet non esse hominem, falsa est. Si quis autem putet hominem equum esse, nullus dixerit hanc magis esse contrariam, quae putat hominem equum esse, quam quae hominem non esse hominem arbitratur. Quare si in his quae contraria non habent illa contraria est quae contradictione formatur, in his quoque quae habent contraria non contrarii ƿ affirmatio sed negationis propositio magis contraria est. | |
AMPLIUS SIMILITER SE HABET BONI QUONIAM BONUM EST ET NON BONI QUONIAM NON BONUM EST, ET SUPER HAS BONI QUONIAM NON BONUM EST ET NON BONI QUONIAM BONUM EST. | |
Ex similitudine et proportione contrarietatis vim propositionum investigare conatur. Sed has prius disponamus, post autem quantum potest breviter vim Aristotelicae argumentationis exsequemur.
|
|
Harum quattuor opinionum duae verae sunt, duae falsae. Illa quidem quae est boni quoniam bonum est vera est, illa vero quae est boni quoniam bonum non est falsa est; rursus illa quae est non boni quoniam bonum non est vera est, illa vero quae est non boni quoniam bonum est falsa est. Ergo haec est similitudo et proportio harum quattuor propositionum. Nam quemadmodum se habet opinio boni quoniam bonum est ad eam opinionem quae est boni quoniam ƿ bonum non est, eodem modo sese habet opinio quae est non boni quoniam non bonum est ad eam quae est non boni quoniam bonum est. Nam sicut illic una vera est, falsa altera, ita quoque hic una vera est, altera falsa. | |
Capit igitur exemplum prius ab ea quae est non boni quoniam non bonum est. Haec enim, inquit, cum vera sit, quam huic ponemus esse contrariam? Eamne quae dicit malum est? Sed non est contraria. Potest enim simul esse vera et ea quae dicit non esse bonum quod bonum non est et ea quae dicit malum esse quod bonum non est. Sunt enim quaedam non bona quae mala sunt. Quocirca contrariae non sunt, in quibus proponitur quod non bonum est bonum non esse et quod non est bonum malum esse. Contrariae enim verae simul nequeunt inveniri et vera verae contraria numquam est. Sed nec illa poterit huic esse contraria, quae dicit non malum esse quod bonum non est. Possunt enim quaedam non quidem esse bona, nec tamen mala, ut ex arbore nullius utilitatis causa ramum defringere, si arborem nihil laedat, neque malum neque bonum est. Quare verae simul possunt esse et hae quoque quae opinantur id quod est non bonum quoniam non bonum est et id quod est non bonum quoniam malum non est. Quare nec hae sunt contrariae. | |
Restat igitur ƿ ut eius opinionis quae est non boni quoniam non bonum est ea sit contraria quae est non boni quoniam bonum est. Quod si in his quattuor propositionibus quas supra descripsimus similitudo servatur et sicut est opinio non boni quoniam non bonum est ad eam quae est non boni quoniam bonum est, sic opinio boni quoniam bonum est ad opinionem boni quoniam bonum non est, contraria autem est opinio non boni quoniam bonum non est opinioni non boni quoniam bonum est: contraria igitur erit opinioni boni quoniam bonum est opinio boni quoniam bonum non est. | |
MANIFESTUM VERO QUONIAM NIHIL INTEREST, NEC SI UNIVERSALITER PONAMUS AFFIRMATIONEM; HUIC ENIM UNIVERSALIS NEGATIO CONTRARIA ERIT. | |
Illud quoque recte commemorat quod nihil differat in opinionibus haec es se contraria non universaliter constitutis et in his quae sibi universaliter opponuntur. Similiter enim in ea quoque opinione quae arbitratur omne bonum bonum esse illa contraria est quae putat nullum bonum bonum esse. Nam quod dicimus bonum esse id quod bonum est, id si in opinione universaliter affirmetur, ita putandum est: quidquid bonum est bonum esse. Hoc autem nihil differt, tamquam si dicamus: omne bonum bonum est. Quae opinio cum sit vera, illa ei contrarie opponitur quae dicit quidquid bonum est bonum non est. Hoc autem nihil didert, tamquam si opinemur nullum bonum bonum esse. Et in non bono quoque eodem modo, ut si ƿ ita dicamus: omne quod non bonum est non est bonum et rursus omne quod non bonum est bonum est, eodem modo sibi sunt istae contrariae, ut una vera sit, altera falsa, quod in contrariis maxime reperitur. Quare tota disputatio quaestioque ita concluditur: nam si ea quae sunt in anima principia quaedam sunt eorum quae significantur in voce, vox autem quaedam nota est animae passionum, quidquid contingit in anima, idem quoque in voce redire necesse est. Quod si universalis affirmatio et universalis negatio sunt in opinione contrariae, eaedem quoque in vocibus erunt, id est non erit ea contraria quae contrarium affirmat sed ea quae id quod ante propositum est per universalitatis contrarietatem negat, ut est omne bonum bonum est vel omnis homo bonus est, his contraria est nullum bonum bonum est, nullus homo bonus est. Hoc est enim quod ait: VEL QUONIAM NULLUM VEL NULLUS, NULLUM ad illam propositionem referens quae dicit:NULLUS illi scilicet opponit quae dicit: ut sint hoc modo: huic contraria: rursus: huic contraria:
|
|
Contradictorias autem dicit esse eas quas supra proposuit, cum de universalibus et particularibus loqueretur, eas scilicet quae sunt angulares. Universalis enim affirmatio particulari negationi et particularis affirmatio universali negationi per contradictionem opponi monstrata est. ƿ | |
MANIFESTUM AUTEM QUONIAM ET VERAM VERAE NON CONTINGIT ESSE CONTRARIAM NEC OPINIONEM NEC CONTRADICTIONEM. | |
Ex his quae supra sunt dicta illud quoque colligit, quod nec ea quae sunt contraria vera simul esse possint nec ea quae vera sunt sibi possint esse contraria, et hoc non solum in opinionibus es se, ut vera opinio verae opinioni contraria non sit sed in propositionibus quoque. Neque enim fieri potest ut duas contrarias simul veras esse contingat. Et hoc per syllogismum colligit huiusmodi: omnia contraria sunt opposita, quae autem opposita sunt simul eidem inesse non possunt: contraria igitur in uno eodemque esse natura non patitur. Quare si duo vera de eodem praedicari possunt, duo autem contraria eidem inesse non possunt, quae contraria sunt vera esse nulla naturae ratione permittitur. Hoc est enim quod ait: CONTRARIAE ENIM SUNT QUAE CIRCA OPPOSITA SUNT, id est omne contrarium oppositum est nec fieri potest ut non quae sunt contraria in oppositis contineantur; sicut enim in praedicamentis edocuit, contrariorum genus quoddam est oppositio. | |
CIRCA EADEM AUTEM CONTINGIT VERUM DICERE EUNDEM | |
id est duo vera possunt simul esse et de eodem simul vere praedicari, ut cum dicimus aliquid bonum non esse et malum esse, utraque simul uere dici possunt. Possunt enim ƿ quaedam [quae] cum bona non sint, tamen mala esse, ut turpitudo bona quidem non est, malum tamen est. Ergo ea quae vera sunt simul ut praedicentur vere fieri potest et ut in eodem sint. | |
SIMUL AUTEM EIDEM NON CONTINGIT INESSE CONTRARIA. | |
Quocirca si vera quidem possunt eidem inesse, contraria autem eidem inesse non possunt, ea quae contraria sunt vera simul esse non possunt. Quare convertitur: nec quae vera sunt simul contraria esse possunt. Non igitur fieri potest, ut vel in opinionibus vel in propositionibus ea quae vera sunt possit aliquis recte contraria suspicari. | |
Haec autem quantum brevitas expositionis per mittebat expressimus: quid autem altior huius libri tractatus edoceat secundae editionis series explicabit. |